Justitiae naturalis, et romanae novum systema auctore Samuele L.B. De Cocceji ... in quo ... demonstrantur 1. Jura Dei in homines; nec non exponuntur 2. Jura hominum inter se juxta tria juris romani objecta; simulque universum jus romani in artem red

발행: 1762년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

auferri nequit . Hinc r. iure imperii vi eiicere talem invaserem, ei poenas irrogare, immo & occidere eum d vel ipse, vel per alios potest, quovis tempore e , etiam sine indictione t. a. Rex eiectus foedera contrahit ad juris sui defensionem e g. ius legatos mittendi retinet ; exempla tempore Caroli II. a Cromu vellio

pulsi exstant apud BAT EUM e .

. Si rex ejectus , eiusque haeredes , recuperant regnum, id non acquirunt novo titulo , sed continuant pristinum jus; quod proceres Angliae solenni edicto declararunt post Caroli II. reditum . . f. DCXLIV. Ex his jam Secundo sequitur, usurpatorem nullum jus imperii sibi arrogare posse; adeoque omnia, quae agit, injuria fieri , & actus ejus ipso iure nullos esse

Hinc I. subditi nullo iuris vinculo tyranno tenentur δ immo a. nec volentes se ejus imperio submittere, estque ius legitimo regi semel quaestum auferre possunt l. 3. Contractus, pacta , & scedera usurpatorum nulla sunt m, etsi jurata η; indeque g. nec populus restitutus, nec rex reversus exinde obligantur ': alienationes, seste ab usurpatore, revocari possunt 8; quod ex rescissis tyrannorum actis appa

552쪽

ret . s. Capti a tali usurpatore non fiunt servi j. Hinc GROTIUS ait, eos non attaminare turti crimine animum, si res suas subducunt, aut fugientes laboris sui mercedem surripiunt Unde nec postliminio tales capti opus habent, sed ipso, jure omnia iura recipiunt ε. Nec 6. ius legatorum cum tali usurpatore obtinet: hinc Augustus indoluit , quod Tacfarinas praedo , qui legatum miserat , hostium m re ageret : Nabis, Argivorum tyrannus caduceatore ad Romanos misso explorabat , si paterentur legatos ad se mitti Nec 7. asyla his inuasoribus prodesse, exemplum Athaliae probat M. FLOR Us miratur, Persen Lacedaemoniorum tyrannum , ad insulam Samothracen confugisse fretum celebri religione , quasi templa, arae po sent defendere , quem nec moutes fui, nec arma potuissent x . 8. Ejusmodi usurpatoribus a vicinis receptaculum indulgeri nequit. Porphyrogennetus misit ad Costoem postularum, ut dederet ν sibi regni assectator, ne in se ipsum perniciosum salueret exemplum . N. I. Aliquando tamen in vasor ius imperii consequi pote st, quod antea non habuit. Si nimirum is, cui ius imperii competit, suo iuri renunciat: U. g. si populus praedonem pro legitimo rege agnoscit .

Hac ratione regnum ab Arsace praedone occupatum

consensu populi, adeoque justo titulo obtentum est . .

553쪽

. 3 DCXLV. Cum vero invasor imperium possideat, id est regnum in potestate corporali habeat, hecte GROTIUS inde inseri, quamdiu durat iniu-st possidendi causa , actus imperii , quos exercet , uim habere posse obligandi . At non ex ea, quam QROTIUS allegat, ratione , quod probabile sit , eum, qui jus imρerii habet, siue is es populus, δευε Senatus id malis , interim rata esse quae imperat , quam lex bus i judiciis que sublatis summam induci confusionem 4 i sed ex natura possessionis, quae administraticinem necessario insert: cum enim invasor rem alienam te aeat, ejus quoque curam habere , immo maximam in ea administranda adhibere diligentiam tenetur . Sane, ob malam fidem invasor non minus, sed magis actione negotiorum gellorum tenetur a tneque melioris conditioniq debent esse usurpatores,

quam legitimi administratores, qui etiam levissimam

culpam praestare tenentur.

