장음표시 사용
101쪽
s et VI ΤΑ oculis Dei ἰ tantum est, in non plus. Stultum proinde
iudicans mundanis extolli favoribus, gaudebat de opprobriis , & de laudibus tristabatur. Malebat quidem de se
vituperium audire, quam laudem : sciens quod hoc ad emendandum inducetet, illa impelleret ad cadendum. Et ideo saepe cum populi, merita in eo sanctitatis extollerent : praecipiebat alicui fratri , ut in contrarium , Vcrba ipsum vitificantia suis auribus inculcando proferret. Cumque frater ille licet invitus, eum rusticum, S mercenarium, imperitum, S inutilem diceret : exhilaratus tam mente quam facie respondebat; Benedicat tibi Dominus , fili carissime : quia tu verissima loqueris , de talia filium Petri Bernardonis decet audire . Ut autem se ceteris despicabilem redderet, non parcebat rubori: quin in praedicatione coram omni populo , proprios manisestaret desectus . Accidit semel ut infirmitate gravatus, rigorem abstinentiae pro recuperanda sanitate modicum relaxaret. Viribus autem corporis utcunque resumptis , verus sui contemptor , ad priniae carniSanimatus opprobrium; Non est, inquit, conveniens , ut populus abstinentem me credat : S: ego E contrario carnaliter reficiar in occulto . Surrexit propterea sanctae
humilitatis spiritu inflammatus: & in platea civitatis Asissii populo convocato solenniter cum fratribus multis , quos secum adduxerat , majorem introivit Ecclesiam rfuneque ad collum ligato, nudum cum femoralibus solis, in oculis omnium se trahi praecepit usque ad lapidem, in quo malefactores puniendi consueverant collocari. Super quem conscendens , licet quartanarius esset & debilis 3 acerbi frigoris tempore, cum multo vigore animi praedicavit. Audientibusque cunctis , asseruit se, non tauri:
102쪽
quam spiritualem honorandum sore et quinimo tanquam carnalem , & glutonem , ab omnibus contemnendum. Igitur qui convenerant, tam ingenti viso spectaculo admirati sunt: & quia ipsius austeritatem jam noverant, devotione compuncti , humilitatem hujusmodi magis admirabilem, qnam imitabilem proclamabant. Licet autem id magis videatur portentum suisse , instar prophetalis vaticinii, quam exemplum et tamen Vere documentum exstitit humilitatis perfectae : quo Christi sectator instruitur , transitoriar laudis praeconium debere contemnere , tumentis quoque jactantiae comprimere fastum , de fraudulentae simulationis mendacium consul
re . Multa quidem in hunc modum saepius faciebat: ut exterius tanquam vas perditum fieret , de s victificationis spiritum interius possideret. Studebat bona Domini sui arcano pectoris condere: nolens patere gloriae , quod posset occasio esse ruinae. Nam saepe cum beatificaretur a pluribus, verbum hujusi modi proferebat : Filios & filias adhuc habere possem ,
nolite laudare nondum securum . Nemo laudandus cujus incertus es exitus . Ista quidem laudantibus. Ad se autem sic: Latroni fi tanta contulisset Altissimus , gratior te seret, Francisce . Dicebat fiatribus saepe ; De omni eo , quod peccator potest , nemo sibi debet iniquo apri plausu blandiri. Peccator, ait, jejunare potest , Orare
plangere , Carnemque propriam macerare : hoc solum
non potest , Domino scilicet suo esse fidelis. In hoc itaque gloriandum , si suam Domino gloriam reddimus: si fideliter servientes , ipsi, quicquid donat, fideliter adscribimus. Ut autem pluribus modis negotiator hic Evangeli
