Suppetiae Evangelii praeconibus qui maduranzem missionaem excolunt peramanter oblatae ab eorum sodali T. A. Gallo De matrimonio

발행: 1872년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

tamen, eo ipso, quo ad maritum reverti nolebat, eonnubio formaliter dissentiri eo tempore visa esl, quo connubia radicitus sanabantur. Quamvis enim Vero similior appareat Doctorum illorum sententia, qui Volunt in radice sanari posse connubia, dissentientibus etiam expresse coniugibus, qui ab initio consenserint: aliamen oppositam plures propugnant sententiam, et nonnisi perraro sanationes huiusmodi a Summis Pontificibus sactas fuisse, nec non urgentem peculiari ratione CaUSam ad eas requiri, nemo inficiatur. Atqui non solum urgens ad nuptias Durandi sanandas causa nulla penitus erat; sed gravissima rationum momenta, ne sanatio fieret postulabant. Etenim Sanatio, quemadmodum frustra lacta suisset, pra Sertim quia proles legitimanda non erat, ita in perniciem cessisset Durando plane gravissimam, utpote cui sanatio uxorem non restauraSSet, et seminam aliam ducendi impedimento suisset. Ergo Pontificis Delegatum ea mente suisse, ut vel huiusce generis matrimonia in radice sanare vellet, nulla

prorsus ratione censere licet.

342쪽

CAPUT VIII.

DE MATRIMONII USU.

CASUS I. Anguntur quandoque Missionarii de agendi cum Indis ratione, connubii usum quod attinet. Hinc enim Suspicantur, imo sere certo se nosse putant, coniuges Saepe admodum in re hac, effreni prorsus libidine, atque essu sa licentia, sibi quaeque permissa arbitrari; inde vero quomodo de huiusce generis culpis interrogandi atque monendi sint Indi isti haud perspicue constare queruntur.

II. Madurius sterilem uxorem periaeSUS, ViX unquam ab ea debitum repetebat. Quamobrem cum UXOr petere nunquam auderet, matrimonii iura iamdudum invicem coniuges non ampliuS eXercebant. Haec omnia sat clare innuebat Madurius inter faciendam conscientiae exomologesim; noverat quoque Consessarius Madurit uxorem animi aegritudine, non minus quam corporis aegrotatione iamdudum tabescere, ideoque non poterat quin suspicaretur, mariti in eamdem studium nimis exiguum cauSam esSe cur mulier languesceret. In liuiuscemodi rerum adiunctis qua ratione ΜaduriuS monendus emet, anceps animo Consessarius haerebat. III. Virginius, quinque abhinc annis conninbium inierat, quin tamen eodem vel semel usus fuisset, propterea quod invincibili quadam repugnantia ab uxoris congressu abhorreret. MISSio-

343쪽

narius, cui consilii petendi causa Virginius rem

aperuerat, 4nterrogavit, num antea Consessario cuipiam rem palam secisset an non' Bespondit iste, uxorem penes ΜiSsionarios conquestam eme quidem de mariti fastidio, se tamen a nemine ex eis de huiuscemodi re unquam interrogatum suisse; Sponte autem ne rem aperiret Verecundia prohibitum eSSe.

CASUUM RESOLUTIONES. Ad I. Quae in re hac Missionariis prodesse queunt, ad praecipua quaedam capita revocata

brevissime commemorabo.

I. Τametsi ab Innoc. XI diris devotae fuerint propositiones 8 et 9 quae opus coniugii pariter et

comedendi actum, ad solam voluptatem eXercita licere docebant, sedulo tamen advertaS neceSSe ere, agere propter delectationem, et assere propim ' solam delectationem, duo esse quae invicem valde discriminantur. Cum enim postremum

istud ulteriorem sinem omnino respuat quod sane Vix unquam in praxi contingit, cum actus suapte natura honsestus elicitur; quis enim adeo humanitatem exuerit, ut bonum qua tale explicate nolle, malum autem expresse velle conetur' , ideoque inordinationem praeseserat; prius illud negative dumtaxat excludit finem altiorem, seu quod idem est, de nobiliori scopo non cogitat. Atqui delectatio . quae consequitur bonas et appetendas operationes , bona est et appetenda S. Th. contra gent. l. 5. c. 26. ; quod sane con-

