장음표시 사용
331쪽
est enim Ecclesiae, ut dissicilius, si spes huius- 'modi copulam suerit comitatu, dispensatio concedatur, ne veniae sucilitas, peccati sit incentivum. Quare cum dispensatio in huiusmodi rerum adiunctis cone itur, solito duplex imponi suevit oratoribus poenitentia. Vid. Conr. de disp. I. VIII ubi post ea quae compendio hic tradimus addit:. Quod si dispensatio haec petitur in sorma pauperum, tunc per ipsum executorem, Seu delegatum pariter duplicatur poenitentia publica eisdem oratoribus iniungenda, praeter poenitentiam iam a Papa duplicatam impositam, circa collationem operae oratoris; nam cum in multis locis consuevit ipsis iniungi, ut unica vice, die dominico Seu festivo, manere debeant ante lares Ecclesiae matricis Seu parochialis Oppidi, seu patriae ipSο-rum oratorum; h:c erit eis iniungendum ut per duas, aut tres vices id laetant. v Attamen in casu propoSilo, Sin minus semper, at certo saepe aecidit, ut connubio inito, puella, utpote menstrua purgatione nondum laborans, remittatur parentibus, donec in ea nubilitatis signum appareat. Copula ergo, quae impedimentum addat, nulla intercedit. Quod sane prodest, ut dispensationis laciendae dissicultas quadantenus minuatur. Remanet ut imquiramus, quodnam impedimentum asserat dispensationi connubium clanculo initum' Et quidem ante Concilium Τridentinum id causae erat, cur faciliusseret dispensatio. Postmodum vero ex ipsa Syn. Sess. 24. de reform. matrim. id rei causa laetum
est, cur perdissicile sit obtineri dispensationem. Si quis intra gradus prohibitos scienter matri-
332쪽
monium contrahere praeSUmpSerit, Separetur, et spe dispensationis careat, non enim dignus est, qui Ecclesiae benignitatem lacile experiatur, cuius salubria praecepta temere contempsit. v Quae sane tanti ponderis sunt, ut docente Sancheg lib. I. disp. 45. sub n. 5. si Summus Pontifex absque iustissima causa emergenti dispensaret, letaliter delinqueret V. Con. de diSp. l. 8. e. 5. . Quaestio est inter DD. num decretum istud respiciat dirimentia quaevis impedimenta, Vel consanguinitalem dumtaxat et assinitatem. Propugnant illud non pauci. Pluribus istud probatur, quod sane rationi consonum saltem esse videtur eX eo, quod decretum mentionem iniiciat dumtaxat de gradibus prohibitis. Post haec Clem. V c. Eos de cons. et assi excommunicationis poenam ipso saelo incurrendam, eisdem indixit. En decreti verba: ε Eos qui divino limore posthabito, in suarum periculum animarum, Scienter in gradibus consanguinitalis et assini talis constitutione canonica interdictis,
aut cum monialibus contrahere matrimonia non Verentur; nec non religiosos ac moniales et clericos in sacris ordinibus e0nStitulos, refrena PE, metu poenarum, ab huiusmodi eorum temeritalis audacia cupientes, eos excommunicationis sententiae ipso laeto decernimus subiacere donec suum humiliter recognoscenteS errorem, separentur ab invicem et absolutionis obtinere beneficium mercantur. Per praedicta quaeque iuribus, quae sic contrahentibus alias poenas imponunt, in nullo volumus derogari. . Deinde CI
mens Vi I praelaudatum Clementis V decretum haud
333쪽
satis malo mederi perspiciens. suam edidit a. 15 constitutionem Quia plerumque, ubi inter alia haec loquitur: ε In posterum cum illis, qui in
