장음표시 사용
111쪽
paupertatem Zc matris, frequenter cum lac mis revocabat ad mentem: inde , hanc virtutum asserens esse reginam , quia in Rege Regum, & in Regina matre ipsius,
tam praestanter esiuisit. Nam & fratribus in conclavi quaerentibus, quae virtus magis amicum redderet Christo : quasi secretum sui cordis aperiens , respondebat; Paupertatem noteritis fratres, specialem etiam ess alutis; tanquam humilitatis sementum, persectionisque radicem: cujus est fructus multiplex, sed occultus. Haec enim est Elangelici agri tbesaurus absconditus : pro quo emendo vendenda sunt omnia, & quae vendi non possunt, illius comparatione spernenda . Ad hujus, inquit , culmen qui cupit attingere , non selum mundanae
prudentiae, Verum etiam litterarum peritiae, renunciare
quodammodo debet: ut tali expropriatus possessione, introeat in potentias Domini, & nudum se osserat brachiis Crucifixi: Nequaquam enim seculo perfecte renunciat, qui proprii sensus loculos intra cordis arcana reseretat. Saepe vero de paupertate sermonem faciens , ingerebat fratribus Evangelicum illud, Vulpesfoveas babent, volt cres caeli nidos: Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Propter quod docebat fratres , ut pauperum more, pauperculas casulas erigerent: quas non inhabitarent ut proprias; sed sicut peregrini & advenae alienas . Leges namque peregrinorum este dicebat, sub alieno colligi tecto, sitire ad patriam, pacifice pertransire. Mandabat dirui aliquando domos erectas, aut fratres exinde amoveri: si aliquid in eis perciperet, quod ratione appropriationis vel sumptuositatis,contrarium cllet Evangelicae paupertati. Hanc sui dicebat Ordinis fundamentum : cui substrato primarie sic omnis structui a religionis
112쪽
l innititur, ut ipsius firmitate firmetur, & eversione Anditus
Docebat proinde, sicut revelatione didicerat, sacrae Religionis ingressum, ab illo fore inchoandum Evangelico verbo; Si vis perfectus esse; vade , in vende omnia quae habes, in da pauperibui . Ideoque non nisi expropriatos,& nihil penitus retinentes admittebat ad ordinem tum propter verbum sancti Evangelii, tum etiam , ne forent in scandalum loculi reservati. Unde in Marchia Anconitana cuidam petenti ad Ordinem recipi, verus pauperum Patriarcha respondit: Si vis Christi pauperibus jungi, pauperibus tua distribue . Quo audito perrexit homo , & guctus amore carnali, sua suis reliquit, nilque
pauperibus. Vcrsim cum hoc,illo reserente,Uir sanctus audis et, dura eum incrcpatione feriens , dixit: Vade viam tuam frater muscar quoniam nondum existi de domo de cognatione tua: consanguineis tuis tua dedisti, & defraudasti pauperes: dignus non es pauperibus sanctis sociari. Incepisti a carne; ruinosum fundamentum spirituali fabricae collocasti. Rediit animalis homo ad suos, de repetiit sua : quae pauperibus relinquere nolens , virtutis propOstum citius dereliquit. Alio quoque tempore, cum in loco Sanctae Mariae de Portiuncula , tanta esset inopia, quod non posset hospitibus fratribus supervenientibus , secundum necessitatis exigentiam provideri ; adiit Virum Dei Vicarius suus, allegans penuriam fratrum, Sc potens , ut intrantium novitiorum res aliquas reservare liceret, ad quas expendendaS recurrere possent fratres, tempore opportuno. Ad
quem Vir sanctus, superni conssilii non ignarus; Absit,iΠquit, a nobis , frater carissime, ut pro quovis homine
113쪽
Impiὸ agamus In Regulam. Malo te Altare Virginis gloriosae nudare, cum necessitas id requirit, quam contra paupertatis Votum , & observantiana Evangelii, aliquid .vel modicum attentare: Cratius enim habebit beata
Virgo, sancti Evangelii persecte servato consilio, suum altare detegi, quam altari suo ornato, filii sui promissum
