장음표시 사용
271쪽
pore vixit Ferdinandi majoris, & Alphon si ,
Regum Neapolitanorum , centum ab hinc circiter annis , in libris de Repub. contendit,
hac potissimum lege de alienigenis prohibendis a magistratibus , Rempub. Venetam florentissimam stetisse. Praetermitto aliorum populorum exempla, ne molestus sim. Tacere sane non possum , leges Gallorum, quae caeteris rebus necessariis consuluerunt , hanc quoque tuendae Rei p. partem attigisse Anno enim Domini millesimo quadringentesimo trigesimo primo, regnante Carolosimo, lata lex est, qua & magistratuum & 1acerdotiorum consequendorum facultas peregrinis adimebatur , eaque lex in Curia Pari siensi confiimata est, quae curia tum Pictavij abebatur , propter bellorum motus. Nec Vero praetermittendum mihi videtur
hoc loco praeceptum Philippi Cominrii Historiographi celeberrimi ; molestum esse atque
odiosum munera & honores Reip. peregrinis deferre, qui nullo modo tam grati & probati esse possint, quam ciVeS. Et quoniam haec consensio est nationum omnium , hoc jus gentium ; obsecramus Te, quam maximo studio possumus, ut magistra ius muneraque hujus Regni tum Ecclesiasti- Ca, tum laica , tum militaria, Francis ipsis& indigenis mandes, quorum maXime intero est Rempub. salvam esse, quique in eam egregio studio ac voluntate sunt ό quod in peregrinis esse non potest. Hoc autem in sermone principes excipio. Maximam vim haec ratio habitura est ad reconciliandas hominum voluntates, & ad satisfaciendum plerisque m
hoacstia & probis vixis, qui se contemni pu'
272쪽
tant, cum sibi vident externos, non pari fortasse dignitate praeditos , anteponi.
Constituta igitur publica tranquillitate,extinctis factionibus , restitutis veteribus legibus, delatis honoribus & magistratibus nullo pretio virtuti & dignitati civium, recuperabit Gallia pristinum splendorem, hisque institutis tam florebit posthac Regnum suum, quam
antea perturbatione temporum & calamitatibus deformatum est.
Superest ut de tertio dicam, quod veluti fundamentum 'est, & quidam nervus Reipubi icae. Hoc autem. AErarium est in quo eae difficultates sunt quas vel acutissimi homines vix explicare possint, quod in eo duae res resi- .leant ita contrariae inter se, ut una fieri non posse videantur. Tum enim grave & molestum est populo tuo, qui Principem suum admodum diligit Ec observat, coactam esse Ma jestatem .ium . propter dissicultates & incommoda temporum patrimonium suum venumdare, maximam alienare vectigalium partem,& tamen magnum aes alienum adhuc habere. Tum nobis persuademus omnes te populi misericordia commoveri, pro pietate in eum Melementia tua, dum eum audis, tributis, mutuis, subsid iis extraordinariis vexari & affigi. Nam si poneretur ante oculos tuos summa subdu sta eorum, quae aliquot abhinc annis in omnibus Regni Provinciis exacta sunt jussu tuo , tum propter ina mensos sumptus, quos ad primi elarum tutelam fieri oportuit ream grandis ea summa videretur, ut commemoratione exhorresceres.