gradibus prohibilis matrimonia scienter contraxerint, etiamsi illa consummaVerint, non intendimus dispensare; sed illa Scandalis, quae oriri posse formidaretur, minime attentis, omnino Separari mandabimus, absolutionem dumtaxat petentibus misericorditer concessuri, cum gratia dignus non sit, qui canonum conditorem eontemnit profecto sermo, ut palei, non est de rudibus Indis, qui canones et canonum auctorem, vel ignorant, Vel nimis parum cognoscunt , illique cum animae suae detrimento iniuriam facit. , Τandem Paulus IV a. 1555 specialim gradum secundum attingens, const. Ab ea ipsa sic loquitur: a Cum a nonnullis annis citra introductum sit, ut qui matrimonium in secundo consanguini latis vel assini tulis gradu contrahere anhelant, scientes se dispensationem a Sede Apostolica super huiusmodi matrimonio contrahendo obtinere non posSe, sub fiducia illam super eodem matrimonio, pOSt- quam contractum suerit, reportandi, matrimonium ipsum de saeto contrahant, ei carnali copula consumment, excommunicationis sententiam in Conc. Viennensi contra matrimonia in gradibus prohibitis scienter contrahentes promulgalam, damnabiliter incurrendo, et deinde sub praetextu, quod si divortium sieret, gravia exinde inier eos et eorum conSanguineos et assines, scandala possent verisimiliter exoriri, et mulier perpetuo dissamata remaneret, absolutionem necessariam ei dispen-
334쪽
Sationem opportunam, quasi sibi debitas, concedi expostulent, sicque absolutionem et dispensationem, quas alias non obtinerent, eo praetextu, ut plurimum, reportent in scandalum plurimorum: nos considerantes, praemissa causam tribuere delinquendi, et incestum committendi, ac ex delicto, Ioeo poenae, commodum et appetitus satisfactionem reportari, malitiis hominum oecurrere olentes, per has nostras Omnibus innotescere Volumus, quod nos. . . ubSolutionis et dispensalionis huiusmodi ex praetextu praedicto , etiamsi proles ex matrimonio Sic contracto subsecuta fuerit, nullatenus, Sed solum in causa urgentissima pro bono publico, et a iure considerata, per nos tantum et non alium, approbanda concedemus, et quod dispensationes ex alia causa nostris temporibus perpetuo exulabunt; quod nobis licere non patimur, nostris Successoribus indicantes. v
Huc usque relata sponsos ipsos respiciunt, qui sub spe veniae in gradibus prohibitis matrimonium inierint. At in regione hac, sponsis plerumque vim quamdam inserunt, vel Saltem veri nominis metum incutiunt parentes atque cognati, ut eos ad connubium clandestine ineundum perducant ; ita quidem, ut Veniae Spes non SponSOS, sed cognatos alliciat. Quod sane id esse arbitramur , cuius gratia Vicurius apostolicus rigoris aliquid, sponsos quod attinet, merito saepe remittat : quamvis eidem officium sit, ea qua poterit severiori agendi ratione, animadvertere in eos, qui iussione, consilio et huiusmodi aliis, sponsos ad crimen patrandum impellere sunt conati. Quam-
335쪽
vis enim consulentes excommunicationi subiectos suisse non arbitremur, quidquid ex quibusdam Pii Vliteris et canone quopiam, contrarium inferri videatur V. Conr. de disp. I. VIII. c. 5.), gravis lamen piaculi reos evadere, et nisi grax iter et notorie puniantur, pravo aliis exemplo facillime suturos, indubia res est. - Λl censura praelata ob incestum sublata est per constit. Apostolicae Sedis a selic. reg. Pio IX. editam. Ad VII. Etiamsi Vicarius ipse contubernium intercipi plane iussisset, dispensatio lamen irrita habenda non esset, nisi cum Praesul expresse sub separationis huiusmodi conditione, impedimento derogatum iri statuerit. Secus enim honestatis causa dumtaxat hoc ipsum requisitum suisse, merito arbitraremur. Criminis iteratio genus impedimenti non mulat. Sive igitur ante, sive post dispensationis executionem, ad vomitum sponsi redierint, id eiusdem validitati obesse non poterit. Ad VIII. Profecto quid causae suerit, cur San-cii Λlphon si sententia auctoritateque, Se lutos haud arbitrarentur Vicarii apostolici, salis non
