D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

dominetur, pareat autem ipsa uniuersatarum rerum Domino. Ac ut plantae propria uirtus est maturo fructu turgere , in quo summa & natiua eius commendatio

est posita, accedunt tamen solia & ramusculi, cum quadam uenustate ipsam condecorantes; sic quoque animae praecipuus quidem est fructus, & effectus , ipsa ueritas ; qua etsi satis speciosa respledet, non iniucundu tamen erit, immo gratissimu, si externa quoque sapientia, ueluti quibusdam foliis, quae & tegumentu quoddam fructui, & aspectum non ingratum praestent , circundata fuerit. nullus pictor quidem imaginent corporis ita exacte exprime e potest', ut sermo animae arcana prodit ac effingit. huic igitur,quatum in nobis est, omnem operam demus, ut possimus bona consequi futura , in Christo Issu Domino nostro, qui una cum patre & sancto spiritu in omne tempus laudetur atque celebretur . Amen .

352쪽

DE FUTURO

Iudicio ,

ORATIO V, es

t' M peccatu aliquod perps

traturus sis, reuolue, quapso, prius an imo tuo ho rendum illud ac intolerabile Christi iudicium, in quo praesidet quidem i

dex in alto ac excello throno, astat auteomnis creatura tremebanda, ob glorio sum illius conspectum. Cogetur autem ibi unusquisque nostrum, uitae suae ratio, nem reddere, eum uero,qui multa mala, in uita cum esset,perpetrauit, truces quidam ac formidabiles circumstant angeli, igneam faciem praeseserentes, ignemque spirantes, propter nequitiam ac prauita tem sui instituti ; nocti uultu similes, ob moerore & odium, quo sunt in homines. post mente agita, barathrum illud profundum, & tenebras, quae perspici nequeunt , & ignem,qui in tenebris non lucet et urendi quidem facultate praeditus

C id est,

353쪽

est, at Iuce care . item vermium quoddam genus, quod uenenum emittit, carnibusque uescitur , quodque etsi mirandum in modum uoret, nunquam tamen famem explere potest, intolerandos dolores corrodendo inurens . nouissime suppliciu in omnium grauissimum , nempe opprobrium illud N pudorem aeternum . Haec time & horum timore institutus, animam a malo, ueluti freno quodam coe ceas . nam qui diem illuni ac tempus ante oculos sibi proponit, quo OmniS creatura coram'iudiae sistctur, rationes afferendo eorum,quae fecit, & semper meditando defensionem in soro, in foro inqua, ubi nulla fraus & dolus ualet, talis aut nihil omnino, aut exiguum quiddam delinquet. Homines enim ideo peccare solent, quia timore Dei carent; at qui certo minas expectant , iis domesticus ac familiaris timor , nullum tempus concedet adactiones imprudeles uel cogitationes delabi. Etenim etiam generosi Dei athl tae, quan uis Omni tempore uitae suae, cum

iis hostibus, qui omnem sensum effugi ut

oculorum, decertarunt, ac omneSipsorum persecutiones superarint, tamen duanimam agunt , a principe huius saeculi

354쪽

ORATIONES. 2

examinantur, nu uulnera a luctatoribus acceperint,aut maculas aliquas,uel typos a peccato impresses retineant. quod si nulla uulnera accepisse reperiantur, nullasq;

maculas concepisse, tanquam inuicti existentes ac liberi , a Christo reficiuntur. atque haec quidem ex ipso Domino discere potes, qui tempore passionis dixit, Nunc princeps huius mundi uenit, & in me quidem nihil poterit: homini uero sat fuerit, si dicere possit, Nunc uenit princeps huius mundi, paruaque & exigua quaedam est illi in me potestas. Proinde diligenter meditare ea, quae tremenda a Deo

accident iis, qui supplicio afficiendi erui;

quando nimirum stellae obducentur tenebris , Sol autem obscurus,& Luna sine splendore erit; quando fulmina iacientur, & tonitrua magno cum terrore dil- rumpentur; quando super capite aer tenebricosus existet: ita ut omni ex palle sit

consolationis experS, examen eorum,qui irae tradentur. Nam creatura conditori

suo ministrans, poenis afficiet iniustos, COS uero, qui omnem spem suam in eo posuerunt , omni genere beneficiorum complectetur, & perinde ut, cum unus peccator ad frugem redit, in cassis gaudio per

