Grallator furens, De novo in scenam productum cum Pantomimo suo, Bombomachide Vlissingano seu Responsio ad epistolas Guilielmi Apollonii mystae Mittelburgensis, & Jodoci Lareni Ecclesiastae Vlissingani, quas in lucem dedere adversus Grallarum authore

발행: 1647년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

iga& nunc Vliffingano in os dicam sine Blas. phemia: nil quam Romanae matris secundinas esse Gratiatoris censuram, quam adeo Specialis juris & sanctam esse statuit , ut si illi hanc cum suis Walachris liberam nolint, . relinquere politici, sed contra tangere audeant vel tentent , Sacrilegi sint futuri Ostendi enim in Grallis, hoc papisticum figmentum in Ecclesia Romana Antichristum Papam peperisse, &dein Majestatis politicae mancipatu me quem Grallatorem in Zeelandia quoque tentasse in Grallis edidi. Sed prodeat alia ineptia.

Inep. 13. Bombomachides pag. Eo. 2I. Multum stomachatur, me disciplinam tollere, quia non facio eam generalem, a qua nemo exemptud sit, Ne principo quo citat longe exemplum Theodosii, additque me ex illorum numero esse, de qui- . bin dicitur PDL a. qui regimen Ecclesia svincula velim rumpere ; quarit etiam, an non

putem illud, dic Ecclesia, pertingere ad Regale fingium ' an Deus sit personarum acceptor 'oe similia qua ex anili fuso salivando udit inca ma' Nil certe opus erat tam inepte calanti-

eam concutere; si Gratias legisset, facile inde videre illi erat, me ubique verbi divini & legum illic latarum tantam facere dignitatem,

182쪽

nitatem, ut omnes illi subiectos esse velim t& nemini soncedendum sit, ne Papis quidem , jus de illis dispensandi: sunt enim leges Christi Iesu, summi & Uniei nuPc &generalis Monarchae. Unde mirari satis nequeo, quod ex me quaerat tam audacter, an Deum putem esse , quia

velim principes a disciplina Ecclesiae eximere Quam mendax sit in hoc ista vetula

mox ostendam; nunc tantum vicissim quaeram, an non putent Walachri Ecclesiastae Apollonianes , Deum esse prosopolepten, quod se ita facile Dei legibus eximant,cum constet iis maxime teneri Christus Onim in suo verbo rigide vetat sua statuta contemerari. At mandatum Dei & Christi esse dicunt , ne quis insigni peccato publice pollutus utatur Caenae pane. At Gratiarum pag. ψ29. indicavi, ipsos Ecclesiae ministros Apollonianos, instar asinorum, ita se mutuo stabere, ut vix aliquis tam impurus, pollutus, & improbatus sit, quin facile Ecclesiastica dispensatione aptus fiat, ad omnia sacra sumenda & dispensanda. Annon hinc nodus & quaestio oritur,utrum tales Mystae vincula Christi rumpant , &ejus mandata contemnant p vel annon magnus personarum exceptor sit Christus ,

183쪽

184 quod sua sacra a Principibus contemerari nolit, quin virgae & censurae ecclesiasticae . se debeant subjicere ; actam indulgens Mnegligens sit suorum sacrorum, ut ipsis ecclesiasticis concedat, quotiens libitum sit,& res ita ferat, ut non aliter quam pueriles nugas liansiliant, conculcent, & contemerent sacrosancta Christi instituta p res enim nunc,edita Lansbergit Apologia, manifesta est , nec occultari potest ulterius ab illis Walachris. Ego certe hunc nodum hactenus non potui solvere, nisi cogitem

Apollonianum illud pallium ex tali panno constare, quod potestatem habeat illuden di non hominibus modo sed ipsi Christo. Sed haec expendenda relinquam Ulusinga- i,dum spiritualitatis filum salivando perget longius deducere. Ad poIiticos nunc venio, & censurariam disciplinam, quam Bombomachides me scribit rejicere. Scribit pag. 28 in Catechesi nostrasta

tutam esse majorem ct minorem censiuram , ct nominat ιm , ab coa usu arcendos e se quotquot sandήιlum praebeant, donec resipuerint f emendationem profitentur: quod cum eversum eam sinquit sequitur me non unam Ecclesiam Ast- resurgensem,se omnes reformatas ecclesias y

. Haec

184쪽

Haec mera salstigo est , quam uterque Neptunia proles certatim exspumant; Sed si rugosam frontem exporrexisset illa V l- singanus pepersiit et tot talidis bombis, quos hic explodit.

