Herculis Francisci Dandini com. et jc. ... De servitutibus praediorum interpretationes per epistolas ad loca quædam libri 7. & 8. Pandectarum illustranda pertinentes

발행: 1741년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

6 EPISTOLA

in campis aedificata erat: quoniam eo pervenit luxuria, ut Mil. ba pluria conflent , quam murrhina. Igitur Ulpiani verba: Si vasorum usuifructus reli ius sit, pertinere possunt ad vasa aurea , argentea, crystallina, fictilia, murrhina ; nec ullus differentiae locus excogitandus . Accursant Romanae antiquitatis ignoratione , ex idea , quam habebant rerum sui temporis , vetusta metiri solebant: atque hinc factum arbitror, ut existi. marint, vasa lignea Ulpiani temporibus quoque in usu fuisse, ut erant suis, & nostris sunt etiam , ad vinum conficiendum , eve. liendum, condendum, ad fructus ceteros eX portandos: quae vasa usu teri, & marcescere possunt :&, ut credere par est, discrimen inde excogitarunt inter vasa ad usum fructum legata , quae diutissime servarentur, & ea , quae usu teri possent, atque marce.

scere. Non exigui momenti esse intelligis, dispicere, vestium,ct. vasorum verusne sit ususfructus, an quas ususfructus e SCxo ;quando si prioris generis est, muneri satis suo facit legatarius, ubi more boni patrisfamilias iis utatur , sin posterioris generis; opus habet, praestandae aestimationis periculum in se recipere : quod grave onus ei non temere imponendum . 6. Quae scripsi hactenus, eo collineant omnia, ut cum ostendant, quemadmodum verus usus fructus di flerat ab eo, quem Senatus excogitavit, & Decreto suo legari posse statuit; tum probent consilium meum , quo usus in tradenda iuris ususfructus origine apud Romanos, huic Senatusconsulto nihil acceptum retulerim . De quo tamen suus est etiam verba facien- , ἰaii A. di Iocus, illiusque originem praeterea , & consilium inquiren- f . Quae quoniam ex me quaeris , haec accipe. In libris Pan- L deetarum, cum alia Senatusconsulta memorantur, exhibentur etiam nlimina, quae ipsis tradita fuerunt, eX nominibus eorum, j. LL qui condendis Senatusconsultis causam praebuere, nominantur-nu. D- ω- que Senatusconsultum Trebellianum, Turpillianum, Orfitianum , velleianum, Macedonianum. At istud, quo de agimus, unam obtinet Senatusconsulti appellationem Commemoratur quo-

. - ue sine nomine in Codice , & in Iustinianeis Institutionibus

igitur , quando ex nomine coniecturam potissimum capere dec.P. I. auctore, suasoreque licet, praecisa spes omnis est eruditis intem pretibus, de a lictore huius condendi Senatusconsulti aliquid sit si . . o.. picanes. De tempore tamen, quo faetum fuerit, aliquis est con-s .... V secturae locus , ex verbis Ciceronis in Topicis, quae supra sunt i Uu- a me probata. Etenim existimandi copia est , non aliud Cic.

62쪽

ronis aetate eognitum usum fructum fuisse , quam qui vere, proprieque ususfructus appellatur ; scilicet earum rerum , quae in

usu sunt, non in abusu; quae nobis utentibus, permanent , non quae nobis utentibus , pereunt: verbo dicam a cui usui fructui

aptatur definitio tradita a Paulo scribente : Usu ructus es ius alienis rebus utendi fruendi, salva earum subsantia e & ab his. ω Ulpiano, qui : Usuifructus , inquit , jure civili legari potest qWem M. earum rerum, quarum salva substantia, utendi fruendi potes esse facultas. Connanus 3 ita scribit : suando autem latum iis , , --.

hoc Senatusconsultum , nusquam legi: pos Ciceronix tempora vi- Instit. m. detur fulse, cum ipse neget, ructu bonorum omnium legato , deberi , quae cellis vinariis, ct oleariis continentur , qui u , inon abusus relictus esset : sed Connanus paulo post dubitat ἱ ιaν δον iis.

