Iter per mundum Cartesii.

발행: 1694년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

ITER PER MUNDUM

quandam manum protrudere gna vi contra illam manus. denique, tertium quendam , dium tenentem, conatum adhibere ad eum emanu caret auferendum , illumque conatum 'planε aequalem esse illi, quem adhibet se- .cunda manus , ad eum protrudendum. Hoc in casu baculum nec progredietur , . nec retrocedet, nulla accidet pressio in ma- .nu caeci , & per consequens juxta primam isoppositionis partem, illud non sentiet. ., C baculum ma. Supponamus baculum me-

Adplicemus haec stib subjecto, imaginemur nobis lineam quandam materiar rentiam Volticis solarii Conjunctio imme

diata istius lineae cum oculo nou si id

302쪽

excitandae sensationi lucis , nisi aliud quid

- - - - . . . v

adjungamus. Quod igitur adju endunt est conatus Sc pressio quaedam istius line

contra oculum , quae illum ad videndum est determinatura, , atque est haec doctrina D. Cartesii. . m unde orietur illa pressio in hy-yothesi, de qua agitur Z Non planε ab ill a linea materiae coelestis, quandoquidem ii diverso adhibet conatum ad recedendum ab oculo verins cireumferentiam Vorticis. Nequit uitur illa venire nisi, a lineae Vorti- eis vicinae stellae , quae hanc verS oculum reRellit. . Versim haec cum eundem adhibeat natum ad recedendum ab oculo, quemai tera adhibet ad illam verssis oculum repe flendam: sequitur illum conatum vel impurusionem non pervenire usque ad Oculum, non magis quam conatus manus, quae baculum protrudit , ad usque caeci manum non per Venit; ac oculum non recipere a materia coelesti, illum tangente , pressionem , quae requiritur ad sensationem visus: sicuti manus caeci non recipit a baculo prellionem . quae requiritur ad sensum tactus . vel ad sentiendum baculum, ac per consequen. ,. Oculum collocatum in Sole , non videre magὶs sterulam, quam baculum. sentiat caecus. . . Verum qub haec omnia confirmentur , in mentem revocandum est,. in principiis Camtesii , non tantum quidquid inti ingit illum c natum illamque pressionem , uerlim etiam quidquid imminuit alterutrum , consequenter impedire essectum objecti lucidi in nostrum oculum; atque ea ratione Philosophus .

Me explicat macuta Solis veI illiu lucis x

303쪽

ITER PER MUNDUM

tia , quae percipimus in nonnullis locis disei istius Astri. Quippe , juxta ipsum , partes tertii Elementi sibi invicem illigatae in su

perficie Solis impedimento sunt materiae primi Elementi, ex qua Sol componitur , ne materiam coelestem verssis meum propellat

oculum omnibus cum . viribus, quiDus antea

ipsem pellebat : quod in caussa est, cur li

neae materiae coelestis, quae oculum meum attingunt, quasque concipimus: extendi usque ad illam materiam tertii Elementi. eollectam in corpore Solis, mihi non amplius sint radii lucis , qui me illum locum Solis lucidum exhibent, aequδ ac alia. Ita ut lumen quod Percipio in omni reliquo corpore Solis mihi exhibeat in illa parte vitium luminis , quod macula solet adpellari: Iam verb liquid b c stat, illam portionem materiae tertii Elementi, quae fluctuatur tantummodo in stiperficie Solis , infringere minsis conatum, quo materia Solis propellit materiam coelestem vel .sus meum oculum , quam si Vis quaedam aequalis illi materiae Solis illam repelleret, &remoraretur, sicuti hic accidit, ubi materia Vorticis Solaris opponit se conatui stellae, ω per consequens impedit ne se oculo det se tiendum meo. versim D. Cartesius hic digladietur licet, & conetur Lectorem suum alibdeducere ope explicationis refractionum , quae accidunt radiis Stellarum , ubi illae in Vorticem Solis transeunt. Nihil hic alliud facit, quam ut quaestioni novas obfutidat tenebras, quarum adminiculo se videtur vello ripere. Dicat nobis tantummodo , quid in

telligat Per radi Stellae , qui usque ad te

304쪽

CARTESII. PARS IV. 28 iram veniunt per medium Vorticem Solarem. Id autem quod explicuimus. ostendit , nihil posse ipsum ea de re dicere , quod ferri

queat.