consilium praeterna illi./ Transcias autem quodam tempore Vir Dei, cum suo socio per Apuliam juxta Barum: invenit in via bur-sain magnam , quasi plena esset denariis , tumescentem , quam usitato vocabulo , Fundam appellant. Monetur a1bcio pauper Chriiti, dc instanter inducitur, ut bursa tollatur a terra, dc pecunia pauperibus crogetur . Renuit homo Dei, commentum assirmans fore diaboli in bursa inventa: & fratrem non suadere rem meriti, sed peccati, . aliena scilicet surripere ac donare. Recedunt de loco, festinant iter perficere coeptum. Sed nondum quiescit frater , vacua pietate delusus, virum Dei molestans, quasi qui de relevanda pauperum penuria non curaret. Acquievit tandem vir mitis, redire ad locum: non ut fratris voluntatem perficeret, sed ut detegeret diabolicam fraudem. Reversus est ergo ad Fundam cum fratre, & juvene quodam qui erat in via. Oratione praemissa, jubet socio illam levare. Tremefactus frater obstupuit , diabolicumta jam praesentiens monstrum: propter obedientiae tamen sanctae mandatum, dubietatem abigens cordis, manum extendit ad burfam. Et ecce serpens non modicus de bursa exsiliens, simulque cum ipsa subito cvanescens , diabolicam deceptionem fratri monstravit . Hostilis itaque versutiae deprehensa fallacia, dixit Vir sanctus ad socium; Pecunia Servis Dei, b frater, nihil aliud est, quam dia
114쪽
s. FRANCISCI. 63 Accidit post hare, quoddam mirabile Viro sancto,
dum se ad civitatem Senensem, caussa exigente, tranSserret. Tres quidem mulieres pauperculae , statura, aetate, ac facie per omnia similes , in quadam ei magna planitie, inter Campilium & sanctum Quiricum occurrerunt; novum falutationis munusculum ei offerentes; Bene veniat, inquiunt, domina paupertas. Quo audito, verus paupertatis amator indicibili repletus est gaudio : utpote qui nihil in se salutandum ab hominibus tam libenter haberet quam quod illae decreverant. Subito disparentibus illis , considerantes fratres s ii tam admirabilem in eis similitudinem, salutationis, occursus, & disparentiae novitatem ; mysticum aliquid designari circa Virum sanctum, non irrationabiliter perpenderunt. Sanc per illas tres, ut videbatur, mulieres pauperculas, sic uniformi iacie occurrentes, fic salutantes insolite, sic subito disparentes, Luangelicae persectionis sermositas , quantum ad castitatem scilicet, obedientiam Sc paupertatem , satis convenienter ostenditur in Viro Dei, pari forma perfecte sulsis se : licet gloriari praeelegeiit in privilegio paupertatis , quam modo matrem , modo sponsam , modo dominam nominare selebat. In hac ceteros cupiebat excedere, qui ex ipsa didicerat inseriorem se omnibus reputare . Si quando igitur pauperiorem se quempiam, secundum exteriorem habitum cerneret, semetipsum protinus arguens excitabat ad simile: tanquam si aemula paupertate concertans , vinci se timeret in illo. Accidit enim, ut pauperculum quemdam obvium haberet in via : cujus cum nuditatem aspiceret, compunctus corde, lamentabili voce dixit ad socium : Magnam verecundiam intulit
nobis hujus inopia : quia nos pro magnis divitiisi pauper
115쪽
paupertatem elegimus : & ecce magis relucet in isto. Propter sanctae paupertatis amorem , omnipotentis Dei famulus, eleemosynis ostiatim quaestis utebatur multo libentius , quam oblatis . Si quando enim invitatus a magnis persenis , mensis esset profusioribus honorandus : prius per propinquas vicinorum domos , panum fragmenta petebat, ac deinde sic ditatus inopia discumbebat. Et cum aliquando id fecisset, invitatus a Domino Hostiensi , qui pauperem Christi praecipuo complex
batur affectu , conquerenti Episcopo , quod suo deroga stet honori: utpote qui in eius comesturus domo , procleemosynis isset; Servus Dei respondit,Magnum,mi domi ne, vobis honorem cxhibui, dum majorem Dominum honoravi; siquidem beneplacitum est Domino in paupertate , & ea maxime, quae voluntaria pro Christo mendicitas est . Hanc dignitatem regalem, quam pro nobiSDominus Jesus egenus factus assumpsit, ut sua nos ditaret inopia , ac vere paupereS spiritu , regni Caelorum reges institueret, & haeredes; nolo relinquere pro seudodivitiarum falsarum, nobis ad horam concesb. Nonnunquam fratres ad petendum eleemosynam hortans, verbis utebatur hujusmodi; Ite , inquit, quoniam hac novissima hora Fratres Minorum commodati sunt mundo, ut eleeti in eis impleant, unde a Judice commendentur : illud audientes suavissimum verbum;