quare subiicit : nis quod serisimile es, non isa ut doceret, aut '' assereret Tullius, sed tantum exempli causa posise , ut ostenderet, quomodo a contrariis argumenta ducerentur : tandem in

priorem redit sententiam , aitque r quod tamen non exismo . Ego vero, ut pro certo habeam , verba Ciceronis significare , ipsus aetate non aliud usus fructus genus cognitum fuisse, quam quod in usu consisteret, semotum ab eo, quod in abusu, quodque postea Senatusconsultum induxerit, moveor, quia Senatusconsulta jus facere , nisi Tiberio imperante , non coeperunt; de quo Suetonius haec tradit : Senatus potentiam augendo suae serviebat : qui sua perfecit industria, & dexteritate , ut comitiae Campo ad Patres transferrentur: testatur hisce verbis Cornelius Tacitus tum primum de Campo comitia ad Patres transflata funt ; nam ad eam diem , es potissma arbitrio Principi , quaedam tamen sudiis tribuum fiebant; neque populus ademptum jus quesus es, nisi inani rumore. Omnem ergo sibi ac Senatui potestatem habendorum comitiorum adseruit, nullam populo reliquit: tum ergo primum condendi iuris auctoritas a populo ad denatum translata est;& coepere Senatus decreta vim legis obtinere: quamobrem vere potuit Ulpianus, qui AleXandri Severi a consiliis fuit, atque ideo multo post imperium Tiberii floruit, scribereri Non ambigitur, Senatum jus facere posse. Nam exstante adhuc Romana Republica , tum , cum Cicero Topica scripsit ad Trebatium, populus , non solus Senatus , serendae legis faciendique juris potestatem obtinebat . Etenim Dionysius , fi omnem Rempublicam in potestate Senatus qui-ο lib. s. dem sui sie scribit ; non tamen ut ab eo magistratus crearea

tura.

63쪽

n. viis

tur, LEGES serrentur, bellum, aut pax decerneretur: idque

adnotarunt etiam Sigonius & Lamoscius; atque hic praeterea scribit in rem nostram commodissime: Caesarum autem aetate, comitiorum jure , Tacito libro I. teste, ad Senatum translato a Tiberio , Senatusconsulta perpetuarum , O aeternarum legum vim halebant. Sed quinam opportunior locus est , ex quo a 'pareat , benatum condere ius non potuisse Ciceronis aetate,

quam qui est ipsius Ciceronis libro tertio de Legibus 3 auctorem enim, idest caput, suasorem, probantemque Senatum facit : populum vero potesate jubentem sua . Sequitur , ait: EJUS DECRETA SUNTO . Nam ita se res habet, ut, s Senatus dominus si publici consilii , quodque is decreverit , defendant omnes. θ, s ordines reliqui, principis ordinis consilio, rempublicam gubernari velint, post, ex temperatione juris , cum POTESTAS in populo , AUCTORITAS in Senatu sit , teneri ille moderatus , ct concors civitatis satus oec. 3 Notae variorum , quas ad hunc locum habeo , silent : & tamen , ut non sine causa quod credere par est in potesarem in populo , auctoritatem in Senatu esse , ait Cicero ; ita hoc loco potestas quemadmodum ab auctoritate disset, erat ab ipsis explicandum: atque a Livio mutuari lucem poterant ad hoc discriminis probe deprehendendum; apud quem Populus jubere dicitur, Senatus censere. Bellum , ait, Samnitibus oe censuere Patres , o Populus jussi. Et i Sulpitius Consul

Populum concione advocata alloquens, quae Patres, ait, censuerunt, vos jubete. Censendi autem partes Senatui attributas Livius idem aliis locis auctoritatem appellat: Bellum ex auctoritate Patrum Populus adversus Vestinos jussi Regem Populus issest, Patres auctores facti. y7. In cognitum ergo fuisse Ciceronis aetate quas usumfructum, quem Senatus, cum praeditus fuit postea iuris condendi potest a. te, instituit , manifestum e st. Enimvero Tiberii temporibus conditum istud Senatusconsultum licet suspicari ; quippe quod Ma furius Sabinus, quem I iberius Jureconsultum plurimi fecit, videtur interpretatus. Ita ego, ratiocinari me posse arbitror, Pau

lus iis in libris, quos ad Sabinum scripsit, de quas Uufructu illo

disputat. Verba eius sumpta ex iis ro tertio ad Sabinum haec. tradunt : Nec usus, nec usu ruZtus itineris, aritus , viae. aquaeductus legari potest nec erit utile ex Senatusconsulto , quo

cavetur, ut omnium, quae in bonis sint, usu fructus legari possit, quia id neque ex bonis, neque extra bona sit oee. Dixi : ad Λω- furtum Diuiti eo by Corale

