Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

6 Diuinae Psalmodia

Iorum more distendis r cum exercenda simultate eam elum , lupum imiteris rapina: cum irascaris ut serpens, de atrocitate scorpionum percutias: cum subdole insidieris ut vulpes, ac veneno malignitatis armeris ut coluber, & viperar qua ratione in hominum te possum numero collocare, nulla in te cernens sipna humanae naturae λ Sane qui huiusmodi est, inquie Cydon.orti do Cydonius, non homo Vocati debet, sed portentosa bestia. quae di moςndia les in fabulis describuntur, qui solo aspectu falsam hominis speciem praeseserat. η Hominum vero, brutorumque discrimen ipsa corporufiguratio demonstrat. Caetera animantia prona facie incuruantur in terram, quia ventris, in quem deflectuntur,solas sequuntur voluptates: Homo recto stat corpore, despicitque terras, ut qui erecto vultu intuetur coelum , quae sursum sunt sit is Itisse. lib. quaerς re discat, non quae super terram . Recte Silius.

as.v. . Nonne vides hominum vi cessos adsidera vultus

S tulerit Deus, aesublimia fluxerat ora: Cum pecudes, volucrumque genus, formasqueferar mSegnem, atque o conam passi frauisset in aluum

Ruriedib.r.epist. Solus nempe ho .no, ait Ruricius Lemovicensis Episcopus,de

omnibus animalibus sublimis creatus est, ut auctorem suum semper coelo intentus aspiciat, non mundalia opera solo de-a hc tia si ψε exerceat. An non confunderis, exclamat Bernardus, .ia ἰύζ 'UM sursum caput habere, qui sursum cor non babes p corpore rect usitare, qui corde repis in terra λ His autem qui terrena Istiaest. 13. sapiunt quam laeti illudunt dς mones prophetico sermone dicentes , Incuruare, ut transeamus Propterea, ut scribit Iu-γ'. hisci 2ι lius Firmicus iunior, homo licet ethnicus, & superstitiosus; ita hecibi . Nihil aliud, dum in hac vitae breuitate sumus, nobis elaborandum est, nisi ut terreni corporis labe purgata , & amputatis, si fieri potest, omnibus viiijs, incorruptam animi diuinit tem, & nulla sceleruna contagione pollutam auctori nostro reddamus Deo, ne diuinae fabricationis immemorem anima vitiosis libidinum laqueis implicatum , tamquam proiectum per praecipitia perdamus. Nihil enim debemus cogitare terrenum, praesertim cum sciamus labricatorem nostru in Deum ,

ita nos diuini artificii moderatione fecisse, ut recti corporis forma ab omni humilitatis deiectione deposita, nihil aliud . primum patefacta oculorum acie , nisi solem, &lunam , Aellasque, α horum omnium pulcherrimum, atque immor

82쪽

cap. I. De antiquitate, O exeellentia. 7

tale domicilium videremus. Simile est illud octauit apud Minutium Felicem. Praecipuὶ eum a seris beluis hoc diffe

ramus, quod illa prona, in terramque vergentia nihil nata sint prospicere, nisi pabulum t nos quibus vultus erectus, quibus suspectus in coelum datus est, sermo,& ratio,per quae D minum agnoscimus, sentimus , imitamur , ignorare nec fas , nec licet ingerentem sese oculis, & sensibus nostris coelestem Clar. tatem. Sacrilegii enim vel maximi instar est humi quae rere quod in sublimi debeas inuenire. Augustinus item sic de hae re philosophatur: Figura corporis non proni,sed erecti sumus. Qua in re admonemur ab eo, qui nos fecit, ne meli re nostri parte, id est animo, similes pecoribus simus, a quibus corporis erectione distamus. Sed sicut corpus ad ea quae sue excelsa corporum, id est ad coe estia, naturaliter erectum est; sic animus, qui substantia spiritalis est, ad ea quae sunt in spiritualibus excelsa erigendus est, non elatione superbiae, sed pietate iustitiae. Propter hoc enim, ait Chrysostomus, rationales facti sumus, & a brutis dissi rimus, ut laudemus, celebremus, glorificemus iugiter Dominum omnium conditoreans Rectus itaque Deus rectum hominem secit, at ille recto corpore curuum animum gerens tantum Dei munus neglexit , & degeneri conuersatione naturae iura transgrediens eum in honore est non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, smiissfactus en illis. Prodi jt haec peruersitas ex ignorantia, ex iniecta radice pessimus seu tex. Quam verita tem in caeca errorum nocte Philotaphus Chaeronensis vides, Inscitia Deorum, atque ignoratio, inquit, iam inde ab initio in duos quasi rivos dimanans ab una parte in duris, ac restacta rijs ingeniis eam quam in aspero Eloimpietatem,quae nullos putat esse Deos r ab altera vellit in molli, ac teneto λlo superstitionem animis lembis ingenerauit. Nam, ut olim omnium rerum principium fuit, cuius omnipotentia e nihilo cuncta produxit; ita olim una de illo scientia erat, atque una religio , quae cum primi&parentibus nata ad posteros est deuoluta, ut in libris de perenni philosophiae doctissime disserit Eugubinus. Sed cum ingenti propagatione diffusi longius a

