Iter in Moschouiam Augustini liberi baronis de Mayerberg, Camerae Imperialis Aulicae consiliarii, et Horatii Gulielmi Caluuccii, equitis, ac in regimine interioris Austriae consiliarii, ab augustissimo Romanorum imperatore Leopoldo, ad tzarem et magn

발행: 1679년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Κyovia. Κyoviam manuscripti Russorum annales asserunt urbem esita post magnam Novogardiam in Rustia universa ceteris omnibus antiquiorem. Narrant enim, quod Κyeu, Issock , & Κori fratres ex Polonia egressi in monte ad dextram Borijsthenis oram consederint. eu in ipso vertice, Diock in ea parte, quae ab eo SOLO ica vocata fuit, & Κori in altera, cui inde Koro icae nomen. Cumque eos electionis minime poeniteret, urbem condiderint a maiore natu sine augurio, sine fratricidio, s la aetatis verecundia operante, Κyo- viam denominatam. Hanc Olechus Rurichi sobrinus , ejusque filii Ιgoris tutor infello exercitu, antiquas eius in Novogrodienses injurias ulturus, aggressus, secunda usus fortuna occupavit, constituitque to. tius Rulliae metropolim. Qua tamen praerogativa nothus volodi- mirus Igoris nepos eam privavit, dum Vol domi riam urbem a se ad Ctesimam amnem conditam ea donavit. Mus filius laros laus, postquam a Boleslao Chobri Poloniae Duce anno Ioo9. acie victus eam exuli, & exuto fratri suo Sualopolcho restituere adactus fuisset, per impium hujus fratricidium ejusdem possessionem denuo arripiens, quamvis ab eodem Boleslao ingenti ad Bugum praelio decimo post anno superatus eidem se tributarium secisset, eam ampliatam vallo circumdedit. Et nihilominus anno Iopo. Polonus Boleslaus audax devicto ejus Duce Sevoldo eam ad deditionem coegit, Isaflao in ea regnare jusso. At malo suo fato, renovato enim Hannibalis apud Capuam. successu urbis delicijs, & voluptatibus ipse, & exercitus corrupti, di enervati poenitendam sibi victoriam suam reddiderunt. Qui vere, iubPoloniae obsequio deinceps in Ducatu successerunt, mutuis sese in i diis invicem appetentes alterna extrusione a Ducali se exturbare stolio numquam cestiarunt, donec Rostislao Misti stat filio eidem incubante

Batus Tartarorum Rex anno a Mundo creato 67 8. a redempto verbii 39. in Rulliam torrentis ad instar impetum faciens urbem Nyoviam funditus deletam solo aequaret. Sedato deinceps aliquomodo saevae huius procellae impetu Russi locum consentientibus Scythis Bati successoribus sub tributo rursius incoluerunt. Gediminus vero Magnus Dux Lituaniae anno I 32o. devicto ingenti pugna, qui rerum ibi tunc

potiebatur, Stanislao , eoque exturbato, urbem, totamque ad CZe

kassios usque ditionem adeptus, Ducatum illum in provinciam red git, quam Mindopho Holsano Duci administrandam commisit. Anno 3;9o. cum Volodi mirus Olgerdi Magni Ducis Lituaniae primogenitus Ducatum hunc possideret, eum decreto fratris Jagellonis jam tunc Poloniae Regis communi fratri Casmim SLirgelloni cedere damnatus.& acquieicere detrectans, anno i 39 r. a Uitoido triennio ante Magno Lituaniae Duce renunciato armis expulsius cum filio suo Clel kone, sive Alexandro, fuit, & Skirgellone haud diu post monachi cujusdam scelere per venenatam potionem siublato idem Vitoldus ex Ducatu provinciam iterum secit, & Joannis Algimundi Ducis Hol sanensis administrationi concessit: Anno autem I is. dum Jagello nuptias cum Elisabetha Pilecta Sanoci celebraret, Ediga Tametianis P sectus innumerabili Tartarorum exercitu urbem Κyoviam obruens eam foeddadeli vastavit, ut numquam amplius pristinum suum splendorem recuperaverit. Novis nihilominus apud fluvium in radice montis excitatis aedibus tertib reparata proprios habuit Principes. Etenim an

72쪽

Moscho viam.

stea Sophia dicta, Jagelloni nupsit. Anno I 3s. Joannes Volodimi-ricr Κyoviensis a Michaele Sigismundi Magni Ducis Lituaniae filio in

pugna captus, ab hoc occisus scribitur. Cumque septennio elapso idem Michael eam Alexandro Duce exacto occupasset, a Casi miro Jagellonide Poloniae Rege ejectus male partam juito possessori reddere

