장음표시 사용
51쪽
Ille Patrii genio solemnia sena ferebat Hinc Populi ritus edidicere pios.
ubi Commentatores stribunt , nefastis Februarii diebus morem hune a Latinis , fit dein a Romanis servatum fuisse. Ab illo quoque, aut Trojana gente introductum esse fertur; ut mulieres cognatos Ore oscuis Iarentur teste Plutarcho Problem. cap. 6.: Probabilior hujus rei causa
est, quam scripsit Aristoteles ς Illud enim jam vulgatum, in quod iam pridem beroicis temporibui factum fuisse dicitur, in Italia mulieres Trojane ut videtur , facere ausae sunt; nam quum ad Italiae litus appulissent, ut viri ad unum omnes re Ii tis navibus in terram defendissent, naves incederunt; metu deinde virorum pavidae,propinquoi , ac domesticos complexae osculan o, ac blande appellando, tit cuique occurrissent, facinoris conscientia fantabant; hoc pacto mitigatis animis ,-inter se conciliatis, mansiitpostea consuetudo, ut bis inter se ςomitate uterentur, quae consuetudo Romae, de in Latio eo usqe processerat , ut officii causa usitatum esset ersa viros osculis quotidianis in salutatione uti, quam quotidianam osculationem
Tiberius edicto sustulit, ut Auctor est Suetonius in Tiberio. Praeterea memini siς juvat, Numici aquas, quibus submersus tradebatur AEneas, sacras Latinis, Romanisque fuisse; quandoquidem Servius ad hoc Virgilii carmen lib. 7. AEneidos: Haec fontis Stagna Numici. scribit Vestae nonnis de hujus fluvii aqua libari licuisie, additque Dear
sacra stinet intercepta, quod hunc fluvium meae aetate ingentem, insontem deinde redactum, siccatum invenissent. Haec sunt quae meas in Latio gessit; caeterum ejus Comites, qui Lavinium, & quorum dein filii Albam, de Romam incoluerunt
plures produntur. Saonem enim narrant ex Samotrhace cum AEnea
Deos Penates Lavinium transtulisse, ac saltare genus saltandi primum Lavinii instituisse, a quo Salii Sacerdotes dicti sunt, si credimus Festo verbo Salii. Nautium quoque R neae socium perhibent teste Dionyso lib. 6., qui de Spurio Nautio Consule loquens: Familia, inquit, natus bonesi ma,nam auctor ejus generis unus ex AEnea focili fuerat, qui Sacerdos Mineretae in ede in arce Iliense consecrat m, Palladium secum transtulerat, cujus custodia mansit peneis ccesse
52쪽
νes gentis Nautiae, & idipsum confirmant Servius ad lib. 2.5 s. Tneidos , N Festus lib. I 2.; necnon IΕgestum, cui sacrorum Deorum Penatium cura ab AEnea data est. Hic dicitur Deos e Lavinate Templo Albam bis justu Ascanii transtulisse, & dein, miraculo, ut seruia sim lacris Lavinium semper reversis, cum sexcentis Viris , qui sacrorum curam gererent, antiquam Urbem remigrasse eodem Dionyso lib. 1. Auctore: Servilium itidem, nam Servilia gens Romae Consularis genus ab uno JEneae comitum se ducere ostentabat,quamobrem Lavinii primum, dein Albae consedit, traduxitque eam postmodum in benatorium ordinem Romae Tullus Hostilius Rex Alba eversa, testimonio Livii lib. 1., Festi, & Dionysii lib. 3. Apud hanc sentem Senatus Romanus, pro maximis in Rempublicam collatis beneficiis Trie tem, seu Tridentem sacrum, ut aliquot Codices exhibent) deposuit, cui splendidissime quot annis familia sacra peragebat, quo die narrant Saccrdotes spectante Populo, non incelebri pompa Trientem demetitos, ex illius augmine, vel imminutione gentis Serviliae selicem , vel adversam sortem auspicari consuevisse, ut auctor est Plinius lib. 3 q. cap. I 3. in fine . Pari felicitate Giganta gens a Gia aeneae socio prognata, Albae manserat; dein Hostilii jussu Senatum Romanum decoravit, id enim habes ex Servio in eum locum .mneid.lib. s. Ingentemque Gias ingenti mole chimaeram.
