Justitiae naturalis, et romanae novum systema auctore Samuele L.B. De Cocceji ... in quo ... demonstrantur 1. Jura Dei in homines; nec non exponuntur 2. Jura hominum inter se juxta tria juris romani objecta; simulque universum jus romani in artem red

발행: 1762년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

a. quae nihil suspendunt in laturum eventum , iis impossibiles , necessariae, & turpes. Vid' g. seq.9. DII. Effectus conditionis est obligatio implendi si existit is , Potestativa etiam per aequi pollens impleri potest , sis in sorma specifica impleri nequit. Si dubia sit conditio , non fit interpretatio contra eum, qui elocutus est ; sed nihil actum vide

DΙΙΙ. Conditio verum ius tribuit , sed eventuale. Atque hinc est, quod spes debitum iri sit ve

xa merx , & vendi possit; & quod liberi ius suum

eventuale succedendi itransferant ad haeredes suos. Quae transmissio, primogenito praemortuo, in regnis summam=utilitatem habet. Conditio impossibilis vitiat negotium 1, noci veros turpis sit co in praesens, & praeteritum collata n hil suspendit is, uti nec necessaria b. . DIU. Dies est tempus certum, quod sit exsti turum , sed incertum quando . f si enim incertum est an sit exstiturum , vera conditio est d. J Die adiecto is statim cedit ; non autem Venit antequam dies praeterierit dies naturales : intelliguntur autem regulariter dies naturales, non civiles f. f. DR Modus est causa finalis, propter quam aliquid fit, vel praestatur: uti si promitto alicui I o. ut monumentum exstruat 1, haec obligatio pura est. ;

432쪽

De Obligatione Persenae . 36 I

at non secuto modo adjecto , condici solutum p

test ε.

De Interpretatione Pactorum s ubi υera interpretationum principia exponuntur.

q. DUI. I N conventionibus omnis obligatio oritur I ex placito, & consensu duorum in ea dem rem, Adeoque ante omnia de placito illo , &de illo consensu in eandem rem, constare debet. . DUII. Si igitur disponere differunt circa mentem conventionis s & verba, vel facta alter hoc sensu, alter alio explicet: quaeritur, quaenam interpre-pretandi norma jure naturali obtineat Resp. Adhibenda sunt ea media, quae ratio natu

ratis suppeditat ad intelligendam disponentium volumtatem, & quae alibi explicavimus. n. I. Quoad seria, si dubia sunt , regula gener, lis L est, ut is sensus valeat, quem contrahens scit alterum intelligere : id enim vere inter utrumque actum est. Si proinde ego sciens alterius intentionem alio sensu verba contractus accipio , fallaciam committo ; non est idem utriusque placitum , sed unius alterius decipiendi animo propositum. n. a. II. Si uterque in bona fide est, & alterne. scit, verba alio sensu ab altero accipi, pro eo fit interpretatio , qui verba adhibuit juxta usum communem k communis autem etiam est sensus arti proprius ι . J Cum enim verba valeant usu , is , qui usum

433쪽

usum illum communem scit , vel scire debet, ex usu illo obligatur. n. 3. III. Si partes aliquid promittunt ad certum finem, tunc ita interpretatio fit, ut omnia ea promissa censeantur, sine quibus pactum exitum habere nequite idque ex medii necessitate ; qui enim vult finem , vult etiam media . Ex his iam apparet, I . eum, cui abire datum est , non & redire ; abitus enim , ex communi loquendi usu, reditum non infert '.' at 2. cui ire datum est, ei etiam redire; finis enim pacti est, ut tuto ad locum domicilii reverti possiit . 3. Si partes paciscuntur, ne quis locus muris cingatur , alio modo cingi nequit .: nam ea intentione prohibitio illa intervenit, ne ex loco munito alteri paciscentium injuria inferri possit. 4. Qui commeatum hosti concedit , etiam comitibus dedi ste videtur , si commeare absque comitibus contra dignitatem esset e adeoque securitas hic ex medii necessitate sequitur . Non autem sub eo commeatu intelligi potest familia ; ex dignitate enim personae est, ire cum comitibus , non vero cum uxore, & liberis P. Sic qui I. commeatum dat pro certo militum numero , non excludit summos duces: nam generali, & communi usu vo- , ee militum etiam officiales continentur: q. g. DUIII. Extra has interpretandi regulas omnis disposito dubia manet, adeoque nulla inde oritur o ligatio , quia deficit duorum in idem placitum consensus. Hinc I. ex natura, & proprietate vocis nulla interpretatio fieri potest ; quia uti dictum est , verba non valent ex sua natura, sed ex usu.

