Ennodii Faventini De romani pontificis primatu adversus Justinum Febronium theologicohistoricocritica dissertatio

발행: 1771년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

esse . Ne quis tamen eT S. Doctoris responso toneluderet; aequalem esse Apostolorum omnium auctoritatem , addidit et Tamisa propterea inter duodeeim unus eligitur, ut , capite eo stituto, sebimaris tollatus Meam. Si autem unus inter duodecim eligitur, & Caput eonstituitur, non sunt omnes eodem plane modo Ecclesiae fundamenta, non aequalis est omnium auctoritas: Si unus est Caput, caeteri sunt membra Capiti su cta. Falsum igitur est, omnes aeque Apostolos esse proprie Petram illam, de qua ait Christus e Super hane Petram adimeabo Ecelesiam meam : Est enim hujusmodi Petra proprie solus Petrus, quemadmodum cum omnibus Ecclesiae Patribus Hieronymus ipse docet. X. Sed Febronius : admittamur tamen interim , inquit cib. n. 7. , eorum interpretationem, qui in textu Marιhai Petram per fundame tum Ecclesia desigηari Wye ηis demur etiam , fandamentum esse fixum , σ inconcussum s an non ex alio eapite moles adisicii potes emisere e quod si lapides avulares non adeo firmo nexu eonglutinati dissolvantur e Ruet aedificii pars, respondeo ego, sed immotum persistet fundamentum; atque ideo immota persistet Ecclesia. Quot enimvero lapides angulares, ut Febronii verba usurpem, di Gluti sunt an ideo aedificiu in corruit Quot Ecclesiae etiam ab Apostolis fundatae, ab Ecclesia Catholica defecerunt An ideo Ecclesia Catholica, eiusve fundamentum eversum est Nonne vero tot lapides di luti sunt, tot aedificii partes corruerunt, quia cum Petri Cathedra cohaerere noluerunt λ Ne igitur Partes aliae labantur, Cathedrae Petri, quae fundamentum immotum est, cohaerento. Si cui mystico lapidi ruendi periculum impendeat, S. Hieronymum imitator. Hunc enim cum 'dissentientes orientales in suas quique partes pertrahere conarentur, omnes contempsit, atque ne ab Eeclesiae

Catholicae fundamento disgregaretur, veritus, Petri Cathedrae se adhaerere, palam professus est, statimque Damaso R. P. his verbis scripsit coiri. 17. r Pastore praesidium ovis flagito: Ego nullum primum nisi Christum sequens, Beatitudini tua, idest cathedra Petri communione eonfoetor: super illam Petram aedificatam Melesiam scis . soleumque extra hanc domum agnum comederit, profanur est. Etiam S.

Augustinus, imo omnes Ecclesiae Patres Petri Cathedram veluti Ee clesiae fundamentum a Christo constitutum haereticis , & Schismaticis semper indigitarunt, rati eos ideo extra veram Christi Ecclesiam esse, quod cum Petri Cathedra non convenirent. S. Augustinus cinpol. eontr. pari. Donati , σ Epiri. 33. al. Numerate , inquit, Sacerdotes vel ab ipsa. Petri Sede, O in ordine illo Patrum , quis cuis ecest , videte. Ipsa est Petra , quam non vincunt superba inferorum porta. Interim ego tertio quoque Febronii argumento satis ei.

Quare concludam, Petram, super quam aedi ficata est Ecclesia, esse solum Di siligod by Coost

32쪽

rea,

itissi

solum Petrum , eique totum Ecclesiae aedificium , & praecipuos etiam , ae nobilissimos ejus lapides Apostolos veluti primo . post Christum fundamento inniti.

CAPUT III.

Ostendit , Claves regni Caelorum non Ecclesiae, sed Perro immediate datas esse.