344쪽

Venit cum ordine naturae γ ibid. n. 7. . Be Sane Vera temperantiae virtus in eo est, non quidem ut delectatio arceatur omnino, sed ut in medio constituatur. Ergo ad honeste capiendam connubii delectationem salis est ut, generali quodam Coneeptu , actus ex quo gignitur delectatio, percipiatur ut licitus. Nec enim ut actio quaevis ordini congruat 4 Oportet quod intentio actualis ordinans in sinem ultimum, sit semper coniuncta cuilibet actioni, quae dirigitur in aliquem finem proximum; Sed susticit quod aliquando actualiter omnes illi fines in finem ultimum reserantur: sicut fit quando aliquis cogitat, se totum ad Dei dilectionem dirigere; tunc enim quidquid ad seipsum ordinat, ad Deum

ordinandum erit, S. Th. 2. dist. 40. q. l. a. . F. II. Matrimonii sinis est etiam concupiscentiae mederi, ut patet ex Paulo 1. ad Cor. VII. l. I. 9. et quidem eo libidinis actu, sexus nempe utrius que coitu et commistione, quo effreniox alius Vix concipi potest 4 quia enim carnalis concupiscentia adhuc post baptismum in fidelibus remanet, instigat homines maxime ad actus VenereoS, pro pter vehementiam delectationis. Et quia maioris virtutis est lotaliter hanc concupiscentiam SV pin

rium est quod in parte concupiscentiae cedatur, et in parte superetur; quod quidem sit, dum actus generationis ratione ordinatur, S. Τh. lecl. 1. in e3 p. 7. ep. 1. ad Cor. Quin imo docente Chryso-Stomo l. de virg. e. 19. sinis iste modendi libidini temporibus hisce praecipuus est c Cum liberorum

procreandorum causa proditum est matrimonium,

345쪽

- 334

tum multo magis ad naturae ardorem restinguendum. Atque id Paulus testatur dicens: Sed propter fornieationem, δuam qui8que uxorem habeat, non propter liberorum procreationem. III. Τactus impudicos, eosque seculam pollutionem quod attinet, pauca haec adnotabo. et Saleommunis opinio actus liuiusmodi excusat ab omni culpa, etiam in petente, si pollutio non intendatur, nec adsit periculum consensus in eam, et modo adsit gravis aliqua causa, V. g. ad so Vendum mintuum amorem, aut ad aVertendum alterius gelotypiam . . . Probabiliter in reddente, tactus impudicos nisi sint tales, qui videantur inchoata pollutio esse licitos, quamvis adsit periculum pollutionis

in alterutro, quia tunc reddens, dat operam rei licitae, S. Alph. l. 6. n. 954. Duibus Sane eonSO-nant, quae docet Diana tom. 2. tract. 6. res. 2053. 4 Communiter notant Doctores cessante in utroque coniuge pollutionis periculo, non peccare maritum mortaliter, si coeptam copulam ante seminationem abrumpat, ne proles generetur, modo id faciat uxore con8entiente, aut non rationabiliter invita. imo si iusta causa adsit impediendi seminationem, V. gr. ob paupertatem ac multitudinem prolis; et nihilominus concubandi ad sedandam concupis entiam, Omnem culpam abesse, si mutuus consensus accedat. . . . Unde non erunt damnandi, etiam de

culpa veniali, coniuges infirmi, qui ad sedandam concupiscentiam inciperent copulam, et volunt,rie illam minime perficerent, et hic casus Irequem ter accidere potest . , Quo sane modo concupiscentiam sedare fas esset. etiam coniugibus, qui ob

