Ennodii Faventini De romani pontificis primatu adversus Justinum Febronium theologicohistoricocritica dissertatio

발행: 1771년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

nius cap. F. S. 3. , etiam hoe loco ebristi v rba in persona Petri ad omnes Pastores Ecclesia diriguntur, uti docent Augustinus cferm. IOS. de diver. cap. q. , Ambrosius clib. 1. de dignit. Sacerd. qui tamen genuintis Ambrosii foetus non est, eap. 2. , Johannes Chrys. hom. s. in Maιιb. , dc Basilius Cooiit. Monast. cap. 22. . Et multi alii. Quidni Ego respondeo. Opus equidem non est , ut hanc in

rem Patrum testimonia congerat Febronius. Quemadmodum enim claves regni coelorum Petro immediate datae sunt, & per Petrum caeteris Ecclesiae Pastoribus, ita etiam omnium ovium, totiusque gregis Pastor Petrus a Christo constitutus est, ut alii tamen sint Pastores , qui commissam sibi gregis partem ordinaria potestate pascant. Non enim ii simus nos, qui alios Episcopos esse Romani Pontificis Vicarios tantum, & Consiliarios existimemus, sed ut veros Pastores, & Ecclesiae Prineipes eos veneramur, quibus Christiani gregis portio pascenda, & regenda commissa est. Hoc itaque dicimus, atque tum ex Sacris Literis, tum ex Traditione ostendimus, reliquis Pastoribus gregis partem, Petro, Petrique Succetari-hus universum gregem, ipsosque Pastores commissos esse. Sunt quiadem alii caeli Janitores . oe gregum Pastores , ut ait S. Bernardus, sed habent illi assignatos greges, singuli singulos: Petro unietersi erediti, μηitinus. 'Nec modo ovium, sed σ Pastortim omnium Petrus κηπs Pastor ἀIdque ex verbo Domini probat S. Bernardus. Longe ante S. Ber- nardum rem hanc nos docuit S. Leo, qui ferm. de assump:. sua , De toto mundo, ait, unus Petrus eligitur, qui in universarum gentiam vocatioηi, oe omnibus Apolistis, euinisque Patribus praepoηatur ut quamvis in Topulo Dei multi sint Saeerdotes , multique Pastores , omne tameη proprie regat Petrus, quos pristipaliter regit O Christus. Quare Synodus Florentina desin. D. definivit, Romano Pontifici in Beato Petro pascendi, regredi, O gubernandi universalem Ecclesiam a Domiano PQAstro Iesu ChriIIo plenam potestatem traditam esse . Igitur Chri si verba pasce oves meas, etiam ad alios Pastores spectant, sed Petro veIuti Pastorum summo dicta sunt, cui totius Ecclesiae primatum cum summa pascendi regendique omnes potestate Christus dedit.

IV. Sed contineat de reliquo, inquit Febronius cib. v. s.) verbμm pa scendi Petro Iuppone etiam soli dictum , quantamchnique auctoritatem potestatem ; ηολι repugno: hor eontendo, nullam verbo pascendi inesse , qua non aeque , imo amplius contineniar silis Christi dictis ad omnes Apostolor i Sicut misit me Pater, & ego mitto vos; item bis: Euntes docete O

mnes gentes.'

Hic vero Febronius malo genio, quo ducitur , nimium indulgere , mihi videtur. Praeterquam quod en m Patrum plerique ea Christi

verba:

42쪽

vrebar sicut misit me Pater , O ego mitto vos, ita exponunt, ut sicut Christum Pater, ita Christus ipse discipulos suos i d perferendos labores, & ad mortem subeundam miserit : quis praejudi io liber dixerit, aequalem, lino majorem dari Apostolis alit oritate in iis verbos,

quam Petro his et pasce agnos meos, pasce agnos meos, pasce oves mea, Et prioribus quidem verbis docendi, & baptiχandi munus Α-postolis defertur; sed eorum quos illi docuerint ,&bapti Eaverint, pascendorum,®endorum cura Petro commixtitur. Sed hae in re