patet, nisi, et quod Episcopis, id est Ordinariis, licere dicitur, in huiusmodi re, Vicariis apostolicis
nefas esse putarint; vel aliter quam in eleemosynis erogandis multas , de quibus est casus, impendere in animo habuerint. Plenius tamen, ut arbitror, casum resolvunt ea, quae in responso ad casum IV modo proponebamus. Ad IX. Missionarius, de quo et a quo eSt caSus, Sponsos in bona reliquit side, praesertim ea nixus ratione, quod veriSimile prorsus non esset, errorem
336쪽
mmmunem schismatis , illis praesertim initiis , fuisse nullum, cuius gratia Ecclesia supplere censeri posset iurisdictioni, qua Presbyteri intrusi
carebant; uc ideo matrimonium, de quo casus loquitur, irritum esse non adeo certo liquere Videretur, ut Missionario onus incumberet, coniuges ad nuptiarum instaurationem iterum accersendi. Post haec radicitus restituta suerunt connubia quaeque, schismatis causa irrite celebrata. Quare in praesens saltem, nihil amplius est, cur Missionarius angatur. At singe neutrum istorum Suppetias ei tulisse. Quid agere debuisset' Si grave
incommodum pertimendum non erat ex instaurato eoram Presbytero et testibus rursus connubio, ad id quamprimum coniuges evocandi fuissent; quin tamen necesse suerit, eosdem de initi matrimonii invaliditate monere. Satis enim Superque suisset, si Missionarius eos ad se arceSsitos coram duobus testibus, de consensu rogaSset et accepto responso, dimisisset. Quod si grave prorsus incommodum ex ea re sormidabatur, coniuges in bona relinquereside praestabat, precibus interea pro eis ad Deum sedulo susis. Λd X. Occultum impedimentum hic dici putarim, quod ita se habet, ut si consueta et ordinaria ratione dispensationem seri super illo postularetur, ad Sacram Poenitentiariam delatum iri contingeret. Atqui Sancto Alphonso docente l. 6. n. 1 1ll. ε Aliquando posset esse crimen publicum materialiter, nempe si publicum sit viciniae, sed formaliter occultum, nimirum si ignoretur ab illa puta nasci impedimentum assinitatis, et tunc
337쪽
eliam potest impetrari dispensatio a Poenilantiaria. Ad XI. Primum quod casus enucleandum prο- ponit, explanari contendunt alii irritatione directa, alque retroactiva essectuum impedimenti. Quod sane probare non Valeo, nisi conseceris, fieri plane posse ut connubium revera Valide initum suerit, quod reapse invalide initum est. Merunt alii siclionem iuris, qua Legislator veluti sistitur matrimonio, cum primum initum est, ut ei vim impertiatur. Optime sane: interim lamen eonnubium invalide primo se habuit. Plures vero contendunt radicitus lactam connubii restaurationem, legis impedimentum constituentis, abrogationem in casu speciali subaudire, sicque constituere salis esSe, ut ostendatur quid instauratio istaec suapte natura sit. Mihi tamen rem minime probant; abrogatio enim impedimenti in praesens facta, causae
Se non potest, cur antea, cum nimirum e nubium contraheretur, lex plane non esset. Fdrtasse litem lacilius diremeris si statueris, Legislatorem, cum primum impedimenti legem constituit, in mente habuisse, ut lex ipsa nequaquam ultingeret eos, quibus suturum esset, ut dispensatio in radice tempore quovis rite concederetur. Quae sane mens cum Legislatori inesse poluerit, tum revera suisse, praxis ipsa radicitus dispensandi, quae aliter probe explanari non posset, demonstrari videtur.