103쪽
cus lucraretur , ac totum praesens tempus conflaret inmeritum : non tam praeesse voluit, quam subesse, nec
tam praecipere, quam parere . Idcirco Generali cedens ossicio, Guardianum petiit , cujus voluntati per omnia subjaceret. Tam enim uberem asserebat sanctae obedientiae fructum , ut eis qui jugo ipsius colla submitterent, nil temporis sne lucro transiret: unde dc fratri, cum quo erat solitus ire , semper obedientiam promittere consueverat, dc servare. Dixit aliquando sociis: Inter alia, quae dignanter pietas mihi divina conccslit , hanc gratiam contulit 3 quod ita diligenter novitio unius horae obedirem, si mihi Guardianus darctur: sicut antiquissimo, de discretissimo statri. Subditus , inquit, Praelatum suum non hominem considerare debet : sed illum, pro cujus est amore subjectus . Quanto enim contemptibilior praesdet, tanto magis humilitas obedientis placet. Cum Vero vice quadam quaereretur ab eo , quis esset verus obediens judicandus; corporis mortui similitudinem pro exemplo proposuit . Tolle, inquit, corpus exanime , & ubi placuerit pone et videbis non repugnare
motum, non murmurare situm , non reclamare dimis
sum. Quod si statuatur in cathedra , non alta , sed ima respiciet. Si collocetur in purpura, duplo pallesiret. Hic,
ait, Verus obedienS est, qui cur moveatur, non dijudicat ; ubi locetur non curat; ut transmutetur non instat revectus ad officium selitam tenet humilitatem . Plus honoratus , plus reputat se indignum . Dixit aliquando socio suo; Non mihi videor frater Minor, nisi fuero in sta-
tu , quem tibi descripsero . Ecce Praelatus cxistens fratrum , vado ad Capitulum : praedico & commoneo fratres , dc in fine dicitur contra nR ; non convenis nobiS,
104쪽
S. FRANCISCI. s squia illitteratus es, elinguis , idiota & simplex . Tandem ejicior cum opprobrio , vili pensius ab omnibus. dico tibi, nisi eodem vultu , eadem mentis laetitia, de eodem sanctitatis proposito, haec verba audiero ; frater Minor nequaquam sum . Et addebat : In praelatione casus, in laudepraecipitium; in humilitate subditi animae lucrum est. Cur ergo periculis plus quam lucris attendimus, cum
Hac igitur de caussa, humilitatis serma Franciscus fratres suos voluit vocari Minores, & Praelatos sui ordinis dici Ministros : ut & verbis uteretur Evangelii, quod observare promiserat; de ex ipsb nomine discerent discipuli qus, quod ad discendam humilitatem, ad scholas humilis Christi veni sient. Magister siquidem humilitatis Iesus Christus ut informaret discipulos ad humilitatem perfectam , dixit: cunque toluerit inter vos major fieri , sit vester miniser : Et quiscingite voluerit inter
vos primus es , erit vester fereti s . Cum autem requireret ab eo Dominus Hos iensis , Ordinis Minorum Protector dc promotor praecipuus qui postmodum , juxta quod idem vir sanctus praedixerat, ad summi Pontificatus sublimatus honorem, Gregorius Nonus est dictus utrum sibi placeret, quod fratres sui promoverentur ad Ecclesiasticas dignitates , respondit : Domine, Minores ideo vocati sunt fratrcs mei, ut maiores fieri non praesumant. Si vultis, ait, ut faciant fructum in Ecclesia Dei, tenete illos, S conservate in statu vocationis eorum : dc ad praelationes Ecclesiasticas nullatenus ascendere permittatis.
