Suppetiae Evangelii praeconibus qui maduranzem missionaem excolunt peramanter oblatae ab eorum sodali T. A. Gallo De matrimonio

발행: 1872년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

copulare non Vereantur; et Sacra Congregatio P. F. unno proxime sequenti, eodem Clemente XIII adprobante, graviter obiurgavit Missionarios, qui in ea erant sententia, quod impedimentum huiusmodi haud vigeret in regionibus illis ubi novissime gens Christi fidem amplexa esset. Ad VI. Probe secernantur oportet connubia ineunda, ab iis quae tametsi invalide, inita tamen sunt. Clausula prior utrumque connubii genus complectitur, posterior Vero priorem dumtaxat nuptiarum rationem attinet. Si itaque nuptiae imeundae sint, Benedictus XIV instructione data ad quosdam Vicarios apostolicos, a. 1756, duas tantum ad id conditiones requirere visus est, dummodo tamen de locis agatur, in quibus infideles plures sunt quam fideles. Prima: ut pars infidelis cum fideli sine contumelia Creatoris convivere assentiat. Secunda: ut proles in religione catholica instituatur. Quatuor vix annis abhinc elapsis Sacra Congregatio P. F. epistola ad Vicarium apostolicum Fockiensem in Sinis, tres ad hoc ipsum conditiones exegit: 1. ut in luto sit fides contrahentis

catholici, remoto probabili periculo perversionis: 2. ut in tuto sit educatio prolis, datis debitis cautionibus : I. ul interveniat probabilis spes de conversione contrahentis infidelis, et in locis tantum ubi plures sunt infideles quam catholici. Addit

praeterea, dispensationem super impedimentum huiusmodi, faciendam non esse, nisi in casibus raris et eaetraordinariis. I andem a. 1801 Pius VII Missionariis ordinis Praedicatorum in provincia Fochim. concessit c ut possint dispensare super

222쪽

impedimentum disparitatis cultus, cum iis qui

morbo periculoso aegrotant, neque suaderi possunt ut mulieres paganas in concubinas sibi additas a se abdicent; praesertim si prolem ex iis susceperint. v Ex quibus sane omnibus invicem collatis in serri posse videtur, animae, aut corporis, Bulsortunae, ni connubium cum ethnico contrahatur, periculum merito sormidandum, satis esse, ut casus rarus et extraordinarius raro enim et praeter communem rerum in regionibus hisce cursum, periculi illa sormido suberit) revera habeatur, qui impedimenti dispensationem requirat.

Insuper merito insertur de causae huiusmodi gravitate eo minus laborare nos oportere, quo magi Simpleta fuerit alia, quam casus commemorat clausula, ideoque gravior accesserit impedimento derogandi ratio. Quae sane clausula ex s. Congreg. P. F. ad vicarium apostolicum Fockien. a. 1804,

ita intelligenda est 4 ut locum habeat ubi in tota regione, de qua habenda ratio est, plures sunt infideles quam fideles, etiamsi in uno aliove pago

plures numerentur fideles quam infideles. ω Si de connubio invalide inito sermo sit, tria praesto sunt quibus in casu enodando iuvemur. Primum est responsum S. Congregationis S. O. n. 1736 ad Vicarium apostolicum Τunkini orientalis, quo gravis dispensationis faciendae causa dicitur c Salus animae illorum qui in tali matrimonio iamdiu contracto absque contumelia Crea loris vixerunt, praesertim si silios genuerint, vel

iisdem dissicillimum sit ab iisdem separari. v ΛIlerum est Benedicti XIV an. 1756 ad quosdam

223쪽

Vicarios apostolicos instructio, in qua haec habentur: ε Si agatur de matrimonio invalide contracto inter sideIem et infidelem, monendus erit fidelis quale commiserit peccatum; deinde ad tempus Separabuntur, Si sine tumultu sieri possit, iniungeturque poenitentia salutaris inierim pedi agenda; qua persoluta, si adsint duae conditiones illae ipsae nimirum quas nuper ex eodem Summo Pontifice commemoravimus requisitae, poterit concedi dispensatio, ut legitime contrahant. γ Postremum est instructio Clementis XIII anno 1769 data ad Missionarios SutchuenSes, quae, propositum nostrum quod altinet, sic se habet: ε Si matrimonia iam inita suerint inter catholicos et infideles sine praevia dispensatione impedimenti dispari latis cultus, tum Missionarius sequenti modo se gerat: l. ut eae dispensationes nonnisi veris catholicis indulgeantur, ei ubi coniux in infidelitate permanens baptigari renuit. 2. Ut tunc