invitus debuit. Quo anno I s s. mortuo idem Casimirus eam filiis ejus Simoni & Michaeli ademit; sed ita, ut eam soli Simoni cum toto Ducatu fiduciario iure permitteret. Et anno Is I. licet is moriens filium Basilium reliquisset, expuncto Ducis titulo provinciam tertio secit Martino Gastoido commissam. Ita magnus ille Ducatus, quem cuncti Rulliae Duces suspicere consueverant, amplumque terrarum spatium in parva Russia ambibat, in Palatinatum degeneraVit. In hoc DE co. Colacorum ortus, agrestis olim circa Kyoviam gentis, quae in Borii- saeti. sthenis deserta dulcedine praedae ex Tartaris cum liberis, armentisque ibidem vagari consuetis agendae illecta transmigravit, ac deinde plurium concursu nobilium, vel exulum, vel praedonum aucta Si simum di Regis senioris aevo claresicere incipiens , meruit postea a Stephano Bathoreo urbe Trethymi rovia quinquaginta infra passuum millibus donari. Unde felici audacia Taitaros undique submovens Borysthenis insulas occupavit, praecipuamque earum Tomakomkam semper retinuit serocioribus eam insidentibus, & multitudine, quae in dies

crescit, per dissuta in Volyniam usque oppida late dispersa. Apud

has insulas Borysthenes inter aspera, deruptaque rupium saepius ex alto dejectus cataractarum, Polonis PorOhi dictarum, quas superavit, nomen Cosacis relinquit, ita ut cum, quod ultra est Za Porohi dic tur, ii etiam Zaporovienses denominentur. Vocantur tamen etiam.

aliquando Nisovienses, sumpto ex depressiore illa terra, & ulteriore Volynia, quas inhabitant, & promisicuo nomine Nis appellant, v cabulo. Gens haec, dum iniurias suas contra dominos nimis impotenter in sua terga saevientes ulciscitur: Dum Ducum suorum Juani Podko ae a Stephano Rege Leopoli, Pauluki ab Uladi silao IV. Va saviae violata utrobique fide publica capitis supplicio a flectorum indignam mortem t Dum Bogdano Climi et nicio contumeliam in uxore,& filio a CZapi inscio magni Coronae vexilliferi Κoniespollicii vices gerente irrogatam vindicat, Poloniam strenua constantia, & selicibus armis adegit, ut in sui favorem vindicias secundiim libertatem daret. Cum nothus Volodi mirus Κyoviae Dux Christianae militiae nomen dare decrevisset, & Basilium Imperatorem Constantinopolitanum in successorem de sacro sonte sibi elegisset, Nicolaus Chrysiobergus Constantinopolitanus Patriarcha Michaelem, ut iam dixi, natione Graecum metropolitam Κyoviae constituit, ut eum, ejusque subditos sacris umilis ablueret. Exinde alius post alium plures in Metropolia successore, nunc ex unitis, nunc ex schismaticis, prout dominantium Zelus hinc , aut illinc effervesicebat. Hos inter eminuerunt, consecratus

circa annum is Alexius Russus, de quo s famae rerum standum est) sertur, quod ob suam celehrem sanctitatem ab Amurathe Turco evocatus ejus filiae coecae visum a DEo precibus suis impetrarit: Isidorus Bulgarus, qui Concilio Tridentino interfuit, unioni subscripsit,& promotus in Romanae Ecclesiae Cardinalem, renunciat usique Lega. tus a latere summi Pontificis, anno I o. unionem per Russicas ditiones promulgavit: Et Jonas Moschus schismaticus circa annum isao.

73쪽

68 Iter in

qui apud schismaticos suos sanctitatis opinione supra omnes effertur. Postquam vero Uladislaus IV. Cosiacis indulsit, ut sichilmaticum Metropolitam a Coni tantinopolitano Patriarcha electum unito ejecto

Κyoviam introducerent, is Vtinae meliora tempora a DEi benignitate expectat. Visuntur ibi in Monasterio Piecger ensi subterraneae cryptae, quas a eta' Antonius ill6 ex monte Atho prosectus sub ista lao Magno Duce sodere coepit. Plura in ijs jacent integra adhuc co pora, quae Russi pro sanctis Venerantur, nulla tamen Ecclesiae Roma nae, sed nec Graecae , approbatione. Inter haec unum Divae Barbarae martyris esse pri a freti traditione Κyovienses asserunt. volo li- Voloditariae inter Occam, de Volgam Ducatus uberrima gleba, miri Du urbeque agnomine commendatur. Hanc nothus Vol odimirus, post haptismum Basilius, apud fluvium Clesinam, qui sexaginta incle ver-stis navium patiens Occae conjungitur, aedificavit, oc ligneo castro munitam Magnorum Rulliae Ducum sedem esse, relicta Κyovia, voluit. Sed ejus alnepotis pronepos Daniel decreto tandem intercessit, Moschuam eidem urbem substituens. Illa autem a Tartaris sub Bato RG ge vallata magnitudinis suae misera inditia sola nunc magna rudera ostendit. Adiacet huic Ducatui Muromensis Principatus, a Jaroslai Magni Russorum Ducis per filium Suatoslaum descendentibus olim haereditario jure possessus; sed nunc diruta urbis suae a Tartaris, &Russis promiscud habitatae arce Moschoviticum cum reliqua Russia sceptrum adorans. Ab hac per Occam ascendendo oppidum Cassimogrodia assurgit, a TZare HOduno Tartaro Regulo fiduciario jure concessum, quod eius filius nuper apud Mos hos sacro tinctus lavacro possidet, dc tantulus dynasta augusto TZaris praedicato appellatur. Eant nunc adulatores gnatones, dc si placet, etiam hunc Imperato

rem Vocent.