se homines recessi sent, spretoque virtutum exercitio rebus dumtaxat terrenis incumberent, tum rerum praeteritartinia memoriam, tum ipsum Dei cultum neglexerunt. Ita sole esama nciatam vires acquirere,. qaam perdere eundo 2 sicut

aquae

in Gen.

83쪽

7. histor. Iuvenal. s t. q. Aug Iib. a 3. deci

Deorum

aqua in plures rivulos derivata, quo magis a sente recedit, ect

in salubrior euadit. Hoc modo labefactata religio tot fabulis, ac figmentis violata est, ut non minus in Dei cognitione, qua in eius cultu maxima inconstantia,& veri ignoratione plerique mortalium errarint. Nam veri Dei vera notitia vix in . una Israeliticae gentis prosapia integra mansit, sicut scriptum est: Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius. Uncle& Ethnicus quida scriptor de illius populi moribus disserens,

Diuersum, ait, a reliquis hominibus obtinent, cum alijs in rebus usuque vitae quotidiano, tum eo praesertim quod nullum. ex csteris Diis colunt, suum illum Deum ineffabilem , inuisibilemque exist inrantes. De quibus & Satyricus cecinit. Suidamsortiti metuentemsabbata Patrem Nil praeter nubes, ct earli Numen adoranς. Quosdam quidem suisse extra genus Israeliticum , qui ad coelestis ciuitatis consortium ante Christi tempora pertinerent, ostendit Augustinus; sed hi paucissimi sunt, vixque numera faciunt, si cum infinita perditorum hominum multitudin

comparentur. Gens enim humana semper male de Deo meruit, ut loquitur Tertullianus, primo quidem ut inofficiosa eius, cum intelligeret ex parte non requisiuit, sed & alios insuper sibi commentata est, quos coleret: dehinc quod non inquirendo innocentiae magistrum, & nocentiae iudicem, de exactorem,omnibus vitiis,&criminibus inolevit. Coeterum si requisisset, sequeretur ut cos nosceret, & recognosceret requisitum, & recognitum obieruaret, &obseruatum magis propitium experiretur, quam iratum.

6 Dissicile quidem est quis, & qualis sit Deus absque di

uini luminis illustratione dignoscere;nam, ut Heraclitus apud Themistium dicit; Natura latere gaudet, dc ante naturam naturae opifex, quem vel ea de causa veneramur, de admiramur,

quod minime sit expedita ipsius cognitio, nec sine sudore comprehendi possit. Et ut Magnus Gregorius scribit; Pendomne quod de Deo dicitur, eo ipso iam indignum est, quod potuit dici. Nam cuius Iaudi non sufficit obstupescens conscientia, quando sufficiet loquens lingua ξ Notum est illud Simonidis apud Ciceronem , qui ab Hierone rege Siculo interrogatus, quid Deus sit, diem unum huic considerationi peti jt: elapso illo, nondum sibi liquere dixit, de biduum in eamdem deliberationem postulauit, elapso de biduo,triduum

sibi

84쪽

Cap. I. De antiquitate, se excellinia. stibi depoposcit: denique id unum respondit, quo plus eora