Ut autem huic gravissimo malo inccurra-rur, ejus cauia diligentissime investiganda est
273쪽
Pro certo sane habemus tantum aes alienum Regno tuo contra fium non esse, cum Carolin
Rex in id. suscepto Regno, inciderit. Libera tionis autem consilia prudentissime ceperat Mater tua, quae fracta ereptaque sunt bellorum intestinorum tempestatibus, quibus Caroli tempora, tuaque jactata sunt. Graviumque multo malum factum est, cum propter sumptus qui extra ordinem bello Disti uinctdm quod ab adversariis vectigalia plerisque in locis sunt intercepta. Sed tamen multa Regna scimus cum gravi alieno aero oppressa essent, frugalitate & diligentia liberata esse, non maximo populi incommodo. Imperante Heliogabalo principe omnibus flagitiis & sceleribus cooperto, tenuissimum fuit & maxime exinanitum aera rium , cum tamen Alexander Semerustissimus Princeps, qui illi successit, tributa Monera populo amplius dimidio levaverit, quatuordecimque annis , quibus imperavit , aes alienum a superiore Imperatore conflatum dissolverit, bellumque Parthis & Septentrionalibus populis intulerit, Haec autem in primis tum fuit administrandi aerarii diligentia, quod qui pecunias tra-oabant, tam attente observarentur, ut eum
fallere non possent, certaque poena confestim
afficerentur , si quid flagitii admississe deprehensi forcnt Caroluc vero minim , virtutes Sapiens appellatus , septem - decim quibus regnavit annis superiorum Regum aes alienum luit , pretium redemptionis Regis Ioannis Patris sui , magna ex parte di solvit, patrimonium suum nexu & pignore liberavit,
bellum nihilo securius gessit cum Anglia,
274쪽
multisque praeterea principibus sodiis ae foederatis , auXiliosuit, in iisque regibus Castigia 'di Scotia. Moriens vero ille ReX , tantam vim pecuniarum in arariS reliquit, ut nullae unquam majores fuerint. Et tamen levia ab eo & moderata tributa populo imperabantur.
Atque ille optimus Princeps, & suorum amantissimus religioni habebat, quod populus nescio quibus tributis, propter dissiculta tes & incommoda Galliae, vexatus esset: Supremisque mandatis egit cum filio ; ut cum Primum posset, populum sublevaret. Maximum autem illi Regi vestigal fuit, parcimonia
α frugalitas,& diligens atque accurata aerarii administratio. Duae farie res csse videntur, quae Reipub. copias frustra nulloque emolumento eXhaariant : Largitiones immenta , & indiligens tractatio aerarii. Considorabit autem Majestas
Tua quod bona venia dictum sit j num exaetas a populis pecunias utrumque horum ex Parte, consumpserit. Non adeo sane liberalitatem principum contrahendam esse judicamus, ut quibus videatur, largiri non liceat: haec enim munificentia dignitati corum ac Majestati in primis convenit Verum largitio non ea quidem tollenda, sed moderanda est & exercenda nullo Reipub. detrimento. Si enim tum effundit omnia liberalitas, cum dissicilia tempora & perturbata sent, cum aerarium angustum est , eum populi copiae tributis acciduntur , eo molestius hoc negocium ac periculosius est, quod
imponenda sunt onera universis, paucorum locupletandorum gratia. Fiscus autem & et
rarium publicum , ut Adrianus Imperator dicebar,
275쪽
cebat, veluti splen est in nostio corpore, qui quo plenior est &finflatior, eo gracilius est atque atrenuatius corpus reliquum. Eodem modo cum fiscus amplificatur , ut nonnulla opibus augeantur , deteritur. pNullas, atque
Nec vero inficiari quisquam potest post
- aliquod tempu5 largitiones , proterat ii copiis immoderatas & immensas Diste. Et tamen agnoscimus calamitatem temporum in causia fuisse , quod periculosum es et improbitati .hominum negare, qui, si aliam conditionem secuti essent, multa mala & incommoda po-: tuissent Reipub. inferre. Cui perversitati. Obviam iretur, sepe in rebus publicis instit tum est, ut ejusmodi immens, donationes vel revocarentur, Vel temperarentur. Haec autem non ideo dicia sunt , ut libera- Iitati tuae modus statuatur & lex ; confidit enim populus judicio tuo, sapientiae, prudentiae ; speratque fore ut munificentiam temporibus suis metiaris, nec facile vincaris noni nullorum hominum odio , atque importuni tate. Sperat item castigatrurum te nequitiam α incuriam, quam aerario tempora importa-Tunt, eam autem duabus ex causis oriri at-bitrantur. Prima causa est multitudo miniseriorum & officiorum aerarii. quae tam magna est, ut eorum sumptus - praemia, salaria dimidiam prope partem consumant ac devo xent 2 ut nonnulla: ΡFovinciae sint e quibus il- latus in aerarium numus aureus, vix ad qui utique argenteos redeat.
l, Carolo sexto regnante graves querelas Ordines Regni habuerunt, quod quinque inae- istores extitissent, qui antea duo essent. Quid
276쪽
illi antiqui homines dicerent si hoc examen cernerent O raestorum inutilium p Nam cum olim unus modo su inmus Quaestor elser, hodie quadraginta sunt. uid si pro uno store, si in accipiendis atque audiendis explorandi que rationibus publicis pro uno Proetore, qua tuor j udi cibus , qui judices ex magistris Regiae domus legebantur , pro seX Cognitoribus,
ducentos homines in hac rationum curia viderent ὶ Ut plane; dici possit, ab horum hominum salariis vetera oninia Regni, vectigalia superari.