I. Rogrediamur nune ad ea, quae sequuntur , Christi verba rIO Et tibi dabo elaves regηi coelorum. Febronius vult ceapod1. S. 6.9, Petrum solum non esse subjectAm immediatum p renatis Ecelesia stiea , sed elavi m potesatem unitersitati E elesia proprie, o ita transeriptam esse, ut ilIa per eIus misistros pro sua

cuiusque porrisηe, ae isto hos per falx mum moxtificem exerceatur. Ea es communis sententia Theologorum Gallia tam teterum, qxam recenti r m. . . . Hanc Doctrisam cib. n. I. agnovit Tridentinum, quod Sest. q. can. 13. decernit et: Si quis dixerit , et aves Ecclesiae, datas esse tantum ad solvendum, di non ad ligandum &e. α . . . . Sed neque a-ιia fuit Patrum sententia omnibus cib. n. 1. retro saeculis. Sic Terturulianus Scorpiaei cap. Io. Augustisas Tract. so. Ia . in Io. sem. so8. de diversis eap. a. S. Druus Alex. lib. 32. in Jo. v. 23. O 23. S. Fulgentius lib. I. de Remisi. peceat. eap. I9. Gregον,3 I. lib. in cap. 16. lib. I. Rer. cap. 3. Men. Beda in eap. 19. Matib. quorum ego

testimonia postea reseram. Quamplurima alia, addit Febronius , P trum , e V Doctorum in baae rem loca, quasi eoatinstata serie usque ad tempora concilii Tridentini refert Io. Latinojus Epist. ad Adrianum Mallem um . Iraque, concludit, Ecelesia ipsa principaliter, O radiealiter ob-rimi potestatem cIaviam, qua ab illa in omnes ejus misit ros , ipsumque Summum Pontificem derivatur. II. Ioniam vero nunc de totius Febroniani Systematis fundamento agimus, est Febronii argumentum non pluribus quidem Vesebis, sed aliquanto tamen diligentius refellendum. Ac primo quidem quod ait Febronius, eam esse communem Theologorum Galliae sententiam, eius impostura est. Longe enim alia est Gallorum Theologorum , atque Febronii ea de re sententia cuiae prooem. n. r. . Sed quia iisdem fere, quae a Febronio afferuntur, Patrum, ac praensertim Augustini testimoniis Galli nituntur, eadem opera & Gallorum Theologorum , & Febronii sententiam re sellam . Itaque Christus quidem non Ecclesiae, nec coeteris Apostolis,std soli Petro claves regni coelorum promisit Matth. Is . Ait enim soli Diqitigod by Corale

33쪽

soli Petro di Tibi dabo clavex regni eriorum. Patres vero a me superius al- 1egati s cap. I. n. s. , clave Petro, imo eorum plures soli Petro, alii spe riasius Petro datas esse, docent. Horum igitur Patrum sententia , Claves regni coelorum Petro primum , & immediate, imo soli Petro datae sunt. III. Sed Concilium Tridentinum, inquit Fcbronius, & Patres plurimi docent, Claves datas esse Ecclesiae. Quid vero p An ideo negant, Petro immediate datas esse Minime gentium; Idque ut

ostendam, quae a Febronio afferuntur, Patrum testimonia ex cribam. Tertullianus ait et Memento, elatex his Dominum Potro,

per etim Ecclesia reliquisse. Ergo Tertulliani sententia, claves non Ecclesiae, sed Petro immediate datae sunt, & per Petrum datae sunt Ecelesiae. S. Cyrilli testimonium plane est abs re . Quaerit enim ibi S. Cyrillus, an S. Thomas Apostolus Spiritum Sanctum acceperit, quamvis abfuerit, cum dixit Christus discipulis α Aecipite Spi-νitum Sanctum α : Porro, respondemus, inquit, virtutem in omnes per

manasse, O scopum largimis implesse. Dedit autem christus n/,n aliquibus seorsum, sed universis discipulis. Ergo omnes aeque discipuli Spiritum Sanctum acceperunt. QAt vero hinc confici possit, Claves