solummodo concedantur, eum ex Separatione gr via praevidentur incommoda Secutura. 5. Dispensationes huiusmodi gratis omnino, et absque ulla prorsus mercede impertiantur. 4. Ut in concessione, coniugi catholico commendetur atque inium gatur catholicae prolis educatio, et quod curare

debeat modo quo fieri poterit, coniugis infidelis

Ad VII. Vicarii anxietas apte levatur verbis illis Clemontis XIII instructione praelata . ε Cum Missionarius habeat etiam lacultatem dispensandi Super impedimentis consanguinitalis et assini latis, faciliorem se praebere debet in huiusmodi dispen-

224쪽

Sationibus concedendis, si in hac regione matrimonia inter catholicos iungi possunt, potiusquam in dandis dispensationibus super disparitate cultus, ad effectum ut catholici cum infidelibus matrimonia contrahant. , Quae lamen nullatenus subaudire dixerim, recte malle nos aliis impedimentis quam cultus disparilati derogare, etiam eum magnum aliquod emolumentum , idque spirituale, matura Spes, puta, fore ut coniux ethnicus Christi fidem brevi amplectatur, ex facta postremo huic impedimento derogatione expectatur, dum ex alio impedimento sublato, vix aliud sit oriturum praeter hoc, ceteroquin honestum, ut fidelis cum infideli connubium haudquaquam ineat. Ad VIII. Τria probe distincta, ad huiuscemodi easus enodationem, breviter discutiamus oportet.

Quid nempe de bona in huiusmodi rebus fide: quid de periculo perversionis; quid denique de

praeviso monitis obtemperandi renutu constituamus necesse sit. Primum quod spectat, en tibi verba S. Congreg. P. F. in praesala ad Vicarium

Fockiensem in Sinis data instructione. ε Dissicile est in praxi cognoscere ubi ignorantia invincibilis

inVeniatur. . . . Sola notitia earentiae impedimenti dirimentis, non semper ignorunt iam et errorem

invincibilem reddit. Nam iuxta S. Thomam l. 2.

q. 19. a. 6. Si ratio vel conscie tia erret rerore voluntario, Nel directe, vel propter negligentiam, quia error est circa quod quis Seire tenetur: tunc talis error rationis vel conscientiae non eaecuSat, quin Moluntas concordans rationi uel conscientiastate erranti, sit mala. Si autem sit error que

225쪽

causet involuntarium, pr eniens eae Unorantia alicuius circumstantiae absque omni negligentia, tune talis error rationis, vel conεcientiae eaeeusam, ut voluntas concordans rationi erranti, non

sit mala. Quis autem dicere valebit in vincibiIem esse in aliquibus circumstantiis ignorantiam et errorem alicuius sidelis, qui contraxit matrimonium cum infideli absque cognitione impedimenti dirimentis' Scire tenebatur, scire poterat, Vel ab usu notorio aliorum fidelium, vel ab instructione Missionariorum, qui clamant quotidie: non astitit instructionibus; consilium non petiit, Statum coniugalem amplectendo; passiones, desideria carnis, habitus corrupti, suerunt eius duces. Iuxta autem Doctorem Τhomam, ignorantia et error qui nascitur a passionibus, et pravis consuetudinibus, dici nequit invincibilis, neque excusari potest a peccato ; sed solum illa quae procedit a carentia scientiae alicuius circumstantiae, quae cognoScia diligentibus non potest: Ignorantia particularis, quae totaliter eaec at, est ignorantia circum8tantiae, quam quidem quis scire non poteδt,

debita diligentia adhibita. Sed passio ea Matignorantiam iuris in particulari, dum impedit

applieationem communis scientiae ad particularem actum, quam quidem p Sionem ratio repellere potest l. 2. q. 77. art. 7 ad 2. . Unico verbo tunc invenitur ignorantia invincibilis , quando procedit non a passione, sed a necessitate, et a carentia principii dubitandi, et medii inquirendi. Ex quibus Sane probe perpensis, casum quod attinet, sponte veluti sua stuit, Manuelam de facili