ΘΡndiu feci iis uni ex bis fratribus meis minimis, mia si fecistis. Jucundum proinde dicebat, sub Fratrum
Minorum titulo mendicare, quem in retributione justorum , Evangelicae veritatis Magister, ore suo tam signa icr expressit. In festis quoque praecipuis , ubi oportunitas aderat, mendicare solitus erat: dicens in Amris
116쪽
pauperibus Propheticum illud impleri, Panem Angel rum manducaetit homo ; illum sane panem Angelicui esse dicebat, quem pro Dei petitum amore , & beatis suggerentibus Angelis , pro ipsius caritate largitum , sancta paupertas colligit ostiatim. Unde cum semel die
sancto Paschae, moram faceret in eremitorio quodar adeo ab hominum habitatione remoto, quod commode mendicare non posset: memor illius, qui discipulis eum
tibus in Emaus, ipso die in specie peregrini apparuit; ab
ipsis statribus eleemosynam petiit, ut peregrinus Sc pauper . Quam cum accepisset humiliter, sacris eos informavit eloquiis: quod transeuntes per mundi desertum , tanquam peregrini & advenae , verique Hebraei, Pasciis Domini, hoc est, transitum ex hoc mundo ad Patrem, in paupertate spiritus, continue celebrarent. Et quoniam in petendis eleemosynis, non quaestus agebatur cupidine, sed spiritus libertate : pater pauperum Deus specialem de Usb curam gerere videbatur. Accidit enim, ut infirmitate gravatus Domini servus in loco Noceriae, reduceretur Assisium per solennes nuncios , ad hoc Assisinatis populi devotione transmitas. Qigi Christi famulum deducentes, ad villam quandam
devenerunt pauperculam, nomine Sarthianum: ubi cum fames & hora cibum expeterent, euntes & nihil invenientes Venale, vacui redierunt. Ad quos Vir sanctus :ideo nihil invenistis, quia plus in muscis vestris quam in
Domino confiditis. Muscas nempe denarios vocavit.
Sed revertimini, ait, per domos quas circuistis, Sc amorem Dei offerentes pro pretio, humiliter eleemosynam postulate . Nec falsa id aestimatione verecundum putetis aut vile: quoniam universa in eleemosyna post pecca-
. I 2 tum, Disiligod by Corale
117쪽
tum, dignis Ze indignis, eleemosynarius isse magnus. Iargiflua pietate concessit . Deponunt erubescentiam milites di & eleemosynam sponte petentes, plura pro Dei amore quam denariis emunt. Siquidem divino nutu , corde compuncti pauperes ilicolae , non sollim sua, sed de seipsos liberaliter obtulerunt. Sicque factum est, ut inopiam , quam pecunia relevare non poterat, Francisci pauperies opulenta suppleret. Tempore quo infirmus jacebat in eremitorio prope Reate; medicus quidam oportuno eum frequentabat ossicio. Cum autem Christi pauper impotens esset adrcpendendam mercedem labori condignam: liberalissimus Deus , ne ipsum sine praesenti remuneratione dimi teme, pium ejus obsequium, hoc novo beneficio , vice pauperis compensavit. Hujus enim medici domus, quam tunc temporis ex omni lucro suo de novo construxerat; parietum patula scisione, a summo usque deoisum , adco de proximo minabatur ruinam , quod non videb
tur per humanae artis industriam possibile ipsius easui obviare . Ipse vero de saneti Viri meritis plene confidens ;cum magnae fidei devotione petivit a sociis ejus aliquid sibi concedi, quod idem Vir Dei manibus contreetasset. Cum igitur miaicum de capillis ipsius, multa precum, obtentum instantia, posuisset de sero intra muri scissuram: mane consurgens tanta invenit aperturam illam
soliditate conclusam, ut nec reliquias ibi positas posset extrahere, nec Essurae prioris vestigium aliquod invenire . Factumque est, ut qui ruinoso corpusculo Servi Dei sedulὶ ministrarat, ruiturae domus propriae periculo prae .
