장음표시 사용
251쪽
connubiorum validitatem requirit. Cum ergo pubertas aequa hominum omnium in orbe toto proportione spectata , duodecimo seminarum, decimoquarto marium aPtatis anno. primum adesse merito censeatur; ratione plane consonum dixerim , ut quemadmodum in poliari cacumine mares 16 vel 17, seminas vero 14 vel 15 aetatis
anno, aequa omnium proportione compOSi tu, naturaliter puberes plane sieri iure arbitramur, ita in regionibus hisce, nono aut decimo seminarum. undecimo vel duodecimo puerorum aetatis anno, pubertatem naturalem primo assuturam pulemus. Ex quibus sane sponte consequitur quaestionis alterius diremptio. Naturalis scilicet pubertus, quae, in universum loquendo, consonam Sibi malitiam comitem habet, vix unquam grandiu Sculis maribus et puellis in regionibus hisce defutura videtur. Quod sane mihi probatur, tum ex ea quam in Indis miramur praematuritate; tum ex eorum ingenio, praesertim quoad ea quae connubium spectant, plane praeeoci; tum ex iis, quibus praemature puerulos atque puellulas non raro operam dare inter eorum consessiones audiendas pernosse
Iicet; tum ex ea qua seminae pariter et masculi incedere solent, domi praecipue, nuditate; tum ex turpi foedaque re quavis, qua invicem loquilari vel convicturi, saepissime et apertissime consuevit indica gens; tum denique ex Sen Su quodam, sere dixerim omnium communi, quo indispersuasum esse videtur, Oetavo puellas, mares vero decimo vel duodecimo aetulis anno, ineundis connubiis ineptos haudquaquum eSSe.
252쪽
Obiectum hisce omnibus disiiciamus oportet ex eo desumptum, quod D tores in universum tradere visi sunt; aetatem nimirum malitia pensari, eum impubes tametsi nondum pubertatis imgulis aetatem attigerit, tamen non solum ad con- Sensus nuptialis vim plane agnoscendam, sed ad gignendum quoque aptus evaserit. Qua sane gignendi potentia marem quidem instructum censeri aiunt, si is copulam iam habuerit, vel semen essundere potis existat; seminam Vero si conceperit, vel fluxum menstruum passa Sit. Imo, conceptionem si excipias, signum nullum sufficere docent, nisi sponsorum aetas pubertati lege prae- Scriptae propior eXistat; eamque propinquitatem in eo esse, quod tres tantum dies, ut alii opinantur, SeX men SeS, ut alii sentiunt, annus, ut alii Volunt, pluS nainu SVe pro rerum, locorum et personarum adiunctis, sapienti iudicio pendendis, ut alii docent, pubertati legali defuerint.
Quae sane omnia Si, quoad regiones inter zonae torridae limites sitas, non minus quam quoad inter tropicales terrae plagas valerent, Vix unquam in regionibus hisce, puerorum christianorum aetatem malitia pensari censendum esset. Etenim de Christi fidelium numero cum ethnicis comparato, probe repeti potest illud amarent rari nantes in gurgite et a8to, ac praeterea saepe saepius cibo parciori vel etiam quandoque maiori labore utuntur puellae, quam par esset, ut earum pubertas ante duodennium persecta, fluxu menstruo prodatur. Mares autem quod altinet, quartodecimo aetatis anno nondum expleto, eorum quempiam
253쪽
cum semina colvisse, vel sperma fundere potis eSSe, plerumque nosse quis poterit' obiectum itaque sic dispellam. Aetati malitiam supplere docet Busembuum ex Laym. 4 Si adsit, et doli capacitas, et potentia ad copulam, de quibus iudicare prudentium est. v Et Alex. III. cap. De illis 9 sic Ioquitur: c Si ita fuerint aetati proximi, quod potuerint copula carnali coniungi, minoris aetatis intuitu separari non debent, si unus in alium visus fuerit consensisse, cum in eis aetatem supplevissemn lilia videtur . . Atqui coeundi potentia suapte natura nec gignendi lacultatem subaudit, nee veri nominis sperma landendi vim necessario comitem habet. Pueri enim in quibus Semen necdum pedifecta ratione se habet, carnali deleetatione coitum inire non raro Valent. Puellae vero, tametsi fluxu menstruo nondum laborarint, coeundi tamen visaepe admodum non earere certa res est. Quae