regni coelorum universae Ecclesiae immediate datas esse, crassoris ego minervae non intelligo. IV. S.. Fulgentius ait: In fola ergo Ecelesia catholica datur , accipitur remi o peccatorum, quam ipse Sponsus unam dicit esse eoium-bam suam , unam electam suam , quam super Petram fundavis, eui Cl ves regni coelorum dedit, cui etiam potestatem ligandi, solvendique concessit ; sicut B. Petro veritas veraciter repromittis, disens α Tu es Petrus &c. Ab hac Ecclesia, qua claves regni caelorum aecepit, qui

quis foris est, non Coeli viam graditur, sed inferni. Jamvero S. Fulgentius, ut ex ejus verbis manifestum est, eo spectat, ut conficiat, neminem extra Ecclesiam Catholicam remissionem peccatorum dare , vel aςcipere posse. Id vero hoc argumento conficit, quod non Haereticorum, aut Schismaticorum coetibus, sed soli Ecclesiae Catholicae datae sint claves regni Coelorum. At vero si claves Petro immediate, & a Petro caeteris Catholicae tantum Ecclesiae Pastoribus datae sunt , nonne recte eoncludit S. Fulgentius, soli Ecclesiae Catholicae datas esse claves regni coelorum, ideoque in sola Ecclesia Catholica dari, & accipi remissionem peccatorum λ Et Petro quidem immediate datas esse Claves, significat S. Fulgentius iis verbis:

Sunt B. Petro veritas veraeiter repromittit, dicens : Tu es Petrus &C.

Quare huc redit S. Fiugentii argumentum : Soli Petro Ecclesiae Catholicae fundamento , & Capiti claves regni coelorum datae sunt: er

go soli Ecelesiae Catholicae datae sunt: ergo in sola Ecclesia Catholica datur,. & accipitur remissio peccatorum. Ergo etiam S. Fulgentia Diqitigod by Cooste

34쪽

gentii sententia est, Claves remi coelorum Petro immediate da- ,

tas esse .

V. Expositionis Librorum Regum, quam allegat Febronius, auinctor non est S. Gregorius M. sed Clataius ejus discipulus, qui ex Magistri sui dims saepe non rite intellectis eam adornavit. Quamo rem de hujusmodi expositione scribit S. Gregorius cepist. 1 . Iibera. r Qua eum mihi legisset, inveni dictorum meorum sensum valde ianutilius fuisse permutatum. Ea de re legenda est praefatio doctiss.

Monachorum Maurinorum in opera S. Gregorii. Caeterum quod ex ea expositione depromit Febronius testimonium, in eumdem sensum cum paulo superius allata S. Fulgentii sententia intelligendum est. Ait enim expositionis Auctor: cornu quidem salutis, quid est,. nisi sublimitas Ecclesiastiea potenatis e Nam quod antiquis nusquam die tur, modo universali Fcclesia dicitur m quodcumque ligaveris super terram &e. z: Affirmat nempe universali, idest Catholicae Ecclesiae tantum datam esse Iigandi, solvendique potestatem; non quia Fide- Iium multitudini, sed quia Petro multitudinis, seu totius Ecclesiae Principi, & Capiti data est: Non enim Eeclesiae, sed Petro dictum est: quodcumque ligaveris Oe. Ergo ne illius quidem expositionis Αuctor Febronii sententiam juvat. Sed eallide Febronius ad spurium S. Gregorii opus confugit 3 quod probe noverit, S. Gregorium longe aliam in germanis suis operibus doctrinam tradidisse. Claves enim regni coelorum Petro datas esse, saepe dissertissime docet S. Gregorius. Etenim praeter ea, quae superius allata sunt, scribens B ni facio Magnifico Africa m. clib. 2. epin. r. 9, eum Romam voeat, ut fidem suam apud Apostolicam Sedem probet a Per vox, inquit, venire, em B. Petri Apostolorum Priseipis liminibur vosmet praesentate,& addit: Hortor tamen, ut dum vita spatiam operest, ab ejuIdem B. T iri Ecclesia, eui claves coelestis regni commissa Iunt, σ ligandi, atques vendi potestar attributa, vestra anima non inveniatur disda, ne si hic beneficium Has despieitur, illis vita aditum elaudat. Praeterea Constantiam Augustam laudat cib. epist. 3. , quod una eum filiis suis is causis B. Petri Apostolorum Principis magna funitia se impeηdat, Maddit: Vec dubium in , peceatorum vinealis solutor aterna vos hora re eipere, qui in eausis ejus Ecclesia ipsam mobis, cui potestas litandi, in folvendi data est, debitorem Delis. En iterum , iterumque assirmae S. Gregorius, claves datas esse Petro Apostolorum Principi, ipsiqite