Primo, quod audacter asseveret me omnibus reformatis ecclesiis bellum indicere, quia negem , censuram minorem esse divi- . num institutum. Si enim reformatorum hostes sunt, qui illam non admittunt nec Pro divino instituto habent; tum non Erastus

aliquis selus, sed Bucerus, BullingeruS,ZNin-plius, Musculus, Si micrus, Gualterus, MClarissimi quique Helveticarum Ecclesiarum reformatoreS ac Doctores, pro reia

mationis hostibus sunt habendi .Id enim patet ex illorum scriptis & litteris quas citavi Grai. p. 17 I. &c. illum censurandi modum potius improbatum quam receptum ab illis elle: ut certe impudens ineptia sit, quod Vlissinganus,mihi cob vitium facere volenS,

. & locum inter reformatos deneganS, ex re formatorum albo delDre cogatur tot insigneS reformatores ; quorum laboribus &studiis id possidet, ut ipse nunc inter my stas reformatos numerus sit.

Fateor Ρalatinis sumsisse Illust. Ordin. eons deratos institutum majoris minorisq; censurae; seὐ no eo fine ac modo,utRomanς

mere

185쪽

meretricis profluvia in hoc resorberent ;quae certe bello armisque hactenus det stati sunt: sumpserunt enim ut res adlaphoras, sicut Helveticis aliisque ecclesiis nec odium nec bellum indixerint, qui hoc censurandi more non uterentur: neq; existimarunt, hoc disciplinae & censurandi institu tum, esse sacrosanctum s ἀυini juris, sed arbitrarium , sic ut non ignorent, sibi potestatem esse, id vel partialiter, vel in torum immutandi; si nequitiae ΒΓ confusiones ecclesiasticorum squales sunt Walachrae 4 cogant illum ordinem rejicere, vel ita inve tere , ut fallendi & malefaciendi ausa praecidatur Apollonio, & similibus ministris: uti in majori censura , vocatione , ct aliis

ecclesiae negotiis quaeque provinciarum ac urbium, sua excepta peculiaria servant. Grallator contra ac Bombomachides ;hoc censurario sceptro , gladio, ac virga ita exultant ; ut mihi omnibusque Helveticis ecclesiis putent bellum indicendum tanquam non re malis, si illam minoris majorisque censurae legem audeamus improbare,vel pro adlaphora habere, ac mutabili: cujus arbitrium jaceat sub Illustr. Ord. &principum delectu, tanquam de modo qui

non jam divini,sed humani juris sit.Est enim

186쪽

Walachrum commentum, censurandi illum modum non adlaphorum nec humani,sed divini juris esse : ac ministris speciali &non tangenda Sanctitate convenire solis : sic ut politicis Usiacam plagam minentur si hic manum admovere, aut aliquid praeter Ecclesiasticorum nutum audeant: quasi cum hermaphroditis rem habere se credant; qui censurariam hanc virgam ipsis in manum dederint: ea lege, ut dein debeant, uti fae- minae, pati, sit vel Romanus, vel Walachrus ραυ- ,-vιrgifer, MX,eorum ter go in haereat, per fas per nefas e quis enim

tales censeres ferat , sinquit Gualterus qui hoc censiurandi privilegio putent sibi liberum esse, apertis suis aliorumque vitiis patrocinari , & cuivis bono & pio molestiam creare quod aperte facit Papa: &jam usus ostendit Walachros dictis, scriptis , fictisque imitatos esse, ut non immerito illis exprobrarim,quod Romanae mere tricis profluvio delectarentur.

Unde jam apparet, frustra Vlistinganum

ram multa balbutire de suo ic lem: asPersonarum acceptor futurus sit statim Deus, si non liceat illi cum suo Archimysta, pro arbitrio, principum delicta cor

187쪽

I 88 Non sunt tam effrenes hodie=ii politu ci, ut nolint divinis suisque legibus su jecti esse ut Ecclesiastici censores:) quin si adversiis eas delinquant se corripi patiantur & admoneri. Sed si virtutes sint quas carpant Walachri, si ob bene, juste & prudenter facta & statuta , publice tumultuentur & populum concitent an id divino jure pati tenentur principes p quaerat Semiviros & superstitiosos spadones tales Grai lator sub Romana meretrice, quoS lon ga servitus muliebre hoc imperium pati coegit: apud reformatos, & imprimis con-mderatos nostros Belgas, jam 8o .annis non inventi sunt, nisi qui serrum necemque pOqtius intentarint illi scorto, quam ut haec ab illo paterentur; neduMut Vlisiinganus aut Vereanus, garrulae &antichristicae mere

trices, id hodie ab illis obtineant. Quid si etiam aperte delinquant principes , & corripi debeant; an perinde erit quo more fiat correctio p an licebit mucidis illis Sacrificulis impune sua scelera dispensare & statim jus Dei violabitur, si non liceat illis censoribus indelinquentes prin cipes suo libitu debacchari Prudentiam hic requiri fatetur Bombomachides; sed quam vult sumendam esse ab Ambrosii cen-