Quod si non possumus concipere comm nicationem conatus S impulsionis alicujus stellae, cujus Vortex immediatε attingit plum Solis, quid aliis fiet de Stellis, quarum Vortices sunt infinitε remotiores ab illo Solis. re quarum impressio non posset se sentiendam nostro exhibere oculo, nisi per medios pluri mos Vortices alios, quorum materia movetur aded diversimodδ, quique to quasi sunt obstacula istius communicationis. CertE , si Omnia illa, quae modb diximus, non forent demonstrativa circa Stellas Soli proXimas, es sent sine dubio circa omnes reliquas, atque

305쪽

eb loco infinitarum Stellarum, quas noct u mi tes in Coelo. conspicimus , non det eis gemus centum eκ iis ope optimorum telescopiorum.

Veram , quid si adiungeremus nos ne visuros quidem Solem Probatur id tamen ex iisdem principiis r etenim ad id sussieit, Terram habere peculiarem suum Vorticem , cuius motus sit aequalis oppositus illi materiae coelestis , quam Sol propellit versas oculos nostros. Iam haec omnia secundum Cartesium vera sani: docet enim conceptis verbis, Terram habere Vorticem sibi peculiarem, . cujus materia conatam adhibet ad recedendum a centro: Iste conatus adRersatur conatui materiae Vorticis Solaris ab ea parte, qua Terra a Sole illustratur. Ille conatus aequalis est illi materiae Solis: etenim, absque hoc si foret, iste

Vortex Terrae non conservaretur. Igitur ir

pressio Solis nequit usque ad nostru oculam

Pervenire-Q id dicemus de Planetis & Cometis, quos non videmus nisi auxilio radiorum Solis r nexorum , qui per consequens minlis sunt validi , quam ii directi essent. Si Vocteκ Terrae ratiocinio formato juxta, Principia Cartesii, debet hos, morari quanto potiori ratibne deberet illos morari , α impediimento nobis es se , ne omni isthaeo astra videremus Haec cuncta difficilia nobis visa ;. &antequam Cartesianismo imbuamur , persectδ ea volumus edoceri. Verlim restat adhuc ali suid, sortean optimum, super illo pec tiari Vortice Telluris quod tertiam nobis di

ficultatem creat.

306쪽

CARTESII. PARS IV.

TERTIUM ARGUMENTUM

Tertia haec dissicultas adet, fundata est ire Principiis D. Cartesii, & tantis gaudet seque- Iis adversenti systema Mundi ipsius, ut, lieεt

omnes aliae nullius forent momenti , illa sola videatur omnia subvertere , quae in

eo adparent optimε stabilita. Supponit Terram habere proprium. suum & peculiarem

Vorticem in magno Vortice Solari. Hancque . praerogativam etiam Jovi largitur, nec ea Luna fruitur. Εκplicat istam .ppositionem modo pernaturali & admodum limplici , exemplo istorum magnorum aquae Vorticum, quos nonnumquam in fluviis est videre. In medio magnorum illorum Vorticum exigui formantur, qui motui magni obsequuntur,. ω circa ipsius in gyrum aguntur centrum, faciendo . eodem tempore solia & paleas circa suum proprium ut circumagantur. Nihil tam industribexcogitatum ad intelligendum, qua ratione Terra & Iupiter rotati circa Solem a materia magni Vorticis 'laris , eodem tempore circa se rotari faciant alias Planetas : quomodo L na circa Terram rapiatur , & quatuor exigui Planetae circa Jovem. Vertim infortunio quodam ubi examinamus illam suppositionem juxta princi pia nostrae Philosophiae, videturula omnino impossibilis

307쪽

ITER PER MUNDUM

Demonstratio.

