Iter in Moschouiam Augustini liberi baronis de Mayerberg, Camerae Imperialis Aulicae consiliarii, et Horatii Gulielmi Caluuccii, equitis, ac in regimine interioris Austriae consiliarii, ab augustissimo Romanorum imperatore Leopoldo, ad tzarem et magn

발행: 1679년

분량: 242페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

36 Iter in

pana. Nomine Tearis exhibetur aut hori in eius aediis

natione Magnum Ducem ea intuentem vice verbalis oblationis, sic serente Mosichorum consuetudine, reveriti sumus. Tandem mandavit ille Cancellario, ut nobis significaret, deputaturum se aliquot ex Senatoribus suis, cum quibus conferre omnia, quae nobis supererant proponenda , possemus, ct fore, ut illa die cibos ex mensa sua gustaremus. Post haec exhibita ei reverentia abivimus. Exeuntes nos iidem mi ingredientes exceperant, nomine Magni Ducis deduxere. In arce vidimus solum prementem admirandae ex aere Campano magnitudinis machinam, & quod magis mirere, Rusmi fabri opuS. Excedit haec campanam Erphordiensem, i md etiam Peckinensem in Kegno Chinae. Erphordiensis enim altitudo vix lex digitos supra novem geometricos pedes, orificili uiameter vix octo pedes, hujus peripheria Vi ginti & novem,crassities vero sex digitos cum dimidio tantum exaequat, ct pondus ejus libri as O . contiat Peckinensis tredecim geometricos pedes, tertiamque pedis partem in altum exurgit, in diametro cluodenos habet pedes, in peripheria exteriori quadraginta quatuor, ocunicum in Crassitie, pondus autem ejus in OO. librarum. Ad nutus Ostrae Russicae altitudo undevinginti geometricos pedes extollitur, oris diameter ad duodeviginti se extenuit, ambitur autem a quatuor supra sexaginta, crassities duos aequat, cophalum vero quatuordecunnon ei brevius. Quadringentius & quadragies mille aeris pondo pro ejus fusione liquata quorum ter quadraginta millia in scorias uel pum alia se, creduntur, reliquis in depuratam tantae molis massam solide concretis. Non tamen de illa hic mihi sermo est, quae dominante limrisὶ Hoduno fusa, ct in sublimi suspensa, cum solennior aliqua in honorem Dei, ejusque sanctorum memoriam dies celebrabatur: Vel exterorum Regum Oratores excipiebantur, aut in arcem ad TZarem introducebantur, pulsari olim consiueverat. Illa enim, quamvis postremo hoc usu per non usum abrogato, adhuc hodie in sua turri pendet. Sed de alteri Anno 16s3. Alario regnante fabrefasta, quae humi adhuc strata architectum expectat, a quo in altum elevata in silen-nioribus sestivitatibus tinnitu suo devotionem excitet Moschorum, qui

eo , tanquam ad Numinis cultum praecisu necetiario, carere nullate

nus Volunt. .'

Nobis ad hospitium priori pompae apparatu reconductis supervenit post horam Dux Alexius JuanomicE Boi nos b. Rotthainski Stolm-kus, ex antiquis Rosilioviae Ducibus descendens, missus a Magno Duce , ut ejus vice nobis ex Trarea culina epulum praeberet. Cui ad gradus usque honoris gratia Obviavimus. iMensae paratus iacilis fuit. Eam super vili mappa talinum, hina aceti, & olei vascula, unicum cum surcinula, & cutim in eius summitate pro digniori conviva positum cochlear, & quidem omnia ex

puro auro, adornaverunt. Mappula nulla apposita. Illotis manibus mensae accubuimus, ubi placentulae vices orbis, sive quadrae, inde

exulantis supplere debuerunt. Abacum scyphi, paterae, & id genus

inaurati pocula argenti confuse onerarunt. Dignioribus nobis attributis locis a sinistris mei sere extra mensam de more angustam convivator iuxta Moschorum consuetudinena sedebat. Allata sine temporis intermitio una simul in patinis argenteis fercula varii generis ad ce tum quinquagi uta. Omnia nostris oculis exposita ; impolita autem. mensae

42쪽

Moscho viam. 3

mensae solummodo, quae palatui magis arridebant. Reliqua nostro peni procuratori ad conservandum tradita. Frigefacta quidem omnia erant; sed aliquot non adeb insulse condita, ut aspernari eas aliquis, nisi delicatulus, deberet. Vini siublimati, malvatici, Hispanici, Gallici, medonum Varii generis, & cervisiae quadraginta partim argentei, partim stannei fatis ampli canthari liberaliter praeter morem impleti simul quoque allati. Post horae quadrantem modi perator noster jubens nos stare, propinavit mihi ex poculo modestae capacitatis vino, ut ego data ab eo mihi optione, eo qubd mitius esset, elegeram, Galalico pleno salutem sui TZaris ejus titulum integre recitans. Quo a me, & reliquis omnibus discumbentibus epoto resedimus. Nec bene quadrans alter elapsus fuerat, cum d uo ille surgens, &nos ad surgendum invitans, iterum mihi poculum alterum pro salute Imperat ris , cujus etiam titulum plenum ex charta legit, post se exhauriendum porrexit. Cum satisfecissemus omnes, iterum accumbentibus vix parvulam temporis muram concedens invitavit me tertio ad tertium

poculum pro Lalute et Zaraei Alexit Magni Ducis fili j exsiccandum.