stendenda opus non est, ut diu immorer ἰ est enim per se perspicua. V. Denique observari, vult Febronius s G. n. q. , Ss. Patres, aliosque prima nota Tractatores varios in sensus Scripturae testimonia hactenus allata exponere 3 unde concludimus , inquit, Romanoram sententiam ... in sacris literis solidum non invenire praesidium . Sed frustra varietatem istam jactat Febronius. Omnes enim Patres Petra, vocabulo Matth. I 6. Simonem Petrum intelligunt. Et qui ex iis Fidem, aut fidei consessionem, Christum, aut alios quoque Apostolos esse Ecclesiae fundamentum dicunt, ii non modo non excludunt Petrum, sed histarice, & κα - λέξιν Petrum primo, saltem post Christum, significari, aut aperte tradunt, aut veluti certum assumunt. Rursus claves regni coelorum Petro datas esse sib. , de totius Christiani gregis pascendi euram ipsi commissam esse , Patres omnes docent, & Florentina Synodus definivit. Huc vero interpretationum varietas redit , quod Patres doceant, Ecclesiae , idest caeteris etiam Ecclesiae Pastoribus & claves datas, & oves pascendas commissas esse. Sed iidem ipsi docent Petro primum, ac per eum caeteris Ecclesiae Principibus id muneris delatum esse, R praeterea caeterorum potestatem dioeceston , & provinciarum limitibus esse circumscriptam, di Petro subjectam, Petri vero potestatem tota, qua patet, Ecclesia diffundi. Haec ego hactenus ostendi, & deinceps adhuc luculentius ostendam. Ista ergo interpretationum varietas Romanorum sententiae nihil ossicit.

Argumenta, qudus Febronius aequali potestate Apostolos omnes praeditos fuisse, demonstrare conatur, refutansur.

I . Mnium ApEulorum in Elcesastiea potestate aqualitas colis P tri Primatu ex Scriptura demonstratur, inquit Febronius

et M disceptatione ,

eorum videretur esse major e Luc. II. , respondit Christus: Reges gentium dominantur eorum , o qui paetesatem habrat Dp

43쪽

eos , benefici voeantur. Vos autem non sic , sed cui mayor en isto ιον Isiat Mut minor, O qui pracesior est, sicut ministrator.

Ex Epistola ad Galatas cap. a. v. I. seqq. clare satis eruitur in stolorum in potestate aequalitas, ait Febronius ib. n. h. a. Eamdem fi mal Dprianus in lib. de unit. Ecel. scribens : α Et quamvis Apostolis omnibus parem potestatem tribuat Post resurrectionem ι Hoc erant' utique & caeteri Apostoli, quod fuit Petrus , pari consortio praediti honoris, & potestatis . . . Hine σ omnes csonoli a Patribus, imo ab Eeelesia ricarii Christi appellantur. Alibi cib. S. 4. n. a. 9 in hanc rem affert, quae narrat S. LucasAE . 8. I . nempe Petrum missum esse ab Apostolis Samariam, atque inde colligit non modo aequalem caeteris Apostolis fuisse Petrum, sed etiam eorum collegio subditum. Affert etiam cib. S. s. st ea Christi verba Matth. 13. Nolite v eari Rabbi, uηur exim est magister vester s omηes autem vos fratres estis. Alia, quae tum ibi, tum alibi habet Febronius, opportuniori loco expendentur. Interea quae relata sunt, paucis re sellam; sunt enim a nostris saepe perspieue resutata . II. Duplicem nos distinguimus collatam Apostolis potestatem alteram Apostolatui essentialem, & intrinsecam, sic enim vocant a alteram accidentalem, O extrisDeam. Prior est potestas evulgandi ubique terrarum Evangelium, Sacramenta conficiendi, & administrandi, Episcopos, aliosque inferiores Ministros consecrandi , Spiritum Sanctum dandi, Ecelesias fundandi &c. Posterior est potestas Fidelibus praesidendi, eosque regendi, in officio continendi, errantes corrigendi, uno verbo, in unitate continendi, & Schismata avertendi . . Jamvero priorem potestatem aequalem Apostolis omnibus a Christo collatam esse, nos quoque libenter fatemur; idque colligitur ex iis Christi verbis Matth. I 8. : Quacumque ligaveritis super terram Oc.