Et quoniam humilitatem , tam in se quam in subditis, cunctis praeferebat honoribus, amator humilium
105쪽
Deus, altioribus ipsum dignum judicabat fastigiis: secundum quod uni fratri viro virtutis & devotionis praecipuae , visito caelitus ostensa monstravit. Cum enim esset in comitatu viri Dei, &una cum ipso in quadam Ecclesia deseri , serventi oraret affectu , in ecstasi factus ; vidit inter multas in caelo sedes, unam ceteris digniorem , pretiosis ornatam lapidibus, & omni gloria refulgentem. Miratus intra se praecelsi refulgentiam throni; anxia coepit cogitatione perquirere, quis ad illum deberet assumi. Audivit inter haec , vocem dicentem sibi : Sedes ista
unius de ruentibus fuit, & nunc humili servatur Francisco. Reversius demum frater ad se, ab orationis excessu , virum beatum exterius prodeuntem solito fuit more sequutus . Cumque incedentes per viam, de Deo invicem loquerentur : frater ille visionis suae non immemor, solerter ab eo quaesivit, quid de seipso sentiret. Ad quem humilis Christi servus 3 Videor, ait, mibi maximus peccatorum . Cui cum frater diceret ex adverso, quod hoc non posset sana conscientia dicere , nec sentire ue subjunxit: Si quantumcunque sceleratum hominem tanta suisset Christus misericordia prosequutus ue arbitror sane, quod multo quam ego Deo gratior esset. Confirmatus fuit stater ex tam admirabilis humilitatis auditu , de veritate visonis ostenta: Evangelio sacro testante cognoscens, quod ad excellentiam gloriae, de qua superbus
ejicitur, vere humilis exaltetur. Alio quoque tempore , cum in deserta quadam oraret Ecclesid, in Provincia Malla, apud montem Ca- salem ; intellexit per spiritum , sacras ibidem remansisse reliquias: quas cum longo jam tempore, des audatas honorificentia debita, non sine moerore conspiceret, praecepit
106쪽
cepit fratribus, ut eas cum reverentia deferrent ad locum . Sed cum poscente caussa discessisset ab eis ; mandati Patris immemores filii, obedientiae meritum negle-Xerunt . Die vero quadam , cum sacra celebrare vellent mysteria, superiori altaris operimento submoto, ossa pulcherrima & redolentia nimis , non sine admiratione reperiunt: intuentes reliquias, quas non hominis manus ,
sed Dei virtus attulerat. Reversus paulo post vir Deo devotus , diligenter coepit exquirere , si quod de reliquiis
mandaverat, esset impletum . Verum negle istae obedientiae culpam fratres confitentes humiliter , cum poena veniam meruerunt. Et ait vir sanctus : Benedictus Dominus Deus meus, qui per seipsum implevit, quod vos facere debuistis. Considera diligenter divinae providentiae curam circa pulvercm nostrum e & humilis Francisci excellentem in oculis Dei perpende virtutem. Nam cujus jussis non paruit homo, votis obedivit Deus. Quodam tempore deveniens Imolam, civitatis Episcopum adiit: humiliterque poposcit, ut cum ipsius beneplacito posset populum ad praedicationem vocare Cui Episcopus dure resibondens : Sufficit, inquit, frater, quod ego praedicem populo meo. Inclinavit caput verus humilis : & soras egressiis , post modicam horam regreditur intrδ . A quo cum Episcopus quasi turbatus requireret, quid iterato petere vellet: humili tam corde, quam voce respondit: Domine, si pater filium uno repulerit ostio, alio sibi reintrandum est. Humilitate victus Episcopus , alacri vultu eum amplexatus est, dicens: Tu, Scomnes fratres tui de cetero, in Episcopatu meo, generali mea licentia praedicetis: quia illud humilitas sancta promeruit .