Quod stantes praestitimus omnes. Tunc is, quasi munere suo jam praeclare functus esset, abidi donatus a nobis in praemium non prolati distiae vij ex inaurato argento scypho minime vulgari. Die Maij ante penultima an nunciaverunt nobis commissarii, quddimmediate secutura denub coram Magno Duce admittendi essemus:& qubd interim liceret famulis nostris, qudcumque liberet, ire. Petierunt in luper nomine Cancellarii copiam nostrae ad Taarem tactae

propositionis, quam vis dedimuS . . . . Penultima itaque circa nonam matutinam a nost is commissariis

ad TZarem cum ij suem in omnibus cerimoniis, & apparatu, quibus ad priorem nos det luxerant admissionem, ducti, & ab iisdem, qui nos tunc exceperant, excepti suimus. Magnus Dux tamen in alia paulo angultiori aut 1, & in alio pariter throno, inter duas itidem senestras; sed versus dextrum aulae angulum, collocato, i piro , corona, & Regio amictu consipicuus visendum se praebuit. Super caput ejus solio affixa Divae Virginis icon. A dextris globus aureus pyramidi argenteae incumbens, ibique sicer Ilia Danil icE, & asinistris Ocolnicius Theodorus Miliato icκ Ertis chem, Supremus Tetareae Aulae Praei ctus, & haud infimus Domino gratiosius stantes. Conspectum cust diebant juxta morem bini, ik bini albis amicti vellibus adolescentes Duiaces lunatis securibus armati. Ad ejus laevain , & oblique parum in conspectu super scamnis in ligneo solo per duos tantum gratius elevato sedebant ad parietem intecto capite ex Senatoribus haud pauci, e quorum fronte ad dextram stabat cum alijs quam plurimis Cancellarius. Observavimus itaque tunc , & postea ex more Moschovitico ania gulos reputari pro locis decentioribus. Etenim solium Magni Ducis temper in angulo vidimus , quod tamen commodissime, praesertim in

hac secunda Aul a , in medio collocari potuisset. Et Moiulii Divorum

imagines, quas parum abest,quin idolatrentur, S semper in quocumque cubiculo habent, in angulis collocant. Cum Magnum Ducem venerati essemus , curavit, nos de salute nostra interrogari. Cui dato iuxta morem responso gratias egimus pro convivio nobis tam liberaliter per suum commissarium exhibito. Inde dixit Cancellarius, Magnum Ducem curasse literas Imperat

Author

see ulli admittitut

43쪽

Ad eon ferendum

reis deputatis ilia aliud conis elare trais sta

sunt parusticuli.

38 Iter in

ris in idioma suum transferri, & ab iis percepisse, nos ad aliqua b

num publicum concernentia ipsi proponenda fuisse ablegatos, dc quod ideo nobis fidem adhibere deberet . quod facturus erat. Interim deputasse ad audiendum propositiones nostras Ducem Alexium Nihilo ica Trubetini Bojarum, & Casani locumtenentem : Ducem Georgium Alexio icEDolgoruki BGarum, & Susualiae locumtenentem et Boguanum Mattheomic2 Hitro. Ocolnicium , TZarei armarij custodem ejusque Orseae locumtenentem: & Almasium I. ano. Dumni-Di akum,sivd Cancellarium. Post hoc allatum nobis solitum scamnum ad sedendum , brevi tamen usu, nam jussi surgere, & ad locum, ubi nos