Nomo. Novogardiae Magnae Ducatus Rurichi quondam portio vere m gardiae gnus olim fuit, quippe qui ad Livoniam, Finlandiam, Sueciam, de

m g Nomegiain usque excurreret. Nomen habet ab ampla sua metropoli, Dv xv omnium in Rustia urbium juxta annalium asiertionem antiquissima, a Stavis Danubianis ob commigratis bis mille passibus a lacu limento, qui Chesinum fluvium, Russis Lo at, exceptum, navigabilem deinde,& pisicosissimum; sed mRtato in Wolkovo nomine, e sinu suo ad eam interluendam emittit, aedificata. Hanc Alexander Uitoldus Magnus Dux Lituaniae anno a I . diu.'oppugnatam ad annuum sibi tributum pendendum, praesectosque a sie accipiendum adegit; Simone Algi mundo Holsiano Duce ex tunc eidem imposito. Cumque quartodecimo

post anno recalcitraret, contumacem ad obsequium denuo reduxit,

in quo florentissima perseveravit, usque dum Moschorum Dux vere Magnus Joannes Basilii cocci filius eam septennali Marte subactam. Casi miro III. Polonorum Regi, & Magno Lituaniae Duci anno i 77. eriperet, oc omnis in eam juris abdicationem successori Alexandro genero suo anno postmodum I ῖ. exprimeret. At anno I 6 II. patuit,qubd magnae moles, si semel ruerint, vel a proprio oppressae pondere, resurgere deinceps nequeant. Menim Jacobus de la Garde copiarum auxiliarium a Carolo IX. Sueco in Rustiam contra nepotis Sigil mundilli. Poloniae Regis conatus submissarum ductor Molchorum fallacijs irritatus eam per unicam strenui assultus impressionem ab exigua sua quinque

74쪽

Mos otiam. 69

quinque millium bellatorum manu factam vi expugnavit. Sedes est Metropolitae inter Rusticos primarii. Eius ditionis fuere arx Juanogrodia, ab eodem Joanne, & non, Io no-

ut aliqui autumant, a Tyranno ejusdem nepote, ad fluvium Nervam g an iio i 9 s. ex secto lapide exstructa. Jamma, Coporium, & Ors

halium, sive Noteburgum in Ingria, quae omnia vel ab ipso Carolo, ' 'Ruel ab eius filio Gustavo Adolpho Martis violentia Moschis erepta, coubii eum Kex holmia in Carelia, .cidem Carolo a Balilio Suisco ob submisi um. si sibi ab illo contra Polonos auxilia dono data, per pacificam inter

eundem Gultavum Adolphum, & Michaelem Fedoro icZ Magnum. Noteburis Moschoviae Ducem anno 1617. Stolboviensem trans actionem, a puero gum.

Sueciae Rege Carolo XI. & TZare Alexio Mihalo icZ anno I 66 i. & quenti confirmatam , in Suecorum dominium stabilito per novum

titulum armorum iure transierunt. Fuit & Uolochda provincia, a fiumine eam interluente nome Vol hda.

sertita, difficillimi ob crebras paludes,& densas sylvas accesssis, ideoque tutissimam in metropoli sua ad Suchanam fluvium a firmissimae munitionis castro protecta Principibus suis reconditi thesauri cust diam promittens, est Archiepiscopo ceteris praelato sedem praebens. Fuit uitiuga, ab ostio Jugae fluminis denominata, ubi Castruma Usbuta. eum Oppido Ustiuga nunc paulo superius reaedificatum olim assu

gebat.

Et tandem Duina suit, ampla cum Colmogoria, & Vagae flumi- Duinanis populoso tractu provincia, quae propter agri iterilitatem haud mul- provincia tos olim incolas recensens, nu ac ob commoditatem celeberrimi sui Michaelis Archangeli emporii habitatoribus aeque, ac mercimoniis floret. Nomen habet a fluvio Duina, qui eam interluit, & suum a Su- Duinachanae, dc Jugae confluxu derivat, cum vox Duina Rustico idiomate fluvius. duo exprimat. Oritur Suchana ex lacu insili ditionis Voloclidiensis, flumenque Voloclidam quadraginta infra hujus nominis v hem passuum millia influens ejus nomen suffocat, & alienis opibus locuples male partas divitias patrimonio suo permixtas tanquam proin prias ultra quinquies centena millia passuum, oppida Suchkum, Tot-mam, Bro senskum, Bobro eskum, & Stretnam post se relinque do , aliosque vulgares amnes excipiendo, orientem versus deducit. Vix tamen Ultiugam oppidum praeterfluxit, cum in Jugam ex ad verso fluentem incidens talionis poena mulctatur. Etenim confusis inter se undis nomen ambo amittunt, ita ut ex binis fluviis jam unus Duinae nomine indigitarus recta Septemtriones versus se evolvat, a