64쪽

sarium Sab num scripsit , ne quis , cum inscriptio tantum habeat: ad Sabinum, Caelium Sabinum esse existimet ; eximium quidem & ipsum Iureconsultum , posteriorem tamen aetate , Vespasiano acceptum. Masurium enim fuisse , manifestum est , ex institutionibus Iustinianeis, in quibus haec hahentur: Attilicino placuisse , Paulus suis libris , quos tam ad Masurium Sa- snsisnon- binum, quam ad Plautium scripsit , refert. Ulpianus longam disputationem de quasi us ructu ex SC R. complexus est tibro L. L. decimo octavo ad Sabinum . Eundem vero Masurium fuisse, addi 'I 2 quem pertineant etiam Ulpiani libri, planum & compertum est .se. ex inscriptione , quae alio loco Pandectarum 3 exhibetur : UI planus libro octavo ad Masurium Sabinum : tum etiam ex his

verbis Constitutionis Iustinia nece : Cum in libris Ulpiani , quos ad Masurium Sabinum scripsit. Quibus e locis intelligimus , quantum a vero Ablius Lampridius aberraverit, cum ait in Vi-ῖ , .,

ta Antonini Heliogabali: Sabinum Confularem virum, ad quem Iibros Ulpianus scripsit, quod in Urbe remansisset , vocato Cen- s rurione mollioribus verbis Jussit occidi: quem locum ita confuta 'vit Cuiacius nulla probatione adhibita : 3 Lampridius Africanum

ponit sub Alexandro , non minus falso , quam Alfenum, quamque Ulpiani libras ad Sabinum , dicatos fuisse Sabino cuidam VC, quem Heliogabalus occidi jusserit. Canubonus in notis ad AElium Lampridium in Vita Alexandri Severi probat Culacium , ac subjicit: Nam Ulpiani ad Sabinum libri, quorum in Pandectis toties mentio, non ad Fabium Sabinum scripti sunt, sed, ut videtur, ad illum veterem Masurium : videtur δ aperta res est, ut& Ant. Augustinus harum rerum peritissimus, in suis Emenda

tionibus , ostendit. ε ε iab. s.

8. Id si ita est, ut certe est, hoc plane consequitur , ut exi ' ''stimemus, Masurium Sabinum tracta me de Senatusconsulto, cuius originem indagamus: quando Paulus,& Ulpianus argumentum istud ipsum pertractantes, librorum inscriptionem fecere

ad Sabinum . Quid enim, quaeso, significant inscriptiones Pauli ad Plautium : Pauli , & Ulpiani ad Sabinum : Iuliani ad Minutium Natalem, ad Urseium Ferocem: Pauli ad Vitellium, ad j Neratium λ Antonius Augustinus y egregie scribit, hoc doctissi- .; ais ' mos quosque viros non observasse : solus Uulius , ait, uir ctrictus ct aisertus , Lib. a. Institutionum ex Iustiniani verbis sub titulo de heredibus instituendis id percepit oec. Cum enim Ma-rii Sabini mentio fiat apud Pomponium, qui ante Paulum fuit;

65쪽

so EPISTOLA

fieri non potuit , ut ad eum ita mitteret libros , ut quos Cicero ad Fratrem , aut ad Brutum , mist. Quid nos , de ipsius Pomponii libris ad Q. Mutium Scaevolam scriptis , qui mem rantur in Pandectis, dicemus ς Si Mutius Scaevola laudatur a Cicerone : Pomponius post exstinctam diu rem publicam floruit 3 Sane inscriptiones istae, quod recte vidit Antonius Augustinus, significant, Iureconsultos, qui suos libros ita inscripserunt, iis vel illustrasse, vel etiam interdum notavisse, vel tem perasse, distinctionum ope , dicta eorum, ad quos inscribuntur.

