Veteris Mediae et Persiae monumenta descripsit et explicuit Carolus Fridericus Christianus Hoeck Brunovicensis, bibliothecae regiae academicae a secretis. Commentatio historicophilologica ab amplissimo Gottingensi philosophorum ordine praemio ornata.

발행: 1818년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

vibus traiiciendum esse docet, deinde Susorum mentionem iniicit. Ex his, si quid video, iure colligitur . sita fuisse Susa in orientali Choaspis ripa I . Eulaeus autem si diversus suit a Choaspe . huic ad occidentem suerit necesse est. Teste enim Arrhiano m) lassa navibus pervia coniuncti fuerunt Tigris et Eulaeus, quod quidem fieri nequit, si interiectus fuisset Choaspes, qui in sinum Persicum se emonerabat. Hinc igitur, quum Tigridi proximus esset Eulaeus, post hunc vero Choaspes locum obtineret. fieri nequit, ut ad utrumque fluvium sta fuerint Susa, quippe Choaspi erant ad orientem n . Quum vero ambobus fluviis tribuantur Susa, quum ambo fluvios e Media derivet Plinius, quum scriptorum alii o alterum noverint alterum ignorent, quum denique non raro unus idemque Persiae fluvius diverso nomine appelletur; eundem habeo gulaeum et Choaspem. ita ut sortasse Eulaeus, Chaldaicum, Eboaspes vero Persicum no men sti

a. Cui nam r a ut Ioris nominis fIuvio reseonaeae votarum Eulaeus vel Choaspost

Altera illa quaestio, cuinam recentioris nominis fluvio respondeat Eulaeus, luce collustratur per Arrhianum p , qui narrat, Alexin 'andrum ex India reducem quum Susa pervenisset eoque et classem appulisset , cum delecta manu per Eulaeum fluvium ad mare navi. gasse, indeque ad Tigris ostia contendisse; navium vero alteram partem per alveum, quo Eulaeus et Tigris coniuncti essent, in Tigrin devectam fuisse. De Tigri ipso, nec ullo modo de Pasitigri . uti videtur Mannerto qx cogitandum esse, cum sequentia apud Arrhianum

docent, quae solummodo de Tigri accipi possunt. tum inde intelligitur, quod Pastigris ex scriptorum testimonio Eulaeo ad orientem est

D Et vis praepositionis lxι meae opinioni favere videtur,

u Hine, ut hoe obiter moneam, patet, non ita esse ineertum, se Εἰnneirus p. Io3. putat, qua fluvii ripa sita suerint Susa. Si sellieet Choaspes unus idemque suit fluvius eum Eulaeo . eidem suerunt ad orientem; si vero uterque vit diversus, Leontra meam opinionem), Eulaeo sita fuerint neeesse est oleasum versus, quum Choaspi essent ad orientem, ut demonstrasse opinor. a) Ptolemaeus Choaspem igitorat, Herodotus Eulaeum.

112쪽

CAp. I. SUS R.

et orientali cursu sertur o. Apparet igitur, eum fluvium, qui in Media ortum habet, itemque Tigri proximus est, fuisse Eulaeum vel Choaspem. Qui fluvius nullus nisil ille esse potest, qui apud Κin.

netrum audit Teram, hic vero ex una tantum parte iam quadrare

videtur cum Choaspe, quippe scilicet, secundum Κinneiri mappam, non in sinum Persicum, sed in Tigrin essunditur, quod vero Arrhi. ani de Choaspe testimonio repugnat. In qua disticultate tollenda

non eo confugio, ut Κinneirum in constituendo hoc fluvio inaccuratius egisse putem, quod non consentiat cum Moriero . cuius mappa in hac re cum veterum testimoniis magis quadrat, sed fluvium Κε-rah, iam in Tigrin vel Schatelarab se exonerantem, olim in sinum . Persicum estu sum puto. Quae quidem fluvii cursus mutatio non valde mirum habebit eum, qui neminerit, maximos adeo Persae fluvios, ita saepe paucis saeculis praeterlapsis cursum mutasse, ut dissicile sit eos agnoscere. Hanc fluviorum mutationem in Persia admittas necesse est, quum plane fieri nequeat, ut veterum de iis testimonia cum peregrinatorum nunciis consentire facias. Qua in re notanda laetor, me consentientem habere Κinneirum s), suis ipsius oculis id ipsum expertum. In Eulaeo ipse ille alveus causa foristasse suit cursus mutationis. Fluvium Kerah igitur pro veterum