Euntes docete omηes Gentes Oe. Posteriorem vero potestatem aequalem omnibus Apostolis datam esse, negamus; idque ex iis, quae a me superius allata sunt, Scripturae testimoniis Is. O Jo. ar. manifestum esse, arbitror . Utriusque vero potestatis distinctionem ,

de ina ualitatem non marte nostro confingimus, sed ex Scripturis Matth. I 6. oe Jo. ar. , & ex Patribus discimus . N m Ss. Patres Pe-' trum saepe Apostolorum Summum, Caput, Principem, Coriphgum V cant: eum Apostolis omnibus praelatum, claves illi datas, & oves omnes commissas esse, docent. Egregie rem hanc explicat S. Leo M.

epes. I x. al. 8 . his verbis: Inter Beatismos Apostolos in similis dine honoris fuit quaedam discretio potestatis, er eum omnium par esset

Hectio, uni tamen datum est, ut eateris praemiseret. Si autem in simia

litudine horaris fuit quaedam discretio potestatis, non aequalis prouecclo

44쪽

.cto

CAPUT V. 33

potestat Apostolis omnibus data est, sed major Petro, quam caeteris. Petro enim datum est, ut caeteris praee mineret, non honore Apostolatus; eum suerit inter omnes honoris similitudo, o par electio ς sed potestater non enim fuit inter omnes potestatis aequalitas , sed discretio. Honoris autem fimilitudinem , & parem omnium electionem consequitur aequalis potestas Apostolatui essentialis: ergo discretio est potestatis accidentalis . Rursus, quemadmodum Origent , & Paschasio Ratberto superius eap. I. n. s. not. 2.9 memoratis notatum est, Potenas solvendi, σ ligandi quae Apostolis Matth. ig. data est iis verbis r quaecumque ligaveritis &c. videtur eadem , qua Petro supra Matth. I 6.9 data ens sed non es ita per omnia .... quia Petro data claves non unius caelι, sed claver regni Caelorum. Claves autem jurisdictionem significant. Non ergo aequalis jurisdictio Apostolis data est . III. Ad S. Cyprianum quod attinet, en integrum ejus testimonium ex editionibus Pauli Manutii, & Pamelii ad vetustissimorum Codicum fidem adornatis r Loquitur Dominas'ad Petrum et ego dico tibi, quia tu et Petrus Oe. Et iterum eidem post resurrectionem suam dicit: Tasce oves meas. Super illum unum aedificat Ecclesiam , O illi pascendas mandat oves suas. Et quamvis Apostolis pose resurrectionem suam parem potestatem tribuat, σ dieat: sicut misit me Pater m. tamen ut unitatem manifesta et, unam cathedram constituit, unitatis ejusdem oriaginem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant usique Oeaeteri Apostoli, quod fuit Petrus, pari eonfortio praediti honoris, cir poteriatis, sed exordium ab unitate proficiscitur , O Primatur Petro datur, ut ana chrini Ecclesia, ct cathedra una monstretur. Et Pastores sunt omnes , O grex unus ostenditur , qui ab Apo lis omnibus unanimi eo ensione pascatur, ut Ecclesia Christi una monstretur .... Qi Cathedram Petri, super quem fundata est Ecclesia , deserit, in Ecclesia se esse eo dite Quod si eum Fello, & Balutio, quamquam immerito, expungi velis verbar unam cathedram constituit, & pronomen illum I nec non : Et Primatur Petro datur , ut Ecclesia Christi una , O cathedra una monstretur 3 reliqua tamen, quae illi veluti genuina agnoscunt S. Cypriani verba, Petri Primatum, summamque ejus potestatem evincunt. Nonne enim S. Cypriani sententia Christus soli Petro dixit: Tu es Petrus Oct pasce oves meare Nonne Christus super unum ad cat Eeelesiam: O quamvis .apviolis omnibus parem potestatem tribuat, tamen ut unitatem manifestaret, unitatis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit e Unus vero ille quinam est, nisi Petrus p Si autem unitatis origo non ab Andrea , aut a Johanne , aut ab Apostolorum alio, sed a Petro incipit , Petria aliis Apostolis praelatus est; eique major , quam caeteris ΑΙ ostolis