346쪽

affinitatem ex crimine contractam, coniugio uti prohibiti essent. Tandem aecipe casum quem Diana proponit: ε Quidam inchoabat copuIam cum uxore, et postea ob morbi periculum ex eius consensu se retrahebat; verum ex hoc aliquando sequebatur pollutio. Quaesitum a me fuit an lalis actus esset licitus' Respondi affirmative: quia non est peccatum dare operam rei licitae et actioni honestae, quamvis praeVideatur Secutura pollutio, dummodo absit periculum consensus, ut erat in casu

de quo interrogatus fui; quia tunc pollutio non est in se volita, ut supponitur, neque dici potest

volita in causa, quia non teneor illam actionem omittere, ne Sequatur pollutio, flante iusta causa. γΝec dicas huiusmodi enuntiata et sententias haud amplius verisimiles apparere, ob datum a Sacra Poenitentiaria responsum a. 1847 quo declaratur. absolvi non posse neque mulierem c quae pateretur quidem Virum, si recte ageret in copula coniugali, Vehementer autem desidΡrat, ut se

retrahat vir, quia prolem habere formidat , no-que mulierem aliam . quae in copula coniugali posset suis blanditiis obtinere a viro, quod non Se retraheret, et non facit, quia illa copula sibi displicet, in hisce enim pollutionem, vel saltem proximum eius periculum haberi, et lamen parvisori subauditur. Re sane Vera, quemadmodum coniuges plerumque ne cogitant quidem de re hae, pollutione nec praevisa, nec in votis habila, ita hiniuscemodi declaratio resertur ad quaestiones circa Onanismum propositas. Quamobrem, generale istud principium statuere est: praeter inordina-

347쪽

lionem, quae est contra naturam, pollutionem nimirum, in se vel in causa volitam, vix aliquid inter coniuges quoad hoc intercedere posse, quod gravis culpae certe damnari queat. IV. Ex quibus omnibus, praxim quod attinet, sponte consequitur: primo quidem quod nisi poenitens dubia iniiciat, vel saltem dubitandi occasionem suppeditet, nihil omnino de rebus hisce interrogemus Oportet. Deinde: si poenitens dubia solvenda proponat, vel dubitandi occasionem praebeat, salis superque fuerit novisse, an copula extra Vas persecta sit an non. Etenim c Vulgalissima est Doctorum sententia, tum periculum scandali, quod Consessarius sibi nec non poenitenti aliisque quippe non raro poenitentes de dictis et interrogationibus Consessariorum cum aliis loquantur parere potest; lum etiam reverentiam Sacramento debitam, ossicere debere, ut etiamsi sorte timeat,no satis integra ob tacitam aliquam circumflantiam consessio evadat; tamen in materia adeo per se turpi ab ulterius inquirendo per interrogationes abstineat: in necessariis vero utatur iis verborum formis, quae quam decentissimae habeantur. Meminerit insuper Consessarius imprudentem, hac de re, importunum ac inverecundum loquendi modum, non raro iustam dedisse causam, non solum male de ipso suspicandi, sed etiam eum penes ordinarios iudices denunciandi, quasi in actu Consessionis, ut ait Greg. XV in const. Sollicitantes ' turpes habuerit sermones: et quidem iudices lumin eos qui ex malitia, tum in eos qui ex mera imprudentia sic deliquerint, linimadvertere eonsuevisse , Balterini ad G. n. 912.

348쪽

V. Hic tamen dubium menti sors obversatur. Indi enim , tametsi vix unquam a Consessariis

sciscitaturi sint, quid in huiusmodi re las plane

fuerit, quidve nefas, dubitandi lamen occasionem ex eo ipso suppeditare videntur, quod ad luxuriam proni adeo sunt, ut haud immerito de eis saepissime dicas, sicut equus et mutus quibus non ratintellectus. Quid ergo interrogandi fuerint' Equidem perinde ac salsa, plus aequo laxa, et in praxi periculosa, non itu pridem a Sacra Inquisitione damnata fuit propositio, quae sic se habebat. . Nunquam expedit interrogare in hac materia

utriusque Sexus coniuges, etiamsi prudenter timeatur, ne ConiugeS Sive Vir sive uxor abutantur matrimonio. Dubium tamen ob inconcinnos Indicae gentis mores in univerSum oecurrens, PiuS- modi esse non arbitror, cuius causa de connubii usu in consessione poenitentes interrogare, Vel teneamur ullatenus, vel expediat. Verisimilius enim