neenon ex Dionysio lib. 3. qui addit ad Magistratus Romae gerendos vocatam fuisse Gigantam familiam, Se Livio lib. 2. &3. Sic Cluentiae familiae Romae illustri Cloanthus Isineae comet prima dedit incunabula , ut canit Virgilius dicto lib. 3 .Hneidos: bilaque Cloanibus
Cerulea, genus unde tibi Romane Cluenti.&ibi Grammaticus Commentator. Sergestus etiam AEneae sociua Se
giae gentis Romae Senatoriae auctor dicitur eodem Virgilio teste loco quo supra, ubi sic ait: Sergestu ue, Domus tenet a quo Sergia nomen, quod etiam reserunt Streynnius, Se Fulvius Ursinus de familiis Roman. in Sergia . Mnesteus praeterea ejusdem comes Memmiae Consulari Genti nomen dedit, ut Virgilius ibidem est auctor: Mox Italuι Mnesteus, genui a quo nomine Memmi , ibi
53쪽
& ibidem Commentatores, & Fulvius in Memmia . Iunium itidem serunt cum aenea in Latium venisse. Hic fuit princepsJuniae Gentis Brutorum parentis, S Albae consenuit, cujus posteri Romam ad summos Magistratus capessendos migrarunt, ita Dionysius lib. q. , ubi quum Bruti, qui Tarquinium Superbum propulsavit meminisset, se scribit: Pater eius fuit M. Iunius ab uno Emede sociorum oriundus inter nobili Onos Romanorum ob zirtutem habitus, quod memorant etiam Fulvius Ursinus de familiis Roman. in funia Gente . , Streynnius pariter in Junia, qui de Acilia Cente scribens notat Aciliam Senatoriam gentem ab Acilio AEneae socio oriundam, Albae primum , dein Romae mansisse. Atiam & Gentem, unde mater Octaviani Augusti genus duxit, Atim qui cum AEnea Lavinium appulit auctorem indicat se plures commemorant, quamvis Suetonius in Augusto, ac Cicero Philippie. 3. referant hanc Gentem Ariciae sordidum exercuisse ministerium ; Virgilius quippe lib. s. Igneid. de Ati sic canit:
Alter Atis, genus unde Atii duxere Latini Parvus Atis, pueroque Puer dilectus suis , quo loci Servius, & alii, necnon Fulvius Ursinus in Atia hunc Kneae socium sitisse tradunt. Ab hac sunt, qui putant Atiliam familia Consularem derivasse, ut videre est apud eundem Fulvium Ursinum in Atilia in fine, licet Panvinius lib. I.Fastor. Atiliam Albanam gentem suisse narret. Cluiliam, quam verius Cloeliam dixeris, Metiam, Quintiliam, & Metiliam ex Alba a Tullo Hostilio Romam traductas, & in Senatum Romanum cooptatas, facile ab AEneae sociis genus ducere coniicimus ex iis, quae produnt Dionysius dicto lib. 1.& 3., Livius lib. i. Streynnius, & Fulvius Iocis quibus dictarum famuliarum meminerunt, de Patavinius de Antiquit. nomini b. Roman. Verum de Quintilia consulas Livium lib. I. , & Panvinium loco mox
adducto , qui scribunt Quintilios ad Quintilium Aboriginem , qui
Fauni aevo Lupercorum Sacerdos sertur, antiquitatem generis r
Hae sunt Triumphales, &Consulares Gentes,quas a sociis AEumeae ortas commemorant; hinc patet errasse quamplures, qui AEneae adventum fabulosum prodiderunt, putantes contra monitum Livii lib. I. de
54쪽
re tam veteri secus assirmare. Horum quippe lapsum facile intelliges, si consideres Romanos Scriptores, quorum indicem exhibet Theodorus Rychius de prim. Ital. Colon. cap. I o. , palam AEneae appulsui ad latina litora uno ore tradidisse: quibus si addas Templa Lavinii ab illo condita, quae Dionysii aevo extabant, Adem sacram supra Numicium amnem ei dicatam, quam Livius loco quo supra, Se Dionysius lib. I. se inspexisse testantur, ejus socios, qui, ut praemisimus, nomen, & meritum tot Consularibus Romae familiis dederant; Ritus sacros ab eo, quum Lavinii maneret, institutos, bc Albae Regnum, quod fuisse, atque Aneae filios tenuisse, aut nemo, aut pauci ex criticis severioribus controvertunt, rem satis apud antiquos exploratam dices. Quod si adhuc omnia haec perneges; fabulosa Templa, te Albanorum Regnum, & fabulares Centes, quas Romani ab AEneae coismitibus prognatas asseruerunt, atque ritus sacros, quorum Romani eam auctorem fecerunt, censere oportebit . Ne constantem hanc famam aliquis in dubium vocaret, navina Romani ostendebant qua AEneas vectus Lavinium appulerat, & l cum, ubi primum in Laurenti Agro castramentatus fuerat. De navi, haec habet Procopius de Beli. Gotic. lib.