ctusque ex itinere copiosissimis Permianae, Witzogdae, Vagae,& Pin gi humoribus quinquies centenis per frequentes in utraque ripa populosos pagos, perque oppida Duinam, Jemplam, Colmogoriam, &Michaelis Archangeli fanum versiis emensis unius semper Domini

subditus sinum subeat Gran uicum. Vacuo tamen vix unquam dorso, etenim crebra gravatus vectura nunc elaborata hovum, nunc Elab randa alcium tergora, nunc cannabim, nunc resinam, nunc lini semina, nunc QVum, nunc ceram, nunc Consectum apud Volgam ex beluluginae, accipenseris, aliorumque piscium ovis icarij, nunc tiliae, fraxini, ulmi, di salicis ad fullonicam, & saponariam artem cluvellatos cineres, & nunc ursorum, vulpium, luporum, lyncium, aspreolorum, mustelarum alpinarum, sylvestrium, & scythicarum, aliorumque anus malium .

75쪽

Casanum. Astra.

canum.

7o Iter in

malium pelles Batavis, & Anglis eo quotannis stato aestatis tempore navigantibus desert. Qui ijs omnibus cum lapide speculati ex rupiubus ad eius ripam exciso, & oleo ex phocarum aruina cocto , vel ex praecedenti permutationis Compacto, vel praesenti emptionis conventione receptis, Moschis vicissim tradant allata ex Italia, Gallia, Huspania, Britannia, Belgio, & Orientalibus plagis omnis generis ar mata , Zacharum, crocum , sale conditos halsces, mal alicum, Hispanicum , & Gallicum ex mediterraneo, & Oceano vinum: uniuia cujusque coloris, S generis pannos: Batavica lintea, specula, cultetulos, en sies, fistulas, tormenta manualia dc muralia: aes, plumhym, sta num ; telas sericeas, rasas, holosericas, scutulatas, undulataS, auro, argenteoque intextas: tibialia lanea, xilina, sericeat aurum in fila diductum: marsaritas, uniones, adamantes, pyropOS, smaragdos, si Phyros, chrysolitos, ametystos, topazyos: auri tandem, argenti ; lignati vim maximam. Quae omnia adverso flumine Volocheam usq; delata trahis tandem per hyemales nives octi dui itinere Moschuam invehuntur. Casanense Tartarorum olim Regnum nomen duxit ab urbe sua metropoli, haecque a fluvio Κasanskl, a quo flexuoso ambitur sinu. Co

ditores habuit Proecopenses ex Tauricia sugitivos Balilio Basilo ica in Magni Rustia imperitante. Eam Basilius Juano icκ adegit, ut Leges a se acciperet. Rebellem deinde ingenti bςlli mole pressit, sed non oppressit. At anno Iosi. Christi Issi. ejus filius Joannes eam post semestrem obsidionem vi expugnatam Moschorum sceptro superbas una cum Cerem istis suis submittere cervices coegit. Cui tamen, quasi injuriam compensiaturus , vicinam Bulgariam sibi, quod parere indocilis subinde rebellaret, exosiam, ut jugum surre doceret, postmodum subdidit, eainque Metropolita, qui in ipsa resideat, constituto decO

Astracanense Regnum aduenas Volgae aquas lato alveo excipiens, in mare Caspium per plura divortia deducens Tartarorum ex Nagaiensi coetu per longam Regum seriem vetus patrimonium iuit, quod ab ius Joannes Balilicles cum urbe Astracano, celeberrimo totius regionis ad laevam Volgae, ripam sexaginta ab Hircano mari passuum- millibus emporio anno Iss - Kal. Augusti per vim Extorsit, dari risque omnibus ab urbe eiectis eam lapideo prius muro muniens Russico dumtaxat habitatore implevit, & Archiepiscopali sede honoravit. Assiuit optimo ex lacubus tale, ex Volga piscibus , ex juncis, & vi guttis avibus, solumque habet non fructuum dumtaxat; sed etiam vini haud insuavis ferax , quod in Mo hoviam, tanquam sine ulla mixtura sincerum, ad fanorum in sacrificiis usum emittit. . .

Sibi ria a seniore prius Joanne Basilide tributaria facta, &deinde

iuniore subacta amplissima regio est, misero innocentium aeque ac n centium relegatorum exilio infamis , quae finitimos Tartarorum Duces singulatim carpendo, sibique in dies vectigales faciendo, erraticos limites suos populabundis huc illuc excursionibus ad Imaum ut quu si Moschi vera narrant prolatos etiam ultra transtulisset, nisi nuperi conalsis ejus audaciam Mars adversus repressisset. Metropolis ejus

est robolia, a Mosichovitis juxta ipsa Irtis hii amnis Toboliae illabentis

ostia in montis edito aedificata, & ligneo lepimento sub praesidio adnexi lignei castri circumdata, Archiepiscopatus dignitate, monach rumque coenobio honestata, quam soli incolunt Moschi, ceteris ad.