Eulaeo habeo qui idem ac Choaspos , ad cuius ripam orientalem

Susa sita suisse autumo. ,

III. Suforum reliquiae. Duo milliaria Germanica occasum versus ab urbe hodierna Degphdi incipiunt rudera urbis Schus, lub ga0 8 latit. 480 ic longit. . Einnei rus primus est, qui regionem illam accuratiori examini Subiecit; quae assert Otterus t , levioris sunt momenti, levissimi vero quae habet Taverni erus ti . Rudera illa ad tria milliaria Germanica in orientali latere fluvii Kerali se extendunt. Similia sunt iis, quae Babylonis Ctesiphontis et Rusae urbium reliquiae habentur; sunt scilicet tumuli terra cet et aggeres coctilibus tegulisque variegatis conspersi v . Tumulorum maximi lique notatu di

gnissimi

v ΚiNNEIR. p. 9O. The ruins ot Sehos extend as ne at the eassem bank of the

113쪽

gnissimi dimidium milliarium a fluvio Kerali absunt; alter circuitu

quartam milliarii partem aequat, alter, non pari quidem altitudine, prioris ambitum bix explet. Similes sunt aliquatenus pyramidibus Babylonicis, eo tamen discrimine, ut illae mere compositae sint coctilibus, hi vero tumuli luti stratis constent et coctilibus caemento iunctis. Magna praeterea fragmenta marmorea, hieroglyphis insignita inter rudera passim inveniuntur. Quae hieroglypha, quum Aegyptiacis similia sint, nullaque alia Persae regione inveniantur, ex Aegypto deportata putat Maleolmius, ut tropaea essent victoriarum ad

Nilum a Persarum regibus reportatarum. Prope ad tumulum altio- . rem situm est sepulcrum Danielis, parvae et recentioris structurae aedificium, eo loco exstructum, quo prophetae reliquiae repostae perhibentur in . - Ηaec igitur modo descripta rudera veterum Susorum cum Rinneiro habeo. Rennellius x olim idem contenderat; ei se opposuit Vincentus ν), eamque amplexus est sententiam, qua ante Rennellium omnes fere inbuti erant. hodiernam scilicet urbem Schuser veterum Susorum locum occupare. inmensum so-ret, nec huius loci. omnes Vincenti rationes examinare; sussciat

rationes afferre pro Κinneiri sententia. Quarum quidem gravissimae hae sunt:

a Necesse est ut Susorum rudera ad fluvium hodiernum Κει- rah quaeramus, quippe qui solus rut demonstrasse arbitror veteri, Choaspi vel Eulaeo respondet.b Situs urbis Schus magis quadrat quam Schuser cum distantia inter Sardes et Susa, ab Aristagora apud Herodotum definita f. Favet quoque Arrhianus M, qui Alexandrum Babylone Susa venisse

contendit vices mo die. Teste Strabone a) το δ τεῖχος ωκοδομνυ της πολεως, καὶ

114쪽

πλινθου καὶ α σφαλτου, καΘα που εἰήκασἰ τινες. Cum his optime convenit, quod teste Rinneiro b), rudera urbis Schus constant ex coctili latere. Lapidibus caret regio Q. Q Nominis similitudo, quae maxima est in urbe Schus. ε) Fama de Daniele in hac urbe sepulto. Quamquam non ex certis veterum scriptorum testimoniis scimus, quo loco mortuus sit Danieles,. verosimile tamen est, ut demonstravit Huetius vi, Susis obiisse. An omnino ita sit, parum curo, illud vero certum est, Orientalibus saltem ita videri e). Peregrinatores inter rudera urbis Schsis inveniri testantur aedificium, quod pro Danielis sepulcro habent incolae D. Firma illa persuasio, revera hic humatum esse Da. nielem. causa fuit vel huius aedificii exstruendi, vel, quod probab, lius. aediculae alicuius iam dudum conditae in Danielem resereniadae. Est igitur, nisi me fallit mea opinio, primarium argumentum. quod ex hoc, quamvis recentioris aetatis monumento, peto. Falissssimam vero esse Persarum sententiam, ex qua haec aedicula ad Danielis usque tempora recurrit, quae et quodammodo Huetii fuisisse videtur, ex Κinneiro g et Maleolmio li), apud quos parvum et reeentioris structurae aedificium audit, clare apparet.

