Caroli Daubuz presbyteri & A.M. Pro testimonio Flavii Josephi de Jesu Christo libri duo, quorum priore de varia eius fortuna usuque, necnon auctoris consilio in eo conscribendo pertractatur, posteriore vero ex stylo ac dicendi modo et sensu, eius ver

발행: 1706년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

de Christo sentiebat: ' οῖ α O, inquit, m

Quam similia sunt ista verbis Iustini Mart ris atque id quod Martyr ille dixit de Iudaeis Comprobantia. Unde autem illud o nisi ex prophetiarum cum Christi gestis collatione 3 Quid etiam similius Flavii testimonio quam

sit haec ad Christium salutatio cum laude celebrata λ Non legimus tamen hunc Nicodemum relicta reipublicae Iudaicae administratione, totum se religioni Christianae colendae dedisse. Quae cum ita sint, licet iste non sit amplexus Evangelii praedicationem, non tamen veritatem occultare voluisse reperitur. Ergo quis non videat, verbi gratia, haec The

doriti quae de Iosepho scripsit, similiter posse

Nicodemo accommodari, vi μ χροπιανικον υ δε-

Quibus fere respondent, licet obscurius aliquanto, Origenis de Flavio verba, τ νῶν-ου καὶο εξαμ ρο ερ χροςον. Quod si vel Origenes vel Theodoritus haec de Nic demo scripsisient, non dubito quin pari ratione, nec minore jure exortus estet aliquis Faber, qui contenderet fraudem D. Iohannis Evangelio fuisse factam, ea de Nicodemo interpolando, quae homini Pharisaeo, & Populi

Joh. III. a.

Iudaici

232쪽

Iudaici principi, ex hujusmodi Fabri sententia nullatenus convenire potuissent. Si vero Nicodemi verba cum Iosephi de Christo testimonio Componere vellem, amplius quid dixit Nicodemus quam Iosephus. Nam θεῆ

est quam quod in Testimonio Flaviano dicitur

de Ρrophetarum vaticiniis. Quin etiam, ut mea quidem fert opinio, verba illa ista Θ in εγέη λυθας o io'άσκη se sunt quasi Mosis vaticinii explicatio, Deuteronomii cap. XVIII. Is, I 8. Ubi Vates quidam promittitur qui Iudaeos doceat, quemque sint audituri si salvi esse velint. Hoc enim tam celebre vaticinium semper eos in ore habuisse patet. At vero verba Nicodemi au- , gustum quid sonant ac sacrum, dc multo quidem pretestantiora sunt quam cum noster dixerit dubitans, an ἀνδροι αἰπν λεὼ χρό. Nec minus est illud Nicodemi ο Θεος μ' οί- quam quod de Mose noster dixit, e carae ανθ πον αὐ-τῶ δω-μεως. Siquis autem vellet in dubium istaec Nicodemi verba revocare, conjecturam suam firmare viderentur ea quae Nicodemus hic dixiste fertur, nemini praeterquam pau

cissimis Christi discipulis fuisse patefacta. Qua, propter isthaec cum nostra de Christo perlocha ex Josepho componenti videretur longe periocha

233쪽

cta nostra verisimilitudine praecellere, illa de Christo quae omnes sciebant referens, hanCDede Nicodemi testimonio in Iohannis Evam gelio perlocham post se relinquere 3 cum haec ea quae pauci tantummodo e Christi discipuliqresciverint, contineat ; illa vero de Christo,

qUae Onandi tum scirent, reserat. Sicque tamdem videmus in quantas hujusmodi rationes nos praecipitent absurditates. Quid non audebimus, quid non conabimUr, non omnibus

historiis soliim, sed & sacris literis injurium Nihil itaque vetat quin Josephus Sacerdos, quantumvis religionis Iudaicae tenacissimus, atque ut isti volunt Pharisaeus, ea quae in ista leguntur periocha de Iesu Christo cogitaret

aut scriberet.

Nondum tamen hic pedem figo. Erunt enim fortasse qui nihil me profecisse existimabunt, nisi etiam ostendero Iosephum non aliter sensiisse de Messiae aut Christi adventu ex vaticiniis in olescente, quam hic fero hoc Testimonio est consecutus. Id vero sic conficio. Primum autem quid de sua vati ciniorum scientia senserit ac cognitione videamus. Postquam itaque in manus Romanorum captus venisset, dicit se somnium habuisse, quo Deus suum ipsi fatum. & Romanorum futurum imperium ac victoriam ostenderet. De hoc negotio autem sic verba facit,

de seipso loquens Libr. III. cap. 24, de Bello Iu

234쪽

-αν- o quidem argumento utitur Iohannes in il Evangelio de Catapha Pontifice loquens. Ex oratione vero quae verba Flavii sequitur eum rescivisse gentis suae perniciem futuram patet. Porro erit etiam op rae pretium scire annon caeteri quoque I dei id aeque noverint. Hoc autem sic fuisse cognitum ipse testatur Flavius in oratione ad Iudaeos, quae extat Lib. VI. cap. 8. de Bello

quoque vulgatam misso hanc Iudaeorum, de melioribus saltem loquor, eXpectationem ac vaticiniorum eXpolitionem. Ut autem sciamus, unde hanc scientiam sumserint vel Iosephus vel Judaei, his omnino sunt sequentia verba ex Archaeologiae Lib. X. cap. ultimo conferenda. Sic enim re mistam definit Fla-ViUS, τον Mnον 5 Ἀρνον Δανιηλm 8 et a τ ριο