. venis

76쪽

venis omnibus in subditum ad ripam Toboliae oppidum amandati is Confluunt eo statis anui tempestatibus undiquaque ex Regnis suis mercaturae gratia Tartari, qui tamen merces suas nullo pacto pro pecunia distrahere volunt; sed tantum pro aliis ex Archangeli sano adductis permutare. Ditionis Toboliensis est Tumenium magnum quaternis S sexagenis a Tobolia Aultrum versus verilis intra lignea septa apud fluvium agnominem exurgens oppidum a solis Moschis habitatum , cum Tartari aediculis suis trans flumen positis contenti esse Ue-heant. Est & Virchaturia, ligneum oppidum amplitudine Tumenio paulo minus, ab eo ducentis & vicenis pariter ad meridiem passuum millibus in rupe apud Turam fluvium , qui deinde a Tobolia absorbetur, conditum. Inter hoc, & Tumenium altissimi assurgunt montes cedris frequentissimi, unde ingens ex hoc amplissimo Regno preti sissimarum omnis generis pellium Magnus Dux tributum quotannis exigit. Indigenae sunt Tartari, idololatrae, proprio loquentes idiomate, panis usu S usque ad haec tempora nesci, Non quod ager afrigore, ut quidam scribit, segetes ad maturitatem perducere prohibe tur; sed consuetudine populis illarum regionum sere communi, qui ferina carne, piscibusque, quorum ibi copia ingens, contenti panis negligunt usum. Molchorum Certe coloniae illo transmigratae, relegati, milites, ac l)raesecti agros natura sua,& praefertim apud Tumenium, feracissimos ad usum situm colunt, creditumque iis semen cum pinguissimo supra fidem tamore suo tempore maturum metunt. Eorum potus eli cervisia, kuvas , & vinum adustum. Hydromeli carent,

quia nullae ibi apes. Nec vini sunt curiosi , cum tamen facillime excubi maris sinu illo possit importari. Dominium Plesco ense trini illi Varegi, sive Uagrii fratres Ru- plesto richus, Sinaus, & Truvorus haud possedere; sed Principes, quos li- her ille populus a vicinis ad libitum assumebat. Horum Rochurologia dum Varegum, sive Vagrium, nothus Volodi mirus Rurichi pronepos oh negatas tibi filiae Rochmidae nuptias bello petitum una cum duobus filiis interemit, & amatam invitis genialibus Diis reluctantem in m trimonium sibi copulavit. Urbs deinde, quae nunc Archiepiscopi se

des, anno Ia l. a Livoniensibus capta, perque Alexandrum Jaroslai filium Magnum Moschoviae Ducem auxiliarijs Scytharum armis haud multo post in pristinam vindicata libertatem a legibus suis sub patrocinio electoruni a se Ducum a civico magistratu protectis cultodita, candidis moribus, & innocua libertate felicissime floruit. Cui tra quillitati Magnus Dux Lituaniae Vitoldus anno I I . intercessit, di turna namque oppugnatione eam ad deditionem coegit,& tributo imis posito Georgij Ducis Nossae administrationi commisit, ac duodecimo exacto anno refractariam ingenti pecunia mulctavit. At anno i sos. a nefaria quorundam sacerdotum conspiratione Basilio Joannis filio pro- dita, & ab hoc civibus suis in exilium pulsis exuta, in corruptissimos advenarum Moschorum subintrantium mores pessime degeneravit. Haec lapideis quadripertito opere interjectis moeniis munita anno I 8 I. Stephani Regis Poloniae, S anno 1 si . Gustavi Adolphi Regis Sueciae

conatus elusit. Sola tamen non est, quae nunc, ut Piasecius perpe- Pialec;sram scripsit, in tota Moschica ditione, praeter sedem Ducalem Mo- error. Rhuam, & Smolen sciam, muro sit latericio cincta, etenim praeter Bo- '

ris Ioviam arcem sesquimilliari a Mbsaisco dextrorsum distantem e m ro, si

77쪽

Lituania.

72 Iter in

ro, saxisique fabricatam, anno Isi 7. a Lituano Chodkievicio irrito conatu invasam, Columnam ad Occam, S Novogardiam inferiorem turritis ambas ex lapide moenibus circumdatas, praeterque Calani a cem simili muro septam, & urbem Altracanensem a Joanne Basilide crassissimis lapideis moenibus firmatam, occurrunt nobis Novogardiae Magnae, Tullae, Mosaisci, oc Vologdae caltra lapideo partim , partim craiso & alto latericio muro munitae. Lituania ad instar Nemeni; sive Chrononis sui varias in decursu absorbendo aquas increscentis ab exiguis prosecta initijs successu temporis ad maximam excrevit amplitudinem. Etenim a sinu Curoniensi inter Prussiam, & Samogitiam adverso Chrono ne se exserens, licet properante ad finem decimo seculo, S principante in ea Italo Palae-inorae ex gente Columna in sortunam oviensis Volodi miri Suatos

