M. Frid. Christ. Baumeisteri ... Philosophia definitiua hoc est Definitiones philosophicae ex systemate Lib. Bar. a VVolf in vnum collectae succintis obseruationibus exemplisque perspicuil illustratae et a nonnullis excerptionibus vindicatae accesser

발행: 1762년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

268 POSITIONES META PHYSICAE. In reuelatione diuina nihil occurre debet, quod persectionibus diuinis sit indignum. In reuelatione si scripto fiat, et uerba certos significatus, et Phrases certum determinatumque habeant sensum. Reuelasio debet in se eontinere media, ad salutem sussicientia. Deus gaudet sapientia summa. Deus ad quemlibet finem omnia media possibilia nouit, finesque amplissimos mediis simplieissimis scit obtinere. Deus habet summam bonitatem. Deus est summe iustus siue iustissimus. Deus est omnipotens, siue Deus gaudet summa

potentia.

Impossibilibus omnipotentia Dei non potest largiri existentiam. Deus potest facere, quicquid uulr. Non uult Deus omnia perducere ad existentiam, quae potest ad illam perducere. Deus est sanctissimus. Deus non habet affectus. Deus est spiritus persectissimus. Decreta Dei sunt immutabilia. Nihil potest euenire, ni si quod Deus decreuit. Decreta Dei sunt liberrima.

Decreta Dei certo executioni dantur. Decreta Dei sunt aeterna.

Nihil Deus absolute decernit, sed ob rationem, in obiecto deprehensam, hoc illudue ab aeterno

decreuit.

Deus liberrime mundum creauit. Finis,

282쪽

POSITIONES META PHYSICAE. 269Finis, cur Deus hunc mundum creauit, essPersectionum suarum manifestatio. ' u- Si creaturae existentiam suam continuare debent, necesse est, ut Deus uoluntatem suam de creaturarum exilientia continuet. ', Deus conseruat omnia, quae creata sunt. : Deus concurrit ad actioneS creaturarum, quate. nus sunt actio S, non uero concurrit adactionum limitationes, a quihuS prouenit, ut actio aliqua , praecise sit haec actio, nec alia. Deus omnia gubernat Deus prouidet omnibus creaturis. Deo omnia sunt praesentia. Deus est omnibus rebus praesenS. Deus est ens actuosissimum.

Deo competit summa maiestas, siue gloria. Deus est beatisiimus, sibique suffcientissimus.

Deus est dominus Omnium Terum.

Aetiones hominum sunt uel necessariae, quae per essentiam et naturam mentis determinantur, uel sunt liberae, quarum determinatio in nostra potestate est. Aetionei liberae sunt uel bonae, uel malae Actiones bonae, quae nos, statumque nostrum perficiunt, sunt in se et in sua intrinseca natura

bonae,

283쪽

P OS ITIONES 27Ohonae, nec sunt demum per uoluntatem Dei tales, sicut contra actiones malae itidem sunt in se et sua natura malae. In quo consistit intrinseca actionum moralitas.

Aetiones, per se bonae, sunt appetibiles, Perse malae, sunt aversabiles. Si stetiones liberae debent ad persectionem ho minis tendere, debent inter se et cum actionibus naturalibus ita consentire, ut finis ultimus homi

num obtineatur. In ipsa hominum rerumque natura continen

tur rationes, Ob quas actiones, per se honesiste, sint appetibiles, actiones autem, per se turpes, sint aversabiles.

In ipsa hominum rerumque natura deprehenduntur motiva, ob quae bonum agamuS, et malum

evitemus. . . .

Qui alterum, uel ad aliquid agendum, uel ad aliquid omittendum, obligare uult, ille debet motiua, uel cum actione suscipienda, ue cui eadem

omittenda, 'cDnnectere. - -

Ipsa hominis rerumque natura constituta est ali qua obli gatio, et per ipsam rerum naturam obli, gamur ad actiones, per se honestas, committendas, et ad acriones per se turpes et malas, omittendas.' Regula ista, qua iubemur actioneS, nos no1hrumque statum perficientes, committere, eas contra. actiones, quae nostram felicitatem destruunt, omit tere, est ipsa rerum natura constituta et lex naturalis appellaturi i lex naturae obligat nos ad actiones, per se hoe - nestas,

284쪽

EX PHILOSOPHIA PRACTICA. I I

nestas, committendas, et adactioneS, Per se tu Pes, Omittendas. Lex naturae est immutabilis Lex naturae est aeterna. Lex naturae est adaequata, quatenus Per eam omnes actiones liberae determinari possunt.

Nemo potest actiones suas ad sui perfectionem dirigere, nisi una gloria Dei illustretur, et alio. xum hominum perfectio perinde, ac nostra, Pro

moueatur.

