Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

liunt, qui eum Patre, & Filio in summa, de incredibili regnW

vnitate. O musicam, o concentum, o laudest o supremi Seraphicispiritus, o excellentissimae creaturae, velate alis facie' vestram, demittite pennas, dc prae admiratione deficite ad ii tam archetypae musicae suauitatem. Sordescit in ore proprio humana laus, quia, ut dicit Plutarchus in eo libello, quo tractat , qua quis ratione seipsum citra inuidiam laudare possit; qui seipsos laudant impudentes sunt, nam decebat eos pudor, etiamsi ab aliis laudarentur: sunt etiam iniusti, quia sibi sumunt, quod tribui ab alijs debuit. At Deus, cum sit infinitae virtutis, ipse solus potest se dignὰ laudare,qui propriam so- Ius immensitatem comprehendit. Λudeo dicere cum Augustino;Vt bene ab homine laudetur Deus,laudauit se ipse Deus. Et quia dignatus est laudare se, ideo inuenit homo quema modum laudat eum. Neque enim hoc potest dici Deo,quod dictum est homini, Non te laudes os tuum. Vt homo se laudet arrogantia est, ut Deus se laudet misericordia eit. Novit prodesse nobis, ut amemus eum, ideo laudando se, amabilem se facit,ut nos amando,& Iaudado eum, meliores essiciamur. Deus itaqae,inquit Gregorius Magnus, qui nos prohibet, ne pro prio ore laudemur, per Scripturam factam laudes suas loquitur, ut valeamus eum audientes cognoscere, cognoscentes amare, amantes sequi, sequentes adipisci, adipiscentes vero eius visione perfrui. Vnde Psalmista ait, Virtutem operum suorum annuntiabit populosuo,ut det tuis bareditatem gentium. 4 Laus ergo diuina, si ad ipsum met Deum referatur, tuc incoepit, cum non erat tempus, Omnia transcendens tempora semper praesentis aeternitatis eminentia. Non enim habet tempus aeternitas, ait Tertullianus , Omne tempus ipsa est,

uod iacit pati non potest. Si vero ab Angelis eius originem

educamus,suit illa quidem, cum iam tempus factum esset, initio enim corporalis creaturae creatos illos fuisse probabilior Theologorum sententia asseuerate sed sicut illi a duratione successiva illius temporis, quod numerus, & mensura motus dicitur esse, omnino exempti sunt; sic etiam eorum ope rationes nequaquam iis mutationibus sunt obnoxiae, quibus corporalis cre tura subiecta est non volens. Ideo laudes, quas Deo concinunt in nouem choros distincti, nul Iam pati possunt vetustatis iniuriam, nullum temporis detrimentum.

inrid vero nobis commune cum Deo, cuius Somparatione

92쪽

Cap. I. De antiquitate meeIlentia: ir

ile sumus , quasi non simus Quid nostros hymnos Angelicis

assimilare praesumimus, quorum aemulari selicitatem etsi volumus , non valemus Z Ea igitur omissa laude, qua & Deus seipsam,& Angeli Deum glorificantiquam nec verbis exprimere, nec mente concipere possumus e coelestibus ad terrena descendendum est, quo eius hymnodiae describamus exordium, quam statis temporum, horarumque spatijs in hoc miserrimo terreni incolatus exilio frequentamus. In oleuit autem quorumdam mentibus nimis iniqua aduersus canonicas preces opinio,cas tertio, vel quarto seculo post Christum natum coepisse: sed, ut sateri oportet cas, ut hodie in usu sunt, non adeo antiquam, saltem aliqua ex parte, originem habuisse; ita per- remm c. a. intemspicuum est ritum orandi aliquoties in die cum ipsa religione, : 'μ ' - - - ' hominumque coetibus inchoasse. Certa sunt rerum omnium. Principia, certi progressus, & aetates. Nihil simul natum, Se Politum est; rerumque exordia cxilia semper,& rudiora sue runt ; nec facile reperitur in exordio maturitas, di in inchoatione persectio . Aspice Rhenum, inquit Romanus sapiens, a seneea lib. saetaspice Euphratem, omnes denique inclytos amnes,quid sunt, fi bc accillos illic, unde effluunt, aestimes Θ Quicquid est, quo timentur, duo nominantur, in processu parauerunt. Sic diuina psalmo ia obstetricante manu Domini cum primo omnium parente nata in primo sui ortus rudimento rudis, dc indigesta tacitissensim, & ordinatis adoleuit augmentis.

