Petri Morini Parisiensis presbyteri et theologi ... Opuscola et epistolae

발행: 1675년

분량: 542페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

stram & legitimam hqreditatem venisse cujus consei vationem illi me debere secundum Deum confiteor, iique omnes quibus patria chara est intelligunt, eique immortales laudes & gratias debent agerc propter summam vigilantiam, magnitudinem animi, prudentiam, laborem et quibus rebus consecuta est. ut ad incolumitatem regni , & ad tuendam

aetatem nostram , gubernacula teneret, & fluctuum ventorumque Levitiae obsisteret , factionesque & discordias comprimeret, quibus hujus regni status exagitabatur. . Teites vero omnes mihi esse possunt, me , cum primum per aetatem arma serre potui, Moperam Regi fratri meo regnoque navare, nullum unquam recusasse laborem , vitam eaputque meum discriminibus belJicis obtulisse. Cum motrium sedandorum caussa , sumenda arma fuerunt, vel communis conciliationis gratia deponenda, nemo id cupidius expetivit, memo libentius aurem praebuit aequis conditionibus constituendae paci S. . Nemo est qui nesciat, quantopere conatussim regnum hoc pacare , priusquam in Poloniam proficiscerer et quintumque incendium ex illo regno huc adveniens repererim , cum pleraeque urbes & castella a nonnullis tenerentur , rUni vectigalia interciperentur, interclusa essent commercia, populi mores magna ex parte licentia & petulantia perditi, summaque rerum omnium perturbatio. Quae cum viderem adveniens , lenitatem & clementiam m1 hi suscipiendam duxi, ut ab omnibus arma deponerentur , alii aliorum v Iuntati cόnfiderens', confirmarent sic se , dc meum consilium ac voluntatem intelligeretu

212쪽

ad pacificationem spectare & publicam retonciliationem ac tranquillitatem. Verum is Iabor , ea omnia consilia frustra fuerunt : ut coactus fuerim ultimis uti remediis ; quae, tanquam periculosos scopulos , devitaram , cum antea experiendo cognovissetia , quam multa damna & detrimenta rebupublicis bella intestina afferrent,quotque & quantas calamitates importassent nuic populo : quae maIanisi sedarentur, videbam tributorum oneribus vexandum populum ad sumptus bellorum tolerandos. In mentem praeterea veniebat fore ut mihi sacultas eriperetur voluntatis meae ac benignitatis populo probandae, cum eum sublevare cuperem, & pro sua cuique dignitate gratifieari : ac prospiciebam optata omnia mea secus eVentura. Vere enim affirmare possum ,

mihi superioribus bellis nihil gravius & acerbius accidisse, quam incommoda miseriasque populi: quarum sensu & misericordia ductus,

saepe Deum maximo studio precarus sum , ut vel tantis malis finem quamprimum agerret, vel me laetatis flore & vita regnoque privaret, incolumi existimatione , quae Principi conveniret clarissimorum 'reguria sanguine orto et nec Me pateretur in his populi cladibus, qui rbus mederi non possem, senescere, & com mittere, ut regni mei memoria ad posteros infoelicitate esset insignis. Gratias quidem Deo maximas habeo, quod in saevissimis procellis ac tempestatibus animum meum confirmavit, fecitque ut confiderem me corona regia & sceptro ab eo deco- Iatum esse, non ad dedecus & poenam , sed ut

gloiiae ipsius & majestati servirem, liberali-

213쪽

tatisque & beneficiorum ipsius essem admini- .ser, eaque ab eo accepta populis milii obtemperantibus impertirem. Ipsum ego vere testari possum , omnia con silia mea ad salutem publicam & tranqui' litatem spectasse , & nunc spectare, eumque mihi videri tutissimum portum ex tam mul tis tempestatibus atque naufragiis. Hoc animo cum essem, & mecum ipse considerarem, multa undique discrimina & pericula imminere , clementiae tandem & communis reconciliationis consilia cepi : ex quό-bus eos jam fructus habemus, ut bello retii iij-- cendia , quibus Mic agnum conflagrabat, sedata sint: quibus nisi subventum esset, summa pernicies impendebat. Intelligo equidem illius flammae eas su- peresse reliquias , quae nisi opprimantur, Ie novabitur gravius incendium , quibus malis prospicere consilium mihi est , ut fit ma certa'. que pax constituatur, ex qua mi e ligo salutem hujus imperii pendere. Perspicuum en mest sine pace, caetera omnia consilia, edicta, Ieges nihil profuturas. Documentum itaque capiamus cum ex alienis malis, tum maximὸ cx domesticis ac nostiis. Mihi quidem persita leo fore , ut, si ossicium suum omnes Deo juvante facient, non prius dimittatur hic conventus, quam fundetur ac stabiliatur publica quies , communibus malis remedia inveniantur , perturbatio Oln-nH tollatur, disciplina publica instauretur. Nihil enim adeo dissic ile est, ut mihi non pol - . Iicear scelicem rerum eventum , modo mihi

obedientes populi, a quibus lecti estis, mecum consentiant.