Lex naturae Per rationem Innotescit. Actionum humanarum cum natura hominis con-henientia constituir legis naturalis principium. Deus est auctor obligationis naturalis. Deus est auctor legis naturalis. Obligatio ergo naturalis est obligatio diuina. Lex naturalis est lex diuina. Vult Deus, ut homo actiones suas ad legem na

turae componiat. 3

Qui secundum legem naturae uiuit, uiuit ratio ni suae conuenienter. Qui legi naturali conuenienter uiuit, is ulule naturae suae conuenientes. Qui legi naturali conuenienter uiuit, is uoluntati diuinae consormiter uiuit. obligat Deus, praeter naturalem obligationem, adhue hominem ad bonum commIttendum, et malum omittendum, Per sera, uel Prospera, uela, uersa, quae, ex directione sapientissima Numinis 8iuini, actiones uel bonas, uel uialas, insequi

285쪽

POSITIONE S

Ρoenarum et praemiorum constitutione introducitur obligatio. Necessarii aerionum nostrarum effectus in poenarum et Praemiorum numero recte habentur. . . Fata hominum, uel prospera, uel aduersa itidem recte in Praemiorum et Poenarum numero habentur. hSingulae actiones per se turpes suas habent Poe

nas naturales.

Singulae actiones per se honestae sua habent praemia naturalia. εVirtute praeditus actiones suas ad persectionem sui dirigit. Virtute praeditus id agit, ut inter Omnes actiones liberas detur consensuS. Virtutes amans actiones, legi naturali consormes, commitrit ob earundem bonitatem, et eidem dis ymes omittit, ob carundem iurpitudinem intrita secam. Virtuti deditus libere et lubenter agit, quod i gi conforme est. Homo. uirtute praeditus, cum gaudio peragir, quod est legi naturali consorme. Homo, uirturis studiosus, non opus habet poenis, ut ad actiones, legi conformes, adducatur. Non is uirtute praeditus est, qui edit aetionem, Iegi naturali extrinsece consormem, metu poenae, uel spe etiam praemii. , Homo uitiosus actiones suas dirigit ad impedisectionem sui. Homo uitiosus non curat consensum inter

286쪽

Ex PHILOSOPHIA PRACTICA. 273

omnes actiones liberas, multo minus e sensum inter actiones naturales et liberas. Homo uitiosus, sensuum stam iudicio, ex aetione mala Aoluptatem maiorem, quam ex bona, tae dium prorsus percipit. ι

Homo uitiosus, uel metu poenaR Uei spe praemmii, adducendus est ad actiones, legi conform 2s, et ab actionibus malis abducendas. Homo uitiosus parum lub3ns et quasi eoacte agit id, quod bonum est. Infirmitati naturali tribuendum, quod homines Ieti naturali subinde contraria agant, dum summo studio in id incumbunt, ut agant ei conformia. Finis actionum nostratum liberarum esse debet persterio status nostria Hominis est, eonrinuo progredi ad maiores in dies perfectiones, in quo summum hominis botium in hac uita eonsistit. . Summum bonum legis naturaIis cinodia obti

Summum bonum legis naturalis uiolarione

mittitur. 4 ,

Summum maIum, Iegis naturalis neglectum se.

Summam hominis horrum ad quod in hae uitae

si peruenire datur, cum constante uoluptate eon

Summum bonum felicitatem parit Felleiras eustodia regis naturalis obtinetur, etesiuirtutis, praemium certissimum Disserς gstudium durabiis a gaudio minus dura, bily iam eo , quod istud nunquam initaedium aut ' Mo Daeris S o dolorem

287쪽

dolorem degeneret, hoc uero taedium uel dolo.

tem Pariat. .

Status gaudii minus durabilis speciem felicitatis prae se sert. Summum hominis malum est cum taedio dirabili connexum, et in selieitatem parit. Dei bonitati aeceptum serendum est, quod nos ad legem naturalem Obseruandam Obliget. Deus legislator personam ParentiS tuetur, non nisi salutariq praecipientis, et mala prohibenris. Quatenus homo gaudet facultate de actionibus suis iudicandi, bonaene sint, an malae, eatenus homini tribuitur conicientia. Fieri potest, ut contra conscientiam cum theois reticam, tum theoretice imo Practicepracticam, sed incompletam, . agamus. Fieri non potest , iut homo eontra conscientiam completam agat, si recta, cςrra, atque libera fuerit. Consilentiae excusationi locus est, si antecedens conscientia fuerit recta. Acςusatio conscientiae metuenda est si antece. dens conscientia fuerit erronea, uel etiam dubia at

que probabilis. I . ...