Huius rei effectus insignes sunt , tum intuitu ipsi ullusurpationis ; tum intuitu populi deυisi; tum intuitu vicinorum , tum intuitu actuum durante imperioa.sorum. q. DCXLUL Usurpator vi possessionis omnia ea gere tenetur, quae ex natura possessionis sequuntur, A ad administrationem pertinent. Hinc i. le- es condere , ius dicere, magistratus constituere, hello civitatem, ejusque jura defendere, pacem contra here, & omnia agere tenetur, quae ad salutem reipublicae pertinent f. 2. Utitur titulo regio, & quia vicariam Dei potestatem . administrat , hactenus Dei irasia, se eam gerere testatut g , 3. Subsidia addeseiv

554쪽

De Defensione Iurium per Iudicia. 471

sonem civitatis necessaria, eaque, quae ad sustentan dam administrationem regiam pertinent, exigere p

test a subditis DCLXVII. Effectuet huius imperii violenti intuitu subditorum est, ut quamdiu sub potestate sunt invaseris , propitio jure sequi possessionem possint ,

quia dum facultas eorum naturalis vi restricta est, libere non agunt i . Hinc in Principem non peccantsnguli, si magistratuum ossicia an in vasore sibi comferri patiuntur , si legibus a tyranno latis parent , cum absque periculo non parere non liceat st . Alia quaestio est, an subditi invasorem in bello se qui teneantur' Et distinguimus, an bellum suscipiatur pro defensione reipublicae, an vero contra Pri cipem ejectum . Priori casu omnino sequi tenentur, quia de defensione civitatis agitur, quae singulis iu- Te naturae incumbit. Po feriori casu excusantur , si absque vitae periculo obsequium invaseri denegare nequeunt l. Porro quaeri solet , an sebditi parare teneantur ius Di regis ejecti P Nega ruri non quia iure non tenentur, sed quia libertatem non nabent parendi, ut pote quae vi est prohibita. Sane, cum Princeps eos defendere vi impeditus non possit, nee subditis ali

quid imput ri potest, quo vi impediti Meia Princi

pi praestare non possint.

Hinc iam constat , ius non esse privato intermciendi usurpatorem me quia injuria publica est, quae non nisi publica auctoritate vindicari potest ; impr. mis si is rerum status est, ut sine detrimento reipublicae status praesens mutari non possit. Atque ex nae ratione Cassius, & Brutus damnati sunt a po-

555쪽

pulo Romano, quod Caesarem interfecerint is r Scsasta talione eodem , quo usi sunt , gladio , ip speriisse, tradit DIO . . Aliud autem dicendum, si publica lege cautum .& occidere tyrannum cuivis indultum sit : vel o si ab eo , qui ius imperii habet , id mandatum , vel approbatum fuerit p. ': 'Caeterum, alibi dictum est , fidem usurpatori qua tali datam, servandam esses. DCXLVIII. Effectus administrationis usurpa

toris ivtuitu υicinorum in eo consistit , ut si foedus cum rege eiecto, vel populo oppresso initum , eo- qne auxilia contra vim aliorum promissa sint, ea n cessario etiam usurpatori praestari debeant ; foedus enim cum republica manet ri, nisi tantum ad regis ejecti utilitatem auxilia promissa fuerint. Non ergo invasor regni provocare ad foedus eum republiea initum potest , si contra eum , quia invosorem, arma moventur. Romani Nabidi Lacedaem niorum tyranno foedus cum Lacedaemoniis initum alleganti regesserunt, amicitia, o societas nobis nulla tecum, sed cum Pelope rege Lacedaemoniorum . . Idque verum est, etsi eum ipso tyranno , qua posisessore, exigente reipublicae. utilitate foedus aliquod initum suerit, quale Romani, bellum eum Philippo gerentes, cum Nabide Lacedaemoniorum tyranno contraxere Idque Romani eidem Nabidi talia obiicienti responderunt, nimirum , foedus ad defensionem reipublicae initum extendi non debere ad de- sensionem tyranni k ; nam quid minus conveniret,