TZarei deputati opperiebantur, transitum facere, solito venerationis nostrae signo Magno Duci reverentur exhibito abivimus , ab ijsdum Ducibus, ac Diinis , qui nos ejus nomine extra aulam exceperant, eodem loco officiose dimissi. Exeuntibus nobis a TZare Senatores p rum assurrexere, quibus inclinato capite correspondimus. Transivimus itaque ad satis amplum conclave,ubi e regione ianuae ἰsed prope angulum dextrum, mensa iuxta Moschorum morem oblonga, dc angulta ita collocata erat, ut a longitudinis totius spatio ollium respiceretur. Ibi super scamnum parieti affixum e conspectu ianuae sedere jussi fuimus , collocante se primario deputato super alterum , quod in angulo cum nostro conjungebatur, parieti similiter innixum, ita ut solus angustum mensae illius spatium occuparet. Alter ex ijs, tertiusque unus pone alium super eodem scamno prope illum, sed extra mensam , sedebant. Cancellarius autem e conspectu mei collegae humeris ostio oppositis super portatili scamno lotus ad mentam resecierat. Interpretes Baulicius, & Wibemus cum secretario nostro, S tribus amanuensibus Moschis stabant. Moschovitae ab incunabulis Mercurio sacrificant, & litasse omnes ab effectu credendum est. Bullam Romanam , sive cor aureum, e parvulorum collo matres numquam si aspendunt, unde adulti mendacia sua cumulatis senuer mendacijs tuentur fronte tam perfricta , ut quamvis eos suisse mentitos pro compertis limo habeas, adhuc tamen animi dubius haereas in itus, quid judices. Quod si eos de mendacio per irrefragibiles de in Onlt rationes conviceris , non ideo pudore aspersi erubescunt, quin imb veluti in egregio deprehensi facinore, subrident. Neque est, quod exterorum Principum Legati a TZareis ministris linguam veraciorem expectent, ij enim Omnes inveteratae verissutiae artes insimul convocant , ut sue salsa pro veris obtrudendo, sive necessaria scitu reticendo, illis fucum faciant, & rerum semel incongressibus stabilitarum Vim, si libeat, per siexcentas mendicatae interpretationis ambageS adeo,enervent, ut corruant. Α prosperis verb,

vel improsperis casibus ita assiciuntur, ut flante fortuna impotentes luiusque ad sydera ab elato animo extolli; reflante vero in abyssum detrudi ab ejusdem dejectione se sinant. Unde fit, quod in negotiis inconstantis limos te praebeant. Praesertim cum majora apud eos deliberationum momenta ex solis pendeant notitijs, quas a Mercurijs hebdomadari' apud Prussos, aut Batavos typis impressis , Moschuamque interdum dumtaxat, & interpolate exteris mercatoribus transinissis , quasi r sponsa Delphica ex tripode vatis audiunt. Vel lixis , & calonibus, gregarijsque militibus belli captivis sie extorsisse putant , dum miseri illi ad quaestionem rapti, quamvis arcanorum Regis, & ducam moruin

44쪽

Moschoetiam.

plan. ignari , ut se 1 tormentis redimant, ea comminiscuntur, quae unicuique tamquam aptiora ad mitigandum blando palpo tortores suos ingenium suggerit. Haec omnia reddunt in Moschovia exteris Legatis commissionum suarum processum adeo spinosum, succussumque ambi. guunt, ut non raro eos suscepti muneris poeniteat. Dux Trubet2ki deputatorum caput ad Olgerdum Gedimini filium Magnum Ducem Lituaniae mediante ejusdem filio Andrea migundo progenitore illorum Severiae Ducum, qui ad seniorem Joannem Basi-so icr Magnum Mosichoviae Ducem deiecerunt, genus suum refert, i hoc nomine inter Boiaros alter sedet. Etenim apud Moschos generis claritudinis supra omnem justitiam habetur ratio. Unicum itaque in hac excellentia prioritatis superiorem patitur TrubeZki Ducem Iger kaski, qui tanquam Regio Tartarorum semine satus et ex jure liquido praesem obtinet. Homo est exactae aetatis, pauci eloquij, minorisque

consilii. - . . - . C

Alter Georgius Dolgoruki, sive longi manus, magno & ipse natu Basilium Jaroslai primi Tuverensis Magni Ducis abnepotem stirpis suae

auctorem laudat. Is ob captum Marte favente ad Vil nam Anno 16s8. die M. Octobris Magni Ducatus Lituaniae Ducem campestrem, nec non Thesaurarium Vincentium Corvinum Gosi pshi magni Moschuae fit. Tertius inferioris subsellii nobilis, cum ab ineunte adolescentia supra memorato Duci Trubetakio judicium suum per plures annos serviendo probasset , meruit ab hujus commendatione TZaris servitus addici, in quibus conssilium suum in quibuscumque dissicilioribus Regni negotiis in numerato semper apte expromens , solerti industria sua adeo profecit, ut ab inferiori simplicis nobilis conditione ad immediate

Droximam supremae eveheretur, & armario, ubi ad TZaris proprium usum destinata arma, & equorum ornamenta Conservantur, biniique

magistratibus , altero, scilicet, qui Moschuae civibus, & altero , qui cauponibus in universa Moschovia jus dicit, magno rei suae familiaris

'v'O ictum Oeli Almasium Iuano imae sortis hominem esse, ipsum

eius nomen indicat. Etenim Moschi in subsignando , & cum te inviiscem nominant , proprita nomini paternum addunt, hac tamen uillerentia , ut nobiles huic particulam mi CE in fine adnectant, quod ignobilibus est inconcessum. En exemplum. Vocatur aliquis Almas, Ciu,-que pater joannes , sive Juanus , si nobilis sit, Almas Juanomica , si

ignobilis Almas Iuano. appellabitur. Is itaque plebeis S Ortus parentibus mercaturam feliciter exercuit. Dein tanquam exterarum regi num gnarus pluribus obitis legationibus versutiae, calliditatis, vati i-ciei, α sallaciae tot dedit experimenta, ut dignus visusIuerit, qui a canorum regni archivis praeficeretur, & externorum legatorum i suector, eorundemque legationum relator renunciaretur.