45쪽

sto potestas Apostolatui essentialis, impar pOtcstas accidentalis. Idque ex ipsa instituendi Primatus causa necessario consequi, inferius data opera ostendam. IV. Nunc reliqua Febronii argumenta paucis expediam. Quod narrat S. Lucas, non modo jurisdictionis Primatum Petro datum non evertit, scd imo confirmat. Cum enim ait Christit si cui Vor est inter vos, fiat sicut minor, oe qui praecessor est , sicut minia r tor , indicat prostito, inter Apostolos majore ni aliquem, & prae ccssorem, imo diice in , & Principem esse. Ubi enim habet latinaveri o praecessor , h: bctgraecus textus idcst Dax , Trinceps. Quin. in autem Apostolorum Dux, ct Princeps erat, nisi Petrus Non igitur vetat Christus Apostolorum quemquam caeteris auctori tate praecellere, sed vetat eum, qui auctoritate praecellit, primatum suum cum fastu, atque exteriori apparatu Regum instar exercere. Responsum hoc Fchronio non probatur, sed ex sacro textu est per spicuum . Christus enim vult, ut qui pracesior est, fiat sicut minia strator ; ejusque rei hanc asseri causam , quod ipse inter eos versetur ut minister : Ego autem , inquit, in medio vestram fum , sicut qui mianistrat. Hinc autem non conficitur, Christum non fuisse Apostolorum Caput, Dominum, & Magistrurn, iisque non summa auctoritate praecelluisse : ergo neque ex eo quod velit, Apostolorum praeesiorem fieri sicut qui miniurat, confici potest, hunc non esse aliorum Caput, & Principem, iisque auctoritate non praecellere. Vult

ergo Christus, ut qui praecessor est, fiat sicut ministrator humilitate,

mansuetudine, & singulari erga omnes charitate, non vero ut Regum instar cum fastu, & pro libidine: dominetur. V. Apostolus ad Galatas scribit, sibi creditum esse Gargelium praeputii, sicut e r Petro circumcisionis, & se restitisse in faciem Cephae.

Scd neutrum horum indicat aequalem Paulo, atque Petro auctorita-t cm datam esse. Primum enim indicat tantum, Paulo Evangelii inter cῖentes promulgindi curam commissam esse , sicuti ejus inter Judaeos evulgandi cura Petro commissa erat. Quamquam & Petrus Gentibus, & Paulus Judaeis Evangelium promulgavit; imo etiam Gentes esse ad Evangelii Fidem vocandas, Petro primum revelatum cst AII. Io. O ii. 3. De altero, quod ait Apostolus, audi Augustinum, qui cepist. is . ad Hiero inum θ : Rarius , inquit, O Sanctius exemplum Petrus posteris tribuit, q/io non dedignarentur a posterioribus eorrigi , quam Paulus s quo considenter auderent minores majoribus pro defendenda veritate , salva charitate , resistere. Restitit igitur Paulus Petro, sed ut minor majori.

VI. Quod Apostoli Petrum, & Johannem famariam miserint, argumento non est, Petrum Apostolis subditum fuisse. Nam etiam fideleso

46쪽

fideles, qui erant Antiochiae , statuerμηt sact. Iy. 22. , ut ascenderere Paulus , est Barnabas , O quidem alii ea aliis ad Aporiolos , O Tre, ιν teros in Ierusalem I nec tamen inde collegeris, Paulum, & Bariube in Antiochenis fidelibus subditos suisses nisi forte & Petrum ab Apostolis Samariam, & Paulum, & Barnabam ab Antjochenis Ierosolymam non consilio, sed imperio, & auctoritate missos fuisse , demonstraveris. Itaque cum de maximi momenti re ageretur; periculum licinia pe esset, ne Samaritani, ilui paulo ante fidem amplexi erant, a Simone Mago vaserrimo homine deciperentur, atque a fide averterentur, opus esse existimarunt Apostoli, ut ipsorum praecipui Petrus, S Johannes Samariam pergerent, atque Samaritanos in fide confirmarent .

