Justitiae naturalis, et romanae novum systema auctore Samuele L.B. De Cocceji ... in quo ... demonstrantur 1. Jura Dei in homines; nec non exponuntur 2. Jura hominum inter se juxta tria juris romani objecta; simulque universum jus romani in artem red

발행: 1762년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

xueo Diff. Pronem. XII. Lἰb. IV. Cap. III.

ex delicto , vel ex variis causarum figuris . Iure R manci tamen cautum est . , ut in iudicis arbitrio sit , si possessor ad mandatum non restituat, etiam de illis iudieare. Unde rei vindicatio dicitur arbitraria.

f. CCXLVIII. Efectus dominii intuitu aliorum est , ut faJ illi facultatem pro lubitu de re mea disponendi impedire, & turbare nequeant . Sane , eum Deus euique hominum facultatem dederit rem occupandi, &de re illa disponendi , alii facultatem hanc a Creatore concessam turbare, & hoc jus naturali ratione quaesitum occupanti auferre absique iniuria non possunt , quia concessionem divinam interverterent, & ius umcuique non tribuerent. bJ Ur si rem alterius, etiam hona fide , tenent, eam domino restituere teneantur, quia jus alienum tenent. Haec autem restituendi necessitas desinit si possessor rem hanc alienam non amplius tenet, sed eam, etiam pendente lite, alienat. Actor enim rem vindicare non potest, nisi a possessore ; & reus restituere per rerum naturam non potest rem, quam non tenet. Vid. f. praeced. γ3. CCXLIX. Ultimo loco notandum est , dominium acquiri posse vel plene, vel sib certis legibus FV. gr. ta) sub lege census; unde bona censitica , emphyleutica, &c. bὶ sub lege fidelitatis , & serviti rum; quo pertinent seuda. Atque haec negotia valent

juxta leges pam s. De modis amittendi dominii insta fectiona finali

f. CCL. Dominium, seu rei proprietatem, iure naturae variis acquirimus mediis; & quidem i. ex facto nostro, a. iure rei nostrae, 3. per continuationem fa-mjliae, i. e. iure successionis ab intestato ' non Ver per

212쪽

V De Jure Rerum. I 644. per praescriptionem , nedum 3. per testamentum. De quibus singulis nunc agemus.

SECTIO I.

De aequistione dominii ex Fadio nostro. f. CCLI. FACTO nostro dominium acquirimus,

I. occvatione rei, quae nullius est : a. specificatione; quo etiam pertinet confusio, & commistio : 3. occupatione rei hostilis , A. perceptione fructuum ex re aliena r

f. CCLII. Primo igitur ius in re acquirimus ρον occupationem rei nullius . OCCUPATIO est actus , quo rem, quae nullius est, in potestatem , & custo diam ea intentione redigimus, ut res ipsa nostra sit r. f. CCLIII. In praecedentibus demonstravimus , ab initio rerum omnes res huius terrae fuisse nullius , i. e. in nullius bonis, & proprietate g. a a. adeoque unicuique jus competiisse res illas occupandi , easque suas faciendi, f. I 3. . Certum igitur est , occupationem esse modum acquirendi naturalem . Unde JCti Romani quoque eam retulerunt ad jus gentium, quod cum ipso genere humano ortum est . . Haec occupatio recte dicitur acquisitio originaria ' , quia in primo hominum statu hic modus unicus suit, quo res

in proprietatem hominum transit. . .

g. CCLIU. Requiritur autem ad hanc acquisiti nem , ut res in potestate nostra corporali sit constituta , ita ut facultatem naturalem habeamus rei insistendi. Nam per dominium intelligimus facultatem prolubitu de re disponendi, eam perdendi. &c. st . Hanc facultatem in actum deducere non possumus , nisi rest Sam.de Cocceii Dinad Gror. L i ita