214쪽

ouamobrem vos omnes oro re obtestor.

pro fide vestra & benevolcntia crga me , proeliaritate in patriam, uxores, liberos, fortuna sique vestras, ut in hoc Concilio , non libidini, sed rationi pareatis, communibus animis atque consiliis Regem vestrum Juvetis; ut otium & tranquillitatem constituere pota sim, di scordias omnes prorsus convellere, sanare & sancire quae violata fiunt, piistinam judiciorum integritatem renovare , mederi omnibus malis & incommodis hujus regni, ut valetudinem suam, robur, vires recuperare

De me velim, sic escistimetis, intelligere in me Deo volente , qui sim , nec ignorare , Cur ab eo in hoc summo honoris & dignitatis gradu locatus sm, nec abuti velle summo, quo piaeditus sum, imperio. Non me fugitis hujus administrationis rationem ei reddendam esse , sub ipsius oculis hoc in .consessa Profiteor, me officio ac munere fungi velle boni & justi Regis, populorrum salutem , quietem , tranquillitatem mihi cordi esse,

eoque respice e cogitationes omnes meas , ut

in imperio meo populum videam pace, otio, concordia frui, ex ruinis & cladibus prael ritis recreari , disciplinae labem, quam iniquitas temporum invexit, expurgari ac tolli , statum Reip. confirmari: Me polliceor in hac cogitatione dies noctesque fore , atque in his conatibus laborem omnem meum, curam , diligentiam, vitam denique ipsam sine ulla exceptione positum iti. , . Quod superest, pro certo habetote , idque spondeo, ac sidem regiam do, me obsei vatu

rum esse sanctissime, α diligentissime sanci-

215쪽

turum instituta omnia, ac leges , quas in hoc coetu tulero : earum nemini gratiam esse facturum, nec passurum a quoquam ullo modo infringi. Quare si consiliis meis mentes vestra: dc sententiae respondebunt , constabunt nobis fructus laborum nostrorum. Sperandum enim est divinam opem huic Concilio non esse defuturam. Quod si bene procedent consit ia no-yra , confido fore, ut hoc regnum populumque omni scelicitate tam abundantem Videamus, quam vidit superior aetas. Hoc omnibus votis expeto, hoc Deum assidue maxima animi contentione precor, hoc summum mihi videtur fastigium esse dignitatis , hoc si

consequar, me scelicissimum & omnibus rebus florentissimum esse arbitrabor. In Arca Regia Eless M. D. LXXVI. vi. die Decembris.

216쪽

ORATIO

MAGNI FRANCIAE

CANCELLARII

RENATI DE BI RAGUES.

IN CONVENTU ORDINUM

Regni, Blesis in Arce Regia,

Die VI. Decembris An. M. D. L X X v I.

HABITA.DD -- Gregorii P P X I II. e Gallico Lmin. reddita

Per U. C. Petrum Morinum Parisiensem Theologum. e

Uoa me jussisti, Rex Christianusiae,

exponere in hoc conventu, quo sta. tu sint res tuae, atque hujus Regni, quaeque remedia malis sint communibus adhibenda, faciis quidem factu prima facie videri potest , verum maximi iccirco

217쪽

momenti est, quod regni in eo vel salus vel pernicies posita sit. Quantis enim malis conflictemur , si recte considerabimus, & idonea medicamenta quaeremus, perspicuum est sorout non solum naec mala non serpant, longius que progrediantur, sed etiam omnino sedentur, & pristinum robur ac vires Regnum hoc Te cuperet. Sin autem per dissensionem & errorem animorum nostrorum, medicina spernetur, malum in dies ingravescens, tandem desperata omni salute insanabile futurum est. Qua in re, Christianissime Rex, hoc me reficit & recreat, quod egregiam voluntatem Mootimum animum perspicere mihi videor,

cum eorum qui adsunt, tum etiam omnium,

a quibus hi delecti & ad hoc Concilium Legati sunt. Nota & perspe ista est omnibus horum sapientia , prudentia , summus rerum usus. mobrem non magnus mihi iusti piendus est labor, ut eos vel edoceam . quam Ob caussam convenerint, vel ad officium & ad Remp. capessendam horter , facultatem dc viam fortasse invenire difficile erit in maxima & temporum iniquitate & obscuritate rerum. Verum divina ope fretus confido pore, ut haec omnia explicentur, &, an requam hic coetus Aimittatur , ad exitum veniant. Quamobrem, Optime Rex, cum hoc consessu agam , verbis & justu tuo , daboque opexam, quantum potero, ut & tibi & caeterisOmnibus a me istisfactum esse omnes intel

ligant.

