Petri Morini Parisiensis presbyteri et theologi ... Opuscola et epistolae

발행: 1675년

분량: 542페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

statis crimine teneatur , qui factione aliqua& conspiratione in perniciem principis comperta , rem consulto tegit: an non proditores merito existimaremus, si auctoritate & imperio tuo ad aperiendas communis mali cau-1as acciti , res eas dissimularemus . quibus consuli oportet 3 Ac quamvis non fugiat nos

vetus Proverbium , obsequium amicos , veristat.m odium parere o contra tamen sentimus,& arbitramur veritatem confirmatam auctoritate tua, tantam vim habituram esse, ut.

quoniam tibi probata I uerit, ab omni be-DE accipiatur. Ac dedeceret nos,ess etque alienum ab ossicio nostro eonsuere pulvillos ut Ioquitur Propheta j sub omni cubito manus,& facere cervi ealia sub capite universae aptatis , ad capiendas animas , & vitia peccataqua propaganda. Et quoniam aeger curari non potest , nisi

prius causa mali aperiatur . aperiemus vulnera nostra & simplomata, quibus affligimur: nec tegemus dissimulatione sensum dolorum

nostrorum, a 'te tanquam a medico , opem

expetentes. Qua in libertate, dicendi , Vere cundiam tamen Majestati Tuar, & modestiam nostram praestabimus , n immemores loci Q nostri atque ordinis. Tria esse constat, quae Statum tueantur, omnium Rerumpis. quaeque sancte observata Delicit tem asserunt , perniciem neglecta atque violata : principem locum Religio tenet, secundum Disciplina tum etialis tum bel- sica , tertium Administratis EVarii. Harum

igitur rerum cum summam perstrinxero, rejectis singulis rebus in libellos, qui offerentur a nobis, fundamenta aecilia videbor Alo

242쪽

narchiae hujus instaurandae, cujus status Ia, befactatus est harum rerum odiline & disciplina negle ista, licentiaque in Remp. impot- tata per diuturnam bellorum civilium , fa ctionumque intestinarum calamitatem. Religionem autem' primo posui loco , propterea quod primus conseimus populorum fuit a fera & agresti vita discedentium & civilem eolentium societatem , religionis inter se vinculo ad mutuam concordiam devinciri. mobrem, ut Plutarchus scripsit, si omnes orbis terrae oras lustrabimus, memoriamque replicabimus, cum veterum tum recentium rerum pub. nonnullas reperiemus Regibus carere potuisse , alias legibus , alias literis, moenibus, domiciliis, divitiis caeterisque

mirus, quae ad communem Societatem nece sariae videntur ; Verum nulla reperietur, quae

Religione ad colendum Deum imbuta non fueriti ac facilius, inquit , est urbem absque sis condera , quam sine Religione populum eo

gregare. Itaque Veteres omnes legissatores uti demus, quamvis idolorum cultores, instituta de disciplinam suam auspicatos esse a qualicunque cultu Dei ceremonia religionum ut Deucalion fecit apud Graecos , eurgus apuae Lacedaemonios,apud Athenienses Solon; Romu ι- δc Numa apud Romanos. Denique in omnibus Imperiis , primum Societatis Civilis fundamentum fuit sancta & inviolata religionum observatio. re qui ex omni memoria rbspublieas

administrarunt , nihil magis extimuerunt , quam religionis perturbationem , atque innovationem e cum intelliserent , religionem l quae Societatem hominum continet , ,su

243쪽

is cono. Ordinum Bles. Is 77. I 8s

damentamque legum est ) violari dc laedi non posse incolumi Reipub. 1tatu. Nec temere magnus ille Romanus Orator dixit, labefactata religione fidem hominum concidere , miramque civilem perturbari: cujus rei multa in omnibus rebulpub. bene constitutis exempla prodita sunt.

Quod si investigabimus, quantopere Athenientes qui caeteris G raecis sapientia dc prin sentia rerum praestiterunt, religiρnis sim integritati studuerint, ex solo Socratis exemplo comperiemus, eos diligentissime cavisse, ne religiones novae in Rem p. inducerentur. Εjus

enim inimici qui periculum capitis per calum

niam inferebant, nullum gravius in eum crimen reperire potuerunt, quam quod religionem induceret, a majorum institutis abhor-Ientem , eamque ob causam Plato dc Xenophon in eo defendendo , plus laboris & operae in eo

crimine diluendo , quam in caeteris consumpserunt. Socrates praeterea, clarus inter Graecos

Orator, in Principis institutione, eum hortatur, ne majorum suorum religiones immutet , quod ex ea mutatione confusio rerum mnium perturbatioque eqnsequatur.

