Suppetiae Evangelii praeconibus qui maduranzem missionaem excolunt peramanter oblatae ab eorum sodali T. A. Gallo De matrimonio

발행: 1872년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Reticentiae poena.

IV. De impedimentis, quae Indi nostri saepe admodum reticere novimus, in universum alibi dixi. Specialim lamen commemorandum est illud, quod oritur ex incestu a sponsis inVicem perpetrato. Istiusmodi impedimentum, lametsi non raro subesse praesertim cum sponsi, Indicae gentis more, veluti connubii invicem inhundi iure potiri cenSentur, ex eo quod alter fratris sit filius, altera vero silia sororis non immerito suspicati fuerimus , alto tamen quandoque Silentio premi contingit. Imo quomodo extra consessionem SBeramentalem, impedimentum istiusmodi vel aliud quodvis ex copula occulta progenitum patefiat, non satis liquet. Sacrae enim Poenitentiariae tribunal ab India procul est magis profecto quam par eSSet ut huiusce generis impedimenta ad illud deserri valeant.

Item.

V. De matrimonio inter consobrinos gradu Secundo cognatos, Sed quorum avus et avia eodem

pariter cognationis gradu invicem iuncti, connubio fuerint copulati, non ita pridem Missionarii non pauci inter se dissidebant, contendentibus aliis, secundum simul et quartum cognationis gradum, consobrinorum huiuscemodi matrimonio prorsus obesse; aliis vero nonnisi gradus secundi causa connubium diremptum iri volentibus; aliis verorem dubiam, et eam de qua Sanctae Sedis oracula

312쪽

praestolemur, esse opinantibus: aliis tandem disputationem hanc perinde ac lanae caprinae quaestionem ridentibus. Qui duplicem cognationis gradum subesse dicebant, id rei confici arbitrabantur ex eo quod parentum cognatio in proles descendat. Qui nonnisi secundum, eumque Simplicem gradum obesse volebant, sic ratiocinabantur. Secundus cognationis gradus, Semel ac super eam dispensatum fuerit, amplius non est; atqui nemo dat quod non habet. Re sane Vera parentes invicem cognati non sunt, quippe qui caro una efficiantur. Qui ancipites erant, ex eo angebantur quod hinc sanguinis identitas, inter eonsobrinos, maior plane suerit, si non solum in avio et avia, sed etiam in abavo et abavia coeant; inde vero semel extinctum impedimentum, in prole denuo exurgere non videatur. Postremi tandem quaestionem hanc perinde ac sutilem traducebant, ex eo quod praxim ViX unquam Spectare putarent. Incestus, quo facilius dispensatio obtineatur. VI. Non raro accidit in hac regione, ut christiani improbi, qui dispensationem Super impedimentum obtinere non potuerunt, ut eam quomodolibet consequantur, connubium gradu prohibito ineant; probe enim norunt, lare ut Vicarius apostolicus, concubinatum non aliter auserendum, quam impertita dispensatione, praenoscenS, eBm denique tandem largiri consentiat.

313쪽

Ineratus iteratus, petita iam impedimenti dispensatione. VII. Iamdudum concubinatum agebat Vir quidam cum uxoris vita functae sorore. Tandem poenitentia motus, nec tamen mulierem dimittere Volens, dispensationem super assinitate a Vicario apostolico expostulavit per Missionarium, qui iussit eum illico a semina separari, donec obtenta dispensatione, cum eadem connubium iniret. Iussis obtemperare tametsi cordate promittere Visus sit vir, mulierem lamen nequaquam dimisit. Quamobrem Μissionarius litteris de sublato per Vicarium impedimento receptis, vehementer dubitare coepit de dispensationis huiusce validitate. Multa vomis, super quorum impedimenta dispensationes fiunt, irrogata. VIII. Τridentina Synodus iubet dispensationes seri gratis; ita quidem ut anno 1669 Sacra Congregatio, approbante Clemente IX, responderit, nihil pro dispensationibus matrimonialibus exigi posse, etiamsi quod exigitur pauperum et Ecclesiae usibus devoveatur. Quamobrem iamdudum mos est Vieariis apostolicis postulare ab Apostolica Sede, ut sibi liceat pecuniarias exigere multas ab eis quorum impedimentis dispensaverint. Ita sane laetum iampridem novimus in ora Ma- labarim; deinde a Vicariis apostolicis Mysuriensi et Pudiceriensi. Novissime vero, anno scilicet 1867,