lavi ted magna sui concussione libertatisque 3 actura impegerit, brevi tamen post eluctata sub Palaemonis liberis Borco, Cunone, seu Ctinas so, atque Spera excitatis in ipso confinio Juriae, & Nemeni Jurborco,& qua hunc Vilia subit, Cauna, ac in lacu inter Nie lagam, S tentam, S TZer entam amnes Spera, atque dein sub Merno Cunassi filio Κiernovia ad Viliam per longa lustra Lituanorum postmodum-Ducum sede, nutans novae molis aedificium robuste adeo firmavit, ut per mutua inter Rustiae ex Jaroslao Κyoviensi Duces fraterna odia utiterius glisicens, Brasi aviam ducibus eodem Merno, & Gimbuto se tribus occupaverit, semperque retinuerit. Hanc quidem audacian Romanus Mici stat Volocli miri atnepotis filius, cum Ducatum Haliciensem, quo avus a Pannoniis exutus fuerat, Leski albi Cracoriae Ducis

heneficio anno II 98. recepisset, adeti non tulit, ut tertio decimo Oriente seculo pluries victor vindicaverit, Lituanis haud minima dicionis acquisitae parte mulctatis, S in verba sua sub vili tributo jurare ad ctis. Sed post ejusdem elapsis lustro ad Za ickWoltum caedem su cessorum ambitio privatas disicordias vel in propriam perniciem revocans Zimibundo, & Mont iloni Gimbuti filiis animos reddidit,.ue populares suos k servitute subducerent. Erdivitum itaque MontWIlonis filium selecto milite spectati sidue bello ducibus instructum in Lucsiam anno Ial7. emiserunt ,-qui Novogrodeko prius instaurato, ac

permunito, GrOdnam, Brestiam , Drohycginum, & quicquid inter Viliam, S Pripetium fluvios comprehenditur , occupavit, & praesudiis impositis firmavit. Biennio post Mingailo eius filius Novogroderi

Dux Polociam libertate tunc fruentem, & ad vicinorum injuriam a utentem eXpugnatam oppressit. Anno autem sequenti huius filius Skirmundus Pin sco, ac Turovia, nec multis interjectis mensibus, pr

fligato, interiectoque Balaciaio Scytharum ultra Volgam Rege, M etyro, Starodubo, CZemi via, totaque plane Severia ab illo dete lata potitus et t. Sic auctis Lituaniae rehus eius Princeps Ringoldus Cimbuti filius titulum Magni Ducis primus assumpsit. Cujus apud viaci nos invidia acre contra eumdem bellum concitavit , quod lusis Suat lai oviensis Ducis, & foederatorum exercitu feliciter consecit, novo titulo suo sortiter asserto. Quem deinceps exaltavit filius ejus

Mendogus, sive Mindanus, qui praescriptis sibi a Magistro equitum Livoniae Andrea de Stuckland pacis conditionibus coacto obsequio deserens sacris undis in campis Novogrodensibus per Culmensem, dc

Rigensem Antillites anno Iasa. ablutus, ab eoque auctoritate Inn

centii

78쪽

Moscheo viam. 73

eentii IV. Romani Pontificis in Regem Lituaniae Romanae sedis heneiaciarium inauguratus Regiam dignitatem in successores transmisisset, ni mox depolita, qua se ob metum induerat, larVa Christianam religio nem palam ejurasset. Nam ulciscente injuriam suam Numine brevi ipse, & ejus filii Ruestus, & Repicus suorum coniuratione obruti interiere. Per multos deinde annos Lituania a Livoniae & Piussiae cru cigeris incutitonibus, & regionum vastationibus exercita eos vicissim. alternis agrorum populationibus, & Vicorum pagorumque incendiis nihil unquam de audacia remittens exercuit. Principesque ejus mutuisse insidijs appetierunt. At Gediminus anno I I9. biennale otium per pactas eum illis inducias sibi faciens odia, & arma in Russos convertit, dc sub ipsis Vol odimiriae moenibus cum Volodi miro ejus Duce congrecius eum acie victum prostravit, urbemque cum provincia adeptus est. Dein fugato Luceoriensi Leone hanc etiam suam secit, Volyniamque universam Lituaniae adijciens Praesectis tradidit custodiendam. Vix autem transacta hyeme KyoViensem ditionem aggressiis totam cum metropoli urbe expulso Stanislao Duce subegit. Moxque eodem vitictoriarum cursu Branshum Romano, & I restaviam Olego Ducibus extorquens Lituaniae terminos Putiolum usique protulit. Trocos

porro haud procul Mernovia: &, qua amnis Vilna Uiliae, seu Neridi,

illabitur, binis arcibus munitam Vil nam excitavit. Olgerdus verbejus filius anno i 33 I. caesis ingenti clade ad Siniavodam Praecopensibus Tartaris Podoliam ab iisdem post Batianam irruptionem insessam. sibi vendicavit. At secuto statim anno Moschuam urbem cum infesto exercitu advolans, dum ageretur ipse Dominicae resurrectioni sacer dies, in eam ingressus Magnum Ducem Demetrium Juano icZ sibi suppli cem adegit, ut inter alias pacis conditiones Lituaniae fines Mosaiseum usque, & ad Ugram fluvium proserentur. Anno autem I 38 C. filius