213쪽

ita occupata sit, ut in nostra custodia sit posita. Hine notanter JCti Romani aiunt, dominia rerum ex pessse sone naturali originem cepi sse i , quia per possessionem

demum res sub nostra custodia constituitur m. Hinc jam apparet , nondum rem occupatam esse; adeoque nec nostram dici posse : I. si animum saltem habemus rem occupandi, quia solo animo possessio non acquiritur , adeoque Nec dominium . II. Non ergo visus solus sum cit . . Nec III. per iactum teli res, quae antea nullius fuit , in nostra potestate constitui tur p. E contrario, occupata censetur IV. sera , quae laqueo capta se amplius extricare nequit q. V. Pisces in piscinis , non vero in rivis privatis . . m. Ferar in vivariis , non vero in sylvis circumseptis', . VII. Res hostiles, quae intra fines nostros pervenerunt ε. g. CCLV' Occupare, i. e. dominium aequirere possunt omnes, qui maturum judicium habent, & rem, quae nullius est, animo sibi habendi occupant'; non ergo furiosi, nec infantes. f. CCLVI. Verum, & per alios rem, quae nullingest, occupare possumus. Quod variis modis contingere potest. Primo enim liberae personae, quae in piscando , aseu pando, Venando, margaritas legendo , &e. priam suam aliis addixerunt, statim quod acceperunt acquirunt ipsis, quibus operam navant . . Sane , possessionem per alios acquiri posse , JCti asserunt o . Ratio est, quia naturaliter homo hominis alterius volens volentis instrumentum esse η, i. e. ita de actionibus suis db

214쪽

De Jure Rerum . r63

disponere potest, ut voluntas sua ab alia pendeat. At. quo hoc casu actio non est agentis , sed causae ; &commodum actionis non ad instrumentum pertinet, sed ad causam .

f. CCLVII. Secundo, acquirimus dominium, etiam ignorantes, sit res ab illis nostro nomine occupatur, qui in potestate nostra sunt; nimirum , a servis , ac filiis familias L . Hinc verum non est , quod Grotius ait, discrimen, quod traditur in liberas personas, o semiles, circa acquisitiones esse iuris civilis , auacquisitiones civiles pertinere. Nam servus naturali ratione est instrumentum domini, quia omnes facultates naturales agendi servi alterius dominio subsunt ι quod egregie testatur Democritus . . f. CCLVIII. Tertio, imperantes acquirunt omnia, quae a subditis bello capiuntur; quia subditi sunt instrumentum imperantium φ : quicquid enim in bello agunt, jure, & nomine imperantis agunt . Hinc adinmitti non potest distinctio , quam Grotius affert, interres mobiles, & immobiles et quasi res immobiles demum captae cedant Principi; mobiles autem , quae exintra ministerium publicum capiuntur, occupanti . Nam latrobique eadem est ratio. Causa belli ad imperantem pertinet; subditi eius iure, & nomine agunt : qui . quid igitur tanquam instrumentum imperantis occupant , oon sibi , sed causae acquirunt ἰ adeoque subditi sim inper, quae capiunt, actu bellico capiunt: quo casu ipse Grotiuς fatetur, capta aequiri imperanti q. q. CCI IX. Q arro, Tutores quoque , & curatores, quibus naturali ratione defensio earum personarum iniuncta est , quae se ipsas desendere , rebusque suis praeesse nequeunt quae occupant nomine pupillo rum , &c. his acquirunt f.

215쪽

ε gh -. Proclem. XII. Lib. IV. Cap. III. Sect. I. f. CCLX. Occupari possunt RES NULLIUS, ε. e.

quae in nullius bonis , & proprietate sunt . Si enim alius jam occupavit, ei jus voluntate Creatoris u vote qui cuique hominum propriam facultatem occupandi concessit ) quaesitum est , quod illi ab e inj

ria auferri nequit .

g. CCLXI. Inter res, quae NULLIUS dicuntur , ou dum ita nullius esse , diximus, ut ipsa proprietas

occupari possit ; ρη iam ita , ut proprietas acquiri non possit, sed solus usus. In illis res ipsa per occupationem nostra fit, in his usus saltem . q. CCLXII. Res , quae sua natura occupari non possunt, sunt I. mare adeoque & aqua marina, alisveus , & littora : a. flumina publicas adeoque aqua profluens, alveus, & littora fluminis : 3. aer: & q. via publica κ nis. i. ΜARE tribus partibus constate aqua manna, aloeo, o littoribus, de quarum occupatione quaeri potest . Aqua marina occupari natura hequit , cujus rei

rationem supra g. 2I9. exposuimus. Aloeus maris itidem propter naturam rei occuparInon potest . Res enim nostra tunc demum fit , quam do facultas naturalis nobis competit rei insistendi: at per rei naturam possideri non potest alveus quamdiu aqua tegitur θ . Quod adeo Verum est, ut locus , quem mare inundat, desinat esse meus, & fiat publicus i. Littora possunt quidem occupari sua natura, quia aqua non perpetuo teguntur r at cum ad usum maris necessaria sint , eatenus in proprietatem venire non possunt. Hinc ICti dum mare , & littora ad res communes reserunt, notanter addunt , mare , oe per hoc littora maris: ut nimirum , littora communia sint, quatenus Ilitora ad usum maris pertinent. Cum enim Creator maris usum communem esse voluerit , ex medii necessitate sequitur, etiam littorum usum communem esse

