Collegium politicum, in quo de societatibus, magistratibus, juribus majestatis, et legibus, fundamentalibus. Item de universa ac summa Republ. Romana, utpote, de imperatore, ... De quibus praeside & auctore Christiano Liebanthal ..

발행: 1652년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

1 8 D. siebent alε COLLEGI I POLITI cI in ulnis & amplexibus me fidei illime enutrivit. Nega sti id mihi, quod planta ramis, quod simia catulis non

negavit . . 6. Inter Omnes curas domesticas, primaria dine debet liberorum educatio: toto enim Coelo eos aberrῖre ,

inquit Plutarchus, qui filiorum suorum curam , divitiispoiihabent, eosque imitari illos, qui dum magnam calceorum habent sedulitatem , pedem iptum parvi pen dent. Hinc Crates, reserento Plutare ho dicere est se in altissimam urbis partem ascensurum & ita alia Yoce , si liceret, Vociferaturum : Quorsum ruitis, qui omne vestrum studium in comparandis pecuniis ponitis; liberorum vero, quibus easdem relinquitis, nullam plane euram suscipitis: Rectissime igitur monet Philosophus lib. s .Polit .c. 8. plus curae diligentiae in liberorum educa tione , quam aliis in rebus esse adhibenbum. Omnia enim fiunt& fieri debent proprer liberos. Est ergo ma-sima diligentia in liberorum educatione adhibcnda tripli ei potissimum cla causa. Imprimis propter ipsum' Deum. Nam ut reliquae creaturae propter hominem, ut

ipsi in serviant, sunt creatae: Ita homo propter Deum, ut ipsum celebret & colat. At quomodo colet A celebrabit, si ab infantia & primis incunabulis a parentibus: ad pietatem non assuefatius t Praeterea fieri cle ipsum debet, propter Rempub. quia est fundamentum Reipubl. quod nisi probe curetur , corruit Rconsistere sir. miter , non potest. Porro propter ipsOS etiam parentes, quia in liberis, parentes vivunt, & non divitias, sed liberos suos in aeterna vita videbunt. Proinde illis etiam sunt in hac vita solatio, in his in senectute acquiescunt& omnes animi dolores in illos deponunt.

Otio omnia arcescere di contra motu serυari cuncto, testatar Plato in Tim. Unde Arist. t 7. Polit . ult. c.monet: iuersi quarto ct e sinto alatu anno . ubi membra si proportionemaeerzener3nt motuin quosdam a pirentibus impone dos se . non violentes sed moderatos r utpote ut curam membrorum Iust rum habeami, membra recte conformara ct iis decenter uti

diseant. Ad labores ea animi ct diseiplinam, qaarto ct qain-ro anno ncnsunt cogendi labore si quidem animi membra ipsρ-

152쪽

dium inquibi. ENER ITATIO IV. r49 quibus tunc temporis natura, in nutriendo augendo is corroborando , tota occupata est, comprimuntur, labor enim animi spiritus animales avocat ad cerebrum ct facit, et i reli . qua membra umdum consolidata deserantur di cerebrum fran- Pgatur. Luamobrem primo quinquennio. eam tantum motionem eqse adhibendam uisegnities ct desidia corporis e vitetur . monet Ariit. d. l. V roinde sexto vel septimo arari s anm pueror ad diseiplinam ct artes ducendos esse suadent eruditi , ct ci-rius qκi liberos artibus imbuendos tradunt , de hti recte Plutarchus scribit ,ouod Simias , qκα pro nιmio amore catuloa suos ne re fient, imitentur.

DISPUTATIO V.

DE CIVITATE ET REPUB.

IN GENERE.

miliu ct familiarum partibus , t an quam civitatis membris hu usque peractis ; Consequens eis, ut, cujud grana praecedentia pracmissa sunt, qγα ad ipsum Reipubl. subjectum, puta civitatem, immediate lectant, hac distulati me perfriamus. Et quia circa civitatem , tria concurrunt ; Urbs , Populus &Respub. Ideo de his pingulis bre iter hac di juratione vide bimus.