eius lagello Craeoviae XVI. Kalendas Martii Christianis initiatus mysteriis, & Uladislaus appellatus Hed.igim Ludovici Regis filiam Guilia

helmo Austriaco a vivente patre consentientibus ultr5 Regni proceria hus jamdiu desponsam, ideoque ad has nuptias Coactam potius, quam persuasiam sibi in uxorem copulavit, accepto in dotem Poloniae Regno, es dato vicissim in donationem propter nuptias Magno Ducatu Litu niae cum Samogitia, ceterisque proVinciis, quae sub ejus erant imp rio. Fratrem tamen stium Casitarum Smmellonem Magnum Litu niae Ducem in obsequio suo futurum renunciavit. Seci is ignavus, ebriosus, violentus brevi suis despicatui, & odio fuit. Ita ut Uitoliadus patruelis ei rebellaret, & Marianorum equitum armis adjutus eum anno I 3 9 . adegerit, ut Ducatu Κyoviensi contentus reliqua ipsi cederet tanquam lagellonis beneficium possidenda. In comitiis autem Hrudiensibus anno I I 3. dccretum fuit, ut post Vitoldi obitum M gnus Lituaniae Ducatus Poloniae Regno semper conjunctus permans ret, & aequato nobilitatis iure eum solum Principem agnosceret, quem

et Iagello dedisset. Vitoido itaque anno I so. ad VI. Kalendas N vembris Trocis improle defuncto lagello fratrem suum Boleslaum Sutiadrigelonem Magnum Lituaniae Ducem esse voluit. Cui expulsio Vi-toldi frater Sigisimundus se substituit. Qui anno I o. die palmarum nefarie 1 suis Trocis e vivis expunctus locum secti Jagellonis tertio filio Casimiro. Is autem post sexies septem annos moriens filio suo' Alexandro, cui anno Iros. ad GR Kalendas Septembris Vtinae ob. Τ eunti

79쪽

eunti issemis ibidem ad XIII. Kalendas Novembris frater Sigismumdus suit, qui eum adhuc vivens Vilnae pariter XV. Kalendas Novemb. anno im'. filio suo Sigismundo Augusto tradidit, a quo anno Isis. in Comiti js Lublinensibus Poloniae Regno, cui Κyoviam, Volyniam,& Podlachiam cessit, agglutinatus tandem tenaciter fuit. Ex hoc amplissimae magnitudinis Ducatu nuper ab Alexio armis occupato Vitein scia, Polocia, Smolen sicia, & Severia adhuc ab eo detentantur. smolen- Sinolenscensis Ducatus, ut manus ripti Russorum annales assi

4. .,ψμ mant, Olecho Rurichi Sobrino , dum Igoris tutorem ageret, SI ' vis Kri itallis ereptus, a Primo Volodi miro Stanislao filio suo inter duodecim antepenultimo, & deinde a Jar lao ejusdem Volodi mirifilio liberorum sitorum natu minimo Venoesiaci in portionem haeredit riam assignatus fuit, cui successit filius Borissus. Sed hoc improle mortuo ab ejus patruele Volocli miro Monomacho, sub quo Rustiae ditiones omnes in unum denub corpus coaluerunt, Micislao octavo. filio suo fuit attributus, qui eum in Georgium Hlebi atnepotis sui abnepotem transimisit. Is 1 Vitoido in proelio, in quo pater Suatos laus

occubuit, captus Principatum amisit, Hle ejus fratri a victore concessiim, S eodem adhuc anno contumaci astu ademptum, ac in provinciam Lituaniae conversum. Quem cum anno I o; . soceri tui D cis Reganensis instigatione, & auxiliarijs armis Georgius iterum occupasset, ulciscente Numine crudelitatem, qua in omnes faex ierat, Ui-toldi illo cum validis copiis illico accurrentis vi cedere debuit, ipse Moschuam, juxta eorumdem annalium fidem, ad Basilium Demetr .icκ cum filio suo Theodoro confugiense vel, ut Polonicarum rerum scriptores memoriae contignarunt, in Hungariam profugus Siginmundi Regis miles in pugna cadens. Secundo deinde supra septimum lustrum volvente anno oppidani Smolens censes rebelli manu arce potiti accitum e vicino Drohobusto Ducem Andream Demetro.icZ ei praefecerunt. Et mox eo repudiato cum Ducis titulo Georgium Limgulentum a Casi miro Jagellonide Magno Lituaniae Duce e vestigio e

pullam. Exinde semper cum Ducatu universo Lituanis paruit, qui exeunte decimo quinto redempti orbis seculo, binisque post consecutis annis eam ab acri Moschorum Principis Demetrii Magni Joannis filii o pugnatione ter subcisiive instaurata egregie propugnarunt. Verumtamen anno III . regnante in Polonia Primo Sigismundo Basilius