III.

Uiguisse semper diuini cultus' sudium a primis Parentibus

que ad Christum. Te Iimonia infidelium deprecibus , o hymnis primorum Chrisianorum.

a Arias laudes, & hymnos , prout nascentis seculi sim V plicitas exigebat, diuinae malath maiestati tamquam debita: scruitutis tributum primos homines. cecinisse docet Cyrillus in Alexandrinus, qui cultum Dei ab Adamo Grupisse scribit; idq; etiam Paraphrastes Chaldaeus indicat, qui Psalmo nonagesimo primo hunc titulum praefixit: Laus, dc canticum , quod dixit M , d. .: iei

93쪽

lapide, de alii. ouldue lib. . de Eccl.ante legema

i 8 Diuina Psalmodiacet Psalmistam in persona Adae verba ista protulisse, Tufo

mafit me, posuinisuper me manum tuam: ita ut Sacerdotium acceperit , & munus Deo laudes, ac preces solemniter offerendi , quod per manuum impositionem conferri solet. Hugo item Victorinus; Credimus, inquit, Deum locuisse

Ada in cultum diuinum, quo eius beneuolentiam recuperaret, quam per peccatum transgressionis amiserat, ipsumque docuisse filios suos. Deus enim,ait Scriptura , creauit primos bomines, ctfensu repleuit cor illorum , ut nomen sanciri irationis collaudar ni, di magnalia enarrarent operum eius. Perperam

Rupertus Abbas post S. ἰelasium Papam protoparentes no-ltros accusat , quod tantis a Deo beneficiis cumulati nullas laudes, ac preces g rati animi indices reddidisse legantur. Nam ad illorum iustillimam defensionem satis, superque sufficiens est scriptoris sacri simplicissima, & sobria narratio alia multa silentio tegens, te quorum certitudine nemo sane mentis dubitarit. Lavando enim sapientissimus uir Adam e nihilo procreatum se vidit ad imaginem,&similitudinem Dei: quandosormatam Eua in aspexit similem sibi: quando nimirum, ut Alcimus Auitus Viennensis Archiepiscopus canit,

Pro ibalamo Paradisus orat, miandusque dabatur

In dotem, ct laetis gaudebant de a fiammis ;

nonne protinus in vocem laudis, & gratiarum actionis erupisse censendus est ρ Eius quoque filios par est credere normatam natura impellente , quam docente utroque parente didicisse Deum sacrificiis venerati, precibusque inuocare . Nec est quod aliquis occidenti literae nimium inhaerens ad Enos filium Seth Adami nepotem usum , de ritum diuini cultus referre contendat, quia de illo dixit Scriptura, IIIι coepit -- urcare nomen Domini; multiplex enim huius dicti explicatio

est. Sunt qui dicant Enos primum fuisse, qui nomen Dei sub nomine illo ineffabis trito inuocarit. Alij primum intelligur, id est praestantissimum, . quod super Omnes religione Cui- tuerit. Alij, quod populit coeperit ad publicas Dei laudes, ad

publicum cultu congregare,iam tunc fideliu Ecclesiam coad Mnans . Mihi magis arridet eorum placitum, qui docent Enos certas precandi formulas, cert'sque ritus, & ceremonias primum omnium ad inuenisse,atque ideo dici, quod nomen Domini coeperit inuocare . Legendus hac de re doctissimus vir

Iacobus Boulduc, qui libro primo de Ecclesia ante lege docet

Enos

94쪽

Cap. I . De antiquitate excellentia. I9 Enos instituisse sodalitatem psallentium Deo, qui dicti sint Enostaei, postea Estai, vel Essent. Verum de Emenis diuersa

apud Scriptores fama est. S. Philastrius inter haere licos veteris

testamenti inenos numerat, vitam monasticam exercentes ,

sed Christum filium Dei non expectantes. Plinius de illis lige

habet. Per seculorum millia, incredibile dictu, gens Essenoruceterna est, in qua nemo nascitur. Et Solinus Plinii transtriptor; Per immensum spatium seculorum , incredibile dictu, a terna gens est cessantibus puerperijs. Putat autem Baronius paulo ante Christum eos coepisse, & ad praedicationem Ap stolorum conuersos Christo nomen dedisse. 1 Haec diuini cultus laudabilis institutio crescentium annorum cumulo adaucta maiora in dies suscipiebat selicissimi progressus incrementa . Nam & Noe solicito cultu ultra cε-teros tunc mortales Deum propitiauit, eumdemque sacros

ritus, & Theologiam docuisse, ac rituales libros scripsisse asserit Berosus Chaldaeus, siue Annius Viterbiensis. Post distratu autem quomodo laudes Deo cecinerit explicat his versibus Claudius Marius Victor Massiliensis. Non prius os iςθ quitaquai eruatus inire Constituit, quamsacra Deo, lauisque rependat,

Gratesque euaso roerat discrimine Noe. Mox niue aera exurgunt astari axo , Agnouitque bac prima recens altaria mundus ;Antea totus enim conuexo tramite coeli Templum mundus erat.