ε cap. χχ.: Romani Urbis sudio uae, res omnes patrias retinere,'conservare satagunt, ne quid antiqui decoris Romae depereat. In bis navis AEneae conditoris inbis etiam num extat, opinione omnino majus spectaculum; eam babet natale media in Drbe ad Tiberis ripam constructum , fave, quae sit ipsius forma, ego testis oculatus exponam. Agebatur uno remorum ordine navis illa fanὸ ingens, pedes longa centum viginti, lata migintiquinque, alta eatenus, ut remis impelli possi, lignis constat , quorum nullum coagmentatum es a duobus, nec partibus inter
se ferro nexis compactum, at sunt omnia simplisia , quod quum famam , tum audientium opinionem excedit, neque alibi, quod equidem sciam, quam in boc navigio visitur. Carina unius truncus arboris ab extrema puppi adproram usque pertinet,molli flexu alveum mirifice subiens ,-inde rursui apti me subrigensse e ad pluteum ;costae vero omnes, seu ligna crassiora carinae inserta ejusmodi sunt , ut singulae ab uno navis latere pervadant ad alterum in ipse ab utroque margine subsidentes concinnam admodum curvaturam est-
55쪽
ciunt . Preterea unaqueque tabula ab extrema puppi ad alteram, navigii extremitatem pertingit, ex uno defecta caudice, eoqueώ- Ium clavos ferreos admisit, ut costis affixa latus componat. navis bujusfructuraspectaculum praebet inenarrabile, illorum autem lignorum nullum estputre, nullum cariem sensit, tota navis perinde integra, aesi modo ab artifice suo, quicumque ille fuerit fabriacata prodiret ,stat actue mirum valde in modum . Hactenus Procopius de navi AEnear, ex quo oculato teste habes post annum Christi DLV L, quo ille navim se vidisse scribit, Romanos exactis Imperatoribus id Trophaeum in memoriam Aneae erectiun religiose servasse, unde coniicitur hanc navim in stagno Laviniensi primum positam, a Latinis, tanquam res sacra custoditam, te dein Romam, Alba eversa traductam fuisse eo animo, ut testarentur adventum fineae publicum Latinis Romanisque fuisse, quod ejus spolia adhuc illaria servarentur; ex quibus opinio Pi utarc hi Problem. cap. 6.
qui narrat Trojanos naves incendisse, statim ac Laurenti Agrum tenuerunt, minus vera esse deprehenditur, quum AEneae navis integra Romae aliquando monstraretur. Locum autem, ubi primum in Laurenti Agro AEneas castramentatus est, Trojam usque ad Livii, Sc Dionysi aetatem vocarunt Hujus rei meminit Livius lib. I. r Aneam, inquit, fatis constat absimili clade domo profugum , sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam querententa sedes delatum, ab Sicilia Laurentem Agrum tenuise: Trojae-bule
loco nomen est: Dionysius etiam lib. I. r Tandem ad Italiae Laurentiam pertenerunt. Hic intento errorum fine, castra vallo munit.ν posuerunt, locus, in quo tunc castramentatisunt, ab eo tempore
Trois vocatur, Ur a mari distat circiter quatuorfladia r Id ipser Cato scripsit, qui teste Servio ad lib. II. Eneidos vers. 3 IS. ita prodit: Cato in Originibus dicit Trojanos a Latino accepisse Agrum inter Laurentum, em Castra Troyanar licet alibi idem Servius ad lib. 7. Kneidos haec habeat r Et sciendum Civitatem, quam primo fecit AEneas Trojam dictam secundum Catonem, in Livium: ubi tamen improprie Grammaticus Civitatem appellat, quam Livius, Dionysius, immo ipse Cato locum Castrorum, vel ipsa Castra vocant.