Ouamobrem ἡ Republ. fore videtur, haee omnia ossicia nuper instituta tolli & obrogari , redditis rationibus ab iis qui obnoxii sunt: ita eisina & onere levabitur populus, & aes alieanum facilius dissolvetur. Nec audiendi sun4 qui tali abrogatione , quaedam commoda,
quae casus nonnunquam fert , interitura dic. . , putant: haec mim facultas colligendae pecuniae , casu oblato , non tanti est, ut maximis detrimentis, quae Galliae et rarioque inferuntur, redimenda sit.
Altera in ale administrati aerarii causa , 1 necessitate fitem profecta est : quod gravissimis damnis mutuas sumpseris pecunias, suscepto
una eo , quanti creditorum intererat , teque iniquis conditionibus eam ob rem obstrinxe--ris tum 'externis fiominibus; tum popularis us, qui dissicut tales tuas aucupantes in contractibus suis sibi expensas tulerunt donatio nes, praemia , salaria , pensione S, cceteraque sine ulla ratione, quaeque parVO empta, V ro pretio eXpensa ferebant. Itaque ea lucra, aliaque quη pro eo , quanti ipsoriim interesset, consequati sum , absumunt & excedunt
277쪽
in Conm. Ordinum Blas. Is s. 2
amplius dimidiam pariem impositorum nu Per populo tributorum ac ve stigalium.
Quod si hujusmodi homines cum iis, qui
tibi in RepubL. navant operam, Improbam consensionem inirent, res nostrae pessimo loco essent. Tua cnim bona perpetuo obligata &addicta nunquam elui vellent, quod ex angustiis rerum tuarum locu Pletarentur. De
quo nihil amplius dicam, qdam, Regno Lu-alosici Vndecimi, & Philippi pulisei, propter similes usuras, hujusmodi atomi um bona publicata fulta.
Anno vero miles mo trecentesimo quadra- gesimo septimo, cum in eoSquaereretur, commpertum est, cum ratio haberetur . quid quaestus, quidque pro eo, quanti interfuisset, tulissent: cos . pro sorte ducentorum quadraginta millium pondo , an lius vicies mille millia pondo lucri habuisse. Dubium autem pe-mini esse potest, quia, si tam severis quam olim, quaestionibus Jaaec investigaretur, magnae deprehenderentur summae immoderata xum usurarum , quae eo intolerabiliores sunt, graviorique poena afficienda, quod tum privatorum modo intererat ea flagitia plecti , nunc vero Rcipub. maxima utilitas agitur. Haec breviter de aerario persti inximus et quae majorem investigationem desiderant, tabulis literisque nostris complexuri. In extreIna jam oratione, quaedam de Ordine Ecclesiastico at-
Quae civitates bene constitutae unquam Minoratae fuerunt, in iis civitatibus, qui praefuerunt rebus sacris a quibuscunque soneribuis immunitatem habuerunt, si ve quae patrimoniis, sive quaepcrsonis indicuntur. In quo si
278쪽
iiiitium ab ea dignitate & authoritate faciam, quam veteres Galli Druidibus attribuerunt,& mores replicem veterum Rerumpub. quae
veluti Regibus sacerdotibus suis & magistris
religionum ac ceremoniarum honorem habuerunt , nimium isortasse diligens esse, causaeque susceptae studio efferri judicer: Ea igitur modo repetam, quae proprie ad teligionem nostram pertinent.