taret, plus cogitandum Occurrere; minus atque minus expediri se, quo diutius in hac cogitatione luctaretur. Hanc Simonidis cunctationem admirandam omnibus , & sectandam ait Caecilius apud Minutium Felicem. Tantum enim virium non babemus , inquit Plutarchus, uti nostra ratione assequi Dei cognitionem valeamus. Et Fulgentius; Quomodo, ait, suffcienter, aut digne loqui poterit quis 3 de quo homo de Deo, mortalis de immortali, visibilis de inuisibili, paruus de

immenso, temporalis de aeterno, de creatore creatura λ Auctor ite libri de operibus Christi cardinalibus apud Cyprianum, quem esse Arnoldum Abbatem nuper repertum est. ΛΩfirmatio, inquit, de Dei essentia in promptu haberi non potest, neque enim diffinibilis est Diuinitas, sed verius, sinceriusque remotio indicat negando quid non sit, quam afferendo quid sit. Atque, ut docet Ficinus, sicut sol sine sole non cernitur, ita neque Deus sine Deo cognosci potest. Sapienter Hilarius Pictaviensis Episcopus; Deus inuisibilis, ineffabilis , infinitus, ad quem εc eloquendum sermo sileat, & in-ueitigandum sensus hebetetur, dc complectenduin intelligemtia coarctetur. Persecta scientia est sic Deum scire, ut licet non ignotabilem, tamen inenarrabilem scias. Credendus est. intelligendus est , adorandus est , &his ossicijs eloquendus est. 7 Esse vero Deum , eumque unum, infinitum, sapientissimum, de immortalem adeo manisestum est, ut omnino inexcusabiles sint, non illi soli, qui dicuae in corde suo , Non es Deus; sed & illi,qui, ut dicit Apostolus, Cum cognouissent Deu, nonsistit Dιum glorificauerunt,sed evanuerunt in eogitationi bus suis, o mutauerunt,oriam incorruptibilis Dei in s miti tudinem imaginis corruptibilis hominis, ct volucrum, di qua drupediam, re serpentium 4 Dum enim abiecta, & indigna

veneratione lignum adorabant, Sc lapidem, debere se cultum conditori omnium profitebantur. Inuenigent proculdubio Deum, si inquirendi apponere voluissent affectum, dicente Domino, Stiarite, stinuenietis e nec eo dementiae deuenissient, ut terram colerent, quae idcirco pedibus nostris subiecta est, vi calcanda nobis sit, non adoranda De humano videlicet arbitrata Diuinitas pensitatur, veloquitur Tertullianus: omnisque error religion s inde Promanat, teste Augustino, quia B anima

85쪽

Iuuen. lat. I.

to Ditiina Psalmosa

anima pro Deo suo phantasmata sua eolit'. Et quidem Iex inctus inserta docuit Numinis venerationem, sed negligentia, de

contumacia inuenire non meruit veritatem: quia cum veritatem cognoscerent, & contemnerent, iure receperunt in poenam , Ut nec cognoscerent. O stultitiam filiorum homi

num sub vestigiis pedum suorum Deum sibi quaerentium, quE

adorarent l

Non pudet in Diuos stis, ct bruta referro pati bibylla apud Theophilum ; & ut Christianus Poeta canit,

Nonnulti Venerantur olus, mollesque per horιοι Numina sicca rigant. Aegyptij scilicet, quorum nascetia in hortis numina quidam quoque Ethnicus Poeta irridet in Satyra: ut non immerito regius Propheta in specio m acerbioris vindictat imprecatus sit, ut sinitIes Diis suis cultores corum effcerentur. Haec duplex in orbe terrarum viget impietas, duplexathei sinus, ve Philotheus assirmat Episcopus Constantinopolitanus, Deox nimirum sibi fingentium , cultumque creatoris trans serentia ad creaturas: & eorum, qui Deum omnino negant, qui, ut Satyricus cecinit, --In fortuna easibus omnia ponunt, Et nullo erodunt Φωndum rectore moueri , Natura voluente meos ct Iueis, ct anni rAtque ideo intrepιdi queetinque altaria tangant Hoc summum nefas est, & ad omnem malitiam gradus. Heu prim celerum causa mortalibus aegrιι Naturam nescire Deum . Q amquam assirmat Plato magna men et philosophorum neminem Unquam, qui hanc opinionem de Dijs habuerit,quoa non sint, in hac sententia ad senectutem usique perseuerasse . Deum enim, inquit Paulus Orosius, qui Iibet hominum contemnere ad tempus potest, nescire in totum non potest. Maximuς Tyrius doctissimus Platonicorum, In tanta, ait, Philoseo horum pugna, contentione, ac dissonantia, nusquam ge-tium cernere est aut leges, aut rationes non in hoc salteis omnes conuenire, quod unus Deus Princeps, ac Pater omnia existat. Hoc non solum fatetur Graecus, sed de Barbarus, seati insularum,& continentis habitator: ipsi denique qui capietiam abnegant. Nam quo pacto rationem hominis obtinerem terit, qui Deum negat animae suae parentem p est enim ho