56쪽
Quamobrem notandus lapsus Cluverit, qui lib. 3. cap. s. Ital. Antiq., carmina Virgilii, quibus Caltri Inui meminit, plerosque Martialis, & Ovidii versus referens, in quibus Poctae praedicti Castra in Agro Laurenti nominant, putat Castra, & Castrum Inui idem fuisse; allucinatur porro, cum Martialis, fle Ovidius loci, qui Castra Trojana dicebatur, mentionem faciant, quem locum post tempora 'Livii, de Dionysii nomen vetus Castrorum diu retinuisse testis est
Appianus apud Photium pag. 3 o. editionis Rhotomagensis, ubi ait Historiae totius initium ducit ab AEnea filio Anctife nepote Cans, qui Trojano bello interfuit, Ilioque capto,steversi fugit, variis jactatus erroribus ad Italiae quoddam litus Laurens dictum appulit , ubi, oe Castra illius senduntur, in ab eo oram illam maritimam Troyam dicunt. Nemo itaque, ut opinor adeo invenietur durus, qui laudatos testes de loci nomine tum obtinente inter eos, a quibus potuissent redargui, testificantes, temere rejecturus sit; quod si ita est, nemo etiam justus, & prudens rerum aestimator, bc arbiter, Dionysii, Livii, Catonis, & aliorum historicas relationes, id tot monumenta, quibus Latini, & Romani AEneae adventum asseruerunt, revocare in dubium poterit.
De Ascanio ,-aliis Albanorum, ac Latinorum Regibus.
4ea ab hominibus exempto, Ascanium Latinis imperasse satis constat. Hic fertur filius AEneae ex Creusa matre, Ilio incolumi natus, Euryleon primum, dein in exilio comes paternae fugae Ascanius dictus, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat, Livio lib. r. teste. Alii hunc Laviniae, dc AEneae filium produnt, & putant non adhuc maturum imperio sub tutela Laviniae matris stetisse, ut tradit Rosinus Antiquit. Roman. lib. I. cap. I. , quem putamus ex Dionysio lib. I., Se Servio ad lib.6. II idos id accepisse. Alii serunt Ascanium ex Creusa Priami filia ,
57쪽
de AEnea prognatum ob insignem virtutem Iovis filium, & per diminutionem declinato paululum nomine, primo Iobum, postea Iulum appellatum, ut scribunt Caesar,&Cato, quos laudat Auctor Originis Gent. Roman. . Dionysius autem lib. I. , Iulum assirmat Ascanii filium ab Imperio exclusum , quod idem Auctor , Valerius Maximus, & plures apud Henricum Glareanum Commentatorem Livii lib. I. sequuntur, quamvis Virgilius lib. 6. IEneidos, Ascanium etiam Iesum vocatum, & Ovidius lib. I q. Metamorph. , Ascanium binominem scribant. Is itaque sive ex Lavinia, aut ex Creusa quod verosimile est genitus, Laviniensium ,& Latinorum Regno potitus est, fortasse quod AEneae ex Lavinia proles tunc nata non esset testimonio Dionysii, Livii, & Auctoris origin. Gent. Roman. , atque omnim RO- manat historiae Scriptorum. Cum igitur summam Imperii Latinorum adeptus esset Ascanius, Mezentius Rex a Rutulis adversus Trojanos in auxilium adscitus, Lausi filii sortitudine collem Lavinia Arcis occupaverat. Latini, qui Arcem tutabantur Legatos ad Mezentium miserunt sciscitatum , qua conditione in deditionem eos a cipere vellet, qui cum inter alia onerosa, illud quoque adiiceret, ut omne vinum agri Latini aliquot annis sibi inferretur, A scanius vino ex omni vindemia Iovi publice consecrato, mori potius, quam servitutem subire edixit, fusoque praesidio, intersectoque Lauso, Merentium fugam maturare, &pa eta accipere coegit, ut memoriae prodiderunt Lucius Caesar lib. I., Se Aulus Posthumius in eo volumine , quod de maeae adventu conseripsit, quorum meminit Auctor praedictus originis Gentis Romanae, quod narrat etiam Dionysius lib. I.