216쪽

. De Jure Rerum. I 6s esse voluisse, quia sine littoribus usus maris exerceri

non potest. νCertum ergo est, mare occupari non posse, nec t tum nec pro parte i.

n. 2. Eadem ratio est in FLUMINIBUS PUBLICIS. Nam haec quoque constant ex aqua prouente , alveo , O ripis . Aquam profluentem occupari non posse , supra f. et I 8. ostendimus. Sed & alυeus propter naturam rei , & quia possideri nequit ', in proprietatem nostram venire non potest adeo ut is, cujus ager inundatur, possessionem agri ρ ρ & si flumen novum alveum facit, dominium quoque perdat p. Hinc ICtus ait, imposibila esse ut alveus inon fit publicus , s fumeo publicumo n. Ripas fluminis publici oecupari non posse , vel e X

eo constat, quia earum usus ad usum fluminis publici necessarius est y adeoque eadem ratio hic obtinet, quς in littoribus, nimirum , quod occupari non possint, quatenus ad usum fluminum pertinent. Hinc iam facile colligitur, littora maris, ripas , acalveum fluminis publici, extra usum publicum maris,& fluminum , occupari natura posse. Sane, iure Romano , insulae in flumine natae, & alvei derelicti, cedebant vicinis , quibus flumen pro limite datum est q.

Sed & hodie littora de Strand in seudum dari solent nobilibus, qui praedia mari vicina pollident.

n. γ.- AER quoque occupari per rerum naturam ue-quit.: usus enim aeris omnibus hominibus patet. Hinc unusquisque aucupium in quocumque loco, etiam alieno, exercere potest; cuique licet aedes suas tollere in

217쪽

infinitum, nec alius aedificantem prohibere potest, &e. . n. 4. Denique UIA PUBLICA quoque occupari, i. e. transitus impediri nequit; quia ius transeundi per Vicina territoria est ius commune hominum ε, quod

nemo eis auferre potest. n. 3. In his igitur rebus, quae sua natura oecupari, i. e. in singulorum dominium venire non possunt, usus necessario omnibus hominibus commun/s est , quia nemo est , qui ius prohibendi alios sibi arrogare possit a16. . De littoribus ait IC tus, ea nullius esse,

re ideo omnibus vacare M. Atque haec ratio est : cur hae res dicantur publice Iure Gentium, quia omnibus gentibus patent, nec ullus hominum ab hoc usu exeludi potest. d. g. 2I6. n. 6. Equidem IMPERIUM in has res , quarum

proprietas naturali ratione nostra fieri nequit, occupa- pari potest; cujus effectus est , quod imperans legemaicere possit circa usum illarum rerum, quatenus non pertinent ad usum publicum. Sic Leges Romanae proohibuerunt, ne littora Occupari possint , etiam extra usum maris; no aedificia ibi ponere liceat absque Praetoris consensu, &e.

q. CCLXIII. Ad res, quae NULLIUS sunt, at

meu pari possent , omnes reliquae res reseruntur , quae sua natura in singulorum proprietatem venire possunt,& quae ab aliis nondum occupatae sunt, vel in aliorum dominio esse desierunt. n. I. Tales res, quae in dominium nondum pervenerunt, sunt L ferae v, quae scilicet sua natura non nisi vi in nostra potestate manent . Hae igitur ubicunque eapiuntur, etiam in alieno, fiunt capientis ν. Cur ergo domino fundi datur actio iniuriarum contra capientem, si hic suo jure utitur, & seram, quae