Alio quoque tempore , Vir Dei ad quandam ero
118쪽
S. FRANCISCI. 69mum transferre se volens, ut ibi liberius contemplationi vacaret; quia debilis crat, cuiusdam viri pauperis vectabatur asello . Cumque diebus aestivis, famulum Christi sequendo , vir ille montana conscenderet, asperioris de longioris viae itinere fatigatus, nimioque sitis ardore deficiens : instanter coepit clamare post sanctum: En naorior, inquit, siti, nisi poculi alicujus beneficio continuo refociller. Absque mora Vir Dei prosilivit de asino: &fixis in terra genibus , palmas tetendit in caelum , Orar non cessans , donec se intellexit auditum. Oratione tandem finita ; Festina , inquit viro, ad petram, de illic
aquam vivam invenies: quam tibi hac hora , misericorditer Christus de lapide bibendam produxit. Stupet da Dei dignatio i quae servis suis tam facile se inclinat. Bibit sitiens homo aquam de petra , orantiS virtute pro ductam, & poculum hausit de saxo durissimo. Aquae decursus ibidem ante non fuit: nec ut est diligenter quaesitum , deinceps potuit inveniri. Qualiter autem per merita sui pauperis, Christiis multiplicaverit cibos in mari, cum suo sit loco inserius adnotandum, hoc tantum commemorasse sessiciat; quod de eleemosyna modica sibi collata , nautas a famis S mortis periculo , per dies plurimos liberavit: ut ex hoc
liquido possit adverti , quod omnipotentis Dei famulus, sicut in eductione aquae de petra , consormis extitit Moysi; sic in multiplicatione victualium , Eliseo. Procul igitur a pauperibus Christi dissidentia omnis abscedat. Si enim paupertas Francisci adeo copiosae sussicientiae
sitit, ut subvenientium sibi defectus tam mira virtute suppleret; quod nec cibus, nec potus , nec domus dees, set , cum pecuniae , dc artis, de naturae facultas desecerat: multo
119쪽
multo magis illa merebitur, quae usitato divinae prov identiae ordine, communiter conceduntur. Si, inquam, petrae siccitas ad pauperis vocem , abundans pocului sitienti propinavit pauperculo: nil jam inter omnia suum denegabit obsequium his, qui pro Auctore omnium omnia reliquerunt. De
120쪽
De Pietatis adfectu, ae quomodo rationc carentia alici videbantur ad ipsum.
IETAs etera, quae secundum Apo- , i stolum, ad omnia valet, adeo cor J Francisci repleverat, ac penetrave-
-rat, ut totum videretur virum Dei,
in suum dominium vendicasse . Haeci ipsum per devotionem sum sum agebat in Deum ; per compas sonem transsermabat in Christum ; per condestensionem inclinabat ad proximum: & per universitem conciliationem ad singula, refigurabat ad innocentiae statum. Cu m-que per hanc piὸ moveretur ad omnia : specialiter tamen animas Christi Jesu sanguine pretiose redemptas , cum cerneret inquinari aliqua serde peccati, tantρ miserationis teneritudine deplorabat, ut eas tanquam mater in Christo, quotidie parturiret. Et haec penes ipsum caussa praecipua venerandi Uerbi Dei ministros: quod semen fratri suo defuncto, Christo videlicet, pro peccatoribus