Α prima item origine Reipub. Romanae haec in primis lex Romuli fuit, Deos peregrinos

ne colanto. Αc Numa Pompilius secundus Rex, cum Religionem Romanorum constituere in animo haberet, Pontifices creavit, qui, ut ait Livius, darent operam , ne novis peregriniseeremoniis jus diυinum religioque pollueretur. Post quam veris penes Augustum Caesiarem universum imperium fuit, cum is ad proximos amicos retulisset, de constituenda Repub. hoc ei eonsilium Mecana. clarus Senator dedit , ne

244쪽

mutari religionem pareretur , quod ea mutatio ad res novas moliendas , perturbandumque Reipub. statum viam quandam muniret. Multa Pudete-aea exempla e vetustate reperiri possent, quae Praetermittam , ne in rebus adeo claris Oratio

mea consumatur.

Quod si veteres cultores idolorum , Verae religionis ignari, eamque solam Dei cognitionem habentes, quam natura in magnis tenebris & obscuritate rationis humanae attulisset, religiones tamen suas absurdas atque ridiculas singulari diligentia & pertinacia Tetinuerunt e quanto nos Christiani studiosus, qui fidei nostrae veritatem acccpimus ab instiratione & doctrina Spiritus sancti, ab ipuus ore Dei, praesenti filii ejus humanitate , sermonibus ejus, miraculis, morte, passione, a sanguine martyrum, doctissimorum hominum disciplina , perpetuaque Ecclesiae serie dc successione , quanto, inquam, majo icontentione religionem nostram , tot tanti iaque aut horitatibus ac testimoniis comprobatam, defendere tuerique debemus Quam incenso studio haee is nobis retinenda fides, vetustate temporum confirmata 3 Quantopere execrari debemus omnes alias de Ino divinisque rebus sententias, praeter eam , qua ad Iesum C Mistum vocati sumus, ipsius Bapti Gm O regenerati, cumque eo sanctissimis Sacramentis consociati & conjuncti Z Nam si hoe eonsilium religionis inviolabiliter conservandae commune fuit nationum gentiumque omnium,an non potissimum a nc bis Christianis suscipi endum est , qui religionem tenemus non ad colendam modo socie- Latem civilem , veram ab ipsa expectamus

245쪽

aliam , postquam hac vita perfuncti sueti mus, certam aeternamque societatem que tam certam sciamus esse fidei nostrae firmitatem , ut si de coelo veniat Angctus,aliamque doctrinam afferat,quam quae Apostolica traditione accepta est, repudiare & aspernari debeamus 3 In mentem nobis veniat, quod lege Dei tam sancte praeceptum est non patrem nostrum, non filium , non amicum, non uxorem , nullum denique audiendum es.se, qui religionem objiciat a Deo abstrahendam, severE potius & acriter persequendum, atque judicandum. Ut igitur congregati ad civilem societatem, Religionem tueri debemus: ut Christiani vero, multo majora Osficia praestare, tum propterea quod eam certissmam verissimamque esse scimus , tum qu bd imperiis praeceptisque Dei ad id informa

mur.

Huc aecedit, quod Franci sumus , 'amque ob rem omnibus vinculis ad Religionem Christianam defendendam obstricti. Francia Christi fidem Imperio Cudorii publicε olim acceptam , integram post atque inviolatam saeculis omnibus conservavit. Francia, cum reliquus orbis Christianus distraheretur u riis perniciosisque sectis , quae adhuc usque fuerunt, constantiam in Religione Catholica tenuit, nec se in ullam falsam. doctrinam induci passa est. Francia Christianae fidei auxilium perennc & propugnaculum fuit , ejus- ue bostes vi & terrore compressit. Francia enique in asserenda ac vindieanda fide Catholica , caeteris omnibus longe antecelluit orbis terrae nationibus. Ea vero quantum caedignitate sua deperderet, quantum de