Si eximios & nobiles oratores imitari studerem, Viri Curi mi, magnum negotium atque arduum susciperem, qui & jampridem hac arte destiterim, & septuagenarriis aetate

218쪽

16o oratia cancellariI Franci

. jam sim decrepita, quae fracta annorum numero debilitataque est, quaeque tum memo riam obruit, tum actionis vim omnem cnervat. Natura praeterea & voluntate mea ab

hoc dicendi artificio alienior fui, quod .iis

Conveniat potius, quos vel gloria & ostentatio ducit, vel fallendi studium .: a quo longissime abhorreo, qui rebus in omnibus veritatem & officii rationem sequar, quique Lacedaemoniorum morem atque institutum susci piendae brevitatis maximi semper fecerim , ac verissimum hoc dictum eue judicarim , Non decere hominem gravem, praesertim indignitate collocatum, sermone uti supervacaneo, nedum falso atque fueato. Quare peto a vobis, Viri Prastanti mi, ut me existimetis, vera simpliciter & sincere este dicturum, nec quicquam aut gratiae, aut odio, aut ulli

perturbationi mentis esse daturum. Locus hic nonnullis videtur esse longa ora-

tione explicandi, quae origo sit trium Regni ordinum, & quamobrem instituti sint, quaeque cx hoc more & consuetudinci utilitates nascantur. In quo & ea mihi arbitror perstringenda esse, quae ad hoc negotium pertianeant, & quae minimἡ necessaria sint, omittenda. Nomen sane hoc trium Gallici Regni Ordinum, omnia hominum genera complectitur , ex quibus Regnum ipsum constat. Si quis autem subtilius naec enucleare velit, non absque ratione possit affirmare , quadriperti m esse debere aut quinquepertitam divisio - nem hanc. Mea quidem sententia vetus partitio & recta est , & lubtiliorem tamen .divi-

sonem potest accipere , ut suo loco apost ex

219쪽

Mihi autem vetera repetenti , hoc trium ordinum nomen non videtur perantiquum es secum sine eo nomine . hujusmodi conventus celebratus sit , inde usque a veteribus

Gallis & Druidi bus , a quibus Concilia fiebant, religionis , judiciorum , caeterorumque negotiorum caussa. Qu9d etiam ex sexto

libro commentariorum Iulii Caesaris intelligi

potest. Satis vero hoe loco suturum est, moris hujus a Carolo initiam ducere, qui Regni Conventum hujusmodi habuit idque ejus filius non semel & iterum , sed

saepe usurpavit. Hujus autem filius Carolus Munm similia contraxit Concissia, cum potissimum ex Italia rediisset , qud ad riclesiae re Pontificis auxilium fuerat prosechus , regemque Longobardorum D,siderium fuderat ac fugarat maxima strage facta in I, subribus, & egregia de i lio Rege' parta victoria coloco , cui tum pulchra S)sea nomen fuit, quique post dici us , nunc Mortaria appellatur. Vormam is Rex Conventum frequentissimum egit, in eoque cum multa decrevit, quae' ad summam Rei p. pertinerent, tum bellum in saxones. Quod exemplum caeteri deinceps Reges secuti sunt , cum coetus haberi E Re p. esse judicarunt. Quibus coetibus cum alia nomina , tum hoc postremum

trium Regni Galliae oldinum impositum est.

Conveniendi autem hanc potissimum caussam fuisse puto , quod cum veteres Reges multis Provinciis potirentur, quae seorsim eorum parerent imperio , cumque iii unum Regni corpus redigere tam multas Provincias cogitarent, instituerunt eas in unum contrahere,

220쪽

ut iisdem voluntatibus onmes & sententiis conjungerentur , commune auxilium inter se ferrent, Regi obsequeren cur, seque & fortuis nas suas ad eum defendendum eonferrent ,

eonsimilibus denique legibus atque institutis

aeterentur.

Otiae Coneilia ut re iste & ordine possene

haberi, utque voluntates omnium & meiate, consentirent, existimarunt Reges nostri eam

distinctam Ordinum partitionem adhibendam esse, idque experiendo utile esse cogno.' erunt. Sic institutus Ordinum Conventus est, ut universum Regnum quod ex diversis longeque inter se disjunctis Provinciis constaret , facile posset cogi, voluntatemque ean-- dem omnes susciperent tuendi Regis atque Regni , communisque utilitatis & dignitatis amplificandae.

Regem nostrum haee eadem caussa hoc tempore commovit ad hunc coetum habendum, non ut in unum corpus adduceret Regni P.

Vincias, i jam pridem enim conjunctae sunt sed ut eas , quod civilibus atque intestinis bellis quassatae ae propemodum divulsae essent, in pristinum statum & conjunctionem

revocaret ; saceretque, ut qui hic corporibus adestis, animorum etiam conjunctione Meonsensione voluntatum copularemini, Reip. defendendae & propagandae caussa. Quamobrem hac constituta concordia ,

cum maximi potentissimique in orbe Christiano, vel potius in toto orbe Regni quasi personam quandam sustineatis , cogitate cum animis vestris , consulite , adjuvate pro sua quisque parte virili , ut universus populus, ut omnium ordinum, generum , aetatum hΘ'

SEARCH

MENU NAVIGATION