totius Ecclesiae curam commissam esse. Igitur Petrus immediate claves accepit si nec aliam ob causam eas accepisse dicitur Ecclesia nisi quia eas aecepit Petrus Ecclesiae Princeps, & Caput, cui ipsius Ecclesiae cura commissa est.

35쪽

Petras , tamquam personam gerens ipsiau unitatis, Meepit. Ergo elaves immediate accepit Petrus. Et cin cap. 2 l. et Ecclesia ergo, i quit, in Petro claves regni eaelaram accepit: ergo rursus elaves immediate aecepit Petrus: non enim eas accepisset Ecclesia in Petro, nisi immediate eas accepisset Petrus . Denique chom. de S. Petro ait romni igitur Electorum Melasia juxta modum culparum, vel peraitentia ιitandi, atque solvendi datur authoritas. Sed haec authoritas Petro primum immediate data est, & per Petrum Ecclesiae, ita ut ea utatur Ecclesia cum ordine ad Petrum. En in hanc rem perspicua Ven. Bedat sententia chom . in die Ss. Petri , O Pauli): Nee non e eiam naηe in Episcopir, ae Presbteris omni EccleIta ineium idem eommittitur 3 sed ideo B. Petrus .... specialiter claver regni. caelorum , est

principatum judiciaria potestatis accepit m. Ergo etiam Ven. Bedae sententia est, claves immediate, & Deeialiter datas esse Petro 3 imo ipsi datum esse judiciaria potestatis principatum. VII. Sed Augustini praesertim auctoritate nos urget Febronius

cib. n. q. : Augustinus enim affirmat saepe, Claves regni coelorum Ecclesiae datas ede, cum Petro datae sunt, quod is claves accipiens. Ecclesiae personam gesserit: lib. de et ne christiano cap. so. Huic enim Ecclesiae, inquit, elaver regni caelorum data sunt, eum Petro data fucit 3 ct eum ei dicitur , ad omner dieitur r pasce oves meas. trach. y . in JΟ. : Petrus , quando elaver accepit, Ecclesiam Sanctam significavit. trich. 12 . in Jo. : Cujus Ecclesiae Petrus propter Amssolatus fui primatum gerebat figurata generalitate personam .... Ecclesia ergo, qua fundatur in chrisso, claves ab eo regni eaelorum Meepit in Petro, idest potestatem ligandi, solve dique peccata. serm. Io 8. de diver. Inter Apostolos pene ubique solus Petrur totius Ecelesia meruit gestare personam. Pr pter ipsam personam , quam totius Eeclesia solus gestabat, audire merati rtibi dabo clames regni ea lorum. Has enim elaves non unus homo, sed unitas accepit Ecclesia Nam ut noveritis Ecclesiam aecepisse clavehregni caelorum, audite in alio loeo, quid Domi r dicat omnibus Aponolis suis: Meeipite Spiritum Sanctum r eontinuo : si dimiseritis peccata , d mittentur eis ι si cujus tenueritis, tenebuntur. Hoc enim ad claver pertinet. serm. I s. n. 7. : Numquid inas claves Petrus accepit, σPaulus non aecepit e lib. s. de bapt. cap. q. n. 6. r Si ergo persoηam

gerebant Ecclesiae sie eis bre dictam est, tamquam ipsi Ecclesia diceretur , pax Ecclesia dimittit preeata, O ab Melesia pace alienatio retinet peccata . Vt II. Constans igitur Augustini dogma est, Petrum, quando claves accepit, gessisse figuram, & personam Ecclesiae. Inde vero colligit. Febronius, elaves immediate datas esse Ecclesiae: Ego vero colligo, datas esse Petro . Uter nostrum recte collegerit, quivis Logices non imperitus judex esto. Docet Augustinus clib. as. Disiligod by