Hic iustus in generatione sua, & perfectus suisse asseritur, cuinius sanctitas eo magis est admirabilis,quod toto prorsus a iustitia declinante mundo solus iustus inuentus cst. Successit Rbraham pater credentium in idem studium sanctissimis ceremoniis a Cananaeis distinistus. Deinde Isaac, &Iacob illv. strissimos Patriarchas seruentissimos in Dei laudibus fuisse, 6chumanis argumentis conijcias, & diuina lectione compereris. Quorum unus egressus in agrum ad meditandum orandi studium luculenter ostendit: alter luctatus cum Angelo magni nominis mysterium c lesti benedictione cumulatus adimpleuit ' O quantum praepropera virtus in ipsa infantia splendoris effuditi Sed iam in altum tolluntur anni, &crescit aetas. Post alios Patres, quorum sedulam in diuinis laudibus diligentiam euincunt eximia eorum gesta, familiaritas cum Deo , & can-

Ee libr. de orgio

Plura de Enenis Nie. Serari LI. Traharesii. Beros.lib. . antiq.

95쪽

Σo Diuina psalmodia

didissimae innocentiae mores, magnus Dux,& legislator Israeliticae plebis effulget. Hic gentem a Deo electam versus, echymnos no tam psallere, quam pangere docuit, adhibitis insuper musicis concentibus, dc instrumentis. Aperiuntur in ria ante pedes illorum inaudito prodigio, transeunt inter tumentes aquas sicco vestigio, tum reuolutis undis hostiles exercitus maritimis vorticibus submergantur: &, ut canit no . bilis Poeta Sedulius, 3: Peruia diuis patuerunt caerula Ponli , Ingeminum reuoluta latus, nudaraque. Alus Cognatis Doliatur aquis, ac turba, pedes bis Intrat in absentis pelagi mare, perque profundum Sicca peregrinas stipuerunt marmora plantas. Quid autem illi tanta, de tam incruenta potiti victoria λ nocecinit Moses, ait sacer Textus , ωτὶν Israel ea mon hoe D mino, ct dixerunt. Cantemus Domino , Dorioid enim magni eatus en, equum, O afranorem deueit ιn mare. Ad haec Maria virorum exemplum secuta sumpsit tympanii in manu siua , egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis, Sechoris, quibus praecinebat dicens. Cantemus Domino gloriosὰ enim magnifieatus eβ. Porro haec mulier typus Ecclesiae fuit, ut S. Zeno scribit', quae cum omnibus Ecclesiis, quas peperit, hymnum canens, & pectoris verum tympanum quatiens, populum Christianum ducit non in eremum, sed in coelum'. IdE Moses cum legem Domini audiente populo legisset,canticum illud triumphale cantauit, Audite ereti qua loquor. Progrediamur. Feliciora nos vocant diuinarum laudum augmenta Ecce hominem siecundum cor Dei, egregium psialtem Israel De omni cordestio laudauit Dominum, ct dilexit eum, qui facisssium , eae Haro fetit cantores contra altare, ct insono eorum letiferit modos. Huius psalmi adhuc resonant in ore fidelium, & in Ecclesia Dei aeternum duraturis concentibus cantabuntur . Quod ipse in spiritu praeuidens, S praedicens, In Ecclesiis, ait, benedicam te Domine,malum tibi in nationibus , in medio Eeelsa Iaudabo te, polum nomini tuo insecutam secuti, ut reddam mi a mea de dia in diem.