Ergo in idem argumentum snt oportet cum horum , tum illo. rum sententiae, ac tractationes: quod etiam extra omnem dubitationis aleam ponitur, si speetemus verba scribentis ad Sabinum Ulpiani de nostro SC R . quae sunt: ipsam quantitatem , sinito us ructu , Sabinus putat posse condici . Et probabilis igitur coniectura est, Tiberii aeto te factum fuisse Senatu seconsultum, de quo agimus, quod primus omnium Masurius Sabinus illud interpretari coepisse videatur. 9. Superest , ut quid consilii fuerit ei, qui suasor auctorque fuit condendi huius SC, quod etiam ex me quaeris, perscribam. Atque ego quidem , suspicor , cogitationem susceptam de pecuniariis hominum facultatibus in causa suisse , ne placeret, usum fructum earum rerum , quae sunt in abusu , esse non posse; cum pecuniae collocatae & tum erat maximus reditus in

pecuniis instar frugiferi praedii ; usurae instar fructuum , esse

viderentur. Itaque Ulpianus: Usurae ait, vicem fructuum obtinent, O merito non debent a fructibus separari . Fateor ego quidem , Senatum decrevisse , omnium rerum , quas in cuiusque patrimonio esse constaret, atque ideo, quae in abusu etiam consisterent, usum fructum legari posse, ut narrat Ulpianus libro decimo octavo ad Sabinum ; sive, quod idem est, & narratur a Pau- Io i , omnium quae in bonis sunt, usum fructum legari posse. Τamen in titulo Pandeetarum, qui pertinet ad hoc Senatusconsultum , si excipiatur lex septima, quae de vini, olei, frumenti; lex undecima, quae de lanae, odorum, aromatum usu fructu est, reliquae omnes sunt de legato usu fructu pecuniae. Sed quid causae est , cur scribat Gaius : quo Senatusconsulto non id misee tum es, ut

pecuniae usu fructus proprie esset : nec enim naturalis ratio au-LIoritate Senatus commutari pugiet oec. Justinianus in Institutionibus : Nam hae res, inquit, neque naturali ratione, neque ciuili recipiunt usu ructum . De civili ratione haud obscurum Diuili eo by Corale

66쪽

QUARTA set

est r ius enim tirtum interpretatione Prudentum , quod civile vocabatur, verum usumfructum instituit, ut a me observatum, dictumque est De naturali ratione quod scribitur, quomodo .aeeipiendum est y Et puto dictum sapienter. Etenim naturalis se ratio, aliud esse ipsam rem serentem fructus, intelligit; aliud, fructus qui ab ea gignuntur : duo & distincta & sejuncta esse :nec fructus pro ipsa re frugifera, nec rem frugi seram pro fructibus , naturali loquendi modo quisquam dixerit ; ut nec sce- tum pro matre , nec matrem pro foetu r at res illae, quae in abusu consistunt, ita ccmparatae natura sunt, ut fructum a sedistinctum, ac seiunctum non tribuant . Si quis cupit iis frui, ipsas membratim exstinguere, natura ita serente, ei necesse est. Igitur quod pertinet ad naturalem rationem , haec talium rerum usum fructum intelligere non valet. Quae cum auctoritate Senatus mutari non possit, id solum ait Gaius effectum ab hoe esse, ut remedio peculiaris cautionis introducto, coeperit quasi u sfructus haberi: quiddam scilicet , non veri ususfructus habens rationem, sed quod instar est ususfructus. Io. En quae non praetermissa volui, sed intermissa, dum usus- fructus originem investigarem. Absolvi, ac fidem praestiti, fortasse maiore cum foenore, propterea quod & copiosius rem explicare licuit, & magis perspicue : hoc enim 1ert Iucidus ordo , quod scribit Horatius in Poetica :Ut nunc dicantur jam nune delentia diei. Vale; mei Que verbis salutem dicas plurimam , rogo etiam atque etiam, Scipioni Μafleio Marchioni, quem, non Veronae modo patriae tuae, sed Italiae decus universae, tanti facio, quanti Virum in republica Litteraria summum ab homine studioso litterarum fieri, aequum est.

