장음표시 사용
211쪽
212Si Magistratis pollet divini rebia tectonica potestate in formaliter Ecclesiasticis,mm 6set supra omnem Ecclesiasticam censuram constitium. inquit. Quid ita quia posset
pro libitu contionari; Sacramenta administra-ete, ministros vocare o deponere, etiam invita ecclesiis:
Haud aliter ineptit de Architectonicae potestatis jure & officio, quam nuper de
mercenarii acceptione. hunc ita describshat, ut neminem mercenarium agnosceret,
quin pro Sycophanta esset habendus, ut ab se mercenarii titulum propelleret: ita hic nullam Architectonicam potestatem agno scit, nisi quae impia sit & omnes leges humanas & divinas pervertat.Certe hanc rem ex suo ingenio, & ecclesiasticorum more metitur Bombomachides, quibus solenne est, omnia cultus & religionis sacra pervertere quoties absolutam potestatem habent in cultus negotiis; quod videre est inpa patu. absolutam in sacris potestatem pos
sidet profligato gladio politico . sed quid
inde annon omnium sacrorum inversio &COrruptela religionis exstitit rarissime comperitur id accidisse, quod ecclesiastici, rerum summam libere possederint in ecclesia , quin omnia sere corruperint superstitionu
212쪽
autionibus ac novis commentis: uti vel inKa a Iachro illo Papula videre fuit ; qui non re , 'sed spe & opinione tantum Mittelburgi imperans, quantum illic turbarum & novitatum cuderat in ecclesia λ horum conscius Bombomachides, audacter id quoque asseverat, futurum de politicis ; si ecclesiastica censurae non subsint sui ipsi solent in tum facile omnia perturbaturos. sed centies contrarium evenisse ostendi poteste ac tunc fere floruisse cultum Dei & religionem, cum pii politici tanquam nutricii cultus negotiisse admiscuerunt. hoc non experientia modo evincit, sed ratio quoque demonstrate politici enim architectonicam potestatemi possidentes, eam in Ecclesiasticis negotiis non exercent pro voluntate & arbitrio; sed . bonis Ecclesiasticorum consiliis se facile induci patiuntur,ut quod aequum est statuant& authoritate sua confirment: Ecclesiastici. Contra, quales sunt Apolloniani Walachri, utcunque Architectonicς potestatis inanes, ab lute tamen semper regnandi avidi sunt,& relicta sacrorum cura, vel f si illis visum . sit) perversa tota religione, per fas per nefas dominatum absolutum semper venantur, primum inEcclesiam,deinde in mundum;ut
in Antichristo Papa non solum sed in Grais, O a latore
213쪽
2i latore usus docuit et ut certum sit, cultum sacrum perire , hi si adsit Theopneusis, ut sub Apostolis; vel persecutio di crux, vel tandem politica & Architectonica potestas , quae fastum Ecclesiasticorum compescat.
Sed instat Bombomachides 1 quid si leges
non revereatur potiticus , sed cum Theodosio sanguine inquinet' hoc hoc erat demonstrandum,inquit, tum istud,dic Eccleo, nullim .