Vel Vortex peculiaris , qui adsignatur Telluri, idem est quem habebat, ubi illa erat adhuc stella, vel est novus quispiam, qui fa- ctus, postquam alter est subversus. Contendimus neutrum posse esse. Igitur illa nequitvorticem habere., Non potest esse idem cum eo, quem olim hab . Quippe juxta D. Carteuum stella non evadit Planeta vel Cometa, nis cuminum perdit Vorticem. Juxta ipsum Vortex aliquis non conservatur, niti quia materia ejus tantum motus habet & virium , quantum materia illorum , qui ipsum cingunt , & ipsius materia illam perdit aequalitatem virium &

308쪽

D. Cartessus μvera hoc eligit, ut euplicet suam mentem, hanc figuram delineat, quae

S. Sol. T. Terra, ABCD. exiguus Terrae Vortex. NACT. magnoi orbis, in quo Torra circa metitur circo δ m.

motus simul ac Stellia, quae in centro exsistit, cum ipso nequit tantum communicare, propter maculas illam contegentes. Jam Terra non tantum est Stella maculis obducta, vertim etiam plurimis magnis crustis immensae profun- ditaris. Nequivit itaque illa suum conservare Vorticem, debuitque omnino destructa esse& absorpta cui utar Cartesiit verbo ab Vortice Solis. Restat igitur ut videamus , an , Terra sibi novum potuerit Vorticem sermare, postquam illa Solem versiis descenderit.

309쪽

α86 ITER PER MUNDUM .

resert Vorticem Solis, cujus centrum S. est Sol. Parvus circulus vel ellipsis notatus C. B. A. D. exhibet exiguum illum ethyticum Vorticem Terrae, quae Lunam facit circa Terram T. rotari. Circulus N A. C. T. est ille, quem describit Terra in spatio annuo circa Solem. Circulus B. &. D. minimam terminant diametrum Vorticis elliptici Terrae. Supponit praeterea , licEt Planetae S Terra circumagantur circa Solem a materia coelesti , illam tamen materiam nihilominus celerilis moveri, quam Planetas, pari ratione ac aqua alicujus fluvii celeritis fertur, quam naves ipsius cursui obseque

tes.

in hac suppositione concludit, materiam

coeli non tantum debere Planetas circa Solem circumagere verlim etiam circa proprium suum centrum, ac illam debere commnere QXiguos coelos circa ipsas, quae eadem, qua

maximum, moventur ratione.

Secundo concludit. Qubd si occurrant duae

Planetae eodem in circulo , quorum una sit altera minor, & per consequens juxta ipsum citilis progrediatur, quam alia, minima -- sis aliam delata majorem se debet jung re exiguo coelo , quod erit circa max mam , & aeternium cum eo circumagi. A que hoc, ait, accidit Lunae ratione habita TelluriS.

Quandoquidem ab illo culiari Vortice Terrae dependet omnis sere Phy sica D. Car- tesiit, & ille sit, ut ita dicam , praecipua rota omnis ipsius machinae, debuit illum stabialire modo quodam, qui rem nulli contest

310쪽

CARTEMI PARS IV.

tioni obnoxiam reddat, nec .hic aliquid sup ponere, quod cum ratione in dubium vocari posset, quodque nequiret defendere cum omni possibili soliditate : videamus quomodores se habeat. Explicat primam suam suppositionem, cui reliqua omnia innituntur ; scilicet materiam coelestem, quae Planetam circa Solem rapit, Planeta celerilis circumferri. EXplicat . inquam hanc suppositionem comparatione alicujus navis, quae descendit aliquo fluvio, quaeque lentilis fertur aqua fluvii: comparatione speciosa, quae vero solidi nihil habet,

quandoquidem ratio, ob quam navis non ita cito fertur, quam aqua eam secum rapiens, non reperitur in Planeta, quae natat in media materia coelesti. Illa ratio est, quia pars na-Vis , quae extra aquam est, ostendit resistentiam in aere, qui non eundem cum aqua cursum

habet, & qui per consequens resistit motui, quem aqua navi imprimit:& quo major est illa resistentia, sicuti clim ventus est adversus, ebmotus navis est lentior, comparatus cum illo aquae. Atque qub minor est illa resistentia, si cuti clim ventus est secundus, ed celerior est navis motus: versim hoc non accidit in Planeta, 'uae est immersa mediae materiae coelesti: ninil illa habet, quod se oppo-not omni motui, quem illa materia ipsi debet 4mprimere. Praeterquam quod ex se ipsa cum sit indifferens ad motum, & adquietem , ad hunc , vel ad rillum gradum mo- tua, nullam adhibeat illa resistentiam, sicuti loquitur D. Cartesias ipsemet, materiae coetisti.

SEARCH

MENU NAVIGATION