3 Perseuerauit in populo Dei hoc psalmodis studium,Daniel enim tribus temporibus in die flectebat genua, & ado- irabat . Rechabitae, siue Cinaei canentes,atque resonantes vo

cantur, quia assiduas Deo Iaude canebant. Eliam docuisse disci-

96쪽

Cap. I. De antiquitate, Oexeellentia. 2I

discipulos suos hymnos, psalmos, & cantica ad laudem Dei cum usicis instrumentis decantare scribit auctor monasticarum institutionum sub nomine Ioannis Hierosolymitant . Apud Esdram quater in die confitebantur, & adorabant Dominum et passimque sancti veteris Testamenti psalmos, & cantica cecinisse Ieguntur; donec, fundata Christi saguine Ecclesia, umbris claritas, figuris veritas, vetustati nouitas, prophetarum vaticiniis diu expectata promissio admirabili mutatione successit. Tunc amplioribus sacram eo tis nobilitata religio solemniori cultu summi largitoris clementiam adorauit. Ipsum Dominuad instructionem nostram pernoctasse in oratione,& post mysticam coenam hymnum dixisse narrant Euangeli me . De Apostolis certa res est. Hora enim tertia orantes ac coperunt Spiritum sanctum. Paulus, & Silas in ipso carcere media nocte Iaudabant Dominum . Hora sexta Petrus ascendit in superiorem aedium partem, Ut orationi vacaret. Denique Petrus, &Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.

Quod si libeat ad fideles accedere tenerae adhuc , & vagientis Ecelesiae, testimonia non deerunt ab his quoque, qui foris sui Philo Iudaeus primo loco aduocandus scriptor celeberrimus & vno Platone minor, quem Photius in Bibliotheca perpera scripsit ex Christiano Iudaeum factum. Is librum seripsit eui Suidas titulum tribuit de vita Christianorum i alii inscribunt de vita contemplativa, siue de virtutibus supplicum, quod fideles Alexandrini B. Marci discipuli, quorum mores describit,

orando, & stupplicando tempus omne transigerent Hunc librum laudat Eusebius in Ecclesiastica historia. In rem nostra haec inter caetera scribit. Hymnos canunt in Dei laudem, vel recens a se iactos, vel pridem ab aliquo priscoriana vatu in qui carmina & cantica multa ipsis reliquerunt trimetri seneris ;,Prosodias item , & hymnos varios, qui ad libamina , ad aram , in stationibus quoque, & choris concinuntur , diuersis, quae in choro fiunt, conuersionum vicibus eleganter commensurati. Peracta coena subdunt viailias.in q*ibus pernoctare solent, & cantare hoc modo Confestim

surgunt omnes ex utraque parte conuiuium quoddam celebraturi ,& primum fiunt chori duo, virorum unus, alter m

Iiςrum. In utroque suus eligitur dux, & praecentor, qui simul de personae dignitate, & arte musicae antecellit. Deinde hvmnos canunt in Deum metris ,ec modulationibua multis conm

posito a

Philo de vita ον

templ.

97쪽

ri Diuinae psalmodia

positos, nunc iunctis vocibus simul. resonantes, nunc sibi inuicem congrue ri spondentes. Haec Philo, cui Graecum testem . adiungo Lucianum Samo fatenum cognomento Atheum

ζ :II '' Hie in dialo eo quodam , postquam ore sacrilego Christi religionem impudenter irrisit, Christianos in fine conuiciatur ad hymnos tota nocte decantandos vigilantes . Plinius item η β'' ' P 97 se eunduq libro decimo epistolaruin, Christianorum mores Traiano Caesari ita describit, quod soliti essent stato die ante lucem conuenire, carmenque Christo quasi Deo dicere secuinuicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere; sed ne sarta, ne latrocinia, ne adulteria committerent,& qua Amm. Mareeilla. sequuntur. Ammianus quoque Marcellinus Christianorum lib. an s. in Ecclesia pernoctationes commemorat. Haec infideles: sed fidelium testimonia quis recenseat Z Lassatur calamus graui si moruin Patrum Graecorum, & Latinorum numero,qui unanimi consensu hymnodiae ritum, horas, &antiquissimum institutum stabilierunt. Hic sacrosanctae Psalmodiae meridies est , hic autumnus, haec nunquam interitura iuuentus. Sed prae: cipuas tantum insigniorum Patrum sententias recitabo, se uato ordine temporis, quo quisque vixit .

Tesimonia sanctorum Patrum de sacra Psalmodia ab ortu Ecclesiae, O deinceps temporum serieseruata. Addita quaedam de eius excedentia, O de perenni Ua

modia in quibusdam Ecclesi se insituta .