Monumenta urbis S e h u f t e r. Urbs Sehuster vel riser sub ga' latit. et 48φ s 9 longit.) ad radices montis Bactiari sita, in ripa meridionali fluvii Karcn, teste Ejnnetro civi haud contemnenda spectanda praebet rudera, quae D. his

115쪽

tis probant, urbem quondam hoc loco fuisse celeberrimam. Dol mus, rudera a peregrinatorum nullo, qua debuerint cura descripta esse. Rinnei rus enim ipse, post Otterum b) obiter tantum de iis loquentem, potius enumerat quam describit loci memorabilia. Attentione dignissima habet castellum, canalem, et pontem. Castellimuri, in extrema meridionali urbis parte. parvum montem occupant, quem firmiorem quondam reddebat ex altera parte fossa, ex altera suisvius Karun. Ostium castelli Romanam artem innuit. Mons excavatus aqua eductuum et cuniculorum ostendit Iudera. Haud procul inde

canalis est, ex lapidibus caesis arti flaiose constructus et fibulis ae. neis compactus, viginti pedum latitudine et ducentarum ulnarum longitudine. Eo consilio exstructus esse videtur, ut aquam suppeditaret fossae et regionem secundaret. Docent quae attulimus, inter urbes antiquas reserendam esse Sciruster. Idem testatur Abul seda c . Herbelotus d) aliique originem eius ad Huschen cum reserunt. Secundum Persarum testimonium aedificata est a Sapore Artaxerxis filio, qui eam Valeriano Captivo auspice exstruxisse, eamque, quo iam appellatur nomine, dixisse traditur e . Non abhorret hoc a vero similitate; mos enim erat inprimis Sassanidarum, per Romanos et Graecos praecipue vero captivos, monumenta sua exstruendi. Sapori restaurationem tan. tum urbis tribuit Herbelotus, qui praeterea addit, mutato nomine postea Guat. Schahur ab eo appellatam fuisse. Quamquam per ruderum descriptiones hucusque prolatas certe essici nequeat, utrum antiquior sit Sapore urbs Schuster, nec ne; non dubito tamen, quum et fama incolarum accedat, et filii Haucali testimonium f), et architecturae ratio Sassanidarum tempora arguere videatur, quinquae descripsimus monumenta ex maxima parte Saporem habeant autorem, qui in iis exstruendis Romanis usus suisse videtur artifi.

cibus, quos fortasse ex Valeriani exercitu ad opera illa perficienda adegit.

CAPUT

116쪽

c. e. III. RUDERA URBIS AHWAz.

CAPUT III.

Rudera urbis AhwaΣ. Duodecim sere milliaria meridiem versus ab urbe Seliuster. ad orientalem ripam fluvii Karian sta est sub 3i Q eta lat. et 480 4 a

longit. secundum K in n. mappam parva nunc urbs Ahwazi ob ruis dera sua satis memorabilis. Attentione dignissima sunt pontis et palatii reliquiae a . Palatii muri adhuc superstites, trecentorum pedum longitudine, et quindecim altitudine, exstructi sunt lapidibus caesis, quorum nonnulli longitudine aequant sex pedes. Rudera proximo contingunt fluvium, ita ut eum transiecti suisse videantur muri. Pupi propinquae incisae sunt cavae singularis structurae, quarum

aliae formam habent frigidariorum ut vertit Meninshi , quorum usui et inserviisse videntur, aliae sepulcrorum speciem prae se se. runt b . Magna olim et florentissima fuit urbs et provinciae quondam nomen dedit c). Teste Κinneiro hiberna erat regia Artabani, Arasacidarum ultimi. Abul seda habet: AI Ahwaz es Ruran seu nο-mns inter alios Chursanicos. Appellatur quoqste Hormoz - Schahr, seu urbs Hormozi aut Hormisdae. Unde fortasse sequitur, ab Hormisda, principe e Sasianidarum stirpe octavo, filio Narsis, conditam esse. De Hormisda ceterum constat, multarum Susianae urbium esse autorem d .