86쪽

cap. I. De antiquitate, O exeessentia. a I

rno, ut Hildebertus Episcopus scribit, animal diuinu,&quasi quodam participio Numinis insignitum . Ossibus, & earne parentem circumsere, & sapit terram ; ratione Deo 2'propinquum, & amnem denuntiat. Porro brutalem Atheorum impietatem, quamuis non sit huius loci pluribus redarguere , libet eam tamen hoc claudicante metro detestati.

E FUρπὸ qui iam sub axe caelorum es:

Delirus aded, ut dicat in suo corde ' Non es Detii Z vel planus ιmprobis votis, Orbis Monarebam, erumqtie rectorem Ttirpi veterno publicae rei ignarum

Tenuis arena terminum mari ponens p

Serventque eertofoedera inditas seges Suis voluit astra quis retat vices rerum xuis e r/eondito, abditoque thesauro . .

Edueit Λιοδε furentii insanam Turbam, procellarumque eonpitat nimbos Ruis iacto pingit Iilium, quis argento Ligustra, eaisbas ignibus, rosas auro p&uis uniuersa raminumque larumque Hortique, pratique drcorat venusalem Ann)reperiri vanitaipotes maior,

87쪽

cvrysastam . in

ctuam mentis esseani impetu Deumsummum Temerare, di sui sceptra denegare orbis An quod elenis proroget viris poenas,

Dormire crevis impius pigrum Numen pSed prae iaι alto nos Auentio Dιuos Colere, luent mox imis fetas: tuneque Vin icta caesum absiauet, er malos pcrdet. Optime de hac re Oris aurei eonesonator. Non est fundametum,& quonam inodo stat aedificium p Non est carina,& quomodo consistit nauigium p Non est fabricator nauis, di quonam modo natus comparata estλ Non est aedificator, & quomodo domus facta est Z Non est architectus, & quis urbem

condidit λ Non est agricola, & quomodo agri tulere manipulos Z Non est musicus,& quomodo in mundi lyra apparet 6- centus Non est qui prouideat, & quomodo per omnia pervadit prouidentia λ Non est auriga,& quomodo quatuor elementorum currus agitur Θ Non est statuarius, di quomodo homines veluti quaedam statuae in mundo facti sunt Z Non est fornicis constructor,& quis tibi coeli fornicem construxit pN oest aurifex, & quis veluti discum aureum tamquam in mensa solem in coelo posuit Non est qui serat Iampadem,& quis tibi veluti lampadem argenteam dedit lunam in nocte λ Non est qui illuminet,& quis tibi clara, & lucem praebentia dedit Iuminaria λ Non est qui faciat solus magna lumina, &quis accensos astrorum lychnos tibi in coelo posuit 'quemadmodudicit Propheta, aeui facit luminaria magnasolus , solem ut praesit diit, ct Anam Ut praest nocti. Non est opifex, & quomodo pulchritudo creaturarum testatur creatorem p Qtrie-cunque in mundo fiunt, aguntur, exercentur. habent qui ei a

praesit, eaque perficiat: Aesolus mundus non habet qui eunia adna inistrer pHactenus Chrysostomus. Extolle te igitur, atq; erige spiritus meus, & virtute, qua a Deo mihi es inspiratus , ut verbis utar Marii Uictorini Asri, agnosce Deum intelligere difficile , non tamen desperatum : nam ideo nosse se voluit, ideo mundum, &opera sua diuina constituit, ut eum per ista omnia cerneremus. Scire autem quid sit Deus, hoc est viuere, hoc est esse. Quid est enim homo, inquit Bernardus, nisi quod tuo Deus innotuisti ei λ Itaque fi notitia Dei causa est, ut homo aliquid sit, ignorantia facit, ut nihil sit. Quare . Plato maximum e fla ce se t nostrae diuinitatis indicium, quod