Alierum quod easus evolvi postulat, ad unguem ita intelligere non debemus prout alibi ediximus
resol. ad caS. I. cap. 5. , ut mala coniugum sido,
338쪽
quoad connubium, insanabilem reddi putemus huiusce radicem. Secus enim dispenSaliones radicitus lactae, saltem tum eum in uni Versum omnibus impertiuntur qui invalide certa de causa connubium inierint, haud paucis, immo sortaSse plerisque nihil prodessent. De hoc tamen ne cogitatum est quidem, sive iampridem in Galliis, cum matrimonia rebellionis tempore invalide copulata, radicitus dein instaurata suere, sive novissime in Indiis, cum huiusce generis dispensatio in uni-Versum quibusque, qui schismatis partes Sectati, connubia irrite inierant, impertita est. Quamobrem quae casus, quoad rem hanc, enodanda prο- ponit, plane eX planare Videtur geminum illud, quod Bened. XIV q. can. et mor. 174. commemorat. Nimirum c in copula manifeste fornicaria, nulla est radix matrimonii. , Ergo radici nullam medelam asserre est. Insuper, ut radix, si qua suerit, matrimonii restaurari valeat, oportet sponsos ε ad tempus initi matrimonii. . . se tracta SSe tamquam VerOS coniuges. Ex quibus sane consequitur, ut si Vel non nisi contubernium extiterit, vel ideo connubium initum sit, ut connubii species e0ntubernium tutaretur, radix quidem connubii nulla penitus Sit, quae sanetur: si vero sponsi in animo habuerint, veri nominis mali imonio invicem copulari eo meliori modo quo possent, tametsi Vilium eiusdem plane noverint, radix tamen connubii non deerit, cui remedium adhibeatur. Idem statuendum, ut patet, de coniugibus, qui eum clandestino nupserint in locis illis, in quibus Tridentina Synodus promulgala non est, tametsi salso L
339쪽
arbitrati matrimonio se irrite iungi, connubium tamen ea qua possent firmiori ratione contrahere deliberarint ac constituerint. Ad XII. Ne expressus quidem di SsensuS, nedum interpretativus, connubiorum radicitus factae restaurationi simple natura impedimentum asserre potest. Quod sane ex eo communiter inserunt, quod huiusmodi convalidalio vitium auferat, quo connubium insciobatur, cum primo initum est. Luculentius autem id rei patere videtur ex ea, qua huiusce generis sanationem modo explanavi ratione. Ne mireris itaque Bened. XIV in radice quandoque firmasse connubium, de cuius invaliditate sententiam a iudice ferri, coniugum alter expostulabat. Quod iterum aliquando persecit Pius VI, eum uxor probe noscens impedimento irrite derogatum fuisse, de assensu in connubium rursus praebendo prorsus abnueret. Quod sane tametsi passim fieri non debeat, praesertim si coniux uterque dissentiat, causae lamen cur sal quandoque est litium et scandali periculum aliter subeundum. Quare ut in praxi casum resolvas, periculum istud impendat nec ne, probe perpendas necesse est. Et quidem periculum istud non raro subest. Allamen si rerum adiuncta ita plane se habeant, ut ex connubii restauratione magis quam ex eiusdem irritatione, imminere periculum videatur, prout in casu iam iam resolvendo eas. XIV contigisse videtur, connubium in radice sanari nunquam debuerit. Quamobrem quο-lies aliter sese res habeat, coniugum dimensus instaurationi radicitus perficiendae, nequaquam obesse dicendus eSt.
340쪽
Ad XIII. Delegatus quempiam subdelegare valet
dumtaxat, quatenus ad universitatem cauSarum,
vel a Principe Summo per modum ossicii, delegationis iure fruatur. Atqui Vicarii apostolici ad universitatem causarum, quae ad Episcopos iure ordinario in dioecesi pertinent, et ad instar ordinariorum a Principe Ecclesiae Summo Christi in terris Vicario, quidquid iuris habent delegationis Vi consequuntur. Ergo quae ordinariorum ossicium spectant subdelegare quidem potuerint, non Veroea, quae ossicio ipsi antecellunt, cuiusmodi est impedimentis derogationem laciendi potestas. Quod sane firmari videtur exemplo Vicarii a Parocho nondum sacerdote instituti, qui potestatem sibi
delegatam et Parochi officium ordinaria ratione spectantem dumtaxat subdelegare permittitur. Ius igitur connubiorum radicem sanandi, Vicarii Ni Sionariis subdelegare nequeunt, sicuti nec p0SSentalia plurima, quae ordinaria Episcoporum potestate non continentur, nisi specialis ad id rei lacla esset eisdem potestas. Ceterum Romana Sedes, ut dubium omne, quoad huiusmodi rem, auserat, Iibellum tradere consuevit Vicariis, in quo cum iura omnia eisdem concessa, tum quaenam ex illis cum Presbyteris aliis communicare Valeant, adnotantur. Connubia in radice sanandi potestas inter postrema haec censeri non consuevit. Ad XIV. Dispensatione in radice, Durandi connubium haudquaquam firmatum esse, ex eo mihi probatur, quod tametsi is matrimonio interprelative dumtaxat dissentiretur neque enim coniugem si reversa luisset, recipere recusabat , uxor