218쪽

De Iure Rerum . - ΙΘmullius est, oecupando suam iacit ' Rese. Doo hie Batactus : I. Occupatio ferae, quae licita est , quia hactemus domino cuius sera nunquam suit non fit iniuria r a. ingressus in alienum sendum invito domimo ; qui actus est illicitus. Ingrediens enim contra ius domini agit, adeoque propter hanc iniuriam conveniri actione in1uriarum potest. μEx his principiis solvitur antinomia , quae hactenus extricata nondua est, inter L p. f. 3. ff. Usu fr. &l. 26. T Usur. In priori Ulpiam ait, venationis quoque Uum pertinere ad fructuarium: in posteriori Iulianus asserit, venationem non esse fructum fundi. Utrumque verum est: serae enim non sunt utilitas, quae ex fundo provenit; adeoque rectet Julianus ait, venationem non esse fructum fundi: at quia serae sunt res nullius, fructuarius si feram capit, eam suam facit iure gentium . Neque domino fit injuria , quia sera nunquam in proprietate domini suit ; quae ratio diserte a Tryphonino allegatur b; us ructuarium venari in saltibus, vel montibus possessionis , probe dicitur i necvrum, aut cervum, quem ceperit, ΝΠ. proprium domini capit; sed fructus aut 'ure ciυili nimirum quatenus ex lando proveniunt aut gentium. quatenus rem nullius occupat suos facit. n. a. II. Res quoque nullius sunt adeoque occupatione nostrae fiunt α ὶ inventa in littore ς, si

thesaurus, qui est vetus depositio pecuniae , cujus non extat memoria, ita ut iam dominum non habeat ;cedit igitur inventori tanquam res nullius , quia paria sunt, non esse hominum, & non apparere idque verum est , sive in suo, sive in alieno inveniat. Iure Romano I. domino loci, sive publici, sive privati, dimidia tribuitur. 2. Si quis data opera, in ali

219쪽

no loco, vel sacro, thesaurum quaesivit , portio inventoris in poenam fisco tribuitur. Si quis vetitis arti-hu; thesaurum, etiam in sto, quaesivit, fisco cedit eis. γ Res pro derelicto habitae f. Cum enim dominus ex mente rem abiiciat, ut in numero rerum sua

rum esse nolit, res redit' in pristinum ita tum , i. e. fit nullius . Ad derelicta pertinent etiam ea , quae in tempestate navis' lexethse causa eiiciuntur x ; nisii ejiciens expresse declareret , se hoc animo , ut si salvus foret, haberet, ejecisse : hoc enim casu inventor , cui de eo constat , & rem non restituit , furti tenetur

Non' vero pro derealis habentur quae de rheda cur rente non intelligentibus dominis cadunt; nec quae levandar havis causa in tempestate ejiciuntur: si scilicet dominus declaret, eo animo se abiicere Ph. δ') Adespota, seu res hero carenteS τ .f. CCLXIV. Species occupationis II. est SPECIFICATIO ; quando, nimirum, ex aliena materia n stro nomine novam speciem conficimus Equidem nota est dissensio Scholarum apud Roma nos. Sabinus, & Cassius statuerunt, dominum mate 3riar etiam dominum esse speciei, quae ex materia fa Eta est ; quia sine materia nulla species emci possit k'Econtrario Nerva, & Proculus docuerunt , eum esse- dominum, qui fecerit, quia quod factum est, i. e. nova species antea nullius fuit. 'N. I culuF , aliique , mediam sententiam amplexi sunt distinguendo, an species nova ad pristinam materiam reverti possit , an non . Priori casu, dixere ,

220쪽

De Iure Rerum. 169

pristinam formam mutatam quidem esse, sed non exstinctam My rem eandem manere ': indeque rem priori domino salvam esse Q. Posteriori casu rem ipsam quodammodo extingui , & interire putarunt ν, novamque spectem quae antea nullius fuit facto facientis demum incipere esse in rerum natura j s & n, hil proinde hic esse, quod pristinus dominus vere suum dicere possit , et indeque coneludunt, dominium rei per specificationem acquiri faeienti φ. Atque hanc mediam sententiam approbavit Iustinianus, eique vim legis perpetuae dedit v. n. a. Equidem de posteriori casu, quando scilicet sorma rei ita mutata est, ut ad pristinam speciem reverti

non possit, ratio naturae certa est. Nam I. verum est,

speciem priorem in Derpetuum desisse V, eoque omne jus prioris domini in illam speetem extinctum esset quod plenius demonstrabimus infra, ubi de modis amittendi dominii agetur. 2. Certum est, novam speciem nunquam prioris domini fuisse x; facto enim alterius demum in rerum natura esse incipit ν , cum antea nullius fuerit Si proinde dominus ille materiam vindicaret, simul vindicaret novam hanc speciem, quae ante nunquam ejus suit. Sane, 3. res aliter exitum habere non potest e duo hic concurrunt jura, jus materiae,& ius sermae ; in illam solus dominus , in hanc solus faciens ius habet : utrique res tribui non potest. In hoc igitur iurium concursu, merito praesertur dominus

SEARCH

MENU NAVIGATION