314쪽

a Vicario apostolico Madurensi, cui potestas facta esta exigendi modicas multas, iuxta Vires eorum, qui dispensantur, in elargiendis dispensationibus matrimonialibus : exceptis sidelibus vere pauperibus et mendicis, et sub expressa iniunctione, ut eiusmodi multae in pios usus fideliter omnino

erogentur. v Haec autem haud satis cohaerere videntur cum iis, quae docet S. A. I. 6. n. 96. ε Λceipiuntur solutiones in dispensationibus in matrimoniis etc. etiam per modum sustentationis, sicut vota commutantur in eleemosynas. Et conceditur

etiam Episcopis, in talibus dispensationibus, aecipere aliquid in eleemosynas distribuendum modo ipsis vel suis nihil perveniat) per modum poenae,

vel commutationis, non autem per modum Sus-

leniationis ; hoc enim velitum est illis ex capite

Iacobus de sim et a Τrid. sess. 24. c. 6. et seSS. 25. c. 18. de res. Imo I. 6. n. 1150. probari ei videtur quod Salmanticenses de matrimonio c. 14. docuerunt, praeter causas alias dispensandi super impedimenta connubii, censendam esse subministrationem maioris pecuniae. Porro nonne ex Sacrae Poenitentiariae declaratione, tuta prorsus consciemtia S. Alphonsi amplectimur opiniones'

Matrimonium eum testis unius dumtataeat praesentia initum. IX. Non ita pridem, cum schisma Goanum in hac regione Vigeret, coniuges, quorum connubio

Presbyter qui schismatis partes sectabatur, aderat in loco, ubi decretum Tametsi promulgatum cen-

315쪽

sebalur, Missionarius suaserat ut coram se connubium instaurarent. Quo tamen instaurationis huiusce, quoad eius fieri posset, minus coniuges ipsos puderet, Vespere, cum in Sacello nemo praeter Catechistam adesset, consensum renoVari curavit. Postridie, cum iam a coniugum pago proeulabesset, quod pridie egerat mente revolvens, heu lanimadvertit testem alterum connubio, oblivionis causa, defuisse. Quid faciendum ' Si enim coniuges ad connubium tertio ineundum revocasset, riSupenitus excipienda ea res visa esset, atque causae quoque suturum suisset, cur coniuges recens a Schismale reversos, conversionis laederet, nec non

schismatici alii a conversione deterrerentur. Dirimens connubii impedimentum materialiter quidem notum, sed formaliter ignotum. X. Decima inter concessas a Vicario apostolico

Madurensi Missionariis suis facultates, Sic se habet : ε Dispensandi super impedimento primi cum secundo, ac Secundi tantum affinitatis gradus ex copula illicita proveniente: in matrimoniis ignoranter Vel scienter quoque confractis: sicut etiam in contrahendis, ubi rationalis et legitima causa concurrat, in caSibus occultis, et etiam in publicis, quando recursus ad Episcopum est dissicilis vDo re hac dubium ingeri haud raro posse videtur ex eo, quod impedimentum huiusmodi, materi liter quidem spectatum, sit publicum, formaliter autem inspectum, non ita: quippe cognoScatur quidem aminitas, sed impedimentum ex eadem oriri, saepe admodum rudis plebs plane ignoret.

316쪽

De connubiorum in radice eonvalidatione.