. . '

Um totum non melius' cognoscatur , quamcx suis partibus , ct urbs congregatum sit eNn ι istis, viris, pagis , Oppidis. π c. Planum Cit,c antequam penitius in urbem inquiramus, de his ignquam partibus urbis. prius dispiciendum csta.' 'Σ. Sola domus seu habitatio una , Visia nobis dicitur , avehendo, quod in illam fructus invehuntur, quasi vehilla: Arista autem murata , vel muro & vallo cincta , Castrum dicitura a. Ticiu est coetus hominum in uno loco habitansium

153쪽

& domos suas conserentiu in.Dictus est vicus a via; quae ab utraque parte aedibus, vel villis septa. . Hinc duplices sunt vici, urbani θ τagani. Uiei urbani sunt plateae in urbe , ex utraque parte aedificiis cinctae. In urbe enim fiunt vici connexis & cohaerentibus aedificiis, & domicilia conjuncta, aedes dicimus. cie. pro Se t. Cicub paganus , est platea pluribus villis domibusque rusticis, ab utraque parte, septa. A vicis. vicini dicti, & domus vicinales, i. 3 o. qui ex vioo .F ad municip. S. Est ergo vicus inchoamentum civ vatis & ex numerosis A amplis familiis primitus ortus, quia societatem conjugalem , sequuntur fratrum, item consobrinorum sobrinarumque conjunctiones , qui cum una domo capi non possint, in alias dom us tanquam in colonias exeunt & integrum vicum constituunt. Constat enim ab

initio homines vicatim habitasse , uti & patrum adhuc memoria. fuisse in Hispania vicum quondam centum

domorum testatur Vivos, cujus omnes incolae erant a sene quodam , qui adhuc vivebat, progeniti, ita ut pro pinquitatis nomen jam deesset , auo a minimis natu VO- caretsi r. Lingua enim Hispanica superabavum non a scendit, Mugust. lib. I s. dec. i. e. I 8. Sic narrat historia Scholastica super Gen. e. 37. O 38.ex Thiloneseu Gentili Philosopho in lib. super Gen. quod ex tribus filiis Nose

adhuc ipso vivente prognata sint et q. millia Virorum en tra mulieres Sc parvulos, habentes supra se duces , tres filios Noae, quos omnes vicatim , priusquam civitates condere usus docuit , habitasse certum est.

6. Pagus dictus est mel a sente, quem Graeci γῆ- ,

Dorica verb dialecto Vmγlin i vocant, propterea, quod rustici circa sontes gaudeant habitare, ut facilis sit aquatio Auctore Festo, vel si malis a saxoso ct montoso loco, qui ο--dicitur. Unde Servius Tullius in montosis

di natura munitis tumulis, tuta agrestibus paravit rcfugia, quae dixit, ut se eo reciperent Omnes e i

gris sub adventum hostium & ibidem pernoctarent. 7, rix pagi aliter accipitur apud historie Os , & aliter apud Toliticos. Ab historicis sa ικαις accipitur pro magno districtu seu urisdictionis tractu, i Unde Osar a. de bello

154쪽

EκERC TATIO V. I si bello gallie ascribit: Helvetiam totam in quatuor divisam fuisse pagos , quorum hodie tredecim numerantur. Politice accipitur stricte pro rusticanis domibus, seu quatenus designat nudum conventum eorum . qui pastus gratia partem ruris insident aut suentem acco lunt, nec dum ad lassicientiam civitatis satis infir .ctam habent cornu copiam.

8. Est ergo pagus hominum coetus eκ duobus Vel pluribus vicis collectus absque munitionibus & muro. 9. Differt proinde pagus a vico, quod vicus proprie nihil sit aliud , quam locus publicus utrinque aedincliScinctus , per quem incolae transeunt, germanice ein isse: Pagus vero constat eX pluribus vicis absque munitione & muro collatis.1 o. Oppidum Festo dictum est quod opem praebear. vel quod ibi opes suas conserant. Isodorm vero ita de eo disserit: oppidum quidam ab Oppositione murorum dixerunt : alii ab opibus recondendis, eo quod sit muni tum : alii, quod sit in eo conven rus habitantium & opem det mutuam contra hostes. Nam primum homines tanquam nudi & inermes, nec contra belluas praesidia habebant, nec recepi ut a frigoris & caloris, nee ipsi inter se homines ab hMinibus satis erant tuti, tandem naturali solertia speluncis sylvestribusque tegumentis, tuguria , casas, Virgultis arundinibusque sibi conteXerunt, quo es. t vita tutior , nec iis , qui nocere possent . aditus esset: haec est origo inquit oppidorum,

quae quod opem darent, idcirco oppida opida dixerunt. i. Oppidum proinde est pagus amplior nonnihil

fossa, vallo, vel muro cinctus & munitus. 2. Urbs dicitur vel a causa instrumentali υidelicet αυnrbo vel urvo , hoc est, curvatura aratri. Urbum enim Vel urvum curvaturam aratri significat ,&urbare vourvare significat arare ve, aratro definire. Antiquitus enim urbium ambitus aratri sulco fuit definitus, Har. q. de ling. Latin. Tholosan .lib. 2. c. I. num. 3. Huc alludit Iovi Pompon. ιn l. Pupili με, 236. urbs , 6 ff. de D. S. σinodestin. in l. si usu ructus, et I .ss. quibus modu-ssu fr Mos hic erat: Veteresjunctis bobus tauro & vacca Her trusco ritu in condendis urbibus utebantur. Ara ro