67쪽

EPISTOLA V

HERCULES FRANCISCUS DANDINUS IOSEPH o To RELLO S. D.

sallor, mi Torelle, hoc genere commen-ndi, quod hisce epistolis sequi nitor, utrum e praestari posse puto, ut quae sunt amoenitas in iure, indicentur iis , quibus haec discipli-

squalidum quiddam ac desertum videtur , c iniuria , u Forenses tantum Scriptores quosdam volutent: dein , perquirenda paulo diligentius, ac statuenda iuris conditione ac natura , utilitas etiam paretur iis , qui in Poro versantur : quos torquent persaepe contentiones in terpretum inde ortae, quia non tam student philosophari ad iuris naturam , quod tractant , probe cognoscendam ; quam, quid quisque interpretum ante se opinatus fuerit, ut improbo labore investigent , suasque paginas alentium , aut negantium nominibus magna ex parte repleant, operam impendunt; aD sensione illa contenti Pythagorea; cuius ratio tota , ut scis, erat: Ipse dixit. Sane mihi cum primum sex ac viginti ab hine annis me totum addixi iuris disciplinae , haec sententia animo insedit, eum, qui scrutetur eausas, propter quas veteres lure- consulti, aiunt aliquid, aut negant, pol se intelligere, recte, an non, Forenses interpretes principia posuerint sua. Quo factum est, ut, quae dicuntur de usufructu vestium , aut valorum ; etsi

minuta quaedam videri possint, tamen Epistola superiore persequi

68쪽

sequi diligenter voluerim, & philosophandum existimarim de

natura earum rerum, quae vere in abusu non consistunt; qui pe quae teruntur quidem usu , ct citius, quam aliae res huma nae; sed tamen earum usum natura non ita nobis largita est, ne aliter , quam ipsas res membratim absumentes , iis potiri possemus: cujusmodi contra esse deprehenduntur vinum , oleum, frumentum , pecunia . Itaque de pecunia Divus Thomas sapien tissime adnotavit , pessime eos falli , qui summum bonum in pecuniarum copia, divitiisque ponunt, quod tali bono ut fruan tur, illud removere, arcereque ab se, necesse habeant : idem

que semen Philosophiae inesse puto versibus hisce Horatianis : quod Lambinus in copioso, ac docto Commentario observa. re debuisset: suid iuvat immensum , te, argenti pondus, O auri Furtim defossa , timidum , deponere terra Isuod se comminuas , vilem redigatur ad assem eis, ni ita fit, quid habet pulchri confructus acervus pScilicet, pecuniae usum natura nobis ea videtur lege tribuisse, ut quisque utendo ab se dimoveat , finitoque totius summae usu, ne frustulum quidem ita dixerim huius quasi corporis supersit. I. Iis , quae scripsi, non aliena sunt, quae persequar hac epistola, de statuarum, de Nomismatum aureorum vel argenteo. rum usufructu: quibus sermonem attexam de usu fructu percipiendo ex agri cultu, non frugifero illo quidem, sed solius amoenitatis gratia comparato. Nostri veteres Iureconsulti non ea tantum in fructu posuere, ex quibus quisque fit ditior, sed ea etiam, ex quibus aut honesta voluptas capitur, aut Ornatus, ae decus ad civilem vitam degendam opportunum , propterea quod aliquo modo in rationem utilitatis cadant . Ac statuis quidem , signis, gemmis, si ad civilem ornatum habeantur, utilitatem nobis comparari, egregie Constantinus Imp. animadvertit I vetuitque propterea, ne quis tutor existimaretur cogi a Se natusconsulto, quod factum fuerat secundum Orationem Severi Imp. hasce res vendere, ut pecuniam redigeret , quam bonis nominibus, cum pupilli sui commodo ac beneficio , collo. caret: ait enim : Lex indicat Senatusconsultum , quod memoravi, ut & Cuiacius observat quae tutores , curatoresque necessitate a rinxit, ut aurum, argentum, gemmas, ceteraque

69쪽

musilia pretiosa venderent , omnia que ad nummos redigerent multum minorum utilitati adversa es. Nec vero domum vendere liceat , in qua Majorum imagines aut non videre, aut avulsas videre , satis es lugubre . Utilitatem eandem locus Pauli, in L. i . mirum in modum ostendit: Plerasque res , inquit, aliquando p opter accesonem emimus, sicut, cum domus propter marmora, .ών, .is.. oe saluas , ct tabulas picias , emitur . Cum ergo tanta rerum

istarum utilitas esse , prudenti hominum opinione , in civili vita , 3udicetur; merito placuit veteribus Iu reconsultis , earum usumfruetum legari posse.