434쪽

Dὸ obligatione Persese. . sed & a. non valet interpretatio ex eo, quod a ter paciscentium verba illa alio, & particulari sensu umere soleat; quia in ejus potestate non est , sensum verborum communem mutare, nisi alter id sciverit .

Neque 3- eludere obligationem paciscens potest, sub praetexta, quod in pactis non verba, sed ratio,& finis quem sibi pro lubitu fingunt ) considerari debeant, & quod cessante hoc fine cesset obligatio . Quo pretextu Galli foedus illud , quod vulgo

traite de partage vocari solet , violarunt : causati, mentem foederis fuisse conservandi tranquillitatem publicam , quae subsistente foedere salva esse non potuis set , quasi per violationem foederis non major turbatio tranquillitatis publicae secutura esset : quod &experientia cum internecione fere Gallorum docuit. f. DIX. Hine e contrario facile constat , perfidiam insignem fuisse, r. quod Locri , qui promiserunt, se pactis flaturos, quandiu terrae huic insidierent, s rapita humeris gestarent, postea terram calceamentis iniectam, & aliorum capita humeris imposita, abiicientes, putarent , fide se nunc liberatos effer : 2. Quod Boeoti urbam reddere polliciti, eam eversam reddiderint ε . 3. Quod Mahumedes , Euboea capta , eum dissecuerit, cui eaput incolume so- re promiserat: 4. Quod qui homines reddere promi' sit, eos mortuos reddiderit . : 3. Quod Alexander Μagnus postquam Barbaris exitum ex urbe promisit, eos extra urbem constitutos interfecerit . : 6. Quod Romani, qui partem dimidiam navium in divisione promiserant, eas non integras, sed sectas tradiderint

quanquam Livius η de sectione navium sileat );

435쪽

3M D s. Promm. XII. Lib. V. Cap. IV.

huc quoque pertinet factum Campanorum, qui cum hostibus dimidiam armorum partem permitissent , dissectis armis dimidiam partem eos recipere jusso runt I: 7. Quod Brasidas , qui pollicitus erat , se agro Boeoto discessurum, eum agrum servare Volue. Tit, quem exercitu insideret ; quasi ius civitatis obpossessionem bellicam exstinctum fuerit 3. : 8. Quod Romani, qui pace Carthaginem liberam esse russerant, cives in alium locum transferre voluerint , ut ibi libere degerent, quasi Carthago non in civitate quoque, tanquam domicilio ciὐium, consistat - : 9. Quod Pericles, inito cum hoste pacto ut serrum deponerent , etiam fibulas ferreas deponere julserit - :Io. Quod Rhadamistus, qui juravit Mithridati, nec veneno, nec ferro se vim ei illaturum , mox eum iniecta multa veste necaverit φ : II. Quod Ludov cus XII. qui urbem Bononiae , eiusque Regulum Bentivoglium, in protectionem receperat silvis iuribus Papae , recusaverit illam protectionem contra Pontificem vim urbi minitantem , causatus a iura Papae excepta esse foedere ; b anteriori pacto cum Pontifice inito cautum esse , in futuris foederibus semper exceptam intelligendam esse eec Iesiam ς indeque c) personam Reguli, eiusque bona , saltem ad pactum protectionis pertinere uti Guicci ardinus a

addit, Ludovicum cavillatum esse ad modum rabulae, non regis : Iz. Quod Papa, qui cum Ludovico XII. convenerat, ut Episcopatus, morte Episcoporum in Francia vacaturi, a rege conferri deberent, sufficere mortuo Episcopo alium voluerit, ideo quod Romς, non in Gallia, mortuus esset ir I 3. Odis, qui promisit, se ad hostem rediturum , credide