Desiderium laudandi Deum. Tam

obiter quidam EcclesiUica w

mnodiae calumniatores. 1 c Ccurrunt nobis in ipsis Ecclesiae incunabulis, primo scilicet Christiano seculo, qui viri l. Clemens Romanus, & Dionysius Areopagita. Primus in Apostolicis constitutionibus orandum esse praecipit mane, hora tertia, sexta, &nona, vespere, & ad galli cantum . Mane gratias agentes,ait, quod illuminauit nos nocte sublata, & reddito die r Tertia, quod ea hora Pilatus iudicium aduersus Dominum pronunciauit: Sexta, quod ea hora in crucem actus est: Nona, quod tunc omnia mota, de tremefacta sunt Domino crucifixo, quia

98쪽

cap. i: De antiquitate,se meellentia. 23

horrerent audaciam impiorum Iudaeorum, & contumeliam Domini serre non possent: Vespere quod noctem dederit ad requiescendum a diurnis laboribus: Ad galli cantum, quod ea hora nunci et aduentum diei ad facienda opera lucis. Λlter epistola ad Demophilum laudat S. Carpum , quod soleret circa mediam noctem ad diuinos euigilare hymnos. Et libro de Ecclesiastica hierarchia Ecclesiasticum cantum vocat concordem, S consonam sacrarum rerum choream : passimque meminit hymnologiae, psalmorum, lectionum, & canticorum. Sanctus quoque ignatius martyr epistola ad Magnesianos, de ad Heronem sacros coetus, de senaxes ad orandum commenclat: de epistola ad Philippe sessalutat collegi a Virginum, quae cum Deo se consecrassent , proculdubio psalmis,& orationibus statis horis incumbebant. In vita etiam S. Corneli; Centurionis , quem Petrus Apostolus baptizauit, nocturnae palmodiae, hymnorumque mentio fit. Spectat denique ad primuseculum, quod Cassianus in monasticis institutionibus scribit.

Nam cum in primordiis fidei pauci quidem, sed probatissimi

Monachorum nomine censerentur , qui a beatae memoriae Euangelista Marco normam suscepere vivendi , cum diuerso modo quidam quinquagenos, alij sexagenos palmos in nocturna, de vespertina synaxi dici instituerent, quidam in medio stratrum apparens duodecim psalmos recitauit,& repente disparuit, sicque illis angelico monitu prs scriptus est numerus psalmorum tam in vespertinis, quam in nocturnis conuentibus seruandus. et Secundo seculo praeter Iustinum martyrem,& Philosophum nullum ex Patribus inuenimus, qui specialiter , 8e exis presse diuinorum officiorum mentionem faciat e nam Theo- Philus, Athenagoras, Tatianus, & Irenaeus toti sunt in confutandis infidelibus: aliorum opera non extant. Iustinus autem in libro Apologetico pro Christianis conuentus preces, ac in ijs sacras lectiones commemorat. Et ibidem ; precibus finitis, inquit, unusquisique Iaudem, & gloriam rerum uniuerinfarum Patri per nomen Filii, de Spiritus sancti offert. Episto. Ia quoque ad Zenam, de initio colloquii cum Triphone Iudaeo hymnorum, de laudum meminit, precumque n cturnarui , ac diurnarum. Hoc item seculo occurrit Sanctus Aberctus Episcopus Hierapolitanus, qui solitas horae nonae preces recitasse dicitur, ut refert Surius in eius vita ex. Simeone Meta

phraste.

Dionys Areopag Ignatius martyrὲ Apud Iurium die

Ioan. Cass. lib.a. Iustinui martyr

99쪽

Tertullianus.

phraste. Occurrit & monasterium sancti Heleni episcopI, cui praefuit Theodorus, illique successit Eugenia, quae ibidem

in habitu virili mentita sexum monachum agebat. Inter huius autem virtutes auctor vitae eius apud Heribertum Ros uidum haec habet. Tertig, sextae, nonae, Vespertinis, vel nocturnis , atque matutinis horis tam cautissime insistebat, ve

videretur iam perisse Deo, si horarum vel quidpiam spatij absque diuinis laudibus aliqua pretierisset. 3 In limine Teriij seculi statim inueniemus Tertulliana i