88쪽

cap. I. De antiquitate , ct meellentis . I 3

soli nos in terris tamqnam sortis diuinae participes Deum cognoscimus, Zc inuocamus, cultuque religioso tamquam supremum Numen colimus, & veneramur.

Sensum Religionis hominibus innatum Dei exissentiam probare . Diuina laudis initium ab angelis , ima ab ipso Deo. Vndesumi debeat Eccles assica Halmodiae origo.

x Onstat igitur viguisse semper diuini cultus aliquod studium, quamuis barbarae genteS extra leges, moresque Proiectae sacrilegis erroribus religionis candore deprauarint. Est autem quidam religionis sensus ita cunctis innatus, & in animo quasi insiculptus, ut ex eo sumpserit argumentum adprobandam Dei existentiam Sextus Empyricus Pyrrhonius. Si non sunt Dii, inquit, nec religio, quae est scientia cultus in, Me Deorum et eorum enim, quae non sunt, cultus esse nequit, est autem religio, ergo sunt Dij. Quaedam vero naturalis proin, pensio ad religionem, ut Themistius scribit, omnium hominu Them.orat.tra communis est ; ratio tamen, α modus colendi Nuntinis pro ι-- - . cuiusque libertate diuersus . Quae cum ita sint, tantam habent diuinae laudes antiquitatem, quantam habet religio. Religio autem humane menti ingenita virtus cum primo parente nata ab eodem in filios, & nepotes diffusa est. ia Verumtamen non ad solos homines spectat prima diui- innarum laudum exercitatio. Est aliud, quod eis debetur, sublimius initium a nobilioribus creaturis . Nam&super mu ros coelestis Hierusalem constitutos custodes , qui non taceat die, ac nocte laudare nomen Domini Isaias Propheta cominmemorat. Seraphicos item spiritus apud eumdem legimus salterna modulatione clamantes : Sanestis,fanctus nictus Do minus Deus Sabaotb , PIena es omnis terra gloria eius. Quae verba explicans Ch hysostomus, In coelis ait, exercitus Angelorum Deum celebrant, in terris hominum chori easdem diuinas laudes imitantur. In coelis Seraphim hymnum ter sanctum exclamant, in terra hominum coetus eumdem mmdulantur. Ccelestium vero, & terrenorum communis quaeda

89쪽

panegyris admirabili concentu constituitur, una gratiarum lactio, unu in gaudium, unus laetitiae chorus,atque concentus. Sed & ipse Dominus Angelorum. Vbi eras, ait ad Iob, quantas ponebam fundamenta terra λ Indica mibis babes intilligentia. Cum me laudarent Amul afra maturina , ct iubilarent omnes μν Dei. Oostupuerunt videlicet Angeli sancti ipso reruta aspectu cum pulchritudinem vidissent creaturarum: nam pri ma die diuisa est lux a tenebris, Angeli sti Iicet boni a malis, ut Hugo Victorinus docet. Quod enim agebatur in mundo sensibili imago erat eorum, quae in mundo intelligibili agebatur . Ex illimat autem Hugo simul cum coelo, & terra creatos fuisse Angelos, & per illam moram , qua terra fuit inanis, di vacua,vsque ad lucis creationem,eos in via fuisse ad mei e-dum ,& demerendum . Tum creata luce qui fuerunt in gratia confirmati, quomodo putas iubilarunt quam excelsis, Msonoris vocibus celebrarunt Deum O si haberemus hymnos illos, & digni essemus ore humano eos proferre, quam persecta esset in ore nostro laus diuinat Quarta vero die censet Anastasius Syna ita Angelos laudasse Deum, non solum propter creationem astrorum , sed etiam propter mysterium In carnationis, quod in illis repraesentabatur . Hymnis, inquit, Deum celebrarunt. Quamobrem p Quoniam facta sunt astra Non certe propterea; sed cum vidissent solem d terra recurrentem , in mysterio didicerunt Christi Incarnationem, & dterra assumptionem; & ideo cum vidissent eum ex sancta Vise 'gine tamquam ex abyssb exortum,statim exclamarunt dicentes, Gloria in excelsis Deo. optime Rupertus Abbas. De t nebris iubente Deo resplenduit lux, Angelica scilicet creatura, quando dixit Deus in principio, hoc est in Filio suo, Fiat lux, & facta est lux. Vnde Angeli non ingrati incessabiliter laudant, confitentur, amant, adorant. Huius eorum laudis, vel consessionis assiduitatem, & incessabilem intentionem natarifice lysalmista his verbis exprimere contendit: confessionem, ct decorem induinii, amictus lumine fleui cesimento. Magnificentius & dignitatem eius, qui laudatur , ta eorum qui laudant instantiam exprimere non potuit. Suo namque indu ., mento iure quisque vestitur, quia non alterius, sed suum est , quod tunc illum non dedecet, si secundum habitudinen o Poris eius bene accommodatum est. Cum ergo dicit con-