VII. Christum Matth. 22. 8. vetare Apostolos Magistrorum,& Patrum nomina, Pharisaeorum in morem ambitu quaerere, & ostentare, non opus est, ut pluribus ostendam. Si enim quamlibet modestam Magistri, & Patris appellationem improbasset Christus, non scripsisset Apostolus cx. Tim. 27. , se positum esse Praedicatorem, o Apostolum Disorem Gentium , & Db. I. Is .in, ex Deo Patre omηem paternitatem in Coelo, O in terra nominari. Est igitur unus Pater Deus, di unus Magister Christus κακιζ.χ- , per excellentiam ssed sunt tamen alii inseriores Patres, ac Magi stri; quorum Petrus non modo honore, sed etiam iurisdictione suminus estir uti hactenus demonstratum est.

47쪽

PARS SECUNDA

DE PRIMATU FUM.AERI PONTIFICIS.

CAPUT I.

Romanus Pontifex in B. Petri Primatum succedit; neculia humana auctorJtate Primatus a Remana

S de ad aliam transferri potest.

I. Omanum Pontificem in B. Petri Primatum succedere ,

G F non est, cur pluribus ostendam. Nam & Febronius, & alii Romano Pontifici extera insensi Catholici id fa-ία tentur. Sed putat Febronius cev. 1. S. I. , per rationes comenisnuta , humana auctoritate Romana Urbis Antesiti Sacram rimatum eredithm fuisu ; ideoque ex rationabilibus motivis, auctoritate Ecclesia eumdem ad alium Episcopam , e. g. Medioia ensem , Parisiensem Oe.rraηsferri posse. Haec autem ex atra bile, & ex capitali in Romanum Pontificem odio scripsisse Febronium, nemo non intelligit . Quamvis enim S. Petrus quamcumque sibi Sedem eligere, eique Primatus successionem affigere sorte potuerit, quamobrem Primatus humana auctoritate, seu Petri voluntate Romanae Sedi affixus esse, dici potest a cum tamen Petrus Romanam Sedem elegerit, eique Primatus successionem affixeriti quisnam hujusmodi successionem a Romana Sede ad aliam transferri posse, dixerit II. Quid vero, quod Christi ipsius auctoritate, Ecclesiae Primatus Romanae Sedi affixus est Ut enim praetermittam celebrem S. Ambrosi narrationem c lib. contra Auxentium a Basnagio quidem impugnatam, sed a Cli. Viris Fogginio de Rom. divi Petri itinere exercit. I7. , & MazZochio Kaleηd. He . egregie vindicatam , nempe Petro persecutionis metu Roma dilcedenti occurrisse Christum, atque interroganti, quo iret respondisse , se ire iterum crucifigi ; eo-c:.e responso permotum Petrum Romam rediisse, ibique pro Christi Fide Cruei assi xum fuisse : Romanam Sedem Christi ipsius auctorita

te caeteris praelatam esse, assirmant Leo M. ferm. 81. al. 8o. γ s. I 1 o. al. 93. , Gelasius Papa in Concilio Romano stom. 8. Con-eil. edit. Mail. , & Concilium Lateranense III. cap. s. . Roman.rm Sedem , inquit Leo , eateris omnium Dominus statuit praesidere. S. IIomana Ecclesia, ait Gelasius, nullis Dηodieis constitutis caeteris Ecclesiis

48쪽

inait. Coneilium Lateranense ait: Romana Ecclesia disponeare Domino, super omnes alias ordinaria potestatis obtinet 'Principatum . Praeterea si persuasum Ecclesia habuiuet, Primatum a Romana Sede ad aliam transferri posse, quidni transferendum curassent tot potenti iati mi Imperatores, de Reges Romani Pontificis hostes insensissim ii &Episcopi praesertim Coiastantinopolitani, qui Imperatorum gratia freti cum Romanis Pontificibus saepe contendere ausi sunt sed benec si, quod eam rem ne cogitaverint quidem. Idque argumento est, perpetuam eam fuisse Catholicae Ecclesiae persuasionem , non humana , sed plane divina auctoritate , Sacrum Primatum Romanae Sediadnexum suisse . Sed e re Febrovii erat, Episcopis adulari, eosque spe