556쪽

quae sunt verba Quintii, quam nos, qui pro liberto te Graeciae adυersus Philippum gereremus bellum, cumo anno insitisere amicitiam . . n. I. Quaeritur, an Vicini rure hs Ilere vel m. νε- si eiusque ea am armis defendere psisnt Amr- matur e si populus, vel rex ab usurpatore eiectus, vicinorum auxilium implorat , quia tales usurpatores semper injuria agunt. Carolus II. exul gentium invocabat fidem, causatus, Princ ibus, ac Regibus ex-ιeris , aeque incumbere, pro vicaria supremi Nummisatictoritate, commmique officio, solum oppresss pate-Deere.sed o regib9s patrocinari pra ceteris morta- Iitim ' tum cognationis intuitu tum ccntagionis metu ene scilicet in proprios eorum jubditos hcrrendum feferet rebellionis exemplar; ut ipsi pares in anguylia, forte coniecit , pares Vicissim suppetias reρortarent 1 Unde Romani contra Perseum, & Nabidem bellum gerebant, ut Grinciam libertati restituerent . The- sens de eo gloriatur, dum ait a: Pridem facinora nomen hoc per Graeciam mihi ded

. runt, ultor ut scelerum vocer.

patricissi de toro Re , , a Pudio fine publicarono ,

ehe fotio pena delia vita ne illino ardisse piti corra pondere traffcare, o negotiare con Inglesii. Hinc saepius legatos a tali invasere missoν rejectos fuisse , leg, ' Metito autem dictum est , requiri consensum eius s

557쪽

jus, qui opprimitur. Quintius non ante bellum Nabidi tyranno inferre, & Argos tyrannide liberare Voluit, nisi convocatis prius Graeciae civitatibus , &consensu earum explorato Plutarchus de Antiocho Magno ait, eum praetextum bello fumere , liberare Graecos, libertatis non Sentes , n. 2. Cum vero ispius non intersit vicinorum , alienis se immiscere litibus, quarum judicium ad eos plane non pertinet, tutius agent presentem sequendo possessionem I: cum enim commercia inter gemtes vicinas ob dissidia domestica impediri non possint, jus autem regis ejecti, vel populi oppressi , vi prohibeatur, necessario sequitur, commercia cum illo, qui in possessione est, continuari posse. Neque regis eiecti hadtenus interest , quia ejus jus salvum

manete vicini agunt cum tyranno qua possessore, adeoqae tantum quamdiu pol seisio illa durat. n 2. Ex praemissis sequitur, L vicinos huiusnodi invasoribus propitio jure titulos regios tribuere posse; idque ex medii necesssitate , quia commercia inter gentes vicinas alias turbarentur . inprimis cumiituli non ius tribuant, sed possessionem denotent. Sane, tituli non denotant , quales snt potestates , sed quales esse debeant iaII. Vicini foedera cum invasere contrahere possunt, qua possessore imperii. Ita vidimus , Romanos bellum contra Philippum gerentes societatem inivisse eum Nabide Lacaedemoniorum , & Argivorum tyrranno h ; quamdiu enim e re fuit, sequebantur possessionem, idque jure. Π Immo etiam tum invasere qua tali pacem vicini contrahere possunt, si elici absque excidio reipublicae, quam oppressit, nequit. Atque hanc rationem

558쪽

Quintius dux Romanorum allegabat, cum socii que rerentur de pace cum Nabide tyranno inita . III. Vicini legatos ab invasore missos recipere possunt: quia foedera absque legatis Vix contrahuntur. Ita Nabis Lacedaemoniorum tyrannus legatos ad R manos misit hi Cromvvelli legati in Lusitania, Polonia, Suecia, Hispania, Gallia , apud Turcas , &Belgas, &c. t admissi fuere.

Atque hi legati semel recepti omnibus privilegiis

legatorum gaudent. Hinc eum Aschamus Cromvvelli legatus confoderetur, satisfactio ideo promissa fuit m :& occiso Doris lao saepius petita, & tandem comperendinando frustrata est vindicta Pari ratione vicini quoque legatos ad huiusmodi

usurpatores mittere possunt. Dom Alphonso de Car denas a rege Hispaniae missus est gratulabundus Cromvvellio de nova re publica ρ r idem a Suecis,& Belgis factum legimus p .