apparet, homines rudes quod attinet, in huiusmodire deordinationem, si qua fuerit, pari plerumque passu cum bona incedere fide. Speciale igitur indicium quodpiam requiri dicendum est ut ad quaestiones de rebus hisce in consessione movendas plane teneri nos arbitremur. Quod si desuerit, virum rogabis nunquam. Eum enim in bona versari fide si cogites, quorsum ex ea miserum EX-

turbaveris ' Si vero dubium id rei tibi sit. interrogatio tua vel noxia facile evadet, si in bona scilicet illo side versetur, vel inutilis si in mala; noxam quippe celare in animo habeat. Sic plures quaestioni huic responsum praebent, sed postrema

349쪽

responsi pars mihi non undequaque probatur. Elonim dilemma istud eludi plane videtur multorum exemplo, qui vel bona sunt side, sed periculo plena, vel mala quidem, sed revelare seipsos parati, dummodo Consessarius vel lantillum

interroget. Viros vix unquam de huiuscemodi re interrogandos, facilius ex eo inferri crediderim, quod viri connubii usum renuendo rarius omnino quam mulieres, Spiritualis ruinae causam coniugiasmrre Solent, et valde minus pudore assciantur: ideoqire Consessariorum opitulatu minus profecto indigeant. Uxorem quod attinet c Consessarius in mentem revocet adagium illud, sancte sancta ιractanda rase, atque etiam Verba perpendat Saneti

Alphon si de Ligorio, viri docti et harum rerum peritissimi. . Sic Sacra Poenitentiaria ad quaesita:

ε Λn coniuges de Onanismo se non Bccusantes

considerari possint tamquam in ea constituti bona fide, quae a gravi culpa eosdem excuset ' Et: an probanda sit agendi ratio Consessariorum, qui ne coniuges ossendant, illos circa modum quo iuribus matrimonii utuntur non interrogant', S. ΛIphonsus vero a S. Poenitentiaria citκtus, praxi Cons. g. 4. tria doces. Primum: circa peccata coniugum, respectu ad debitum coniugale, ordinarie loquendo Consessarius non tenetur, nec decet interrogare, nisi uxores an illud reddiderint, modestiori modo quo posSit. Secundum: plerumque uxores de hoc interrogandae sunt, quia multoties hoc solo damnantur ipsae et mariti. Postremum: interrogatio ut plurimum omittatur cum uxoribus, quae Vitam spiritualem prositentur. Quibus libenter addam .

350쪽

pulandum non esSe, in Europa dumtaxat contingere, quod Secundo loco pro punitur. In hisce enim regionibus haud raro nuptae mulieres dissiciles adeo se Draebent atque moroSas, ut reVera maritos istiusmodi agendi ratione in salutis discrimen adducunt. Ceterum quid cauSae sit, cur uxor S magis quam mariti in huiusmodi re interrogandae dicantur, supra innuimus. Nimirum dubium esse non poteSt, quin uxores, etiamsi celeroquin tu bona fortasse ersentur fide, sibi, renutu, virisque haud leve profecto periculum allarant. Quamobrem quemadmodum eas sciscitari magis quam viros, rationi consonum est, ita Missionariorum eorum agendi ratio, qui interrogata muliere, num pax et concordia domi vigeat an non, Si ea negative responderit, continuo de coniugali debito quaerere

conSueverunt, commendanda videtur. Insuper

qxores admodum dissicilius quam viros de re hac sponte quidpiam ore proferre nola res PSt. Quaro vel eas ipsas, quae forte in mala vorsantur fide sitani illum excusseris, perinde ac obviam eis suctus saepenumero a sacrilegii patrandi periculo arcueris.

VI. Quo plenius rem consciamus, Superest ut geminum solvamus dubium, quod ex huc usque dictis oboritur. Primum, quaenam habeatur honesta quaepium de huiusce generis laeditate quaerendi ratio ' Deinde: an non Indos etiam, Saepe admodum, OnaniSmo peccare, ideoque de ea re interrogandos esse arbitremur Ad 1. Inquirendi modum quod allinet, trina, eaque salis honestu, ratione, modo linguam re-

SEARCH

MENU NAVIGATION