Demetrij frater opera Michaelis Lincakii ex Rusticis Severiae Ducibus

descendentis ad Le transfugae eam recuperavit, a posteris deinde suis vel contra conatus serocientis post caesum ad Kropivinam Celadi num Constantini Ostrogij strenue semper conservatam, donec anno I 6 II.

die i3. Junii alius felicior Sigismundus electionem filii sui ut adistat in

Moschoviae TZarem propugnans eamdem vi expugnatam a Lituanis Turius accipere leges coegit. Neque deinceps poli tentatam anno Isis. & H, 33. a Michaele Pedoro icZ Magno Duce irritis votis de armis ejus oppugnationem pax inter ipsios hiladis laum. & Michaelem, coalescere potuit, nisi hic quicquid iuris ad eam habere posset Litu niae in perpetuum cederet, tituloque Ducis Smolen ensis te abdicaret. His tamen omnibus susdeque habitis Alexius confirmans, pacem non commodam haud diuturnam esse posse, anno i 6s tempori insidiatus, dum servili rebellium Cosiacorum tumultu Polonia urgeretur, munitissima Sinolenscensi arce per ignavami Philippi Casimiri O homicii Palatini

80쪽

Moschoziam. Is

Palatini traditionem, quam ei, apostata Albertus Golimoni pincerna Lidentis avaritiae impulsu proditorie persuasit, brevi oppugnatione IV. Nonas Octobris potitus Ducatum totum, eiusque titulum postliaminio retraxit.

Tuueriam urbem nunc Archiepiscopi sedem Iaroslaus SevolodicgMagnus Moschorum Dux post vastationem a Bato Tartarorum Rege Rustiae illatam Novogardia Magna, quo sie receperat, Moschuam redux e conspectu Tuveraae amnis fluvio Volgae se miscentis aedificavit, castroque ligneo ad ripas congredientis Tuvereae fauces excitato muniit, eamque dimidia Tuorainii oppidi parte, & ampla ditione dotatam Jaroslao novem filiorum suorum penultimo cum titulo Magni Ducis attribuit. Ab eo tempore Ducatus ille propriis legibus, & m neta utens inter Russicos Omnes florentissimus fuit, cuius Ducum prosapia in diversis nunc privatis Ducibus avita haereditate spoliatis, &mutatis nominibus adhuc vivit. Uerumtamen Joannes coeci Basilii

oculata proles ducta Maria Borissi Magni Ducis Tuverensis filia ejus

sciatrem Michaelem per septimam generationem a Jaroslao descendentem eo exuit. Qui anno I 86. au Casimirum Jagellonis filium Vilnae agentem confugit. Exinde Ducatus Moschoviticis dominis subactus flaccescere incipiens, per insecuta deinde Russorum intestina bella nunc a Polonis, nunc a Succis sie invicem extrudentibus pessumdatus, aegro mod5 spretas aliquas obsoletae gloriae suae reliquias ottendere potest. Adeo volubili rota etiam urbes & Regna per inconstantes vicissitudines a summo ad imum fortuna vertit.

Uolyniae in ulteriorem, S citeriorem divisae latissimam, & sertilissimam provinciam a Tyrangitis, sive Tyritis, olim habitatam, ac multorum deinde Ducum nobilissimam sedem amplissimos Cremen censem, & Luceoriensem districtus comprehendentem anno I I9. Li tuaniae Gediminus adjunxit. Etenim tunc sub ipsis Volodo miriae u bis muris Volodimiro Russo elu, Duce in pugna acriter proeliante interempto, & eodem plaudentis fortunae impetu Leonae Luceoriae Principe in Severiam abacto utramque urbem cum ditionibus subegit, praesidijsque ac Praesectis Lituanis commendavit. Et quamvis Magnus Casi mirus Poloniae Rex anno I 3 9. universam sere provinciam armis occupasset: & anno I; 6s. urbem Volodimiriam Κyestuto Gedimini filio cum libertate extorsisset, is tamen hanc fuga, illam armis brevi recuperavit. Controversa itaque provinciae hujus possessio alternante vicissitudines Marte nunc apud Polonos, nunc apud Lituanos suit. Etenim anno I 37. Lituanus Suid rigelo Uladislao, cui a clade sua Va nenti nomen, supplex et Luceoriam cum magna Volyniae parte cecsit, isque eam illius aemulo Sigismundo attribuit post ejusdem mortem ad Regnum recasuram. Impletaque conditione Casi rus Jagelloniis cles Uladistri in Regno successor patruum suum Suidrigelone in ca rurissus donavit. Quae anno demum Is96. per unionem Lituaniae Cum. Polonia illius celsone huic accrevit. Regionem hanc Alexius immis. sis numerosissimo Moschorum suorum examine infestis incursionibus longe, lateque praedatus est. Sed anno 166o. amisso septuaginta mi ullum bellatorum sub Basilii Borisso lcg TZeremeto* ductu prope L bartoviam exercitu illatae vastationis poenas luit. Podolia serocissimae supra fidem glebae regio, marmoribus, & alain hastro abundans, quam inhabitarunt olim Bastarnarum pars Peucini, a

SEARCH

MENU NAVIGATION