36쪽

fixis o. ia

indo

vero vero

vivis

Tris. eap. et O , christum gessisse figuram Ecclesia , quando bapti ratuaeno Ergo ne non immediate Christus baptizatus est Alibi cin al.

xo8. O tract. 3 o. in Io. : Jκdas malus, inquit, corpus malorum β-gη euiii ccum Christum prodidit θ, quomodo Petrus eo pus bonorum, imo corpus Ecclesia, sed in bonis. Nam fi in Petro non esiet Erclesia Sacramentum, non ei diceret Dominus : O tibi dabo claves regni eoeloiaram ι qkacumque solveris σc. Atqui non corpus malorum, quod Juda, significabat, sed Judas ipse immediate Christum prodidit: ergo non Ecclesia, quam Petrus significabat, sed Petrus ipse immediate Claves accepit. Hoc idem responsum dat Natalis Alexander in h. e. sae. I. dijsert. q. f. 3. : quamquam alibi csaec. I s. O I6. dig. 4. . art. I. n. Iq. edi dig. 8. art. s. u. 3 q. eorum sorte, quae olim seripserat, immemor, aut, quod ego opinari malim, partium studio ductus scripsit, claves immediatius datar esse Ecclesia, immediate illi eollatam a Sponso ligandi, oe solvendi authoritatem. amobrem qui in suam sententiam allegaretur, perperam licet, dignus Febronio visus est cib. . Sed eadem opera uterque resutatur. IX. Rursus Ecclesia Petrus Apostolus propter Apostolatur sui priamatum gerebat figurata generalitate personam . Ergo Petrus gerebat personam Eccletiae, non ut minister ab Ecclesia delegatus, sed ut Eeelesiae Princeps a Christo ipso constitutus. Ergo claves accepit a Christo non ut minister, sed ut Princeps Ecclesiae. Claves.ergo non aceepit Ecelesia Petro quasi Ministro tradendas, sed aecepit Petrus Ecclesiae Princeps cum aliis Ecclesiae Principibus sibi subjectis comis municandas . Sed eur ego his immoror, eum Augustinus ipse Iegem statuat memorata Christi verba: tibi dabo claves, aliaque similia interpretandi Quaedam dicuntur, inquit, cin psal. Io 8. n. I. qua ad Apon tum Petrum proprie pertinere videntur, nee tamen habent illustrem ir-tellectum, niΡ eum referuntur ad Ecclesiam, euyus ille agnoscitur in Maura gestasie persoηam propter Primatum, quem in discipulis habuit, Deus erit tibi dabo elaves regni eaelorum , ct siqua hujusmodi. Ergo Christi verbar tibi dabo Claves: ad Petrum quidem pertinent, sed non proprie ; idest ad Petrum pertinent, non ut privatus homo est, sed ut est Ecclesiae Caput, & Princeps: non enim habent illustrem intellectum, si referantur ad ipsum, ut privatum hominem; sed habent, β' referantur ad Ecclesiam , euius ille propter suum primatum perso m gestabat: hoe est ad ipsum ut Ecclesiae Caput, & Principem. Ergo non equidem ut privatus homo, sed ut Ecclesiae Princeps elaves a Christo accepit Petrus, sed immediate tamen non Ecclesia, sed ipse claves a cepit. Ex his vero facile intelligitur, quem in sensum scripserit Augustinus, Ecclesiam accepisse claver in Petro: non unum homiηem,