consequendi aliquando Primatus in Romanum Pontificem commovere. III. Denique perpetua, & co istans Ecclesiae Traditio est, Eeclesiam Romanam esse unitatis Catholicae centrum, sontem, & originem, ita ut qui cum Romana Ecclesia communione conjuncti non .suerunt, extra Ecclesiam esse, semper crediti suerint. Hanc in rem Conciliorum, & Patrum testimonia congerere opus non est. Ea e- ni in is tantum ignorare potest , qui Patrum opera , & Conciliorum Acta nunquam legerit. Ponamus nune, Ecclesiae Primatum ad alium Episcopum, e. g. Mediolanensem , aut Parisiensem transferri. Primo qui vera esset perpetua Ecclesiae Traditio, Romanam Ecclesiam obtinere Primatum, & esse Ecelesiam Principalem, iinde unitar Sacerdotalire rorta est, ut ait S. Cyprianus tepes. 19. 2. Romana Ecclesia esset ne adhuc Petri Cathedra, & Rom 'nus Pontifex Petri Succetar Esset procul dubior Neque enim fieri potest , ne Petrus Ecclesiam Romanam fundaverit, & ad obitum usque administraverit, neve Romanus Episcopus in Petri Episcopatum succedat. Igitur translato etiam ad Parisiensem Episcopum Primatu, Romani quidem eum suo tantum Episcopo communionem servarent, & Parisiensem Episcopum quantalibet auctoritate insignitum contemnerent, tantique sacerent, quanti Photium Constantinopolitanum Episcopum, qui primatum impudentissime sibi arrogavit. Divina , R Apostolica traditione edocti , dicerent cum S. Cypriano, Romanam Ecclesiam esse Ecclesiam principalem , unde unitas Sacerdotalis exorta es: Cum S. Irenaeo clib. I. adv. har. cap. 3. 9, ad Ecclesiam Romanam propter potiorem principalitarem , Omnem necesse esse eonvenire Ecclesiam, hoc est eos, qui sunt undique , Fideles: cum S. Optato Mileuitano lib. . aduer. Parmen. cap. 3. , in Urbe Ryma Petro primo Cathedram Episcopalem esse collatom , in qua sederit omnium Apostolorum Caput Petrus , unde oe Cepharant itatur in , in qua una cathedra unitas ab omnibus servareturis ne ca-ieri . Osoli sit vias sibi quisque defenderent , ut Iam schismatieur ,

peccator φίφος, qui ζοηtra singularem cathedram, alteram collocaret. Haec

49쪽

Haec Romani dicerent; ac deinde eorum quilibet his Beati Hieronymi verbis cepi . 17. ad Damasum Episcoptim suum alloqueretur: Ego inllim primum , nisi Chri um sequent, Beatis udini tua , idest

cathedrae Petri , communione consocior : Super illam Petram aedificatam Ecclesiam scio . Quicumque extra bane domum agnum comederit, profanus es . . . Nyn novi Hialem , Meletium respuo , ignoro Paulinum . Quicumque tecum

non colligit, spargit: hoc est , qui Chrest non est , Antichristi eu .

Praeterea Romanorum Episcoporum a Petro continenti serie s-bi succedentium catalogum contexerent, Cumque cum Irenaeo , Eusebio, Epiphanio , optaro , Aiigustino recens constituto Ecclesiae Principi , ejusque Sectatoribus objicc ren t, dicerentque cum Augustino cinnat. contra pari. Donaιi, e V ep. ys. al. Is s. : Ni erate Sacerdotescol ab ipsa Petri Sede , ct in ordine illo Patrum , quis cui successit, indete . Ipsa est Petra, quam non vincunt superbae inferorum porta: Et cum Optato lib. I. contra Parmen.) : Hos vestra Cathedra originem reddite, qui vobis vultir Sanctam Ecclesiam vindicare. Paucis, Romani rece tioris Principis asseclas iis omnibus argumentis imp narent, quibus Catholici omnes Protestantes saltem schismaticos esse, demonstrant . Quid vero cum Febronio responderent illip Nempe Ecclesiae, cui claves immediate datae sunt, auctoritate Sacrum Primatum a Romana Se de ad aliam translatum esse. Sed Ecelesiam, quae novo Praesidi pareret, schismaticam esse, nec eam, cui Christu' claves dedit , iisdem argumentis conficerenti adderentque, etiam Haereticos , di Schism ticos tum veteres , cu n recentiores Sanct cim Ecclesi in sibi vindicasse, sed a Ss. Patribus vel co uno argumento, quod cum Romana Ecclesia communione conjuncti non essent, resutatos esse. Quare id unum Fcbronio, aliisque cum eo novi Praesidis Ses .itoribus