IV. Immo mediatores quoque electos sui sie, exemplo Cromvvelli probatur , qui mediator fuit inter Danos, & Suecos q. V. Quaeritur, si bellum cum tali usurpatore geritur, an iura belli eum eo obtineant Resp. Si bellum cum ipsa republica geritur , & usurpator elus jura defendit , omnino jus belli eum eo obtinet: ita Cromvvel liuq Anno I 632. cum Belgis , &. Annot 636. cum Hispanis bellum gessit, ac utrumque pa ne composuit Si vero bellum cum ipso usurpatO-

. re

559쪽

ι 5 Dis. Proum. XII. Lib. VI p. III Ses.

re qua tali geritur, certum est, eum justum hostem non elle, adeoque nec belli iura cum eo obtinere. Hine Nabis Argivorum tyrannus cum liberare ur- hem tyrannide recusaret , armis ad cedendum ada-etus legatos mittere non ausus est, nisi petita prius a Romanis venia in . . Vn. Quaesitum memini, an vicini regem ejectum dedere invaseri possint ρ & recte hoc negatur. Me-Zentium , qui ad Turnum confugerat, Etruria ad supplicium reposcebat , recusante id Turno. Si tamen periculum inde immineat et , qui recepit fugitivum, exire eum e regno iubere potest recemplo Caroli I s. qui Galliam deserere , petente Cromvvello, Iussus est v. VII Qu'ritur , an vicini usurpatorem , qui fust se vindictae legitimi regis surripuit , dedere teneantur I Resp. vel dedere, vel ipsum punire tenenturia Porphyrogennetes Iure a Costoe postulabat , ut dederetur sibi regni affectitor, ne in semetipsum perniciosum statueret exemplum x.

f. DCXLIX. Quid vero iuris sit circa actus me du temporis , cessante , & finito usurpatoris im- erio , de eo variae sunt Doctorum opinio-Repetendum ex prioribus est , nobis nullam hieelle quaestionem de imperio iure belli, id est ab alia summa potestate, & iusto hoste occupato: ibi enimn nito usurpatoris imperio jura poseliminii obtinentis ....is, 'Τ O jην- se e notorio , v. g. Crom-

560쪽

De Defensione Iurium per Iudicἰa. 477

In genere dicendum est, omnes actus tyranni ipso iure nullos esse , quia jus agendi non habuit , nec vim obligandi populum Vid. supra f. 664.

Et cum omnis facultas agendi in vasori ex facto posse sessionis competierit, facile constat, eam facultatem cellare, cessante possessione x. Ita enim Syllae acta revocata sunt a Lepido . Sicyones a Nicolle tyranno expulsi, & ab Arato restituti, bona sua vindicarunt a pollessoribus b. De actibus Antonii CICERO ς ait: quibus de causis eas leges quas M. Antonius tulisse dicitur , omnes censeo per vim , oeontra auspicia latas, iisque legibus populum non reneri ; & mox : quamυis ergo bonas leges vitio se , perque Dim tulerit, tamen hae leges non sunt haben- die. Post Hieronymi Siciliae tyranni caedem omnia ejus edicta restilla sunt , non tantum iniqua , sed etiam utiliter constituta , ne ulla unquam exstarent vestigia tyrannorum 4 . Populus Anglicanus Crom- velli, & pseudo-Senatus acta , ti decreta, flammis devovit, & omnia irrita pronunciavit n. I. Valida autem acta usurpatorum sunt, I. si ante tyrannidem quaedam juste saluerunt1: a. si populus, vel rex locupletior inde factus est i ; idque Iure Romano quoque de eo, qui ex mala fide alterius locupletior factus est , ita deciditur . : 3. si in uilitatem publicam aliquid gestum est , & necessario geri debuit : 4. si per iudicia iuxta leges civitatis res singulorum decisae sunt; hae enim lites re-

SEARCH

MENU NAVIGATION