Dies quo id votum ab Astanio, & universo Latio Iovi conceptum est, solemnis Latinis semper fuit, Romanis etiam, quinimmo perhibent vindemias in Latio ἀ Sacerdotibus publicὸ factas fuisse, si credimus Varroni de ling. Latin. lib. 3. : Vinalia a tino, bic dies Iovis, non Veneris. Hujus rei cura non istis in Latio; nam aliquot locis vindemiae primum a Sacerdotibus publice flebant, ut Romae etiam nunc; nam tamen Dialis auspicatur vindemiam, in ut jussit vinum legere, agna Iovi facit, inter cujus exta caesa, in porrecta famen prorsu Σinum legit: unde coniicitur morem hunc ad Varronis aetatem tria Latio
58쪽
Latio peistitisse ; id ipsum comprobat Festus: Rustica, inquit, vinalia appellantur mente Augusto quartodecimo Kalendas Septembris, solis dies festus, quia Latini bellum gerentes admersus Metentium , omnis vini libationem ei Deo dedicaverunt: Ovidius itidem lib.q.
Fastorum v. 873. ἰr ' , , Cur igitur festum Veneris Vinalia dicant
de paulo post v. 893. Hostiea Tyrrbeno mota es Vindemia Regi, i uniter e Latio palmite dona feres.
Vota valent meliora, cadit Merentius ingens, . . Atque indignanti pectore plangit humum . Venerat Autumnus calcati ordidus uvis Redduntur merito debita mina fovi ,
Dieta dies hine est Vinalia . suppiter illam Vendicat, Ur festis gaudet inesse suis.
Qua in re Festus, Sc Paulus Festi mutilator pluribus locis verbo Vinalia. 5e Rustico Vinalia, diem hunc Iovi sacrum , Sc alterum , Veneri dicatum confundunt, eundemque faciunt; sed Scaliger castigationibus suis ad Festum, Vinalia Veneris mense Aprili, Vinalia . veroJovis, quae Sc Rustica Vinalia appellabant, Augusto mense celebrata fuille ostendit, quem Rosinus Antiquit. Roman.lib. q.cap. ΙΣ. sequitur; verum tamen de his suo loco fusius agam; nam satis existimo Ascanii gestis conveniens, commemorasse, praedictum die Festum apud Romanos, Se Latinos non incelebrem, quod Ascanius, de Latini eo die Augusti mensis vinum Iovi dicassent. Trigesimo autem anno post Lavinium conditum , Ascanius ex Oraculo AEneae dato, seu ut Laviniae oppidum suum redderet, aliam Urbem condidit . Hanc Albam nominavit, de Longam , Albata ex colore suis, quae triginta porcellos ediderat, teste Auctore Originis Cent. Roman. , sive ab Alba fluvio, quem alii Albulam nuncupant a quo nomine tunc vocatus, qui postea Tiberis dictus est, si credimus Diodoro lib. I. apud Syncellum pag. Isq. dc I 8 I.; Longam a situs serma, ut discerneretur ab altera Urbe Latii ejusdem nominis, aqua Albenses Populi nuncupati sunt, ut cap. a. exposuimus, dc testaΠ-G a tur
59쪽
tur Dionysus lib. I. , Livius lib. I., Auctor Originis Genti Roman ., de quotquot Romanam historiam composuerunt . In hanc recens conditam Urbem, Ascanius Lavinicnses, & caeteros Latinos, quos commodius habitandi cupido carpisset, transtulit, eodem Dionysio teste, qui tamen lib. 2. liaec addit: Porro Albanorum genus mixtum
erat ex Arcadibus, er Pelassibi , Deisque, Eliaensibus, ae psremo Troianis cum AEnca Veneris ,-Ancbife filio in Italiam post Ilii excidium profectis ; sed verisimile es Parbarici etiam generis retia
quias nonnullas e vicinis, aut priscis Incolis cum Graecis se conjunxisse. Sacra etiam, & Deos quos e Troja AEneas Lavinium invexerat transferre conatus est, sed prodigio territus abstinuit . Rem satis dilucide narrat idem Dionysius lib. I. hisce vel bis : Dum autem condereiu Alba scilicet accidi ferunt mirum prodigium, nam cum
Simulacris Deorum, quos rineas a Troia detectos Latinii collocamerat , Templum extructum esset cum ad to, em Statuae a Lavinate .