Accusatio conscientiae parit taedium et est maret Poenitentiae, Pudoris, imo metus et desperarionis. iExcusatio conscientiae uoluptate nos perfundiliet est mater acquiescentiae in se ipso, gloriae, imo spei et fiduciae. CV Morsus conscientiae, cum quibus taedium, animi aegritudines, et alii affectus molestissimi coniunguntur, sunt minime postrema pars infelicitatis, lSomnus conscientiae sensuum et imaginationis

288쪽

EX PHILOSOPHIA PRACTICA. uitio contrahitur, dum bonum reputatur, quod sensuum iudicio uoluptatem Parit, malum uero,

Conscientia nos obligat ad actiones, per se ho. 'nestas, committendas, et ad aetiones, Per se malas, fugiendas. ' . Lex naturae est etiam lex contaentiae Qui uult felicitate potiri, omneS Omnium actionum fines fini ultimo ita subordinet, ut sit instar

medii, ad finem ultimum dueentis Qui uult selicitat*m obtinere, sapientem et Ordinatam ui iam instituar. iAetionum directio est insipiens, est inordinata, si non omnes fines ad finem ultimum conspirent. Vt fine ultimo portamur. distinguendi s uidit Omnes casus, in executione actionis pyssibiles. Ad finem ultimum consequendum opus es , ut pro singulis casibus media inuestigemus. Ut felicitatem impetremus, opus est, ut detegamus impedimenta, cuicui due sini contraria, Inquirendum est in remedia, sue modum, quio impedimenta tolluntur, si finem ex uoto uoluerimus adipisci. Ad ardorem, in animis ad boni executionem excitandum, Plus ualent exempla, quam dem Onstrationes.

Ut semper agas, quod fini tuo ultimo est e n. brme, firmiter tibi proponas, agere id, quod su-licitati tuae accum modatum est.

Hinc opus est, ut propositi tui bene uiuendi semper memineris, et nihil sere agas, nisi ubi de

nexu actionum tuarum cum fine ultimo cogites.

289쪽

276 . POSITIONES Bona apparentia nil conserunt ad hominis sit,

citarem.

Vt conscientia recta atque eerta sit, enitendum nobis est ad hoc animi acumen, quod ad bonum, a malo discernendum, sufficit. Demonstratio conscientiam certam reddit. Demonstratio est medium scrupulorum conseia

entae tollendorum. .

' Vbi adfuerit demonstratio, seri potest, ut con

seientia nos accuset. .

Conseientia dubia nihil est agendum. Mors bus conscientiae locus est, ubi conscientia consequens ab antecedente dissentit. Ratio ignorat medium, quo conseientiae morsus tolli possint. Ne conscientia obdormiat, ardox uitae honestae est excitandus. Homini principia quaedam generalia sunt, iuxta. quae iudicat, hoc uel illud esse bonum, uel malum. Ex affectibus hominum elucet, quas ipsi hab,

ant notiones boni, uel mali. Affectus ex mutatione uultus, uocis gestuum innotescunt. Fieri potest, ut homo, ob rationes singulares, agat, cuius contrarium, istis deficientibus, adpetit, . uel etiam omittat, cuius aliaS contrarium auersatur. In coniectandis aliorum hominum moribus opera danda est, ut simulatio detegatur. Simulatio in affectu non tam facile abscondi. tur, quam in actionibus.

Alius debet esse uultus, alia uox, alii gestus, si actio externa fuerit sincera, quam si simulata fuerit. Cuiui

290쪽

EN PHILOSOPHIA PRACTICA. 277I Cuius interes , ne actio simulata detegatur, is

caueat, ne ex praecipitantia per actionem sinceram aut affectum prodat motivum, cui simulatio contrariarur. . ' γCuius interest, ne actio sua simulata detegatur, is attendat ad actiones suas, et nimiam familiarita. tum cum aliis uiter, etiam libera de aliis iudicia. Non ratione destituitur ars iudicandi de animo alterius ex indiciis corporis in consormitate partium, lineamentis praesentim faciei obuiis. Homo potest duplici modo considerari, uel inflatu naturali, in quo actiones arbitratu suo deter, minat, inido superiore his in terris libertatem eius limitante, uel in statu ciuili, in quo actjones suas ex alterius arbitratu dirigere denetur, qui libertatem eius limitat.

ossicia erga Deum gloriae diuinae illustratione

continiantur. i ,

Homo obligatus est ad gloriam Dei. illustran- dam, atque ad agnitionem summi Numinis sibi

acquirendam. δ' Honno Deo uiuere tenetur.

Homo ad Deum amandum obligatur. Homo Deum super omnia diligat necesse est. e Homo Deum timere debet metu filiali super

omnia. '

Tum demum metui seruili locus est, ubi et quando filialis descit.

Homo debet Deum super omnia reuereri. Homo in Deo fiduciam suam collocare tenetur. Homo in uoluntate Numinis acquiescere debet. Deus est inuocandus desiderio animi interno.

SEARCH

MENU NAVIGATION