355쪽

. D. BASILII

sunduntur omnes; ita rursum moerore affliguntur, dum aliquis peccando ab effectore suo desciscit. Tum ignis ille,qui est praeparatus in supplicium diabolo & an gelis ipsius, uoce Domini dissecabitur, ut cum sint duae ignis facultates, uredi una, illustrandi altera, acris quidem & punitoria uis ignis permanet apud eos, qui meruere ut ureremur ; at illustrarii &perspicua exhilarationi beatorum cedit, ita ut supplicij quidem ignis obscurus, requiei

uero urendi expers permaneat. Nec est

quod de eo dubites, in retribuendis enim facinoribus huius uitae , natura ignis diuidetur , lux quidem ad usum iustis , urendi uero uis, iis, quibus silpplicia irrogabuntur, est constituta. sed longe magis horrendus est , quam tenebrae & ignis ille aeternus, is pudor, quem perpetuo i j,

qui se uitiis obstrinxerunt, retinebunt, semper ob oculos habentes eius peccati, quod,dum uitam agerent, patrarunt, ue- perpetuo in memoria ipsorum quasi quaedam tinctura, quae deleri non ponsit, permanentia. Paucorum autem est accedere ad ueram lucem, & post abditorum reuelationem non abire facie confusa . Dei enim abalienatio, ac auersio,

Inter

356쪽

ORATIONE s. 2Isnter eaS omnes poenas, quae in gehenna expectantur, longe intolerabilior ac grauior ei est, qui plectitur, etiasi dolore careat, quam oculo lucis priuatio. Maodsi quis omnem simul ex quo homines in lucem editi sunt, sermone complectatur, in unumq; congreget talicitatem, ne minimae quide parti illorum bonorum inusniet illam parem; sed uniuersa huius bona , plus a minimo illorum dignitate di

stant, quam umbra & somnium, a rebus Meris, immo multo magis. quanto enim anima in omnibus praestat corpori , tanto etiam hae utraeque uitae, inter se differunt i Verum plurimi ex illis uerbis, Ille quidem multis flagris caedetur, ille uero

paucis, finem supplicij eorum, qui punietur, esse aiunt . at illa non temporis pro ductionem aut adimpletionem, sed dis. ferentiam poenae declarant; cum Domianus interdum affirmet, quosdam ad poenam aeternam ituros, iustos uero in uita sempiternam . interdum uero clim quoiadam ableget in ignem aeternum, qui est praeparatus diabolo & angelis ipsius, Senonnunquam nominante eo gehennam ignis, & addente, ubi uermis eorum mortem non oppetit, nec ignis deletur, & cui C v praete-

357쪽

D. BASI L I Ipraeterea per prophetam de quibusdam

dicat, quod uermiS eorum non occumbet ,& ignis ipsorum non estinguetur. Haec & talia cum sacrae literae dicant, unum omnino illud est, ex insidiis & caliditate diaboli, quod cum multos homines tantae ac tales Domini sententiae praetereant, finem sirpplicii, ut audentiores

ad peccandum sint, sibi ipsis proponant .ini od si aliquando supplicij aeterni erit

finis, erit etiam profecto & uitae eternae. at si hoc de uita statuere nolumuS, quomodo , amabo , rationi erit consonum saeterno supplicio fine statuere uelle Zaeteriani enim adiectio aequalem uim habet in utrisq; . ibunt, inquit, hi ad supplicium

aeternum, iusti uero in uitam aeternam.

illud itaque, Ille uapulabit plurimum, alter paululum, non finem , sed differentia supplicij demonstrat . Nam si Deus iustus iudex est, non solum bonis, sed etiaimprobis aequum se praebebit, aequa praemia unicuique ciis, quae quisque in uita gesserit, tribuens. fiςri enim non potest , ' ut ille, quidem igne, qui deleri nunquam possit, dignus sit, & eo , aut magis frigido, aut magis ardenti ; ille uero uerme immoi tali, ct eo ruisum, aut mitius aia figentes