107쪽
Contigit ipsum aliquando Aretium devenire , cum tota civitas intestino bello quassata , propinquum sui minabatur excidium. Hospitatus vero in suburbio , vidit supra civitatem exsultantes daemones; ac perturbatos cives ad caedem mutuam succendentes. Ut autem seditiosas illas effugaret aereas potestates, fratrem Silvestrum columbinae simplicitatis virum, quasi praeconem praemisit dicens: Vade ante portam civitatis; & ex parte Dei omnipotentis, daemonibus in virtute obedientiae praecipe, ut exeant festinanter. Accelerat verus obediens Patris jussa perfidere: & praeoccupans in laudibus faciem Domini , ante portam civitatis coepit clamare valenter . Ex parte omnipotentis Dei , & jussu Servi ejus Francisci , procul hinc discedite daemones universi . Redit ad pacem continuo civitas i & civilitatis in se jura cives omnes cum niagna tranquillitate reformant. Expulsa quippe daemonum furibunda superbia, quae civitatem illam velut obsidione vallaverat, superveniens sapientiae pauperis, Vide licet Francisci humilitas , pacem reddidit, urbemque salvavit. Humilis enim Obedientiae ardua promerente vim tute , super spiritus illos rebelles atque protervos, tam potestitivum suerat assecutus imperium; ut & ipsorum scroces protervias premeret, Sc importunas violentias propulsaret. Fugiunt quidem superbi damaones, excelsas Virtutes humilium : nisi cum interdum ad humilitatis custodiam, divina eos clementia colaphi Eari permittit; sicut A: Paulus Apostolus de se ipso scribit, Sc Franciscus eXperimento probavit. Rogatus enim a Domino Leone Cardinale Sanctae Crucis , ut secum aliquantulum mora retur in Urber acquievit humiliter ob ipsius reverentiam& amorem . Prima igitur nocte , cum post orationem vcllet Disiligod by Cooste
108쪽
vellet quiescere, supervenerunt daemones in Christi militem atrociter insurgentes . Quem cum diu verberassent ac dure , ad ultimum quasi seminecem reliquerunt. Discedentibus illis , socius vocatus advenit; cui cum vir Dei rei narrasset eventum, subjungens ait ue Credo frater ,
quod daemones , qui nihil po unt , nisi quantum proV,
dentia superna disponit ; ideo in me nunc tam ferociter
irruerunt, quia non bonam spem praefert mansio mea Curia magnatum . Fratres mei, qui in locis pauperculis commorantur, audientes me cum Cardinalibus esse; suspicabuntur sors tan implicari mundanis, efferri honoribus, & delitiis abundare. Ideo melius judico, eum qui ponitur in exemplum, fugere Curias, & humiliter i ter humiles, in locis conversari humilibus: ut sustine tes penuriam, sortes essiciat, similia sustinendo. Veniunt ergo mane, & humili excusatione proposita, vale faciunt Cardinati. Abhorrebat nempe vir sanctus superbiam omnium malorum originem , , inobedientiam ipsius pessimam prolem: sed non minus humilitatem poenitentiae acceptabat . Accidit semel, ut eidem praesentaretur quidam frater , qui contra legem obedientiae aliquid fecerat, disciplina justitiae corrigendus. Videns autem vir Dei, fratrem illum per signa evidentia veraciter esse compunctum : ad indulgendum ei, amore fuit humilitatis inductus. Ne tamen facilitas veniae incentivum esset aliis delinquendi, jusit ablatum fratri capitium in medio flammarum projici: ut omnes adverterent, quanta qualique vindicta , offensa sit inobedientiae percellenda . Cumque per moram , capitium fuisset in medio ignis: praecepit ipse flammis detrahi, reddique fratri humiliter poenitenti. H a Mira-
109쪽
Mirabile dictu i Extrahitur capitium de medio flammarum , nullum habens adustionis vestigium : sicque factum est , ut hoc uno Deus miraculo, & sancti Viri virtutem ,& humilitatem poenitentiae commendaret. Digne itaque sectanda est Francisci humilitas, quae tam miram in temris etiam dignitatem obtinuit, ut Deum inclinaret ad votum, de hominis i nutaret affectum et darnionum pintervitatem suo jussu propelleret, & flammarum voracitateu, solo nutu refrenaret. Re vera haec est, quae pos sestares suυς exaltans, dum omnibus reverentiam exhiabet, ab omnibus promeretur honorem. De
110쪽
De amorepaupertatis, S mira suppla tione defectuum.
NTER cetera charismatum dona, quae a largo datore Franciscus obtinuit ; praerogativa quadam speciali promeruit in divitias simplicitatis excrescere per altissimae paupertatis amorem. Hanc Filio Dei, Vir sanctus familiarem attendens, & iam quasi toto orbe repulsam, caritate sic studuit desponsare perpetua, quod non solum pro ea patrem matremque reliquit, verum etiam quae habere potuit, universa dispersit. Nemo tam auri, quam ipse cupidus paupertam lis : nec thesauri custodiendi solicitior ullus, quam iste hujus Evangelicae margaritae. In hoc praecipuὸ suus offendebatur aspectus, si quicquam videret in fratribus, quod Paupertati non per omnia consonaret. Re vera ipse a principio Religionis usque ad mortem, tunicρ, chordula