226쪽

- 215

posse in bona, quoad connubii validitatem, versariside. Non enim passiones, non desideria carnis, non consuetudines praVae, Sed parentum auctor,tas duclum puellae praebuit in connubio ineundo. Insuper potestas illa, quae, more in regionibus hisce recepto, herilis potius quam patria est, puellam adegit ad ineundum connubium. Ergo lacillime eiusdem menti nequidem occurrit in huiusmodi re, etiamsi magni plane momenti, maiorem diligentiam ab ea prorsus requiri. Ceterum bona suerit nec ne fide puella, plerumque paucis ab ea solerter rogalis quaestionibus, disci facile poterit. In quo tamen id caveas Velim, ne ex eo quod mulieris menti culpae species obversata lartasse fuerit, continuo inseras eam, de connubii validitate, in bona nequaquam versari fide. Scientia enim quoad prius illud optime stare potest, ut patet, cum in vincibili prorsus de postremo hoc ignorantia. Perversionis periculum quod attinet, primum inspicere praestat, num eI causam praesertim a Llarat mariti assiniumve nequitia, vel potius uxoris infirmitas. Quod si primum accidat, non abs re erit inquirere denuo, num Manuela ad actus impellatur superstitione laedatos, vel prohibeatur dumtaxat quin religionis christianae actus persiciat. Aliam enim agendi rationem alia periculi ratio postulat. Idque in primis maxime commendatum habeas oportet, ut certum ab incerto M- cernas perversionis periculum. Si enim incertum fuerit, quod sane casus subaudit, non est curuissionarius magnopere angatur. Remedia Na-

227쪽

nuelae praebeat, malo, quoad eius fieri poterit, praecurrentia; atque praesertim emeiat, ut ad poenitentiae tribunal muliere identidem redeunte, periculum, si sorte subsil, plane relegi valeat et

amoveri. Si vero periculum certo subesse consi rit, iis utere, quae instructione saepius citata docentur. ε Curandum est, ut periculum a proximo fiat remolum, et sacta experientia a suis mulieris conatibus et dissensibus continuis, levaminis gratia, prudenter illi conserre Sacramenta; ut nunquam concedere illi dispensationem, nisi actualiter esset periculum perVersioni S. obtemperandi renutum quod spectat, dubium

Occurrit, num rationi consonum Videatur, an non,

suturum illum metuere vel suspicari. Cuius Sane dubii causa in eo est quod si Manuela Poenitentiae Sacramento suscipiendo satis parata habeatur, eo etiam animo esse, ut praecepta omnia Servare velit, mox ut sibi innotescant, censeatur Oportet. Quod sane postremum si deesse putetur, prius etiam abesse constituatur neeesse est. Revera istiusmodi spectans rationem S. Congregatio instructione citata) vel monitionem aperie lactendum, vel absolutionem plane denegandam constituit. Attamen, quidquid sit de eo quem Sacra Congregatio enodandum sibi proposuerat casu qui certo non parum a nostro dissert), Manue-Iam quod ultinet, trino eoque indubio principio ducimur ad sententiam aliter prorsus serendam. Primum est quod S. AIphon sus l. 6. n. 610. docet, ad poenitentiae Sacramentum rite accipiendum, satis esse dispositionem praesentem et actua

228쪽

lem, quin requiratur futura seu interpretatisa.

Aliud est, quod idem S. Alphonsus ibidem tradit : a Sententia communis et vera docet, quod si poenitens laboret ignorantia inculpabili, sive sit

iuris humani, sive divini, et non si,eretur Ductus, imo prudenter iudicetur monitio esse magis obsutura quam prolatura, tunc consessarius potest et tenetur omittere. Et n. 6 l . . Insertur ubi non speratur fructus Omittendam esse monitionem , etiam quando timentur scandala aliorum, infamiae, rixae. Et Specialim de matrimonio ib. n. 611. 4 Si consessarius noverit, poenitentem invalide contraxisse matrimonium ob aliquod impedimentum Occultum, et periculum sit in lamiae, scandali aut incontinentiae, si nulli talem manifestet; tunc debot omittere monitionem, et illum relinquere in bona side, donec obtineatur dispensatio . . Postremum denique est illud quod S. Λlphonsus mutuatur a Paulo Segneri, nimirum Oecasionem peccati proximam devitare haudquaquam

teneri eum, qui, ea non remota, peccatum eVadere potest sacilius quam occasionem ipsam auferre.