itaque Doctores septentrionales terrae plagas praecipue spectantes, hac de re tradidere, iis quae de igneis hisce regionibus constitui rationi consonum arbitramur. detrimento haud esse posse videntur. Quod sane vel firmari dixerim more apud Indos Vigente, ut sponsi qui tenera aetate connubio iunguntur, mox ut nuptias inierint, mutuo Separentur nec individuam ducere vitam sinantur, antequam puellae nubiles anni, fluxu menStruo, pe laeta ratione prodantur. Quorsum enim tanta eos
invicem seiungendi sollicitudo, si diu ante nubilitatem coeundi vi carere, prorsus pueri et puellae creduntur' Nimirum aliter putat Indica gens,
254쪽
atque ne coitus aetatula illa noxius sit sponsis, eos invicem separare sestinat. Postremum quaestionem quod alii net, rationis usum, qui satis fuerit ad nuptialis consensus vim probe noscendam, a coeundi potentia distinguas oportet. Ut enim prius illud sine postremo hoc esse quandoque contingit, ita Pontifex Summus dumtaxat in huiuscemodi casu dispensationem
facere potest, ut impubes matrimonium inire valeat. Aetas enim, duodenni vel quartodecimo anno minor, impedimentum est, non naturae Sed canonum iure statutum. Quod si lege praescriptam aetatem mulitia, coeundi nimirum potentia ante- Vertat, aetas impedimentum asserre non valet. Dices : extra conscientiae forum, et in casibus singulis id rei, nonnisi menstrui, vel conceptionis ope in seminis certo constare videtur: a maribus vero adolescentibus copulam habitam fuisse, vel
sperma fundi posse, quis scire valeat Τ Nonnisi dubium idcirco, idest coniectandi causam, in universum casus singuli in regionibus hisce asserre videntur. Id vero in praxi quid quaeso proderit Besp. Si dubitatio de praecurrente . aetati malitia adeo rationi consona sit, ut verisimile saltem appareat, coeundi potentiam aetatem antevertisse, de impedimento merito dubitamus. Atqui S. Λlphon sus l. 6. n. 902. probabilem esse docet sententiam eorum, qui dicunt: c quod in impedimentis ecclesiastici iuris dubiis, bene potest Episcopus dispensare. Et idem dicunt communissime Doctores, generi ce loquendo, de omnibus casibus, sive impedimentis Pontifici reservatis, quando
255쪽
dubitatur an indigeant dispensatione. γ Quod sane postremum propius casum nostrum altingere videtur. Duo tamen hac in re, Episcopi potestatem quod Spectat, probe secernas necesse eSt. Primum est ius impedimento laciendi derogationem, ex eo quod plane verisimile appareat malitiam aetati anteisse. Quo sane iure Episcopos Ordinaria iurisdictione gaudentes, nequaquam carere tuto arbitrari licet. Episcopi Vicarii apostolici iure isto
potiantur nec ne, dubitari posse videtur ex eo, quod non nisi delegata potiantur iurisdictione, et quae ministrant, prout Doctores communiter docent V. Icta eaecerpta etc. t. l. p. 397. , tuaeta facultates sibi concessas a mittente, ministrant. Quamobrem nisi litteras, quibus collata est iurisdictio, verba praeseserant in universum prolata, ita ut hanc quoque rem satis attingere videantur
quod tum de facili sorte contingit, tum late prorsus interpretari rationi consonum fuerit, ob Sanclae Sedis iure putatam speciatim ad id consensionem, non minus quam ob regulum iuris, quae late lavores interpretari debere statuit , Vicarii nequaquam illa potestate gaudere dicendi sunt. Alterum est quod Episcopis inest ius in huiusmodi rem inquirendi, cum res ipsa quae prima fronte dubium praeseserebat, adiunctis omnibus probe perpensis, ita se habeat, ut nulla sit opus impedimenti dispensatione, sed declaratoriam sententiam dumtaxat serri necesse sit de impedimento non amplius vigente ob malitiam quae aetati certo sit praegressa. Qua de re Benedictus XIV encyclica epistola ad Poloniae Primulem sic Io-