XI. Coniugiorum in radice laetam instaurationem quod attinet, geminum Missionariis haud raro dubium occurrit. Alterum respicit modum, quo intelligi debent sanatio ista in radice. Alterum vero spectat illud, quod cum Benedicto XlV docere videntur theologi v. Perrone de sanat. matrimonii in radice , non sanari in radice nisi eorum connubia ε quorum con Sensus, ob latens vilium, nullus ac irritus suerit. , Ergo ne, aiunt, haud

sanabilia suerint in radice connubia eorum qui in regionibus hisce, non ita pridem cum schisma vigeret, tametsi nossent Gounts Presbyteris omnem ademptam fuisse iurisdictionem, matrimonia tamen inibant, vel coram eis ubi Τ ridentina Synodus promulgata censetur, vel facta ab eisdem super impedimento quopiam dispensatione ΤXlΙ. Plures in hac regione, non ita pridem, suere qui postquam cum omnimoda consensione matrimonio copulati suissent, coniugium dein per- laesi, libentissime ab eo resiliissent, si coniugium ipsum, intrusi Presbyteri causa, ab initio invalidum suisse novissent. Huiusce generis connubiorum, coniuge Blterutro, Sin minus expresse, at

certe interpretative in connubium haud assentiente, poterit ne radix sanari XIII. Dubium Vicariis apostolicis aliquando obVersatum est, utrum ect m, quae eis lacta suerat connubia radicitus instaurandi potestatem, Missionariis aliis delegare possent an non

317쪽

XIV. Quindecim abhinc annis, Durandus c0ram Goano Presbytero, tunc temporis iurisdictione

carente, consobrinam uXOrem duxerat, quacum

aliquot menses cohabitarat: cum improba semina ita eum deseruit, ut nunquam amplius ad eum reverti voluerit: hodie vero in insula I a probana, et ut verisimile est, concubinatu deducta immoretur. Quinto a contractis cum ea nuptiis circiter anno, Durandus Vicarii apostolici Madurensis iurisdictionem sociari coeperat, quin tamen connubium eius validaretur; quod sane communi validatione seri non potuisset. Uxor enim ad maritum redire nolebat; maritus vero, si prioris Vinculi nulli talem vel suspicatus suisset, novas inire nuptias prolinus postulasset, nedum priores si r- mure penitus renui Sset. Interim lamen, anno Scilicet 1860, Vicariis apostolicis connubia invalide copulata coram Goanis Presbyteris, a Schismalis ortu ad occasum, in radice sanandi facta potestas est. Et anno 1865 Commissarius apostolicus decretum edidit, quo connubia inita penes Goanos Schismalicos, usque ad collatam Goano antistiti peculiarem in regiones hasce iuri Mictionem, radicitus Sanabantur. Post haec omnia, Durandus, qua de cauSanon n0Vi, in spem erectus, lare ut de novo ineundo connubio non amplius sibi abnuatur, enixe rem denique tandem, anno 1867. rogare coepit.

318쪽

CASUUM RESOLUTIONES Ad I. Vel ba quae impedimentis irrite derogatum iri significent, si aliter quam praescribi videtur actum fuerit, nulla ponitus continet clausula quam casus commemorat. Ea igitur ad dispensa tionis validitatem haiul quaquam requiri dicenda est. Hoc ipsum Sacra Congregatio P. F. docuerat Vicarium apostoli eum Coeineinae an. 1804. Quid

ergo de rei licet tale' Anno 1806 quaesitum est

ab eadem Sacra Congregatione num menti salis- fieret Sanctae Sed is solo diSpensationis in commentariis adii olato conceSsu' BPSponSum est a Dfirmative ε quoties iis cum quibus dispens9tur, Sallem ore tenus, exprimatur dispensationem concedi, dummodo mulier raptu non fuerit, in polentia rapioris non existat, ac praeterea tulem dispensationem eoneedi auctoritate apostolica, Be Specialiter ad hoc, vel illud tempus delegatum ., Ex quibus sane dubium Oboritur num revera peccare censendi simus, Si raptam, ut Stipra, commPmOrare omittamus, vel Blia reticuerimus, quae exprimenda dicuntur. Primum quod attinet, neguli iam responSum Vero similius lipparet, excepto casu quo de raptu suspicio saltem habeatur. Alias enim raptus commemoratio, cum nihil prodesset, tum audientium risum plerumque moveret. Alterum

vero quod spectat, ossicio quadantenus deesse putaverim Missionarium dumtaxat, qui praedicta nullatenus exprimat. cum dispensationem impertitur Christi sidelibus Ecclesiae legum ignaris adeo