Templo in haec penetralia transatae sequenti nocte clausis, ut curat, maxime foribus, in inviolatis tecto ul, atque parietibus, Simulacra mutata satione in pristinas bases transisse repertasunt, denuoque Lavinio cum votis,.facrificiorum placaminibus transportata, in eundem locum , rursui, ut antefunt reverse: dubitatum es diu , quidnam facto opus esset, quum nequesine Diis Patriis babitandum censerent, neque insemel relictas sedes remigrandum ; tandem placuit sententia, quae in religioni Deorum , tar utilitati hominum fa- iis faceret , visum est Simulacrafuo locosinere, εν Viros, quisecrorum curam gererent ex Alba ad Lavinium incolendum reducere
60쪽
& Aimiliunt, sive Tmilium, a quo fimiliam gentem Romanam ,
Scaurorum, Mamertinorum, Lepidorum , & Barbularum parentem
prognatam dicunt, teste Fello, & Streynnio de Familiis Romanis inmmitia gente. Julius natu major postulavit in paternum Regnum succedere, Silvius contra Laviniae, & AEneae filius maternum, & aui. tum Regnum vindicare satagebat, quam litem Latinorum Principes,& populus susto suffragio diremerunt Silvio Imperium concedentes , quod is matre natus esset, ad quam solam universa Latini haereditas pertineret. Julo vero pro Regno summi Sacerdotii honor traditus
est, quod Iulia gens laudati Iuli priacoe usque ad Dionysii aevum perpetuo tenuit testimonio ejusdem Dionysii lib. 1., Auctoris Originis Gent. Roman. , atque Albani vetuiti Lapidis, quem rcferunt Gruterus, & alii, ex quo apparet Iulios perpetuo Sacerdotium Albae administrasse, de quo suo loco plura dicam. Hinc nota dignus est Livius, qui lib. I., Silvium Ascanii filium iacit, quum tamen is Juli frater consanguineus esset, ut produnt etiam Servius ad lib.σ. AEneidos, & Eusebius in Chronico, qui tamen in alia his loria se reperisse scribit, Latinum Silvium Laviniae, de Melampodis filium,fratrem uterinum fuiste
hujus Silvii, qui Iulum a Regno exclusit.
Silvius itaque natus sertur poli AEneae obitum; quippὸ cum Lavinia praegnans ab mea rebeta esset, timens Ascanium privignum , qui Regnum occupaverat, ad Pastorem Tyrrhenum, cui nomes Tyrrhi confugit, apud quem Silvius & natus, ic enutritus eli, atq uea Silva ex oblato sibi casia nomen invenit, quod deinceps in Albanorum Regum progenie mansit, ut laudati Scriptores narrant, inter quos tamen discrimen est; quandoquidem Aulus Gellius Nodi. Atticar. lib. 2. cap. IS. interpres factus Virgilii AEneidos lib.f., ubi Silvium posthumam prolem meae canit, memoriae prodit, eum non poli AEneae mortem, sed postremo loco, seroque partu patre vivo natum Dionysus vero, Livius, & Auctor Originis Gent. Roman. loco quo supra, eum Posthumum filium fuisse affirmant, quod verius est. Causam vero, qua is inventus, Sc cognitus eli a Latinis, atque AEneae filius conclamatus, habes ex eodem Dionysio dicto lib. I. , ubi ita ait:
Tempore autem procedente , ut cognovit Latinos ritigentes querere
Puellam Laviniam scilicet),insu peritum ese de ejus nece Asca