Dux Trubet Zkius itaque surpens, quomodo & cum reliquis nos, invocata sanctissima Triade, & lectis integre sui Domini prius, & mos Imperatoris titulis dixit. Magnum Ducem audivis te primam nostram propositionem , & literas fidei Sacrae Caesareae Maiestatis in Moschovis

ti euin idioma curasse transi crri. . . . .

Dolaoru kius itidem ceremoniis, sed abbreviatis titulis, dixit, Uominum suum attente legisse easdem literas, & percepisse nos aliquid bonum publicum concarnon, prop*si ' ' uti bis

45쪽

Hitroπ praemissis iisdem subiunxit, contineri in literis , ut nobis in iis, quae proposituri essemus, fides adhiberetur, quod praestare ellent

parati.

Cancellarius tandem adhibitis iisdem Alennitatibus finem imp suit dicendo, ideo ipsos fuisse 1 Τgare deputatos ad audiendum propositiones nostras, itaque diceremus.

Tunc igitur surgentibus iterum nobis , & ipsis , lectis per extensum prius nostri Clementissimi Domini, & postea Taaris titulis resedimus , & propositionem alteram nobis ex benignissimo Sacrae Caesiarea: Majestatis mandato conceptis pariter verbis consignatam Collega meus de verbo ad verbum iis, interpretante per periodos Bausichio, perlegit. Audito ejus tenore petierunt sibi in scriptis tradi. Quod incontinenti praestitimus. Protracto cleinde per multa diu colloquio tandem discessere depu- Discedit tali omnes, ut audita Domino suo referrent. Et post horae quadran-Avxh0y tem reversus ad nos solus Cancellarius dixit, retulisse sie omnia a nO-i; rahe re bis proposita Domino suo, reponsum autem nondum pro tunc dari

sponso. polle ,.quare domum reverteremur. Quod secimus per easdem cerimonias honorati.

Mutatur Pridie Kal: Junias commissarius noster Diaus vultu ad moerorem a misi composito significavit nobis, concommissarium suum repentine in gradi ut iis Vem in Cidis morbum, ideoque suffectum ei priorem nothrum itineris liquiis iti commissarium Zela .ski. Hoc autem futurum cum biduo ante hicneris du- sacellano noitro in confidentia aperuistet, & is pnaedicatum aegrotumctor , ta post sex horas in urbe equitantem & bene valentem obvium habuisset. qv xςt inclicium nobis secit artificii Moschovitici. Etenim cum in itinere per varia colloquia agnosceremus, Zelabovium ingenio haud absurdo , &judicio non erroneo praeditum , & animadverteremus, eum siub patr cinio Cancellarii ad aulae dignitates adolescere, frequenterque nuncios ab uno ad alium invicem commeare : conside lates non et se siperandam Moschuae propter suturam secundum Molchorum consuetudinem solitariam captivitatem nostram commoditatem inlinuandi ad proin Vendum pacis tractandae opus ministris pudetentim , quae in Conserentiis emundere uno impetu nolebamus , proficuum rebus alendis judicavimus, ei per dierum intervalla, quasi consuetudine illecti, & confidentia mensae seducti, nunc hoc, nunc illud guttatim instillare. Nec hoc falsos nos habuit; nam dubio procul confestim, ac aliquid resti

erat, Cancellario tanquam arcana a nostrae lubricitate linguae per suam dexteritatem delapsia, ut noster erat scopus, perscripserat. Hinc saelum,ut, Cum nos cum TZareis deputatis primo conserentes studid nihil horum dixissemus, voluerit ΤΣar, eum Genuo nobis in commissarium deputare, tanquam hominem nobis confidentem, & qui dextere siciret, si

in seeuno cretiora nostra ab imo pectore extrahere.

di contς- Ad tertium Nonas Junii circa decimam antemeridianam secundo .his, uti ducti ad conscrendum cum deputatis suimus cum Iblito semper in M.,stibi omnibus apparatu. In vestibulo palatii exceperunt nos nomine de- quodTκar putatorum duo Dia ki, & totidem in aula ante conclavia. In horum interpo- vero primo Cancellarius, & in altero ceteri deputati, qui ingressus sit ψης pr cedet uia nobis concessa priora loca sua, quomodo nos nGstra, O adesilie cup Viare. Tunc declaraVit Cancellarius, perceptam a TZare libenter es. ' suisse Imperatoris mentem continuandi cum ipso bonam amicitiam quam

46쪽

quam mutuis ossiciis reciproce fovere Vellet. Deinde agere eum Caesari gratias pro fraterna benevolentia, qua nos ad offerendum ipsi nacificam interpositionem suam inter ipsum, & Poloniae Regem, Regnumque, ac Magnum Ducatum Lituaniae miserat, quam libenter admittebat.