Ur Um reb=ectu Magistraim. Miser Theodosius . etsi papalis fastus transtrum fuit, tamen apud Walachros sanguinarius auditi Sed nihil opus erat Vlisnganum ita stomachari, quia novit, quod Ecclesiastici inter se illud, dic Ecclesia, tam contemptim transsiliunt, dum se mutuo ab delictis excusant, ut de eo saepe ne cogitent quidem. quia tamen veterum papistarum morem in hoc sequens, ita exclamat de suo dic Eccle- , fis contra politicos, ut eos pro libitu censurare poisit; quaeram primo: quaenam sit ista Ecclesia quam Christus illic vult principes censurare Papa dicit se esse, sed nugator est ; Walachro papillae dicunt, Praedicatores esse, & Ecclesiam repraesentativam et Sed ego nunquam legi in scri
214쪽
tura, nee legit credo Bombomachides,prae. positis ecclesiae nomen ecclesiae magis trisbui quam Episcopo. Quo pacto igitur regi persuadebit hoc,
dic Ecclesiae. authoritativo & speciali prisvilegio ecclesiast icis convenire , ut Rex intimore Dei se illis subjiciat Multa enim dicenti & nihil probanti de jure non nascitur privilegium, ut latius in Grallis ostendi pag. I 62. 163. ad quae Bombomachi
Secundo, cum Christus dicit,sit tibi tanquam ethnicus & publicanus, quaeram rursus ex Bombomachide , quomodo Rex, secundum expressam doctrinam scripturae, habebitur fratre pro publicano & Ethnico p Dicet credo non communicabit cum illo ἔ atqui hoc scriptura nusquam fratri lae so praecipit, sed expresse mandat singulis qui sunt in Ecclefia. I Cor. s. II. I a. ut si quis cum frater nominetur,fit scortator, aut
avarus, aut idololatra, aut convitiator , aut ebriosud , aut rapax: cum 60modi ne edant,
quidem. Unde liquet hoc es te pro ethnico& publicano habere secundum scripturam, a privato alicujus consortio se subducere ut pudefiat, neque illius conversatione contaminemur et quod cum in restibus non ha-
215쪽
beat locum, sequitur , illud christi die Ee-ιlesia ad Reges hoc loco non dirigi sed tantum ad privatorum fratrum jurgia & OLfensiones, ut textus indicat. Ex particulari autem privatorum lege & praecepto generalem regulam facere vale, quae line exceptione ad reges & principes se exte dat Oam frivolum est, ut nil toeptius fieri possit. Scriptum est in lege Num. Is. vir qui
adulterium commiserit cum uxore proximi hui, moriendo morietur adulter ct adultera; generalis lex est e neque tamen in principe vel Rege habet locum, ob specialia privilegia quae regibus concessit Deus. Unde hoc Bombomaehidi demonstrandum est, illud Christi, die Ecclesa, ct sit tibi tanquam Et nicus ct publicanus, de Regibus quoque Christum stituisse.
Nam quaeram porror Quomodo pastor seciet principem publicanum p an eum su- siet vel ejus consortio abstinebit, an perluadebit populo , ut omnes principem s giant & ejus consertium vitent, uti olim de publicanis fiebat hoc certe esset sedi-trosum & impium t Respondebunt Walachri, abstinebit k Caena; & cogemus eum sedere inter pueros, vel stare inter Cate-
216쪽
chumenos , & sic eum publice subsannabimus; ut Ambrosius olim bene & pie fecit. Sed ostendi aliquoties hunc modum
censurae minoris , vel faciendi publicanum, inscripturis non reperiri & Apostolorum praxin ei repugnare; unde non injuria imprudentiam &Ambrosii audaciam ac superbiam taxavi, quod in hoc censurandi modo exercendo contra Caesarem, tam ferox fuerit; ut cum periculo suae &totius Ecclesiae salutis, eum noluerit omittere. si usquam habuisset divinum prςscriptum in scripturis, hoc modo censerandi in Caesarem utendum necessario esse, fuisset generosum factum pro Christi lege etiam
mortem oppetere,at quia haec lex nusquam extat; mera imprudentia fuit, cum fiammo principe, de lege humana servanda , tam .acriter contendere : ut jam dicam Walachros nescire, quomodo hodie utentur suo
die Ecclesia 2 cisit tibi tanquam publicanu incensura minori tui loquuntur in contra PrincipeS. Quaeram ultimo quomodo, principem facient Ethnicum hodie nam hunc modum quoque nΠsquam definit scriptura .Apostoli refractarios tradebant Satanae & puniebant miraculose: haec omnia jam impossibi-
217쪽
lia sunt. Ecclesia post Apostolos multos