Pag. 8s I. D. Ioh. II. s I. ' Pag. 948. F. ubi legendum videtur nisi mavis

235쪽

κωθωεIαι. Si quis autem haec cum Danielis verbis capite IX. 23, 26. conferat, a quo illa mutuatus est Flavius, statim videbit aliter fieri non posse quin Iosephus crediderit Christum jamdudum venisse ; nec solummodo venisse, sed etiam e medio sublatum fuisse. Nam quocunque modo verba Danielis eXponantur, aliud nunquam ex illis essicient. Quapropter nostrae aetatis Iudaei Danielem rejiciunt: nam stantibus ejus vaticiniis, nequeunt saneIudae rum stare rationes. Qui vero Danielem asmittunt, illi hoc in loco de Christo ac ejus nece praedictum esse fatentur. Stultum igitur esset credere Iosephum, qui tam bene num ros Danielis prophetiarum alibi sit consecutus, hic tam longe a vero aberrare. Istud sane constat, ut probavit ' Isaacus Vossius, Flavii Iosephi calculum optime cum Danielis Hebdomadibus congruere. Hinc itaque i, quido cognoscitur, etiamsi verba ista de Christo apud Iosephum non extarent, illum tamen de Servatore nostro ita sensisne, ut eum verum Messiam fuisse crediderit. Dices, cur non igitur factus est Christianus 3 recte quidem id quaesitum est. Sed aliud est Christum Jesum pro Vate ac Mesita agnovisse, aliud esse Chri-l stianum. Fuisse quosdam qui cum prius προ

ν Lib de Sibyllin. Oraesi cap. XI.

derent,

236쪽

derent, neque tamen essent Christiani decla-- ravi, atque eXemplis ut puto satis lucide demonstravi.

. Si quis tamen objiciat Iosephum exstimasse Vespatianum fuisse illum Christum : rue ille Flavium Iosephum Danieli atque suis opini

nibus manifesto contradicentem affirmaverit. Etenim ex Daniele pater, Christum de medio tollendum esse antequam everteretUr Templum dc Urbs Hierosolyma. Nihil clarius admittenti Danielis Vaticinia, eorumque divinam auctoritatem ue longe aliter ac nunc Iudaei soleant hodierni, qui Vatem eum fuiste negant ue Vel saltem, ut suam malitiam dissimulent, postremo inter Vates collocandum loco sentiunt. At vero Vespasianus diu post eversam Urbem ac Templum imperavit. Quis ergo tam stultum esse credat Flavium ut hoc in se absurdum admitteret Quapropter Iosephus id ex animo non dixit. Licet autem Verita- . tis in historia sit amantisimus, ctim tamen hos de Bello Iudaico libros conscriberet, Ut Vespasiani libertus, ita sane vero comparatus fuit ut tantisper fortunae suae ac temporum rationibus inserviret. Adulatur ubique Vespasiano b quo multis est affectus beneficiis ; neque ausus est aliter famam illam de Rege magno futuro exponere qUam de Vespasiano gisque est ut puto qui Suetonio ac Tacito Hibstoricis ansam dederit hanc quoque famam de Ve D

237쪽

Vespasiano filioque Tito interpretari ue cum m Tacitus hoc ec alia simillima ex Iosepho e scripsisse videatur. Ergo Iosephum nihilominus aliter sensilie de his rebus persuasum habeo, cum nemo Iudaeus unquam id de aliquo Ethnico crediderit, quia constans fuit se ma Christum illum fore de tribu Iudae, ac 'stirpe 'quidem Davidica. Ea enim erat Scribarum in concionibus doctrina, ut declarant Evangelistae. Conferenda Ut hoc pateat , . sunt oca sequentia Matthaei cap. XXII. I.& Marci cap. XII. 33. atque cum Vaticinio Esaiae cap. IX. 7. comparanda. Quinetiam sic sensiisse Iosephum hinc licet suspicari, quod Vespasianus ipse sic putaverit: ' adeo ut Omnes e genere Davidis ortos tolli citraverit, nequis in posterum e regia stirpe superesset facem seditioni praebiturus. Quaero jam unde Vespasianus spem Israelis ac Vaticiniorum semium cognoverit, nisi dicamus eum vel ex Judaeis vel ex Iosepho ipso didicisse. Quae quidem fama est Domitiano imperante renovasa, sed sine ulla sanguinis effusione. Ut nemo tandem sit adeo pertinax ut Josephum sic tuum fuisse cogitet, ut crederet Imperatorem . Romanum futurum esse Iudaeorum, quem ipsi expectabant, Messiam. Aut quasi etiam Ro-