reliquum cssit, ut Donatistarum instar, Ecclesiam in Petti Sede periisse, vixque apud se, sicuti olim in Secta Donati, superstitem esse dictitarent. Sed est forte, qui me redarguat, quod deliri hominis somnia serio resutanda susceperim .

Pr maius Pontifcis auctoritatis, O jurf- dictionis Primatus es.

IR C primo quidem Romanus Pontifex in B. Petri Primatim succedit sex eap. super. q. Petrus autem primatum jurisdi-

ctionis a Christo obtinuit sex r. p. t ergo & Romanus A Pontifex obtinet in Ecclesia primatum 1urisdictionis. Deinde

50쪽

Deinde eam ob eausam primatus a Christo institutus est, ut uanitas in Ecclesia servetur, uti Patres Omnes docent, de Febronius ipse asserit. S. Hieronymus clib. I. contr. Jovis. et Propterea, inquit, inter duodecim unus eligisur, ut capite corstituto, Schismatis tollatur occasio. Ut unitatem manifestaret, ait S. Cyprianus lib. de unit. EccI. 9, unitatis eiisdem originem ab uno lacipientem sua mictoritate disposuit. Qui ergo

Primatum obtinet, ei quoque servandae unitatis cura a Christo coin-ntissa est. Primatum autem obtinet R. Pontifex: servandae ergo unitatis cura R. Pontifici a Christo commissa est. Nisi autem auctoritatem, & jurisdictionem in omnem Ecclesiam, & in singulos fideles obtinet, munere sibi credito iungi nequit: ut enim ait S. Hieronymus c dial. eontra Lucis. n. s. : EGlesiae salus in Summi Sacem dotis dignitate pendet, cui si non exors quaedam, O ab omnibus emineηrdeiur potestas, tot in Ecclesiis escientur schismata, quot Sacerdotes. Romanus igitur Pontifex primatum obtinet potestatis,& jurisdictionis in omnem Ecclesiam . Et Patres quidem primatum Romani Pontificis Principatum plerique vocant, Irenaeus clib. s. cap. s. 9 potiorem, vel potentiorem principalitatem, Zosimus cepes. ad Aurelium Carthag. potentiam, de potestatem, Leo Magnus eptu. ad Anastasium The salon. plenitudinem

potesatis: quae quidem Primatum jurisdictionis significant.

Febronius ipse eas. a. S. 6. O 7. 9 affirmat, ea, qua ad Ecclesia statum attinent, ubivis gerantur, ad R. Pontificem esse referenda , ut is follicitudinem suo mini terio eonvenientem expleat: esse eum tui rem, o vindicem canonum per universam Ecclesiam. Qua autem ratione, quaero ego, sollicitudinem suo ministerio convenientem explere, atque canones tueri, & vindicare debet Monendo, respondet Febronius, cohortando. Egregie quidem. Si vero monita, &eohortationes inutiles sint λ Nisi cogendi quoque inobsequentes, &puniendi auctoritate pollet, frustra ea, quae ad Ecclesiae statum a .

tinent, ad euin reseruntur, atque inutilis illi vindicandorum eanonum per universam Ecclesiam cura commissa est. Has autem coninsecutiones non probat Febronius: fateatur igitur necesse est, Primatum R. Pontificis auctoritatis, & jurisdictionis primatum esse.

SEARCH

MENU NAVIGATION