155쪽

namque sulcum ducere solebant , illoque urbium comdendarum magnitudinem de finiebant, Har. lib. q. de ling. Lat. Et hoc faciebant religionis causa dic auspieato , ut tibis, fossa muroque munita esset , hinc ab illa munitione moenia dicta , Virg. l. Georg. Apta dies legitur quo moeni. t fgnet aratro. Quin imo non tantum in urbe condenda aratrum adhibitum fuisse, ut praeter dictos cie . in Philip . 2. OPlu rarrh. in Idmιl. Sed & in evertenda. Senec. i. de Clemcnt. c. V ita Η-rat. I. carm. I 6. Unde Carthago aratrum

passa dicitur. l.2 i . f. quibm modis usus θ. quando expugnata & deleta est, qua de re eκ Albertc. hos versus cit At Tious. Gothofred. in not. ad d. I. Urbs bona Cartha7 o Cujus ncn restat imago, γ Scriptas a Patrum2 ioa p. a fuisset aratrum. Nihil igitur eit aliud aratrum inducere . qu m aedificia &muros solo aequare. Sic templo Hierosolymitano aratrum inductum fuisse , scribunt Ioseph. ct Hieroum. Et salem inspergere nihil est aliud, quam ad perpetuam inscecunditatem locum d nare. Sic Sichemo salem inspersit .Abimeleeh. Iiu.l. e. Iediolano Fridericus Bar-harosia Nauel. in Frid. Per aratrum ergo voluerunt Ve

teres fundum reducere ad pascua & agros; per salem Perpetuam inscecunditatem designarunt. Et haec est illa internecili, quam Iudaeis Deus minatus est, Deat. I 6.C.s audieritis, 23. . . forte, ut in&rficiantur gladii crede Omnes, qui sunt in civitate , civitas ineendatur igni . R maneat sine habitaculo in aeternum, nec reaediscetur usque nunc. Sed regredimur ad urbis Elymolo,

. 33. vel diffa est urbs, a cauo formeti nempe ab orbe,

quod sulcus aratri in orbem duceretur. Nam urbes an . liquitus omnes in orbem fiebant. Tholcs d l. 36, Desinitur urbs. Quod sit multitudo vico Tum communibus munimentis & securitate munitOxum , ct ornamentis publicis, & privilegiis exorna 'torum. DIS . Et quamvis appellationes oppidi & urbis vulgo

156쪽

EXERCITATIO V. II 3 confundantur, propterea, quod aeque oppidi muris cingantur, atque urbes , & aeque cive S nominentur , qui

degunt in oppidis, atque illi, qui habitant in urbibus. Hoc tamen inter oppidum & urbem interest , quod si respiciamus ad originem , oppida non sint solenniter aratro cincta , item quod tam amplum & augustum non esset oppidum , neque tantis gauderet privilegiis & immunitatibus atque urbe S.I6. Consideranda porro circa urbem veniunt duo continens & contentum: Et continens iterum respectu totius vel partium est copsiderandum. II. Respectu totius cognoscendus est urbis situs; ut nempe ejus locus sit perpetuus: commodus, aqui S a

'bundans , spatiosus, fertilis, salubris, &c. De quibus late Ζυ vita in Theatr. volum. 18.38. Respectu partium in urbe, considerandae veni. unt tam publicae res quam privatae. I9. Publicae res sunt, quarum possesso & his est publicus & universis civibus communis : Ut sunt: Platea , aedificia & spatia publica. et O. Platea , quae etiam diverso respectu vicus dicitur, est via publica ex utraque parte aedificiis contiguis Coarcta. Numerus platearum certus in urbibus constitui nequit, sed constituuntur pro latitudine & magnitudine sussicientes, Tol. 3. it. AEdificia publica sunt vel principalia, vel secundaria. Principalia sunt vel informatoria , vel habitat O. ria, vel judicialia vel defensoria, vel phylacteria. 21 Ad informatoria pertinent , Basilicae, ut sunt collegia Cathedralia , templa , curia senatus & consiliariorum, item Cancellaria, Scholae.

des habitandi causa factae. Item ades commerciale S, no comia, diversoria, &g. 1 . Adjudicalia spectant arces. castella , turres, Cais tharactae, propugnacula omnis generis. Item moenia, sis , ac munimenta portarum.