Pridie Nonas Junii cum illis tertio convenimus. Nominarunt ex

mandato Domini sui pro loco futuri congres his Polociam, quam ante annum placuisse Polono Regi, utpote ad Dunam in agro non adeo tunc de lato, & utrique parti commodo sitam asserebant. Tempus autem conveniendi pro inchoandis pacis tractatibus remiserunt Polonorum arbitrio.

Mandaverat nobis Augustissimus Imperator, ut post admissam a Moschis suam conciliandae cum Polonis pacis oblationem eandem illis

pro ea etiam cum Suecis sancienda offerremus. Verum interea te poris , dum in Moschoviam proficisceremur, qui in Livoniam Convenerant Suecici, & Russici Legati pacis ineundae conditiones nullos questro adhibito tales Exasciaverant, ut nobis Caesaream operam est rentibus TZarei deputati responderint, statum rerum inter partium. Commissarios in eo versari cardine , ut nullo modo amplius addubitatari posset, quin honesta inter eos pax esset coalitura; qudd si everidius spem falleret, eam libenti animo essent admissuri. Et Tetar ipse deinde ad octavum Idus Julij per commissarios noliros participes nos de eadem s)ncita secit. Ad VI. Idus Junii post primam facem accessit ad nos iam cubantes multis asseclis stipatus Di akus Dementi Bosimino- Magno Duci

apprime charus, qui ejusdem nomine nobis tanquam amantissimi fir tris sui LEOPOLOI Romanorum Imperatoris, &c. ministris, natum sibi filium, cui Fedorum dixisset nomen, nuntiavit. Respondimus juxta clebitum officiose, & ad ostendendum gaudium nostrum magno ina rati argenti scypho nuncium donatum remisimus. Consuevit Magnus Moschoviae Dux, quoties prole aliqua augetur, hoc confestim per expressos nuncios Moschuae exteris Legatis, ac proceribus suis, atque in provincilis Palatinis, perque hos praecipuis nobilibus , & urbium magistratibus significare. Quicumque autem. hoc honore afficitur, aliquo nuncium dono pro libitu munerat. Unde per has legationes , & illas, quas ad eosdem de valetudine nomine TZaris interrogandum ex mandato ejusdem identidem obeunt, aulicorum plurimi non modica peculium accessione augent. Haec laetitia expeditionem cursioris nostri, quamvis maturato opus

suisset, ad ipsos usque Idus Junii distulit.

Sexto dehinc die immergi in sacrum regenerationis sontem Fed rulum suum Alexius voluit. Mosthovitae siquidem baptis inum invalidum credunt, nisi baptisandus ter in aquam vetusto Ecclesiae more totus immematur. Unde si homo in Latina religione sacris undis atatutus ad Moschoviticam transfugiat quod haud infrequenter ab impoltoribus atheis avaritiae ductu , vel a belli captivis, aut criminum reis deportationis, vel poenae metu fit) eum quasi non rite baptis

tum per trinam immersionem rebaptisant, ma trimonii, si quod antea Contraxerat, nexum solventes, ceu hominis haud legitime per ianuam baptismi ad reliquorum s acramentorum perceptionem introducti. Cumque baptisatum mox chrismate inungant, confirmationem Latinorum L re- In terti x

verb nominarui pro

veniendi Poloetam,

tempus autem remi serunt Polonorum

arbitrio. Alexius filio ridor

baptismo.

47쪽

Iter in

respuunt, ut superfluam. Baptistati collo erux aurea , vel argentea, vel stannea pro parentum facultatibus a baptis ante appenditur, per totum vitae suae decursium sexcepto conjugatis con hilsis tempore non amovenda. Quod sit aliquis improvisio mortis impulsu prostratus inventus fuerit sua cruce carere, carebit & sepultura . Ut autem hujus festivitatis in honorem Imperatoris etiam nos Gar participes faceret, clenuo nobis in nostris aedibus epulum praeberi jussit. Mocliperator fuit idem ille Rosilia ski, qui in priori fuerat, & cerimoniae eaedem , addita tamen appendice quarti scyphi pro incolumitate parvuli Fedoruli exsiccati. Cum verb taediosam omnino moram Moschuae deinde ad duodecim menses trahere debuissemus , curiose observavi, quod ibi altiorii attigij homines , & nobiles opulentiores lectis utuntur mollibus, cui Scitrae enim, cervicalia, & pulvini subtilis limis cycnorum, quibus maxime abundant, pluinulis farciuntur. Attamen non linteis eos ; sed alij laneis, pars seri is telis pro tua quisque facultate super aes haerente cubiculi parieti scamno , cui mobile aliud conjungitur , intra tripertito protensa vela iternunt. Parietes plerumque nudi, nisi ingeniosae