Nam poit quam palam Christianum fuit
Romanum Imperium, vindice ae defensore Catholico principe Constantinρ decretum est, ea bona , quae seposita essent ad colendum. Deum & religionem tuendam, omnium Onerum & privatorum & publicorum vacationem habere. Quod institutum, natum simul
cum parta Christianae religioni quiete retranquillitate , inviolabile post & sanctum fuisse, Imperatorum leges & edicta satis magno argumento sunt. Imperatores si egregiam laudem & immortale nomen adepti iunt, propter attributos Ecclesiae Dei honoreS , atque immunitates: Reges F anciae, quod ea tuerentur, & authoritate sancirent, atque etiam amplificarent hereditarium sibi Chri- Bianissimoram nomen , ac titulum pepererunt idque illis datum est , Corolo Magno regnantis qui maximo animo & consilio Ecclesiam adversus Lombardos dessendit, ea bona temere& insolenter occupantes, qui D si Leclesiae initiata, dedicataque essent. Ae si Christianarum iustoriarum memoriam repetemus, inveniemus Reges Franciae prae caeteris regibus singulari voluntate, pie
tate, religione, fuisse in Ecclesiae jure, diguitate, majestate, praerogativa, privilegii ,
279쪽
rebusque omnibus asserendis, ac tuentlisiveritosque esse quam maxime , ea vertere in rem titilitatemque suam , quae devota Deo & con-1hcrata essent. Nam multa Deus in multos e. Nempla edidit, quantopere scelus eorum detestaretur, qui rebus divino honori destinatis vim & manus afferrent, ab iisque semper meritas debitasque poenas iratus expetivit.
Crebra sunt & illust ria in s cris literis eXempla , quae, ne longior , neve molestus sim, non commemorabo. In iis quidem Dei judiciis, memorabilis ea defensio & vindicta est, quam contra Heliodorum suscepit, misia sum Hierosolyma ab Seleuco Rege Asti , ad
direptionem eorum , quae in templo consecra eta essent : cum enim is ad scelus perpetrandum sese compararet, ei se opposuit vir eximia majestate, aureis indutus armis, in equo magirifice ornato. Isque prioribus equi pedi bus tanta vi appetiit caput He iodori , ut is terram afflictus & elisus, a duobus ju venitibus compte hensus sit,& verberibus plagi que gravissime affectus, qui eum ita, ut meritus erad, acceptum, eXanimatum ac semine cem reliquerunt.
Hujusmodi exempla refricare cogimur, ut libellis quibusdam & commentariolis divulgatis respondeamus , quos nonnulli non optime in Ecclesiam animati hac in aula serunt , quibusque conamur omnia onera tua,& difficultates, & di lutionem arris alieni Ecclesiae injungere ue suadentque ut ejus bona& possessiones' venundentur. Monemus auretem Majestatem tuam , ejiasmodi consilia ab inimicis hominibus & malignis afferri, consiliis respondentia Iuliani Apostata, crudoli
280쪽
Iimi hostis nominis Jeiu Christi : illi enim ac
evertendam, Christialiam fidem nihil proesi- .vius videbatur & aceommodatius , quam bO-na Ecclesiae data & consecrata intervertere. Id vero consilium quale fuerit, indicio est poena , quam Deo judice subiit. . - Nee in leoe Evangelica exempla desunt vindidi easse Deum in usui patores bonorum Eccle- fasti eorum. Didicimus enim omnes, sententia Spiritus sancti, quam dixit per sancti Petri vocem, Ananiam & Saphiram mortuos concidisse, quod partem retinuissent pecuniae receptae ex venditione haereditatis. suae, quam Ecclesae donarant & conservarant. Qiuod si
illis nefas fuit id recipere,. quod a bonis suis profectum esset, injuria maxima est, id er pere atque auferre, quod alius Deo wonarit; α divino cultui Ecclesiaeque tuenda dica
Celseu magister equitum Gontrandi Regii Burgundiae, cum in rem suam Ecclesiasticas
opes vertisset, specie nominis aut horitati iaque Regiae, conscientia: aculeos introrsum Fodientes ante mortem expertus est. Cum enim
quodam die in Eecles a esset , audissetque harae Isaiae Prophetae verba legi, Va qui adiunguntiaomum ad domum, possessionem μή possessionεm,
veluti ea Prophetae sententia perculsus e Xcla-shavit. Hei mihi ,ho in capulaneum vertit Iedictio atque exeeratio, ct in stirpem meam. Nec ei postea quicquam bene processit, nihil bene ab eo gestum, vcrem misere atque infelieiter
Praetermittam exempla Cisdimisi seundi, Regis Francorum, & comitis Matisconenλ, nae Annalibus nostris prodita sunt.