et S. Phylacteria appellamus, in quibus aliquid asse

vatur, ut archivum , aerarium , bibliotheca, armam

157쪽

am reserendum est Exoticomathium , hoc est . aedifici. Um, in quo asservantur res antiquae & peregrino cX Orbe advectae , utpote reperiuntur apud Illustrissimum Polemissimum Principem &Electorem SaXoniae, nec non apud Illustrissimum & Ceuissimum Principem Ba- variae Monachii, germanice ein Munit fallimer. a 6. Secundaria aediscia sunt, quae sunt constructa ad exercitia & amoenitatem , ut sunt ;Pergula, theatra, balnea , nymphaea , domus conviviorum, item structurae, arci pugnatoriae, lusui pilarum & aliis exercitiis corporis destinatae multis in locis habentur. 27. Spatia publica vel ad usus publicos, vel a disicia astrucnda relicta sunt: forum ; portuS, sontes , Pomae

rium, coemiterium.

et 8 Ad privatas urbis partes reseruntur aedes priva

tae & similes possessiones, quarum possessio & usus privatorum est.

29. Urbs porro duplex est. Alia dicitur Metropolis , aliae communi thr urbs dicitur , t 6 s ditiua est morem,ss de excus 3.3o. Metropolis, uti constat eri notatione vocabuli; est mater reliquarum civitatum, aqua aliae tanquam filiae originem habent. Constat enim apud Romanos, cum propter ingentem hominum copiam Roma non suffceret , populos in colonias missos. Fuerunt enim Coloniae nihil aliud, quam oppida & urbes, in quas Romani populum abundantem miserunt, atque sic Roma Metropolis facta, hoc est, mater aliarum civitatum, propterea , quod reliquae civitates & oppida ab eadem progenita videantur, Thouslib. 2 .c. I .u 9. 31 Nobis autem Metropolis non tantum est civitas vetustissima, a qua reliquae originem duxerunt;Verum illa , quae omnium maxima moenibus & aliis propugnaculis firmissima , dignitate, amplitudine & omni comis moditatum & virtutum genere, modoque gubernandi & administrandi & reliquis munimentia, quibus tempore belli suppetias & auxilia serre, perfugiumque reliquis praebere queat, abundantissima , Thol n. d. t.

158쪽

EκERCITA Tro V. ' I s s32. Urbs igitur communiter sic dicta, est quaevis alia, quae a metropoli pendet, & olim Colonia dicta. 33. Coloniarum enim origo est vetustissma & a primis gentibus, ut Velle i. i. r .docet, introducta : sed a Romanis longius latiusque diducta. Cyrene enim .jussi oraculi ex Graecia transplantata,& novae initar Coloniae Africano solo inserta legitur apud Herod. Athenienses responsis Apollinis Delphici, communi consilio totius Hellados , XIII. Colonias eodem effuderunt tempore in Asiam, quarum seriem, vide apud Vitruv. l. q. e. I. Sic Apolonia & Syracusa Corinthiorum , Epidamnus Cor cyreorum, Alexandria in AEgypto, Seleucia in Assueria, Babylon in Mesopotamia Macedonum Coloniae dicuntur. Nec desuerunt, qui Romam ipsam Coloniam Graecorum esse contenderint. Strabo lib. s. Idque Casus putat pro bari hoc argumento, quod Graeco more sacrificassen cHerculi Romanorum Coloniae tot suerunt tam e XIra

Italiam , quam intra , ut hoc papyro comprehendi non possent. 34. Neque unum idemque sunt Colonia & municipium , quia t-tes Municipes sunt cives Romani ex municipiis suo jure & legibus suis utentes, muneris tantum cum P. R. honorariiaparticipes, a quo munere capescendo appellati videntur, neque ulla P R. lese adstricti &ICi- Ulp. l. I. q. fad municip. .proprie ν scilicet appellari muneris participes, receptos in civita

tem , ut munera nobiscum facerent. Item Sext.Pomp. municipes erant . qui cum ex aliis civitatibus Romani veni sient, eis non licebat magistratum capere. Contra Xero Coloniarum alia fuit necessitudo. Non enim veniebant extrinsecus in civitatem , nec suis radicibus nitebantur; sed eκ metropoli quasi propagatae erant, &jura institutaque P.R. non sui arbitrii habebant. Et LAug. deciυ. Dei, ait: Colonias civitates eκ majoribus civitatibus tanquam populorum examinibus conditas. Nec distinguuntur coloniae & munieipiae ex eo tantum, quod illarum cives e civitate Romana educantur, horum vero in illam reducantur ; sed praecipue etiam Co . loni recipiant Magistratus & leges, nec non saςra a P. R.