araneae telaS aizexuerint sua . Apud pauculos mundiores inaurato cepictoque Belgici operis Corio, incurie tamen latis , obducuntur. nul .l Hebs autem, non prol*parij tantum, & capite censi, manuumquectus ratio- mercede inopiam tolerantes , sed etiam mercatores a quacumque Vita nς. mollitie quam longislime absunt. Supra tomenticiam, vel liramenti-eiam culcitrδm, imo plerumque super nudum scamnum, aut cubiculi, vel vaporariae sorn cis pavimentum se proijcientes in utramque aurum dulcissime itercuns. Modico ditiores vivunt. Reliqui solo pane, de allio obsis nantur. Omnes autem aequaliter frigida pura , vel per commixtum parcis lima manu sermentum vitiata litim restinguunt. Quam tamen numqu*m in plebeis rellinctam putes, si vinum sublimatum adsis, iis libitum subminii res. Non enim illud pitissando , ut gallinae gultant;

potando seu sbrbςndo, ut boves, aut equi hauriunt, & finem bibendi numquam inexplebi. faciunt, niti facias infundendi. In ganeis autem perpotationem tra-ἰς . hunt, donec mari upium usque ad ultimum quadrantem suerit emui ctum. Imo non raro accidit,quod quis aeri deficienti pileum & togam,r liquamque usque ad nuditatem vultum pacto pretio ad ulterius bibendum suificiat, ut proterviam quidem faccre; sed non Herculi, at novo ritu Patri Libero velle videatur. Et ab hac labe neque sacerdotes, neque monachi immunes eunt. Saepillime itaque videre est Moschoiarum aliquem e popina nutanti gressu exeuntem capite nimio potu, potadere gravato procidere, & in coeno tandiu Volutari, donec aliquis ex innumeris aurigis, qui in singulis sere Moschuae vicis meritoria sua locant vehicula, lucrandae vecturae intuitu eum sustollat, ac ad suos vehat. Evenit tamen frequenter nimis, ut miseri sensu omni carentes 1

vectoribus suis per devios abducti calles, ablatis pecunia, & vestibus,

immani latrocinio iugulentur. Quae mala Sed alia plura ab hac maligna ehriositatis radice pullulant atrocistia in E con- morum scelerum surcula. Famulitium Moschi, s)rvitiumque alunt sa-0qR μ' tis numerosum; sed exiguis sumptibus: illud enim, discolori lius omni- 'r,4 M. negisti obsoletius vestiunt. Cumque duplicarios nullos habeant,pho uti multa autem ex lege ieiunia, aliquot.etiam ipsi ex oeconomia superad-,aimilitio. dentes deterrimo pane, piscibus sumo, vel vento duratis, raro carni Quibus

lectis Moissehovitae

utantur.

48쪽

bus nutriunt, assignato in potum sonte, qui, si festivitas aliqua solennis celchranda intercurrat , modico injecto fermento in k uvas corruptus eidem , ut genio indulgere hilariter queat , liberalius propinatur. Merces vel nulla datur, quod plures servi, Vel vernae sint: vel, si liberi .exigua valde. Hi itaque a domestica mensa numquam non esuriente stomacho disicedentes, & pauperes otiosi, quorum innumeri in noro inertissime desidunt , ut de pecunia ad saturandum ventrem, sed praesertim ad potum comparandum libi prospiciant, cum bonis a tibus sua culpa destituantur , malis nequissime contendunt , dc vel clanculariis surtis negligentius cultoditas domos evacuant et vel diti rum per excitata studio incendia auxiliari sim larva personati diripiunt: vel noctu per urbem aperta vi grassanteS obvios quosque improvisis ictibus voce , ac vita prius , ne vicinorum opem implorare queant , d inde auro, & vestibus spoliant. Temulenti vero ob leviusculam cau sam, homines alioqui etiam in sobrietate ad jurgia, & obscoenas injurias Droni, in frequentissimas prolabuntur rixas, itatimque evaginatis cuia tris mutuli se crudelissime confodiunt. Constituti sunt quidem in omnibus plateis vigiles , qui quoties noctu ab horologii pultu horae inclicantur , ligneos tectorum imbrices, sive scandulas, S ipsi concorditer pulsent , ut ab illo itrepitu scelesti noctivagi de eorundem vigi--lantia moniti, deprehendi timentes, a conceptis facinoribus desilianti vel si malefactores etae mavelint, ab illis praehensi sub custodia alterventur, maleficiorum iudici, cum dilucescet, tradendi. Sed, aut ex composito spoliorum participes fiant, aut ab illorum truculentia inerti Davore sibi timeant , ita vigiles, quasi alto sopiti stomno , eorum sceleribus connivent , ut nulla Moschuae dies illucescat, quae plura per