358쪽

fligente , aut uehementius, prout unusquisque meritus est; alter gehennam meritus est , alter tenebras externaS , cum

omnino supplicia inter se discrepent,&illic quidem alter solum in fletu, alter uero etiam in stridore dentium , ob incrementum calamitatis existit. ac sane il-hid, In externas tenebras, prorsus declarat esse etiam & internas; & illud, quod in parabolis dictum est, In fundum inferni , denotat quosdam esse in inferno quidem , sed non in ima parte inserni, qui longe mitius supplicium aliis subeunt.

Nec me existimes uelim, ueluti nutricem quandam terriculis te terrere, quemadmodum illae pueros, cum nimium lugent, consueuere , cofictisque fabellis eos quietos reddunt. haec enim non fabulae, sed sermo uerus multo ante praedictus dicit . proinde certo tibi persuadeas , exquisitu examen fore eorum , quae in uita peregi mus. Iniuria affecisti fratrem, eandem praestolare': ademisti bona eorum', qui minuS te poterant, pugnis concidisti pauperes, conuicium fecisti, calumniam adhibuisti, mendacium dixisti, alienis nuptiis insidias struxisti, peierasti, terminos avitos transtulisti, fortunas pupillo

359쪽

rum inuasisti , uiduas iniuriis onerasti, praesentem uoluptatem bonis suturis praetulisti, pro indo horum omnium expectaretributionem . ut enim unusquisque se mentem secerit,ita & metet . quod si etia

aliquid boni egisti, illud tibi quoque ma

gno cum scenore rehendetur amobrem etiam atque etiam tecum reputes extremum diem , o homo; non enim solus tu omni tempore uitam ages: & diligenter consideres uelim, anxietatem illam ,& suffocationem , & horam mortis, Msententiam Dei urgentem, & angelos se-stinantes, & animam his grauiter perturbatam, quaeque a delinquente conscientia crudeliter amigitur , tum etiam quae se ad ea, quae hic sunt, miserabiliter con uertit: postremo ineuitabilem necessitatem longae illius peregrinationis animo , & cogitatione praeterea comprςhende , ultimam illam communis uitae eversionem ; quando scilicet ueniet filius Dei in gloria sua: ueniet enim nec tardabitur, iudicare uiuos & mortuos, & rependere unicuique aequa praemia, iis, quae, quis que gessit : quando tuba illa magno &horrendo sono edito, eos, qui iam ab aeterno dormierant, excitabit, & proce

360쪽

ORATIONES. 23

dent ii, qui bona egerunt in resurrectis nem uitae, qui uero mala, in resurrectionem iudicii. Memoria repete ditanam illam Danielis uisionem, quae nobis iudicium Dei ob oculos ponit. Intuebar, inquit, quam longe throni extensi esset,& antiquus dierum sedebat , fluuius ignis ante ipsum circumuoluebatur , mille millia ministrabant ipsi, centena millia cim cun stabant ipsum, iudicu locum constituit,& libri aperti sunt, qui manifeste, bona, mala , aperta, abdita, facta, uerba, cogitationes, omnia aceruatim , ita ut ab angelis , & hominibus exaudiri possint, patefaciunt : tum etiam , quales necesse sit eos esse , qui perperam uixerunt. ubi, inquam, anima illa submergetur, quae in oculis tot spectatorum, tam foedae turpitudinis plena esse uisa est . quali uero corpore infinita illa ac intolerabilia flagra perferet λ ibi est ignis, qui extingui

non potest, & uermis, qui sine intermissione ulla corrodit, & fundum inferni tenebricosum ac horrendum, & eiulatus amari, & ululatus indecorus, & ploratus, & stridor dentium, nec finis est ullus malorum. His . nemo potest liberari post mortem , neque reperiri potest ulla industria

SEARCH

MENU NAVIGATION