quem merito Latinorum scriptorum antesignantina dixerimus. Hic in Apologetico aduersus gentes coetus antelucanos ad canendum Christo ex epistola Plinij citata comm morat. Et ibidem, Coimus, inquit, in coetum, & congregationem , ut ad Deum quasi manu facta precationibus ambiamus orantes , cogimur ad diuinarum litterarum commemorationem. Libro de Corona militis coetus antelucanos iterum laudat,aliosque ritus Ecclesiae, libro secundo ad Uxorem:& libro de ieiuniis horam tertiam, sextam, nonam, & vespertinam , earumque rationem eleganter explanat. Ex aduerso floret Graecorum praecipuus Origenes, qui libro primo contra Celsum primum caput criminationis aduersus Christianos suisse scribit, quod clancularios conuentus haberent, ad agapen nimirum, & ad synaxim. Idem libro tertio in . Iob c litamen ipsius sunt ea commentaria) matutinas,& vespertinas deprecationes commendat. Quid eius praeceptorcumeas Alixam Clemens Alexandrinus, nonne septimo Stromatum tertiae, sextae, & nonae meminit Z Deinde subdit; Iam vero triplicem horarum diuisionem , quae totidem sunt honoratae precibus, sciunt qui norunt beatam sanctarum mansionum Trinitatem. His omnibus & martyrio, & eloquio maior est Cyprianus , qui libro de oratione dominica nocturnae, & matutinae precis , tertiae item, & sextς , Sc non ς , ac vesperarum mysteria edisserit, cuius aurea verba capite sequenti recitabo. Sanctus item Zeno sermone primo ad Neophytos post baptisma dulces vigilias clarissimae noctis exaltat: Et Caecilitis apud Minutium Felicem nocturnas congrenationes Christianorum calumniatur, eosque vocat Latebrosos, de Lucifugaces . Si militer Arnobius libro primo contra gentes; Quotidianis, inquit , precibus Deum colimus. Vixit & hoc seculo sanctus Hippolytus mattyr Episcopus Portuensis, qui oratione de ,

utinus

Cypria usa

Minutius Felix. Arnobiust Hippolytus Poris tu ensis .

100쪽

eonsummatione seculi, inter citeros Ecelesiε ritus ab Antichristo tollendos psalmorum decantationem enumerat. Adlisc tandem tempora pertineat plures sancti, ex quorum actis ululitia de horis canonicis testimonia eliciuntur.S.Cha riton plures Lauras aedificauit, suisque Monachis constituti nes scripsit, pr sertim vero de psalmodia tam diurna, quam quet noctu fieret. Cum S. Basileus Episcopus Amale e detineretur in carcere , Clerici, & Diaconi auro impetrari t a custodibus, ut ad ipsum magnum Pontificem intrare possent, dc una cum illo diuinas preces, noctibus pre sertim cane svi scribit in eius vita Ioannes Presbyter Nicomedien fis. In actis S.Sebasi iani a B.Tiburtio Prs secti Filio quidam Torquatus reprehenditur solo nomine Christianus, quod hymnos noctu psallentibus peruigil non interesset. Matutinum officium, dchore nonae preces in vita S. Febroniae virginIs , Scmartyris leguntur. quam scripsit Thomais Sanctimonialis. In actis Sanctorum martyrum Indes & Domnae cum alijs, qui passi sunt Nicomediae mentio fit Christianorum, ut nocturna ossicia Deo ps allerent, de more in Ecclesia congregatorum. Quartum seculum exhibet nobis Eusebium Caesarien- 'sini, subcinia se in passim in ecclesiastica historia; Se Pachom ium Abbatem, sis. qui regulam, de modum psallendi accepit ab Angelo ; Magnumque Antonium, qui plura monasteria instituit plena choris psallentium. id Athanasium commemorem, quid ath, as Basilium, quid Gregorium Naaian Zenum p Primus libro de Virginitate, siue de meditatione; Sol oriens, inquit, videat librum in manibus. Post tertiam synaxes conficies, quoniam ea hora defixum est lignum crucis. Sexta hora absolues de- Precationes cum psalmis, ploratu . Se supplicationibus, quoniam hac hora pependit B ilius Dei in cruce. Nona hora rursem in hymnis, de glorificationibus eris, quoniam hac hora Dominus in cruce pendens reddidit spiritum . Duodecima

hora maiorem, & longiorem facies synaxim. Media nocte excitaberis, & hymnis celebrabis Dominum Deum tuu ria. Matutino tempore hunc psallitum dicito, Detis Deus meus, ad te de tace viguo , se Benedicite omnia opera Domin/ Do

mino. Idem Apologia ad Constantium Imp.agit de preca,tionum synaxi, deque vigiliis , &pernoctationibus . BasiKus easdem horas celebrat in rcgulis fusius disputatis quaestione 37. de sermone primo de institutione monachorum, qui alijs

D est

SEARCH

MENU NAVIGATION