256쪽
quitur: ε Episcopi et Ordinarii locorum iure suo
pronuntiare poSSunt Super ea quaeStione, quae facti est.... neque necesse est Apostolicam Sedem
adire, nisi pro maiori actus solemnitale. Cano-nistae docent cumulativum ius esse inter Apostolicam Sedem et iudices ordinarios, cognoscendi et pronuntiandi de hac re: an scilicet malitia suppleat aetatem; privativum vero Apostolicae Sedis ius esse, concedendi dispensationem ad contrahendum matrimonium impuberi, qui per aetatem nondum coniugali copulae maturus est, Sed tamen rationis usu ita pollet, ut matrimonii contrahendi vim, et naturam intelligat. νOperosae casus huiusce resolutioni coronides sint nonnulla, quibus, ut arbitror, duci possumus
ad . sententiam de malitia, sin minus certe, saltem verisimiliter aetatem supplente, serendam. Primum omnium occurrit peccatorum consessio, ope cuius
de re iudicium elici, nedum coniectura divinari quandoque licebit. Quod si id pro volo non cedat, quid verisimilius revera suerit, dextere, nec tamen aperte, Vel nimium, Sponsis interrogatis , quid verisimilius appareat retegi saepe poterit. Exterius parentia rei signa quod attinet, fere tria perpendi debent. Primum est praecox, quod in eo
de cuius malitia anceps animo fueris, appareat ingenium. Alterum Vero corporis incrementum, qua pueritiae speciem non amplius praeseserre de facili advertere saepe licet. Postremum denique sunt incessus, oris habitus, species denique omnis, quae adolescentiS malitiam, seu quod idem est,
Sensus connubio congruos, neScio quomodo, Subο-
257쪽
lent, atque gignendi maturitatem vel certe coeundi poten tiam praenuntiare viden tur. Quae sane omnia eam, quae generatim in regionibus hisce rei non deest probabilitatem, in individuo speciatim statuere et firmare videntur; eoque magis quo propior est sponsus, de quo dubitatur, ei quae lege praecepta est pubertati. Atque haec quidem si valeant quoad connubia ineunda, quanto magis quoad inita valere censenda fuerint' Ad XVI. Casus istius resolutio quomodo habere se debeat, satis patere videtur ex iis, quae
in antecedentem huc usque disputatu sunt. Ad XVII. Iure naturae validum est matrimonium , licet contrahentes nondum sint proxime habiles ad coeundum. Quamobrem nihil est, cur invalidum censeatur connubium, si coniugalis consensus Vim quidem Sponsus uterque probe intellexerit, sed carnaliter alter cum altero commisceri non possit, nedum gignendi maturitatem attigerit. Quibus sane consonant quae Benedictus XIV loco nuper citato docet. Quae cum ita sint, quotiescumque dubia res est, num rationis usum satis adeptus esset an non sponsus uterque, eo quo connubium inierat tempore, nisi subsecula
ConSensu, connubium certo 1irmatum esse constarit, matrimonium valide initum primo fuisse,
non est cur arbitremur. Quaeres: consensus, rationis usu adveniente, adhibitus nec ne fuerit, quonam modo no Verimus' Besp. Sponsorum DBUtrum a nuptiis resiliisse profecto satis non est, ut rationis usu semel adepto, consensus in nuptias ab utroque rite praestitus esse dicatur. In
258쪽
praxi vix alia ratione consensus denuo praeberi Videtur, quam cum puella fluxu menstruo proditam gignendi maturitatem adepta, recepto gentis more, SponSO conSummandae iunctionis gratia tradatur. Quamobrem connubium quod invalide initio, ob deiicientem rationis usum, initum suerat, nisi particularia personarum adiuncta, puta carnalis commistio, promissum expresse iteratum, et coniugalis, Seu potius carnalis amoris exhibita signa alia, matrimonium reapse firmatum antea fuisse plane demonstrent, nonnisi eo demum tempore instaurari putarim, quo puella ad sponsum remittitur.