Atqui Manuela ob bonam in qua versatur saltem connubii validitatem quod attinet) sdom, facillime

peccato abstinet. Insuper moraliter impossibile, nedum plane arduum, ei est, invitis hinc et inde cognatis, maritum deserere. Quaestionem ergo concludere liceat ipsissimis Sacrae Congregationis verbis loc. cit.): c Potest illi celari veritas legis irritantis, quam non ObserVuVit, quando poenitens de illa admonitus, ut exeat ab aliquo statu malo et periculis pleno, ob facti circumstantias

229쪽

deberet ad alium statum transire maioribus periculis et lapsibus expositum, propter quae multiplicarentur peccata, et non tollerentur, nec diminuerentur, spectata communi fragilitate humana. γQuae cum ita sint, et aliunde Manuelae periculum quoad fidem vel non immineat ex contubernio cum ethnico Viro, Vel ex proximo in remotum

haud dissiciliter mutari possit, quippe quia parata sit media ad id sibi praescripta adhibere; nihil

esse videtur cur ei denegetur absolutio sacramentalis, dum expectatur ut impedimento fiat derogatio. Cultus disparitas Christi sidelem interet aeutholicum.

Ad IX. Equidem leneri nos ab huiusmodi mistis connubiis avertere catholicos, docuere saepissime sancti Patres. Idem docuit S. Congregatio S. O. ex Benedicto XIV et Clemente XIII instructione data anno 1759 ad Episcopum Coceinensem. At quemadmodum ibidem Missionarii monentura nec tamen debent tumultibus se exponere ad huiusmodi matrimonia impedienda, ν ita errantes qui in bona versantur side prout versatum esse virum illum primarium, quem Riconius acrius profecto, quam par suisset, increpare non Verebatur, verisimilius putarim , de lege monere, cum id prolaturum haudquaquam speratur, officii est non executio sed plane desertio. Insuper perperam clamat Biconius, mista connubia nunquam licita esse. Ut enim notat Moser, id solum dici ius est,

230쪽

. si adhuc dispensatione posita pontisicia, persinveret periculum perversionis. v Etenim dispensatio, earum quas requirit cautionum ope, pericula proxima in remola mutare conatur, et legi derogat positivae, qua catholico sponso in divinis cum haeretica parte communio alias prohibita esset. Porro gemina ista conditione semel impleta, ratio pIane sussiciens non deest, ob quam Sacerdoti fas sit, haeretico sponso, quoad illicitam Sacramenti su ceptionem, praesentia sua veluti cooperari. Quae sane omnia si aliter se haberent, , ix non frustra fieri dispensatio dicenda laret. Quare quae Pius VI et Benia ictus XIV de connubiorum huiusmodi in universum improbatione statuere visi sunt, intelligere quidem debemus de omnibus generatim, ob geminum sane grave periculum, quod subesse insciabitur nemo ; ut scilicet, vel cautelae specie tenus dumtaxat adhibeantur, vel connubia misia, Ecclesia annuente, ineundi spes, Christi fideles ad amores cum acatholicis incipiendos alliciat. At perperam illa intellexeris de singulis huiusce generis matrimoniis. Quamobrem tametsi Pius VI praelata ratione locutus esset, attamen Pius VIII ait solum, nihil praestare se velle quo videretur lactis, saltem indiseriminatim, matrimonia illa adprobare. Bitiam Ecclesiae quod attinet, Pius Vi non solum benedictionem huiuscemodi nuptiis largiri, sed

etiam sacra Veste indutum, vel in loco sacro, Sace dotem eisdem adesse vetuerat. Attamen in sacristia, vel ad sores Ecclesiae, sponsos de consen Su rogare,

IaS esse existimabatur; quippe sic quoque impleri posse Visum sit illud quod Pius VI anno 1802

SEARCH

MENU NAVIGATION