N a SECTIO

117쪽

Media Magna.

Praemonenda.

Media Magna limites habet: a septentrione mare Caspium, ab

oriente Parthiam et i montes Cossaeorum, meridiem versus Sittacenen et Zagrum montem, ab occidente Assyriam et Armeniam a . COmplectitur sere illas terras, quae iam communi nomine Irah - -- schemi comprehenduntur. Cum ipsius terrae ambitus permagnuS b , tum nonnullarum eius partium soli fertilitas aerisque bona temperies c , tum incolarum magna frequentia et sortitudo essecerunt, ut inter primarias Persae terras censeretur. Iam inde ab antiquissimis temporibus Medi sub propriis regibus erant, et potentissimum essi. ciebant populum ἔ nam Syrorum imperio everso, ut habet Strabo M, Media toti imperavit Osiae. et multum adeo pristinae dignitatis retinuit, postquam Cyrus et Persae Astyagen deiecerant. Populus fuit cum divitiis tum culturae loco prae ceteris Asiae populis conspicuus. Ars aedificandi et sculpendi longe ante Cyrum ab iis eracolebatur. Licet non ad fidem historicam exigenda sint, quae de Semiramide eiusque artis operibus tradunt scriptores e , antiquitas tamen artis inter Medos excultae, tam istis narrationibus probatur, quam historicorum de monumentis Ecbatanorum testimoniis. Pauca tantum eaque dubia e Medorum operibus architectonicis nobis re- stant indicia. Cuius rei causa non a mala artis eorum ratione . sede materia, qua opera sua construere solebant, repetenda videtur. Cum

b) A transitu montis Zagri umiae ad portas Caspias Media effieiebat quater initIta et eentum stadioruin, STRABO P. 797.e RENNELL, geograph. Ast. p. a I. M p. 79se cf. quae passim de Semiramidis manumentis anuotabimus.

118쪽

Cum enim coctili latere potissimum uterentur, simulac incolis reia linquerentur aedificia, aliorum exstruendorum inserviebant- materiei. Persarum monumenta plura in hac terra restant; ex Achaemenida. rum tempore perpauca tantum; Sassanidarum operum plura, eaque attentione dignissima. - Quamquam pauIo magis nobis innotuit vetus Media quam multae aliae Persidis terrae, multum tamen abis est, ut perfecta nostra eius sit cognitio; nemo sere peregrinatorum deflexit a viis illis, quae a Bagdado Hamadanum, et a Tauri ista- hanum ducunt. Quae inventa sunt rudera, omnia sere ad istas vias sita sunt; multa igitur et hanc terram inprimis fovere antiquarum urbium aliorumque monumentorum, quae adhuc latent, vestigia. certissimum est. - Nos e finibus Mediae versus occidentem paulo

longius evagantes D, sectioni huic adiungemus duo Persarum monumenta, a Tigri haud procul distenta.

T u h - Λ e s r a. Quatuor circiter milliaria Germanica meridiem versus a Bagdad sub 330 28 lat. sec. Niebuhrum a , in orientali Tigris ripa rudera inveniuntur celeberrimae quondam Ctesiphontis urbis, iisque oppo. sitae, in occidentali fluvii ripa, Seleuciae ruinae deprehenduntur b . Ctesiphon peninsulam occupavit, Tigridis sinu effectam; reliquias spatium occupant duorum sere milliariorum Germanicorum, et muris constant crassis et magnis . coctilibus compositis sole tostis, interiectis stratis arundineis, ad instar monumenti Agerkus, de quo egerunt Ivesius o , Niebulirus et olivi erus o. Aliorum quoque aediis

D Licet Media oeeidentem versus ad Zagrias portas tantum porrexerit. Persia tamen saepe non modo Tigrin usque, sed adeo ultra eum haud raro porroxit. Hine venia .mihi detur, spero. ultra fines Mediae eonstitutos migranti.

119쪽

aedificiorum lateribus structorum reliquiae passim obviae sunt f .