noctem occisorum cadavera pertranseuntium oculis non ingerat. 1'raesertim quandb silenniores celebrantur anniversariae festivitates , S in sexagesi inae hebdomada, quando Moschovitae esu carnium sibi inde

dicto solis piscibus , & lactariis pasti instantis quadragesimalis ieiunii

rigoribus praeludunt, etenim tum noctes cliesque podando continuant,& non tantum pergraecantes; sed & insupcr perrussantes, non Cliniam musteria et sed Orgia Bacchi recolunt , per insanam temulentiarn. vesani aded, & esse rati, ut quid committant, aut admittant, aeque ignorantes, per mutua Vulnera mortem inserant , ct excipiant. Sedebant ad Ottium nostrae habitationis sub centurione suo ex praetorianis militibus, quos StrelitZios Moschovitae nuncupant, quatiratrinia stationarii, quibus ut fieri assolet, singulis diebus totidem sufficiebantur, ita ut per quotidianas vices Omnes tandem , qui Molchuae degebant, subintrarent. Ex his quatuor, partitis inter se iuxta ni

meri justitiam horis, diversis in locis intra, ct tra aedes iugiter vigilabant , ut a furibus securi quietas noctes sic Moschi priae leserebant

traducere possemus: Vel, ut omnes qui clam ad nos accedere sic nos certius iudicavimus) sorsitan Vellent, arcerentur. Eorum unus iuxta locorum partitionem sub senestris cubiculi mei excubias agere tenebatur. Hic aestivis noctibus incondito cantu, aut insulsis cum commilitonibus suis jocis loninum fallebat. Hybernis vero ad repellendum frigus manus invicem pulsando, pedesque supplodendo exultabat. Continua ita tu, molestia somnia mea interrumpebantur. Nec proderant depositae meae super hoc apud commissarios querelae. Etenim cum Moschovitae pomeridiano Omnes somno indulgeant, Ita ut

merca Molestia,

post meri diem dor

mii e consueverunt.

49쪽

anni

Iter in

mercatores tabernas suas post meridiem occludant, magnates nobilenque copiam sui non faciant, omnes madutino tantum tempore nego tiis vacantes, putabant illi, quod ego etiam ad suam consuetudinem meam jam a vetustate induratam flectere, & inde nocturnam quietem Divisio insuper habere deberem. Profecto, nisi edoctus antea fuissem, quod, α Moschovitae , qui annum in bissenos Latinis nominibus indigitatos di- MAAb,. Vidunt mznsies, facto tamen eius a Kalendis sepi: initio, diei, & nocti vigintiquatuor horas attribuant, pro quarum dispensatione a nolis praesentia, vel absientia normam petant, dum ab ejusdem ortu primam diurnam horologium pulsat, reliquasque usque ad ejus occasum multiplicatis semper pro more communi ictibus, indicat: & a prim1 n cturna tunc incipiens, ad reliquas usque ad eundem renascentem putis ando procedit, discere hoc per tot insiomnes noctes potuissem. Aditus ad Aditus ad nos, ut Moschi ostentabant, cunctis patebat, reapsie authorein autem paucissimis. Nam praetermisso, quod ex eis nemo aedes no- ἡ a u.',' stras Vel a longe resipicere ausus umquam fuisset multi peregrinae gen- pes decie. tis homnes 1 dentidem a prietorianis, sive ex mandato, sive ex pe id. sed pe, tulantia nobis inscius ingressu prohibebantur, unde ceteros ab hoc amicum tentando suae exemplo repulsae avertebant. bd si eomm militaris consilium. aliquis vir, ut cautius ageret , a Moschovita supremo duce suo facultatem ad nos invisendi petebat, negatam sibi quidem eam non audiebat; sed suggestum amicum consilium, ut hisce ossicijs abstineret, ne suspectum apud Magnum Ducem se redderet. Vetarunt autem severis lime, ne ulla unquam cujuscumque conditionis Remina in aedes

nostras admitteretur.

ζ' 'u Et prosecth sexus iste in Mosthouia illo non gaudet obsequio, is ri,.., quo plurς in Europa gentes eum Venerantur. Nemo ibi dignitatem

apud M. conditionis Virilis ita demittit, ut in tripudiis mulieres genuflexussehoi .e tanquam Cyprias Veneres alloquatur. Nemo continuata ad annos ratione. earum ambitae formae adoratione eas docet, tumida elatione insiolescere , & procantium vota non prius exaudire , quam longo suspiriorum sumo vice Sabaei thuris quasi Numina cultae suerint. Subia

clitae ibi viris , & quidem eas floccifacientibus , sunt. TZarearum vero sororum , & filiarum infelicissima conditio est. Etenim, licet olim a seniore Joanne Basilide filia Helena Alexandro Poloniae Re gi , & a Georgio junioris Ioannis Basilidis iratre filia Maria Maiagno Hol Latiae Duci, & Friderici Secundi Daniae Regis fratri nuptum