x ἰαλ. it. a. Nomismatum , ait, Pomponius aureorum vel argenteo

P rum veterum , quibus pro gemmis uti solent , usu ructus legari potes . Apparet, verum a Pomponio usumi uetum significari; ratur quod scripserit : quibus pro gemmis uti solent . nam eo consilios ita seripsisse Pomponium existimare debemus , ut hoc genus nomismatum distingueret ab iis, quae pecuniae habent rationem pecuniae vero quasi usu ructus est ex SC '. ut ostendi Episto la, quam haec excipit cuiusmodi sunt nomisinata , quorum Horatius meminit, 3 quae, cum Philippi incedonum Regiat ' eifigie insignita essent, Philippi nominabantur . Retulit acceptos, regale nomisma, Philippos.. .is p.ri Quod genus pecuniae Plauto etiam non semel memoratur: ε

. sona , . Imo , ut iste nobis dixit, quo accures magis, Tercentos nummos Philippos portat praesidii. 1 PM- Philippei quoque apud eundem: Deo ε. hic sunt numerati aurei Tercenti nummi, qui vocantur Philippei.

Quamquam non hoc nomismate Romani pro pecunia usi sunt, sed Macedones , ut ex Horatio, qui ante versum a me prolatum, dixerat :Gratus Alexandro Regi magno fuit ille Cherilus , qui incultis vermus, ct male natis , Retulit &c. tum vero tota Graecia, cuius mores exprimens Plautus in Comoediis , monetam Graecorum usurpatam commercio debuit Iecensere. Romanis vero, navis, ac Iani simulacro nomismata

70쪽

t a s gnarunt sua : quo respicit Ovidius, cum ait Finierat monitus : placidis ita rursus, ut ante , Clauigeram verbis alloquor ipse Deum: Multa quidem didici , sed cur navalis in aere Altera signata es : altera forma biceps pNoscere me duplici posses in imagine, dixit, Ni uetus ipsa Aes extenuasset opus ut alia signa Romanae pecuniae praeteream. Nomisma Horatio dictum est metallum pecuniae habens rationem. Numisma dix re alii. Martialis: Ocio vides patulo pendere numismata rostro Alitis. Et: Cum data sint Equiti bis quina numismata, quare Bis decies solus Sextiliane bibis λIgitur manifestum satis , Pomponium scripssse: quibus pro gemmis uti solent : ut nomismata isthaec ab iis secerneret, quibus homines pro pecunia uterentur. Sed quinam , rogabis, hic usus

erat veterum nomismatum aureorum vel argenteorum Pro

gemmisy Unam vidi Glossam Accursianam, quae id quaesierit, ac dixerit: Erit fructus in hoc, quod pro gemmifi, tamquam monilia , portentur ad pectus ; & citat locum alterum in Pande-elis , ex quo coniicio, Glossam non distinxisse nomismata haec ab iis, quae pro pecunia usurpantur . Nam eo loci verba sunt.' Marcellus scribit , si tisi decem nomismata sint sub conditione

legata, oe mihi decem usu fructus pure r deinde heres .... δε-cem fructuario soluerit . . . . efectumque, cum Iam nummos vindicare non posset Oc. qui Iocus accipiendus erat de legato usu- fructu pecuniae, ut recte accipitur a Cu)acio 3 sne haesitatione. Nulla enim gemmarum est mentio; praeterea nummo1 vindicari non posse dicit Iureconsultus I nummi autem , sine ulla adiectione, pecuniam significant, ut notum est , & ab Ulpiano etiam docemur ε scribente : NUMMIS DEPOSITIS, Ddiacem non o ortet oec. nisi forte oec: quid enim si sub poena PECUNIA M debuit , aut sub pignore , quod quia DEPOSITA ei PECU NIA abnegata es, distractum es ΘSed quid illud, quod de naoni litus, quae a collo ad pectus descendant , Glosia comminisci

tur 3

SEARCH

MENU NAVIGATION