Inter ea .vero longe prae ceteris omnibus conspicuum, summaque attentione dignum est monumentum, quod quartam milliarii Germanici partem a Tigri distat, et nomen gerit Tah-Kesra. Multi peregrinatorum, cum monumentum ipsuin, tum Ctesiphontis ruinas examini suo subiecerunt. Primus omnium, quod scio, in universum ruderum mentionem iniecit Ravwον g . Monumenti istius succinctam descriptionem dederunt Della Valle h) et Otrer 0. Bene meruit de aedificio illo cognoscendo Aestus I . picturam enim eius exhibuit, ut videtur, satis bonam, tabula nostra Ul. expressam; in describendo non aeque accuratus est ac Beavehamy I cuius copio sam et accuratam descriptionem ex magna parte amplexus est Osi-vier m , qui tamen in reliquis urbis reliquiis describendis ipso Beaucham pio accuratior est. Pauca praestitit Mnneir n . Monumentum, tabula nostra exhibitum, frontem resert aedificii versus orientem spectantis, tam ad septentrionem quam ad meridiem aliis aedificiis contigui. Cum ad occidentem adeo rudera inveniantur o , aedificium suisse videtur sorma quadrata. ita structum, ut intermedium spatium cingeret. Constructum est lapidibus lateritiis quadratis, decem pollicum longitudine, duorum et dimidii crassitie p).' bitumine inter se iunctis. Tres ab hac parte orientali monumentum aditus habet, quorum primarius ingentem illum arcum refert; ab utroque eius latere lares sunt minoris formae. Monumentum superstes latitudine occupat ducentos et septuaginta pedes. altitudina octoginta sex. Arcus profunditas centum et quadraginta octo pedum est, latitudo nonaginta septem. Aedificium quatuor refert tabulata

νὶ Teste Ivesio p. a89 unum pedem longi latique et tres pollices erassi sunt.

120쪽

Io3bulata, quorum singulum exhibet portarum et senestrarum aperturas, non veras eas, sed quae speciei causa assuerunt. Iure igitur opineris non ab hac parte aedificium suisse luce collustratum. vulgo destinati suisse opinantur illi sinus, in quibus statuae collocaren. tur; salsum sero hoc huic enim usui haud respondissent, quum pa. rum profundi sint, teste Beatacham pio. Muri frontis crastitie sunt octodecim pedum; muri, quibus incumbit arcus, aequant viginti tres

pedes. Columnae nonnullae Ornant monumentum, male vero eae locatae sunt, ita utisuperiores inferioribus haud insistant. Quum

haec tum alia multa, quae plane repugnant bonae architecturae indoli, satis indicant insipientis architecti, aedificii plus quam sas est exornandi perversum studium q). Quod situm huius monumenti attinet, persuasissimum mihi per

Rennellii o Mannerti s aliprumque virorum doctorum laboreS constat, locum eum obtinere veteris Ctesiphontis. Quam quidem urbem, teste Ammiano Marcellino o, Vardan et priscis temporibus insituit, poseaque rex Paeorvs incolarum viribus ampliscatam et moenibus Graeco indito nomine Persidis essecit Decimen summum. Teste Plinio u) ad Seleuciam exhauriendam, Cte hontem iuxta tertium ab . ea lapidem in Chalonitide condidere Parthi, quod nunc caput es regnorum. Iuliani temporibus tam firma fuit, ut eius obsessio vanum videretur susceptum v . Quamquam certum mihi esse videtur. pertinuisse illud aedificium ad Ctesiphontem urbem, multis tamen causis inducor, quominus primis statim urbis conditae temporibus exstructum illud putem. De Vardane, qui, ut me monuit cl. Tych- senus, inde ab anno post Chr. n. 44 uSque 47 regnavit, omnis sere silet historia, quod vix fieri potuisset, si huius aedificii auctor fui siet, cuius mentio fit apud scriptores. De Pacoro, Ctesiphontis restitu. tore, non multo magis innotuit, regnavit anno post Cbr. vel 91 vel 64. Remotiora sunt ista tempora, quam quae conveniant huic monumento. Nec Romanis aedificium originem debere potest;

NAZ. orat. II. in Iulian. P. 3.3.

SEARCH

MENU NAVIGATION