188쪽

sura in Τheodosium: quae certe vis & mera

laretur , proponeret sibi exemplum Nathanis; quem si opponas Ambmsio, merito refrixerit Walachrorum, papistarumq; censu- rarius fervor. Hic prietor secularis ante,subito Episcopatus infulas acceperat favore Theodosii; is vetus propheta, Theopneumstus, & ab longo tractandorum sacrorum gnarus: hic unius urbis Mediolanensis Antistes; ille toti Ecclesiae, & universo Israeli, doctor a Deo propositus hic Caesarem censurabat, qui humanis ordinaIiis tantum dotibus pollens, in errorem humanitus po-rerat prolabi ; ille Regem, qui propheta ,

Τheopneustus , & eminentissimis donis instructus, errorem facilius declinavit: hic in delictum atrox ineiderat, sed cui excusando aliquis aderat color , quia laesiae majestatis reos , Thessalonicenjes progigaverat ; illius delictum inexcusiabile erat, ex adulterio, homicidio, & variis sceleribus in fidelem subditusta contextum : hic compellatus, statim doloris penitentiae multa signa edidit; ille paenitentiae nulla indicia dederat priusquam compellaretur e hic censurandi modum legemque tantum sumebat ab usu ecclesiae'; ille censurandi mandatum modumq; habebat immediate

189쪽

diale Deo r hic in censurando erat insallibilis: ille fallibili & humano impetu ferebatur : & tamephic regiam majestatem re- Veritus, tam prudenter obiecit delictum Davidi, ut venusto apologo prius se damnaret rex quam damnaretur: at ille delicti conscium , ac jam dolentem Caesarem, tamen publice criminis arguit: hic confitentem statim solatus, nec sacris interdixisse legitur et ille contra paenitentem , pro imperio ab caena sacrisque abstinuit, & sedere volentem stare coegit 3 non desinens vexare, donec sua manu decretum secisset , ante trigesimum diem. posthac ratas non fore sententias Caesaris. Ut mera immodestia fuerit Ambrosii factum in Theodosum; prae modestia Nathanis in Regem Davidem: unde non injuria cum Gualtero aliisque id facts m Ambrosii reprehenditur, quasi Antichristici fastus praeludium fuerit; nec usquam magis depraedicatur quam ab Iesu itis& Papae satellitibus p qui sentiunt suo Papae scalas erectas esse illa Ambrosi censura, quibus de in omnes principum vertices transcendit: ut ipsi Bombomachidi

non aptius occurrerit patrocinium. suae ce surariae; quam ut malae causae, malus p

tronus fieret Lipsius Apostata, de quo olim dictum:

190쪽

Li uti inconstans scripsit de inconstantiae hunc non dissimilem sibi, quia defens brem adripuit; ac me jubet aures arrigere pag. a 6. quasi ad Justi arbitri dictaturam Vlissisinganus; discutiam obiter quidquid uterque inter se glocitant, dum putant Papae fastui dispar fuisse Ambrosii factum: pru

auia non Romanus sed Mediolanensis Diseeutra fuit Ambrosii . quid tum p annon potuit suo fastu ostendere Romano Epistopo quomodo contemnendus sit Caesar λ quomodo Antichristicum fastigium esset obtinendum p quod in hoc ponit Scriptura,rit se efferat sit pra summos Monarchas: id fecit hoc suo exemplo Ambrosius, etfi Papa nondum fuit:id fecitJoannes Constantinopolitanus Epitcopus, Antichristi prodromus: ut vel exwalachro isto Papula didiceris,quid

sit Papam agere, M principes contemnere. Sed inquit Lipsius, Suo exemplo docuit, cuiqMe pastora sua relinquere , quod repugnateAntichristi tyrannidi. Quasi vero qui sua

tractet, ea tractando tyrannus esse nequeat.

ex hoc enim facto postea, fecerunt Papae hoc collectum; Si tantum' licuit in Caesarem Urbis , quid non licet Papae Orbis Episcopo pSed

SEARCH

MENU NAVIGATION