traditae fuerint, nunc tamen earumdem nulla diversae religionis homini, quem tanquam paganum aVersantur, aut subdito, quem decliu

nantur, matrimonio conjungitur; Cumque in Moschovia omnes sint

Zaris mancipia, atque extra eam nullus liber Princeps Graecos in fide errores admittat, conditione carentes, in palatio omnes, Vel cc nobio inclusae, jugiter patientes in virginitate corporis contra mentis desiderium intacti animae maritum concupiscentis martyrium, mi Geram aetatem chariorum, inter mortales nominum, & assectuum teneriorum Iblatio carentem traducunt. In matrimoniis autem contrahendis Moschovitae non stolum lege nobiscum communi cum attinentibus in quarto consanguinitatis, v classinitatis gradu nuptias sibi interdicunt; sied insuper vetant, de quis sororem leviri sui ducat: ne duo germani fratres cluas sibi copulent germanas i rores: ne qui spiritualem ad sontem baptismi cognationem

50쪽

eontraxerunt,connubio iungantur: neve quartam quispiam uxorem ad tertio viduatum thorum assumere praesumat. Quod, licet nunc Moschisaeque, ae olim per expressam sanctionem Graecis, sanctum; nihilominus Joannes Basilides violavit. Etenim non quartam tantum; sed, juxta verissimam Oderbornij, & Possevini assertionem, septimam duxit. Neque in ejus Metropolita tantum animi roboris fuit, ut ad exemplum Nicolai Patriarchae Constantinopolitani sacris Leoni VI. Imperatori quarto uxorato constanter interdicentis illum anathematis gladio percuteret. Secundam verb ducentes, biennio: Tertiam, vi ginti annis Ecclesiae aditu prohibentur. Nulli tamen proselytorum, licet decies in Latina religione conjugatus fuisset, ullae nuptiae imputantur, praeter eas, quas in Moschovitica celebravit. Coniugia enim L tinorum non matrimonia; sed concubinatus Moschovitae appellant. Unde si Latinae fidei conjuges ab apostasiae spiritu utrique seducti una simul Moschico se addicant schismati, & perseverare in thori comm nione velint, nuptias denub Moχhovitico ritu per mutui in sacie L .clesiae consensus expressionem contrahere tenentur. Necessarid itaquo hinc consequitur,quod omnes Latina sacra profitentes tanquam ex illegitimo coitu nati apud Moschorum opinionem nothi sint. Quare haud magnopere mirandum, si apud imbutas hoc praejudicio mentes summo omnes simus despicatui. . .

A divortio ob uxoris non solum infidelitatem, sed etiam sterit itatem , i md & nonnumquam fastidium, dato repudii libello ab Ecclesi

ilici Magistratus auctoritate convalidato non abhorrent, licitum sibi facientes aliam superinducere. Nec mirum prosectb eli, quod a m gnatibus divortia frequententur, cum infelices damnabili patriae morae eas ducere soliti sint, quas vix poli celebratam in templo per mutuum consensum a Sacerdote copulationem videre eis eli permissum, ita ut non raro eveniat, ut pro lperata Rachese obtrusiun sibi ad matrimonii conmmationem Liam pinnitenda olim utrinque deceptione ex

cipere teneantur. .

Paulo ditiores uxores suas ab omnium oculis subtracias intra clomesticos parietes , nulla iis rei familiaris cura concredita , ad acum, S colum, tamquam olim apud Romanos in ergastulo mancipia, in gynecaeo damnant. Exire communi maritatis zelotypiae lege eis vetitum, cui rarissime aut consanguineas, aut templum adeundi gratia derogatur. Tunc vero ut cujuscumque modi genus mulierum in Moscho- via omnes copias in usu quotidiano, & cultu corporis habet int pri patrimoni j impendio comptae, de politae mundi sui pompam omnem

ostentant, ipsae tamen numquam mundae. Etenim Omnes, licet nullo, quem arte emendent, deturpentur Naturae desectu, totam nihilominus cum collo faciem cerussili incrustant, genasque, & labia ostro adscititio pingunt. Invaluitque adeo haec colores vultas mentiendi falsa consuetudo, ut inter sponsalia dona nuptae suae etiam sucum, ut sibi stat, vecors sponsus ultro mittat. Cum exeundum, si nivibus rigeandealles, cameratis, S ex speculari lapide senestratis trahis: reliquo vero anni tempore carpentis crebro semper stipatae se vitio vehuntur. At inferioris conditionis sceminae, cum non adeli arcte custoditis cancellis domi contineantur, sexcentas quaesitae necessitatis causas in promptu habent, ut qub libet, liceat commeare. Hae a potu non abhorrent; imo cum procis certatim compotantes haud raro amplio

De divora

Uxore ditiorum

raro exeaunt

Inseriores

semper, sc

SEARCH

MENU NAVIGATION