436쪽

aeit, fidem se liberasse clam redeundo I: I4. Quod Dido, quae ab Africae incolis tantum territorii emit, quantum comprehendi cute bovis possit, scissa in par-

res late, magnum terrae ambitum occupaverit siqua sit cutis in loria scissa non desinat esse cutis Huc quoque I 3. pertinet insignis perfidia , cuius Episcopus Arrasius auctor fuit: cum enim Electorum Saxonis , & Brandenhurgici interventu , pacis conditiones Landgravio Hassiae proponerentnr , inter illas conditiones autem contineretur, ne hic ullo carcere detineri deberet , das er mit einiger gefatanis nichi belegi vverden folle , Land gravius sese in potestatem Imperatoris dedit ; quem Episcopus Arrasius statim custodiae mandari jussit e causatus , male legi einiger, sed legendum esse omiger; adeoque Imperatorem promisisse, ne aeterme cujfodiae traderetur.

At fallacia haec adeo male habuit conciliatores pacis,'ut vix impediri potuerint, quin manus violentas intulerint ministro illius artificii . . Sed & 16. injuria asserebant Romani , sociorum nomine etiam futuros contineri. Sane , si hanc solam rationem'allegassent , bellum eum Carthaginensibus maxime injustam futurum fuisset ; at pacto subsequenti Asdrubalis , quod Carthaginenses approbarunt, Saguntini, socii posteriores, nominati , eoque causa Romanorum juris titulo munita fuit m. n. I. In omnibus his casibus veteratores illi sciebant, alio sensu vocem ab altero intellectam suisse ,& cavillationem, quam adhibebant , usui communi vocum repugnare immo directo voluntatem , quae ex agentium fine, & medii necessitate notoria fuit,e Uertere . Atque hae sunt proprie reservationes illae mentales, quae a probioribus hominibus , quamcun que religionem profiteantur , damnari solent.

n. Σω

437쪽

n. a. Quoad facta , si dubia sunt interpretatio tantum ex fine astionis desumi potest , si scilicet finis illi actioni neces Iarius ell . Qui proinde reddit chirographum, remittit debitum; qui reddit pignus, renunciat securitati g. 4 . n. N. f. DX. uid si alter asserat, se ignorare , alterum alio sensu verba intellexisse ὶ quid si neget, usa

communi verba eo sensu , quo alter vult , intelligenda esse uid si alter neget , finem promittentium eum, quem alter intendit; fuisse vel media illa ad obtinendum finem esse necessaria λ Resp. Hoc casu inter duas summas potestates, quae judicem non habent, soli bello locus est: adeoque armis de sensu verborum, vel de intentione agentium , &c. disceptari debet, & iudicio Dei, qui arbiter est bellorum , res relinquenda est g. DXI. Institutis civitatibus, ne negotia ob dubiam disponentium mentem facile rescinderentur , certat quaedam regulae interpretationum statutae sunt, iuxta quas voluntas, & intentio paciscentium interpretationem recipere debebat. Sic v. g. ubi de inte pretatione pactorum agitur , interpretatio fit contra

eum, cujus causa est favorabilior; vel qui potuit rei suae apertius legem ponere ς sed & in dubio valet id quod vero similius est,' &e. Praeterea infinitae sunt

interpretationum regulae, quae inprimis circa voluntates testatorum introductae , eoque mere civiles

438쪽

De Iure , quod hominibva competit o delielo

alterius .

f. DXII. T IACTENUS explicavimus jus, quod

L I cuique eompetit ex conventione, seu pacto , & contractur sequitur nunc jus , quod cuique ex alterius delicto. competit i

s. DXIIL Delictum est factum , sponte , dolo,

vel culpa admissum, quo jus alterius laeditur . Requiritur igitur L factum A: quale quoque est si quis mandat, vel ope, & consilio juvat i et animus non sumit m, nee solus e natus n. I. II. Ad delictum requiritur , ut factum illud Aponis admittatur ': sponte autem etiam fit quod ex summa necessitate admittitur. Hinc is , qui vi metuque coactus ius alterius violat, vel crimen committit , vere delinquit ; & fugiens , qui ad conservandam vitam intermedium innocentem oecidit, pro innocente haberi non potest n. a. III. Requiritur, ut factum illat dolo malo', vel culpa admissum sit, etiam imissima ε. Rationem, cur culpa delinquatur,' infra g. 577. exponemus. Unde poenam quoque naturali ratione ideo exigi posse, demonstrabimus. 3. 33O Non ergo delictum committitur casu, ad eum effectum, ut psna inde debeatur ν. n. 3. IV. Requiritur, ut facto tali illicito ius alterius