D sed

37쪽

sed unitatem Melasia accepisse elaver, de similia. Nempe elaves immediate accepit Petrus ut Ecclesiae Princeps, de Caput non sibi uni vindicandas, sed cum caeteris Ecclesiae Principibus communieandast nec secum perituras, sed in Ecclesia, idest in Petri Successoribus summis Ecclesiae Principibus, atque in aliis inserioribus usque ad mundi finem conservandas. Quod autem ita Ecclesiae Capiti datum est, Ecclesiae ipsi datum esse, vere dicitur, quemadmodum fere pri vilegia, quae Patri familias, aut Regi perpetuo duratura data sunt, Familiae , aut Regno data esse vere dicuntur. Quamobrem vere est ici Ecclesia potestas non tantum ad solvendum ,' sed etiam ad ligandum, uti definivit Tridentina Synodus; est enim potestas haec in Ecclesiae Capite, atque in aliis Ecclesiae Principibus, ipsis non ab Ecclesia , sed a Deo data. X. Sed ut quae hactenus disserui, in pauca contraham, Chri sus Claves Petro immediate promisit: Patrum nemo affirmat, Claves non Petro, sed Ecclesiae datas esse, imo Origenes, Tertullianus, Cyprianus, Firmillianus, Hilarius, Basilius, Ambrosius, Gregorius Nysenus, optatus, Johannes Chrysostomus, Philippus Presbyter, Vi-xilius, Gregorius Magnus, Sergius, Venerabilis Beda, Paschas

Ratbertus, & alii afferunt, claves Petro, & eorum plures soli Petro datas esse. His non adversantur Tertullianus, Augustinus, Cyrillus Alexandrinus, Fulgentius, Gregorius Magnus, re Ven. Beda, qui a Febronio allegantur ; Horum enim nemo claves Petro datas esse, negat; imo omnes, si Cyrillum, qui ea de re non agit, excipias, Claves Petro datas esse, affirmant. Ergo ex sacris Literis, di ex perpetua Ecclesiae Traditione Isidoriano commento multo antiquiore constat, claves regni coelorum, idest summam, & univer

silem jurisdictionem non universitati Ecclesia , sed Petro immediate datam esse. Ergo potestatem clavium principaliteν , & radicaliter obtinet non Ecclesia, sed Petrus, Petrique Successores . Falsa igitur est Natalis Alexandri, alioruinque Galliae Theologorum sententia , claves immediatius datas esse Ecclesiae , immediate ipsi collatam a Sp so auctoritatem ligandi ; potestatem jurisdictιonis in tota universalitate Ecclesia pitacipaliter residere , idest in Concilio generali, uti ipse N talis Alexander explicat. Multo vero magis falsa est Febronii sententia, Claves universiali Ecclesia, ut a Pastoribus distinguitur , da

tas esse.

XI. Ne vero quid eorum, quae in rem suam Febronius adducit quamquam levia, & sutilia, praetermittam , ea etiam afferam. Ac primo prolixum describit Tostati Abulensis testimonium, quod huc fere redit: Claves neque Petro, neque Apostolis datae sunt tamquam determinatis personis j alioquin defunctιs tuis non massistent in Ec-

38쪽

elesia claves: ergo illis data sunt tamquam minifris Ecclesia: Ergo Ecclesia habet elaves radicaliter. Verum claves datas esse Petro, non tamquam determinatae pcrsonae, seu ut privato homini, ego quoque superius assirmavi: Quodvem inde concludit Tost eius, scilicet datas esse claves Petro, tit ministro Ecclesiae, est plane falsum . Ut enim ex Augustino ostendi, et aves datae sunt Petro ut Ecclefiae Capiti, & Principi. Petrus autem ea dignitate insignitus est non ab Eeclesia, sed a Christo. Ergo sicuti Primatus, ita & Claves, quae Primatui adnexae sunt, non ab Ecclesia, sed a Christo Petro traditae sunt. Ergo claves non sunt radiealiter in Ecclesia, sed in Petro . Sed quaerit et Ubinam ergo superfuerunt claves, Petro defuncto p Nonne in Ecclesia λ Nequaquam, respondeo ego. Claves enim, seu peculiaris , & limiti-hus circumscripta jurisdictio penes Episcopos semper est, ut singuli in suis quique Ecclesiis ea utantur: universalis vero iurisdictio penes neminem hominum superest, sed penes Christum . Neque quidquam causae est, cur id mirentur Tostatus, & rebronius. Desuncto enim Petro, ejusve Succetare Romano Pontifice, Ecclesiae Primatus penes neminem hominum superest, imo neque penes Ecclesiam, ut patet, sed penes Christum . ini vero in defuncti Pontificis locum suffectus est, is & primatum, & claves regni coelorum, idest universam jurisdictionem obtinet non ab Ecclesia, sed a Christo immedia te ; quemadmodum & Ecclesia Gallicana saepe fassa est, & Florentina Synodus definivit defin. Fidei . XII. Sed Pastorer , er Episcopi, addit Febronius cib. η. inuis Cladium nunquam non se agnoverunt ministros Ecclesia, exemplo Pauli Apostoli scribentis ad Coloss. cap. I. v. 1 f. α Pro corpore ejus, quod