Municipe vero cuin Rccessione novae civitati. retine/PL

159쪽

1 6 D. si ebenthali; COLLEGII POLITICI sormam 8c leges prioris Reipubl.

3 S. Contentum urbis civitas est. Dicta autem civitas est. q. eivium unitas Tholos lib. l. de Repub. cap. 3. n pr. vel a coeundo , quod in illa cives vinculo quodam societatis di unum coetum coeant. Quomodo vero Veteres Latini quondam ista usi sunt appellatione ex Her.

. 36. Et quamvis non raro civitatis & urbis appellatio confundi soleat : id quod apud disciplinae civitas inter-

37. Nobis tamen ista duo distincte sunt tonenda,

Urbis cnim appellatio muris & moenib. sinitur , Ictus Taul. in l. urbis appellat. 2.1sde V. S. & loco certo est alligatira , Civitas vero neque loco certo alligata , nec muris seu moenibus concluditur. Hinc urbes inpius everta sunt salva civitate. Exemplo nobis est Carthago. Nam Ctim Cato , dicente Floro lib. 1. c. I s. inexpiabili odio Uelendam Carthaginem pronunciaret; Scipio Vero Nasi-Ca secvandam ducere. ne videlicet ablato metu & emulationc , luxuriari felicitas urbis inciperet, mediam ire iam senMusconstituit, ut urbs tantum loco movere tur. Legatis ideoque Carthaginensium responsum est datum ,obsides cum classibus traderent civitate & privi-Jegiis nihil ademptum iri. Quod cum Carthaginenses

de muris & aedificiis interpretarentur, Scipio Asricanus Iunior ad urbcm delendam missus , qu 1 cum CVO.catis principibus urbis, si salvi esie vellent, ut migra- Tent continuo finibus, impetravit, & Principes secum Contra pacta conventa agi objicerent. sic respondisse Scipio fertur: malo illos interpretari de urbe, quod pro missum de civitate. 38. Per civitatem ergo in propria signiscatione, nihil aliud intelligimus , quam iptum populum, qui in socie-xatem civilem ideo conspiravit . ut rebus su is melius consuleret. Et quia civium unis & congrcgatio faciat civitarem , sicuti collagarum conventus facit collegium , ae

160쪽

civis non definiri potest ex muris, portis & ardi sciis; sequitur, quod nec civitas ex iis testimari possit, proptereti, quod civis &ci vitas sint in uno praedicamento , non secus , ut socius & societas, aequalis & aequalitas. 3s. Cum ergo ex civibus omnis cognitio civitatis pendeat priusquam penitus in ip m civitatem intro inspiciamus, de cive , civiumque disserentiis & juribus . breviter vidcbimus. - AO. Civis absolute &simpliciter, nullo habito respectu

ad Rempubl. desinitur : Ad Od sit scivi multitudinis, qui particeps est suffragimιm , ct juris de Repubsatuendi

'I. Quamvis non raro civis ct subditus confundantur; nobis tamen hoc loco omnino di itinctae sie debent. Civis enim vocabulum dum hoc loco absolute & abstractive consideretur , nullo habito respectu ad Rempubl. subjemonem actualem nullam designat , sed communionem & socios aequales denotat. Verum cum Respub- quae est forma & ordo illius societatis,uarias habeat species , factum est , ut hodie ratione Reipubl. Varia sit civium conditio. Respubl. ergo est , quae vagam civium libertatem contrahit &circumscribit. Quantum igitur interest , inter civitatem &Rempubl. tantum etiam interest, inter civem & subditum. Hinc fit, ut distinguantur civilia a juribus Reipubl. Uti videmus in pluribus civitatibus , quod ea quae suar civitatis germ, die Stait fadpen ν sint tantum penes senatum civitatis 3 Ea vero quae sunt Reipubl. germ. ble jurisdictionpenes magistratum superiorem Diverso ergo respectu aliquis civis & subditus esse potest : Civis ratione societatis civilis: subditus ratione ReipubI. ηχ. Hinc civium distinctio oritur: Alii enim et eridi untur cives; alii contra analogiee tantum cives sunt:

Heri itersim duplices sint. Terfecti sive in toto, vel ex parte. 3. Verus civis ille est, qui habet plenum ac totum jus civitatis, hoc est . qui habet non tantum potestatem utendi fruendi omnibus commodis privilegiis a

libertatibus, quae ratione societatis civilis, civibus com perunt , Verum etiam , qui sunt capaces. magistratus&. suffragiorum serendorum. Differunt enim , ous civitλ

SEARCH

MENU NAVIGATION