246쪽

Inatione, quantum a sua in Deum pristina de deficeret ὶ Si deponia gravitate & Religionis constantia, has discordias & sectas diutius perferret, atque oculis suis effraenatam intolerabilemque licentiam , variarum Rel gionum specie, obversari pateretur Has ob causas, Christianissime Rex, Ecclesiast cus Ordo Te in bonam partem accepturum arbitratur , pro studio tuo perpetuo, animoque in fidem Catholicam, quod nunc a te maximo studio contendat , ut in regno tuo unius Religionis exercitationem & cultumi versari jubeas, omnemque Ministrorum coIIuviem &pestem quam- primum expelli, qui doctrinam insolenter nefarieque praedicant, a vera, Catholica, Apostolica, Romanaque fide & disciplina abhorrentem. Nec vero dubitamus, quin ad hanc rati mem voluntas tua sponte sit incensa, cum Schonor Dei, qui tibi antiquissimus est, quique hoc in Regno miserabiliter antea est a fictus, ad id te hortetur , dc charitas populi curae tuae commissi, & existimatio tua atque dignitas. Quod si h ajestas tu vetustatis memoriam replicabit cognoscet Franciam quandiu unius vinculo Religionis fuit devincta, amam & gloriam nominis sui longe lateque propagasse , arma sua per omnes terras circumtulise , de Religionis Catholicae hosti- 'us victorias triumphosque reportasse, easque res gessisse contra infideles gentes , eam

gloriam sibi peperisse in Asiaricis populis ,

Asrieanis, Indis, Persis, Tartaris, MauriS, . Saracenis, ut ab illis gentibus Christiani omnes Europau, Franci nominentur. Cum enim externae illae nationes, solorum Francorum ex

247쪽

Christianis arma senserunt , Latinum omne Christianorum nomen una Francorum appellatione comprehenderunt.

Postquam vero Francia in duas diversas Religiones discissa ac discerpta est, conside- Iemus , quaeso , quantum decesserit de ejus veteri fama & gloria. Nam quae maximae parti Europae imperabat, quae longinqua regna ad imperium suum adjungebat , cujus denique nomen bellicosissimis nationibus erat terrori'

Post hoc infelix inauspicatumque dissidium

in eum est adducta locum, ut externa arma

in viscera sua receperit , legibus propemodum & conditionibus finitimorum suorum& hostium paruerit, atque in se crudelis &saeva, corpori ipsa suo gladios tutentarit ; quaeque a caeteris nationibus invicta fuerat. se ipsam eliserit,afflixerit,funditus perdideri Hos fruetus attulit pestilens illud δc lanesium novarum opinionum seminarium, quod etiam germina feret multo periculosiora, nisi, pro populi tui spe atque expectatione, quam pri--m his malis succurraS. Meminisse te, Clari e Rex, oportet, magni Cudosai sceptrum manu ista regia teneri , qui princeps Monarchiam hanc ad ejus reli- ionis proressionem adjunxit , quae nunc inubium atque in controversiam hoc eodem in regno vocatur. Tu Chiladeberti haeres , qui homines male de Christiana religione sentientes cum ferre non posset, Visigotis haeresi Α- 1iana infectis bellum intulit, eosque coegit ad sanctae Catholicae Ecclesiae conjunctionem

sedire.

Tua Majestas Carali illius eoronam gerit capite suo, qui proptςI IςIum ma-

248쪽

gnitudinem & gloriam Magni cognomen adeptus est, armis & virtute Catholicam religionem amplificavit, sanctaeque Sedis Apostolicae auctoritatem atque dignitatem contra hostes acerrimos potentissimosque defen- dit. Tu locum atque amplitudinem obtines , qui Albigentes haereticos a . Societate Catholica disjunilios, maximo studio animoque persecutus domuit ac subegit.