est Ecclesia , cujus factus sum ego Minister V . Egregie quidem. Sed etiam Christus Lue. xx. 17. : Ego au rem, inquit, in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Ergo ΠοChristus suam auctoritatem acceperat ab Ecclesia 3 Aeceperat ne ab Ecclesia suam auctoritatem S. Paulus Scilicet Episcopi sunt ministri Ecclesiae, non quod suam auctoritatem ab Eeclesta acceperint, sed

quod Ecclesiae, seu Fidelium coetui sibi commita quae ad salutem utilia, & necessaria sunt, administrent. Caetera Christi Ministri sunt, a Cliristo ipso, & a Spiritu Sancto positi Episcopi regere Ecclesiam D icact. 2o. 28. . Quare idem Apostolus tr. Cor. 6. I. : Sic nos, in

quit, exi imet homo, ut ministros Chrest , ct dispensatores myneriorum Dei. Non ergo ab Ecclesia, sed a Christo suam habent auctoritatem, immediate ne, an mediate per Petri Succe res, quaerere nunc opus non est, nee magni reseri, ut alibi dicam. .

XIII. Denique Concilium Tridentinum, inquit Febronius, sess.

39쪽

1 . cap. 1 de Consessione, ait Neque enim per Lateranense Conei lium Eeesesia statuit za . His Ecelesia di inguitur a concilios a lioquin Cratilium statuisset per coηcilium , qua nugatoria foret propositio. Sed ego eum haec legerem, risum tenere vix poteram. Mirabar enim, hominem , qui &eruditus, & acutus videri vult, hujus modi ineptiis detineri potuisse. Quid enimvero significat Tridentina Synodus, cum ait, Ecclesiam per Laterane e concilium statuisse e Nempe Ecclesiam , seu Episcopos Romae in Laterano congregatos statuisset ut non distinguatur Ecclesia a Concilio, nisi quia Eeelesia significat Episcopos dispersos, Concilium Episco' s congregatos. I que usu quoque loquendi receptum est, ut eos, qui coetum aliquem constituunt, si ad aliquid statuendum in unum locum conveniant, per suum conventum, vel in suo conventu, seu Concilio statuisse,

dicamus.

Alterum pro S. Petri 'Imatu argumentum ducisurex Ioann. cap. ZI.

I. W Ηristus Io. x r. ait Simoni Petro et Simon Joanηis , dilia gis me plus his e dicit ei: Etiam Domine, tu scis, quias i amo te: dieit ei: pasce agnos meos. Dieit ei iterum: Sia. v mon Ioannis, diligis me e Ait illi: etiam Domine tu scis, quia amo te: Disit ei: pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon I annis , amas me e .... Et dixit ei: Domine, tu omnia noni, tu scis, quia amo te. Dixit ei a pasce oves meas. Hoc loco Christus Petrum dumtaxat alloquitur, quem & proprio nomine Simonem Joannis appellat , eique non agnos tantum, idest Fideles,& plebem; sed etiam oves, idest Pastores pascendos committit. Pastoris autem est gregem non modo ad pascua ducere, sed etiam tueri, rNere , errantem cohibere , paucis cum summa potestate gregi praeesse: Id enim significat in Scripturis tam latinum verbum pascere, quam graecum