ritus excogitavit; sed non habent divinam authoritatem; unde jam patet non constare Walachris, quomodo utentur suo dic Ecclesiae in majori censura contra principes. an principi publice sacra interdicent quid si nolit parere an agmine facto in illum irruent, vel e templo ejicient nil proficient , quia princeps vi vincet, nisi populum declamando in illum irritent, aut per indirectum studeant ei principatum aut vi-ham eripere a de haec omnia seditiosa sunt,& Papae tyrannidem sapiunt. Ex quibus jam patet, frustra ita vociferari Vlissinganum de suo, dic Ecclesiae, utendo, ad compescendos rebelles & sanguinarios principes et Unde dico totam correptionis vim contra principes hodie eonsistere in admonitione , obtestatione, precibus, & lachrymis, a privatis fratribus, vel ab Ecclesiae propositis illi oblatis, vel aperte , vel te ste& prudenter, ut Nathan fecit. Cum cerintum sit ex scripturis, non praepositis modo
sed privatis quoque fratribus id juris esse,
qui sib ecclesiae nomine denotantur: ut in Grallis late ostendi. Sed aliam ineptiam au-
218쪽
Bombomachides, quod Blasphemus sm ἰ& Gnatho , quia dicam Magistratus
Quam Blasphemiam dixeram Paulo,non, mihi, impingi, quia Paulus Rom. 13. dicit omn- animam subjectam osse Magi baim ob conscientiam: non mirum est Ulistinganum hoc non videre, quae in multis caecutit; si tamen oculos habet, faxo videat. Magistratus qua Magistratus Deus est in terris. Psal. 8a. unde evidenter sequitur; Magistratum Deum esse in omnes , & cum illi . Omnes non tantum sint corpora sed animae; consequens est ut non corpora tantum sed animas subjecerit; & alio consequenti, non Deos tantum m corpora sed in animam
quoque esse Paulo dicente; ut jam videat Bombomachides Paulum ejusdem blasphemiae mecum esse reum; si recte exclamavit. Sed excipit Paulum per animam intelligere hominem. Quid hoc ad rem p nisi enim fingat hominem inanimem . sequetur quoque Magistratum esse Deum in animam ; quia homo non corpus modo habet sed animam. si posset aliqua ratione ostendere Bombomachides, per animam intelligi Corpu3 sine anima a Paulo, crederem illum non delirare; nunc autem quia evidvns cest,
219쪽
est, Paulum ad summum per animam hiς idtelligere hominem tui fatetur id est co
pus cum anima; quis non videt helleboro opus esse viissinganui quae clamat, Paulum intelligere corpus non animam, nisi . illi Walachri sint pura corpora sine anima: utcunque habeat, certe Paulns non m tuit hoc BombomachidisBlasphemum,cum volens dicere Magistratum esse Deum in hominem, potius dixit esse Deum in Ani mam quam in Corpus et quia ut Blasphemiam vitaret, potius debuisset dicere omnia corpora, non animas, Magistratui tanquam dis subjecta es. debere e non enim qualemcunque subjectionem Paulus d notat , sed illam quae Magistratibus d betur tanquam dis, & in eminenti potestate constitutis. Sed sequatur nova inep---ia Pag- I s. Rixatur iterum de . . ' bus ferreis, & gladio ancipite agitur Psal. I s. quorum jus & potestatem contendit convenire solis praepositis ecclesiae , non Regibus & Principibus: Putat enim figurate tantum non litteraliter accipiendas estis compedes & gladium , in quo eruendo tam curiossis fuit, ut ipsorum Rabbinorum commenta-tricas pervestigarit;
220쪽
garit haud minus inutili opera, quam noctes Atticas Gellii scrutatus, ut in me Miblatoris nomen inveniret.Locus Psalmi quomodocunque intellectus , inepte trahitur ad jus speciale censurarium Walachro-pa-pisticum stabiliendum; quasi credere debeant Christiani, vel litteraliter, vel figurate ministros solos tanquam Spirituales lictores& carnifices in re publica oberrare debere cum compedibus ferreis , & veluti Tyrones gladio alligari, quo vel directe vel indirecte Apolloniano more possunt cujusvis Bonis, famae, & vitae vim inferre. hoc non Psaltes, nec aliquis Theopneustus somniavit, sed Papa commentus est, & . Grallator imitatur. Aut enim litteraliter accipit, compedes
gladium David, aut figurate: Si litteraliter ; tum haec non pertinent ad praedic tores ; sed conveniunt solis Principibus, ut ego exposui; nisi cum Papa sumant jus gladii per indirectum, quod tyrannicum est& impium. si figurate ; tum ne sic quidem speciali jure sacro conveniunt praedicatoribus : quia toto Psalmo apparet, Davrudem haec non tribuere solis Levitis aut clericis, sed, ut loquitur, toti Israeli, filiis Zionis, populo & benigne acceptis et