Tu in solio sedes clarissimi celeberrimique Regis Sancti Ludovilei, qui in defensione ac propagatione fidei Jesu Christi, nullis facultatibus, non viribus & copiis , non capiti suo pepercit, christianisque gestis suis coronam& nomen Sancti promeritus est. Ac ne in

enumerandis omnibus orationem consumam recordare nepotem esse te magni illius. Regis Francisi I. qui lumen fuit atque ornamentum pietatis religionisque christianae : filium Henrici, cujus laus & memoria aeterna futura est: Fratrem Catholicorum in primis principum Franeisci secundi & Caroli noni, quibus Pacem veniamque det Deus. Q.uod vero Te propius attingit, Tu ille clarissimus Henricus , qui cum Andium Dux etiam esses ac Regis Frater, defensionem Ecclesiae suscepea i , tam multa gesseris,lam mul- 'tas victorias reportaris, ita siepe fidei Catholicae hostes domueris , ut Christianum orbem impleveris nominis tui gloria. Atque existimamus omnes te nec oblitum esse , nec unquam obliturum sanctissimi Iurisjurandi, quod initiando dedisti, non solum te religio- .nem Christianam & Catholieam esse dese sirum . sed amplificaturum etiam omni

249쪽

ope , nec ullam aliam religionem toleratu

rum.

Quod si unquam jurejurando sese devinxit ullus princeps ad fidem praestandam , hoc

te Sacramentum ita obligat ad tuendam religionem , ut contrariam, salva cunscientiae inistegritate, ferre non possisis salvoque jure regni tui. S cis et nim, cum Jesu christo pactum te esse, sceptrum ea lege accipere, ut te Catholicae religionis defenfbrem praeberes : ut etiam in eo solemni jurejurando , Corpus & Ianguis Christi pretiosus ero pignore a te sumpta sint. Si vero fidem sanctissim E datam nunc falleres; an non intelligis Deum merito tibi offensum iri 3 An nescis omnia quae adhuc perpessi sumus mala. ab ejus oriri offensione tDatoque tibi sceptro certis conditionibus, fore, ut tibi de ma ibus extorqueatur, si fidem tam solemnibus ceremoniis datam violatis Ae quc madmodum te Deus ad fidem exolvendam invitat, ita populus universus earum eonditionum commonefacit, quibus Rex factus es, a quibus discedere non potes violato

jurejurando, quin Christianissimi quoque no

men amittaS.

Nec dubitamus, quin cum haec omnia ante Deutos ponas , majorum8ue tuorum mem riam excites, perseveresque in pristina vim

tute atque prudentia : videas in vita poplitum tuum ad ovile redactum sanctae & Catholicae Ecclesiae, cujus veluti parens & defensor es. His rationibus magni illi Hierosolymorum Reges David. salomon, Abia, Josaphat, Eeteehias, Iosias Dei gratiam & benedicti nem sibi pepererunt, consecutique sunt ut res

. bene sbi evenirent: qudd summa diligen-

250쪽

191 oratio P. PE pinac GaII. Primat.

gentia religionis sanctimoniam & puritatem conservassent, disciplinamque cultus Divini depravatam instaurassent. De te itidem speramus , fore , ut illorum insistens vestigiis universam Galliam ad fidem Catholicam adjungas. Hoc autem tam ebreghe voluntatis prvinium suturum est, ut tam forens hoc regnum , quam cum maXimc , aetate tua vi

deas.

Atque, ut hoc Deo gratissimum erit, ita tibi coronaeque tuae per- quam honorificum Quod facile intelliges, si considerabis, . nullum hoc tempore Regem esse , .nullum principem , nullam. civitatem , aliquot Barbaris populis exceptis, & Turcarum Tyranno, cu aus execrabiles mores atque instituta tantis nobis odio esse debent , ut solius mentione nominis exhorescamus, quae populum patia tur aliam suscipere religionem & abhorrcntem ab ea, quam ex sententia & authoritate Ecclesiae, magistratus probat. Nec audiendi sunt, qui vel priueipis vel magistratus potestatem ita perstringunt atque extenuant, ut ad fidem & certam religionis disciplinam populos cogere non possit. eosque potius debeat ad arbitritum suum Mconi cienti re ut loquuntur j libertatem pati

vivere λ Haec enim sententia ab omnibus semper Christianis explosa & repudiata est , praeter quam a Manichaeis & Donatistis, qui defendebant, neminem propter religioncm cogendum esse, sed suae quemque libertati atque arbitrio permittendum. Atque ij, qui a te hanc licentiam extorquent , non permittunt aliis. Quibus enim in locis rerum potiantur, tantum abest, ut Catholicis

SEARCH

MENU NAVIGATION