quemadmodum etiam Theophil acto notatum est in hune Ioe. : ait enim: discrimen autem quis inveniat inter πηοs, o omer, O later Ἀσκών, & quasi dicas inter pascua praebere , σ gregem gubernare . Siquidem agni fortasse dicistur simpliciores, qui facile iηtroduc tur , ovet vero perfectiore . Egregie vero Eucherius Lugdunensis hom. in Nat. Ss. Petri , & Pauli : Prius . nos, inquit, deinde oves commisι ei, quia ἔρη solum Pastorem, sed etiam Pastorum Pasto

rem eam

40쪽

rem eum emstituit. Pastat igitur Petrus Agnor , pascit cetes e pastar filior, pascit oe matres: regit in subdiιor , O Praelator. Omnium igitur Pastor est , quia praeter oetes , , agnor in Ecclesia nihil en . II. Atque ex iis quidem Christi verbis summam in Ece e sadignitatem, & auctoritatem Petro collatam esse, colligunt Sancti Patres Hilarius clib. 6. de Trin. n. 37. , Ambrosius cin Luc. lib. ro. , Johannes Chrysostomus hom. 87. in Jo. , Epiphanius cin neor. I, Leo Magnus cserm. 3. de Asumpi. sua , Petrus Chrysol gus cserm. 6. in psal. 99. θ, Vigilius Papa ceps. ad unis. EeeL ,

Gregorius Magnus clib. 2. ep. 76. , Maximus Taurinensis serm. deSs. Petro , O Paulo , Arnobius Junior in psal. 338. , Bernardus lib. 1. de consid. ad Eugenium Papam e. 8. , aliique plures. Unius Bernardi testimonium etsi iusius exscribam , quod ejus auctoritate adversus Romanum Pontificem pugnet saepe Febronius . ..ue, inquit S. Bernardus, indaremus adhue diligentius, qui sis, quam gera videlicet pro tempore personam in Ecclesia Des. Quis es e Sacerdos Ma-1xur , Summxs Pontifex: Tu Princeps Episcoporem: Tu hares Apost b,-rum . Tu Trimatu Abel, gubernatu 2be , Patriarchatu Abraham , ordiηe Melchisedech , dignitate Aaron , auctoritate Mysis , Ddieatu SamRel, potesate Pereus , unctioae Christus . es, cui elates tradita, eui oves

credita sunt. Sunt quidem O alii eaeli Paritores , et gregum Panore1 . sed tu tanto giariosius, quanto O disserentius pra illis nomen haereditasti. Habent illi assignatos greges , fluuii singulos et tibi universi crediti, uni

unus. Nee modo ovium, sed O Pastorum omniam tu unus Fastor. Unde id probem, quaeris P Ex verbo Domini. Cui eηim xon dico Episcop, ram; sed etiam Apostolorum sic absolute, O indiscrete tota commisia

sunt mel e Si me amas, Petre, pasce oves meas. Quare Illius, auxillius populos eivitatis, aut regionis, aut eerti regni e Oves meas, inquit . cui non plaηum , non designasse aliquas , sed absignasse omnes e Via hil excipitur, ubi nihil distinguitur. Hactenus S. Bernardus, quem

inter Romanae Curiae adulatores recensere Febronius quidem, opinor , non audet. Quid vero praeclarius de S. Petri, & Romani Pontificis Prima tu, & auctoritate scribere potuerunt Merlinus, Rubeus, Fa-gnanus, Cardinalis de Luca, & immortalis memoriae Benedictus XIV. quos veluti Curiae adulatores ille carpit c cap. I. S. II. λJamin vero ex S. Bernardo, de ex Eucherio Lugdunensi discat, velim, Febronius, distinctionem agnorum, di ovium, quasi per has Episcopγrum , per illos eaterorum Fidelium eura Petro a Christo commissa fuerit, non esse imaginariam subtilitatem antiquitati incognitam, noviter a Scho-ιasticis ad sustinendam absolutam poteriatem R. Ponti s adinventam , ut impudenter ipse scribit seq. I. S. s. n. 2.9.

III. Ni ilominus si Patres Ecclesiae coQuIamus, inquit Febr

nius

SEARCH

MENU NAVIGATION