Histor. Lib. V. Edit. Par. pag. II9.: Euseb. Idist. Eccl. Lib. III. cap. XI.

mani

238쪽

mant Imperatores non fuissent aeque Iuctam Domini, etiam ante Vespasianum, ac sunt facti postea. Fsio tamen ut Josephus sic tum, cum scriberet, senserit: at mutatis temporibus, mutatam esse ejus sententiam quid vetat De-

unde volunt Iosephum fuisse Pharilaum ; quid

igit tantopere a Pharistorum doctrina & fi de nunc recessit ; ctim libera & sentiendi &scribendi data esset occasio. Ne quis autem miretur Iosephum has versutias in se admisisse, etsi jamdudum similis versutia exemplum in Testimonio de Iohanne Baptista dederim, tertium quoque in hoc viro, licet maximo, certissimum exhibebo: ut liqui . do appareat ipsis in tapitis suam pro ratione temporis permutasse sententiam. Clim juvenis admodum ac pene puer esset ad Essenos Banumque accestit, N eorum est institutus disciplinis : sed ad rempublicam administrandam conversis, cum videret Pharis os apud plebem plurimum pollere, his quoque tunc se adjunxit, idque non semel: nam N Roma reversus antequam annum ageret aetatis trigesimum, Vitam atque mores Phariisorum est secutus. Clim eam solam atque essicacissimam

e diu standi in republica administranda viam. haberet comparatam. Quamobrem cum leve esset ac varium ejus consilium, republica tandem eversa statim ad pristinas reversus est opiniones. Nam clim libros Archaeologii scriberet

239쪽

scriberet, omnino Esserius erat. Ubique lai dat Essenos, carpit vero Pharisaeos. Nec non Urbe obsessa, Essenorum opiniones affectavisse probat quod Lib. V. cap. 22. scripsit Pashinc satis constat, tunc & post illa retinuisse. Sordes enim aut cadavera ad solem exposita, Dei vultus conspurcare, Essenorum erat Commentum. Essent autem neque de Iohamne

Baptista, neque de Christo male sentiebant ueideoque facile ad eam sectam transibant quae post sub Gnosticorum nomine innotuit. Et dogmata & nomina ipsa Essenorum Gnosticorsimque idem fere designans id satis probant. Quod tamen pluribus verbis jam exponere

non est meum, neque multum sane eXpedit.

Denique Iosephus neque de Iohanne Baptista, neque de Iacobo Justo fratre Domini Iesu

Christi male sentit, cujus mortem a primori bus Iudaeorum injuste procuratam asserit. Frustra itaque sunt qui male de Iesu Christo vel sensisse vel etiam locutum fuisse contendtint. XXVI. ' EIC TE NUN. Haec locutio variis modis effertur, qui omnes ad idem fere recidunt. Quidam legunt Ira νυω. MS. C32sar. cum multis aliis viι Tm τε ditis. Sic ipse Iosephus alibi de uxore Loti in statuam conversa loquitur, inquit enim Lib. I. cap. 22.8 ετι si ψ ν- . aves. Et Libr. X. cap. ult,

240쪽

mo de Daniele, ' αναγ σκῶ χρον ετιψ νων , ἐ-σω HI, στι Δ-ηλ ω, vi ras Θεω. Hunc ego hic produxi locum quem alias producere potuissem, ut duos stimul una fidelia dealbarem parietes ; tum ut eXeri plo huic locutioni inserviret, tum etiam Ut notum facerem, quam bene de Daniele cogitaret ; quia Danielis non vagas ut caeteri fere vates res praedixisset, sed etiam tempus annosque numerasset. XXVII. -N XPICTI Ω . Saepe mir

tus sum, qui factum esset, ut Iosephus qui toties de Sectis Iudaeorum disterit, nunquam Christianos tanquam Sectam descripserit. An quia non Iudaeos fuisse existimavit, quoniam etiam Ethnicos Christianum dogma fuissent amplexi λ Sanc illos non alibi praeterquam hic nominavit ; opportuno quidem loco, sed admodum modeste. Nihil etiam quod non

sit verum amrmat. Sed neque quemquam eo rum edocet dogmata, vel etiam laudat institutum. Haec vero digressio ita est confecta ut magis ad historiae seriem atque veritatem, quam ad religionem Christianam docendum comparata videatur. Istaec tamen dixit eorum gratia quos ipse sibi amicos conciliau rat dogmati Christianorum faventes, quales fuerunt ille Flavius Clemens, quem postea Consulem

SEARCH

MENU NAVIGATION