319쪽

ut Presbyteros vel Episcopos iure proprio impedimentis huiusmodi derogare arbitrentur. Berum enim decens ordo requirit ut Christi fideles supremam Pontificis, in Ecclesiae statuta, iurisdictionem haudquaquam ignor Iat. Ad II. Non solum species et quidem infima,pula, num assinitas sit ex copula licita vel ex illicita, honestas ex sponsalibus vel ex matrimonio rato; i sed etiam numerus impedimentorum, e. g. Si praeter eognationem adsit etiam assii nitas, vel si adsit duplex, aut multiplex consanguinitas, B periatur necesse est cum dispensationem fieri postulatur. De hisce nemo dubitat. Num vero haec omnia sub poena nulli talis factae dispen Sationis revelare Opor lent, an non Speciem insimum impedimenti quod

spectat, Uno ore omneS assii mani. Νumerum vero

quod altinet, sic S. A. l. 16. n. 1158. 4 An si quis habeat plura impedimenta amnitatis eiusdem gradus, puta, si cognoverit duas Sorores suae Sponsae, debeat in supplicatione dispensationis utramque copulam exprimere Τ Νegant Vega, Henriqueet, Lodesina et c. Sed probabilius affirmat Sancher, Pontius, Salmanticenses, Scand. etc. Balio quia in simplici non comprehenditur mistum, et licet haec impedimenta non sint specie diversa, sunt tamen numero distincta. Et de hoc hodie non amplius dubitandum; nam sic omnino tenendum esse declaravit Bened. XIV in brevi Etsi matrimonialis. Et idem dicendum de aliis impedimentis consanguinitatis, cognationis spiritualis , publicae honestatis etc. , Quae Vero S. A. citat ex Bened. XIV. l. c. g. 1. sic se habent: 4 Matrimo-

320쪽

Dialis causa ita decisa suit, quod nimirum matrimonium huiusmodi irritum ae nullum esset ac laret, atque adeo dissolvendum, ea praesertim ratione, quod super impedimento duplicis quarti gradus consanguinitatis inter unam et alterum intercedente, haud salis atque idonee derogalum fuisset in dispensatione impertita per apostolicas in forma Brevis litteras. , Constat itaque Henrico ratio, et danda secundum ipsum lis est. Iis autem quae Briseus de lacta super mi Stum gradum qui sane confundi non defiet, prout vel ab ipso S. A. quandoque factum aspicis, cum gradu multiplo dispensatione scite loquitur, addidisse fortasse iuvabit quae S. Λ. docet l. 6. n. 1156. 4 An possit manifestari remolior gradus consanguinitatis vel assini latis, reticendo propinquiorem ' Assirmant SancheZ, Pontius et Salmant. Idque inserunt ex quodam motu proprio S. Pii V ubi dictum fuit, quod dispensatio sine gradus propinquioris mentione obtenta nempe si sponsi sint coniuncti in quarto vel tertio gradu), de subreptionis vel obreptionis vitio notari non po8sit, obtentis tamen postea litteris declaratorii3 8uper propinquiori.

Unde dicunt quod huiusmodi litterae quibus declaratur quod gradus propinquior non obstat matrimonio) requiruntur tantum in soro externo ad vitandum Scandalum, non vero si scandalum absit. Hinc contra Conr. et Contin. Τourn. qui dicebant matrimonium esse nullum sine praelatis litteris,

declaravit Ben. XIV in Brevi Etsi matrimonialis dato 27 Septembris 1755 at in hoc Brevi ne verbum quidem de re hac. Fortasse S. Alphonsi mens

SEARCH

MENU NAVIGATION