Ad XVIII. Antequam ad casus resolutionem deveniam, operae pretium suerit instructionem a Suprema Sacra Congregatione editam ad probandum obitum coniugis, attulisse. Ea sic se habet: a Matrimonii vinculo duos tantummodo, Christo ita docente, copulari, et coniungi posse, alterutro vero coniuge vita lancio, secundaS, imo et ulteriores nuptias licitas esse, dogmatica Ecclesiae catholicae doctrina est.
γ Verum ad secundas et ulteriores nuptias quod attinet, cum de re agatur, quae dissicultatibus ac fraudibus haud raro est obnoxia, hinc S. Sedes sedulo curavit modo Constitutionibus generalibus, saepius autem responsis in casibus particularibus datis, ut libertas novas nuptias ineundi ita cuique salva esset, ut praedicta matrimonii unitas indiscrimen non adduceretur. v Inde constituta sacrorum Canonum, quibuS,
259쪽
ut quis possit licite ad alia vota transire, exigitur
quod de morte coniugis certo constet, uti cap. Dominus De secundis nuptiis, vel quod de ipsa morte recipiatur certum nuncium uti cap. In prae- gentia De sponsalibus et matrimoniis. Inde etiam ea quae explanatius traduntur in Instructione Cum
alias 21 Augusti 1870 a Clemente X sancita, et in
Bullario Romano inserta super examine testium pro matrimoniis contrahendis in Curia Emi Vicarii Umbis, et ceterorum ordinariorum. Maxime Vero quae propius ad rem facientia ibi habentur nia. 12 et 15. v Et haec quidem abunde sussicerent si in eiusmodi causis peragendis, omnimoda et absoluta certitudo de alterius coniugis obitu haberi semper posset; sed cum id non sinant casuum propemodum insinitae vices quod sapienter animadversum est in laudata Instructione his verbis: Si tamen huiusmodi testimonia haberi non pos-δunt, Sacra Congregatio non intendit excludere alias probationeri quae de iure communi possunt admitti, dummodo logitimae sint et suffleientes , sequitur, quod stantibus licet principiis generalibus praestitutis, haud raro casus eveniunt, in quibus ecclesiasticorum praesidum iudicia haerere solent in vera iustaque probatione dignoscenda ac statuenda, imo pro summa illa Iacilitate, quae aetate nostra lacta est remotissimas quasque regiones adeundi in omnes sere orbis partes homines divagentur, eiusmodi casuum multitudo adeo succrevit, ut frequentissimi hac de re ad Supremam hunc Congregationem habeantur recursus, non Sine porro partium incommodo, quibus inter insorma-
260쪽
fiones atque instructiones, quas pro re nata, ut aiunt, peti miliique necesse est, plurimum denuit temporis, quin possint ad Optata vota convolare. γ Quapropter Sacra eadem Congregatio huius-' modi necessitatibus occurrere percupiens, Simulque perpendens in dissilis praesertim missionum locis, ecclesiasticos praesides opportunis destitui subsidiis, quibus ex gravibus dimicultatibus extri-
eare Se VBleant, e re esse censuit, uberiorem edere
Instructionem, in qua, iis, quae iam tradita sunt, nullo pacto abrogatis, regulae indigitentur, quas in eiusmodi casibus haec ipsa S. Congregatio sequi solet, ut illarum ope, vel absque neceSsitate recursus ad Sanctam Sedem, possint iudicia serri, Vel certe, si recurrendum sit, status quaestionis ita dilucide exponatur, ut impediri longiori mora sententia non debeat. Itaque: γ 1. Cum de coniugis morte quaestio instituitur, notandum primo loco, quod argumentum a sola ipsius absentia quantacumque licet a legibus civilibus sere ubique admittatur a saeris Canonibus minime sufficiens ad iustam probationem habetur. Unde in . me. Pius VI ad Archiepiscopum Pragensem die 11 Iulii 1789 rescripsit, solam eoniugis absentiam, atque omni modum eiuSdem silentium satis argumentum non esse ad mortem comprobandam, ne tum quidem cum edicto regio coniux absens evocatus idemque porro dicendum
est, Si per publicas ephemerides id factum sit nullum suimet indicium dederit. Quod enim non
eo aruerit, idem ait Pontifex, non magis mors in eausa esse potuit, quam eius contumacia.