vid. supr. S. 366. cr) l. i. s. Q ad Leg. Corn. de si

439쪽

terius laedatur . Nam si jus alterius violatum non est , nihil alteri abest e adeoque frustra de reparatione

quaeritur.

f. DXIV. His principiis positis multae quaestiones, admodum ventilatae, facili ratione decidi possunt . n. I. Primo enim quaeritur, an haeresis , id es, falsa de religione opinio, delictum sit 8 Equidem intuitu hominum nulla ratione ad delicta referri potest: jus enim alterius non laeditur; adeoque nemini aliquid abest, quod reparari debeat. Excipe si lege prohibitus sit certi generis cultus, & aliquis, contra legis prohibitionem , publice , religionem illam profiteatur: tunc enim jus magistratus laeditur, atque ideo transgressor puniri potest .

n. a. Secundo quaeritur, an ex damno , quod me-

itiit αν , actio detur Quod itidem negamus : nihil enim alteri abest, nec jus alterius laeditur ; adeo ut nec cautio ob metum incertum exigi possit . Atque haec ratio est , cur metus vicinae potentiae non sit justa belli causa. .Unde actiones de damno infecto , de noυi operis nunciatione, &c. ex mera sequitate civili originem habent. Damni enim infecti actione cautio exigitur de damno, quod ex opere jam facto veremur futurum equo etiam pertinent Suggrundia , seu tabulae , vel lapides, coram aedificio a summo extensi, ut id cometra imbres defendant; nec non protectiones, seu pr jectiones, &c. . . Sic actione pluviae arcendae agitur ad damnum , quod ex aqua pluvia propter opus fa

ctum Veremur, aUertendum . . .

Novi operis unicatio est, quando contra eum , qui

in suo lando secus si in alieno contra pristinam

440쪽

pgo, ut vel desistat ab opere, vel cautionem praestet utque dum de Iure prohibendi cognoscatur . Ratio huius edicti est, ne partes ad manus veni aut . n. R. Terris quaeritur , an deliquere υideatur , qui rus Dum tuetur , et si alius damnum inde recipiat 'Quod negamus , quia jure suo utitur : neque damn qm alter patitur ex alterius facto illicito, sed ex

casu, & natura ae situ rei,

Hinc I. haeres adeundo haereditatem onerosam. creditorum suorum conditionem deteriorem reddere Poteit I t 2. Praescindere in funda meo venas possum etsi alteri adimatur aqua: . 3, Aqua pluvia arceri Poteit eum prae udicio vicinorum, si fructuum causa

IV Μ Vς Romano excipiatur casus , si dolo id taciat i id meri juris civilis est; nam iure suo

utitur. q. ln meo altius aedificare possum , etsi alteririus luminibus officiam b.

.. J- DXL Causa obligationii personae, quae ex de

ict/s oritur, fluit ex ipsa ratione naturae. Cum enim certum lit, Jura quaedam tum Deo, tum hominibus

a natura quisita esse, necessario sequitur . t octius olli , aut violari ab aliis absque injuria non posse. oi quis protode in lterius iura involat adeoque In tentioni divinae in contrarium ri , ejusque voluntatirapugnat, injuria agit: unde laeso ius competit agendi contra personam laedentis , ut reparet injuriam ζα meus obligatur ex regula generali justitiae . ut Ius suum cuique tribuat. f. 3 a. Idque verum est, etsi laedens non si factus locupletior : uti si res furto ablata periit; si injuria corpori alterius illata, vel alias damnum in re aliena da-

Ialto laedentis ; nam ex hoc facto illicito tenetur adoam. de Cocceii Imrod. ad Grai, Aia re-

SEARCH

MENU NAVIGATION