90쪽

iiiii

itul

Cap. I: De antiquitatin excellentia. I ς

dicit dignum illum e ge tantis eonfitentium Angelorum laudibus, & decere illum quicquid boni clamare possint,aut nomrint, eo quod ipsa substantiae , vel vocis eorum orga oa ille secerit, & in circuitu excelsi solii sui in magno honore se liciter

constituerit, vel ordinauerit. Sublato quoque, & terribiliter deturbato Sathana cum Angelis eius,continuo prosectum huc sancti Angeli habuerunt, ut nouam diuinae laudis habentes vi bes. '. . , 'mater Lam nouum inciperent canere canticum , sicu i idem. Dei cap.3P 'Tuitiensis Abbas obseruat. Et in creatione mundi, te i e Ba- si sereue.oro silio Seleuciae Episcopo, ectaculi stupore eorrepti ad singula --V- ψ η' quae fiebant iteratis faustis accIamationibus conditorem proinsequebantur. Haec sunt diuinorum cantuum auspicatissima natalia, haec alternae modulationis regalia prorsus ac dignissi

ma incunabula .

3 Sed quid Angelos commemoro Pudet ab illis diuinae

laudis repetere antiquitatem , q uae ipsi met diuinae aeternitati ...coexistit. Deus, Deus inquam, in augustissima illa solitudine. antequam quicquam saceret a principio, se solo gloriosissime beatus seipsum iugiter collaudabat. Omnem superat creatarum mentium intelligentiam dulcissima illa,& consonantissi- ama harmonia, qua se mutuo laudant in simplicissima unitate tres dii tinctae. personae: Pater a nullo gonitus,principium sine principio: Filius Uerbum Patris, paternae gloriae nplendor, Omnium intelligibilium expressio r Spiritus sanctus a Patre,& Filio procedens, utriusq; nexus,& amor, sens pacis,& bonitatis Deus nimirum se digessit in Deum, ut ait sanctus Zeno, & suo G. t. iς manente integro statu totum se Pater reciprocauit in Filium: atque alter in altero exultat cum Spiritus sancti plenitudine una originali coaeternirate renitens. in Patre totus Filius, dctotus in Verbo Pateri. Unus in altero est, numerum tamen GnC numero omnes conseruant: Pater Filio semper interior, semperque manet exterior, ut loquitur Hilarius, & excedenS Hilar.sb.1.4eia quicquid humano sensu concipi potest,ex se Filium genuit, noex aliqua subiacente materia,quia per Filium omnia et non ex nihilo, quia ex se Filium t non ut partem sui, quia in ipso est omnis plenitudo diuinitatis. Laudat autem Filium Pater, quia Deas ex Deo est: laudat Patrem Filius,quia ipse est Verbum Patris,quo ille dicit omniar laudat Spiritum sanctum. Pater, laudat Filius,nam cx Patre,Filioque procedenς utriuiaque amor,& nexus est et laudat Spiritus sanctus Patrem, & Fi- sum γ Disitiroci by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION