장음표시 사용
91쪽
74 PARs A. PERsrAE TERRAE OCCIDENTALEs. SECTIO I. PER Us. temporis, sed Multam edanorum surore vitiatis. Vestis figuris est laxa et ad talos usque demissa. Reliqua quoque marmorea fragmenta vestigia exhibent incisorum satellitum, quorum manus hasta armat, caput capillo ornatum tiara tegit; reliquum corpus vestis ornat praelonga manicis instructa laxioribus, aeque ac in anaglyphis campi Merdestani. In nonnullis aliis figurarum partibus explicandis a vero aberrasse videtur Kaempserus. Monumenti essgiem
Quod famam Persarum attinu, quae aedificium sepulcro matri Suomonis inserviisse tradit; res est latis nota. quam parum fidei huic nomini in monumentis Persicis explicandis debeatur. Tabula. rum huius monumenti aeri incisarum aspectus clare docet, architecturae rationem eandem esse ac Persepoleos. Eiusdem generis sunt quoque, ex testimonio De Bruynii et Eaempseri anaglypha in illo conspicua. Quae quum ita sint, non dubito, esse haec monu-' menta antiquissima Achaemenidarum opera.
Ea dem gah. Mille passus a priori monumento remotus, locus est qui nomen habet Rade ah eoa , quod vertit Raempserus: locus ustiorum; De Bruyn: bien trotivi fans V fonger. Quid hoc sbi velit, doctioribus explicandum relinquo. lnvenitur ibi anaglyphum rupis superficiei inelium satis memorabile. Iidem sere hoc monumentum descripserunt, qui praecedenti operam inpenderunt, Des Landesius a De Bruynius b , et accuratissimus.Kaempserus e . Duae oculis obiiciuntur tabulae, una ab altera aliquot passuum spatio seiuncta. Prior duas exhibet figuras, quarum altera virum sistit, staturati p. 423. kὶ p 363.
92쪽
tura corporis humana paulo maiorem, paludamento indutum ad talos usque demisso. Caput habet galeatum, caesariem barbamque brevem, collum torque ornatum unionibus decorato. Figuram ab teram pro semina habet. Ea empserus M. et multa de ea proseri, quae ne ipsius phantasiae originem debeant, maxime vereor; ita revera hanc figuram esse, ac eam repraesentant tabulae aeneae o, vix tibi persuadebis. -- Tabula altera duos exhibet viros statura colossica. Alterius caput tegit tiara in ingentem bullam expansa. Capillus ei est crispus et retro flexus, barba brevis; venter veste tegitur praelonga in semore constricta. per crura decore plicata et fluctuante. Alter statura minor, pari ratione ornatus, annulum de tra offert figurae priori. Uterque sinistram manubrio inponit gladii. Quamquam figurae modo descriptae perquam deletae sunt tem .poris iniuria, indicia tamen supersunt satis multa, ex quibus colli. gas, cuinam tempori haec anaglypha sint annumeranda. Κaemis p serus dicit, a Persis Rustam o tribui, et similia ea esse illis, quaa in campo Merdestano spectarentur f), secta tamen vel rudi ori manu vel minori industria. - Bulla illa in capite expansa, et annulus, quem ex aliis monumentis novimus. aperte indicant. Sassanidarum tem poribus haec monumenta esse tribuenda. Cui nam vero Sassanida. rum regum eorum origo debeatur, et quod singulum factum reis praesentent, vix efiici poterit, quum inscriptionibus plane carere
Triginta quinque para langas inter orientem et meridiem ab urbe Schiras, undeviginti a Persepoli a , sita est urbs Asa, quae aeque
93쪽
ac tota regio usque ad urbem Hruzabad, spatium viginti sere paralangarum) ruderibus abundat b . Monumenta veteris urbis Fasa admiratione esse digniora ipsis Persepolitanis, exceptis tantum columnis, certior factus est Morierus ab ipsius urbis incola quodam, qui praeterea praetendebat. magna ibi esse saxa marmorea instruptionibus Persepolitanis insignita. - Valde dolandum est, nec Morieriam ipsum, nec peregrinatorum alium attente illam urbem pem scrutasse. Licet parum fidei debeatur iis, quae Persae de monumentis suis reserre solent, ideoque multum adsit, ut istius hominis testimonio, ruderibus illis Persepolitanas adesse inscriptiones,
firme posIis inniti, memorabilis tamen illa regio non solum idcirco est, quod veteres Pasargadae ibi sitae dicuntur, sed ob ipsius urbis antiquam famam e . Fasa enim cut Arabes eam appellant d , Per. sis Busa dicta, a Balima lino filio Issendri regis e dynasti a Kaianidarum sexti, condita perhibetur f). Antiquissimam esse urbem ii que ac amplissimam, castello vallo circumdato munitam, testatur silius Haucali g), quocum consentit Abulseda M.
Daralared nomen est cum agri' nomi) a , tum urbis. Urbs duodecim paralangas orientem versus distat ab urbe fala, quadraginta duo a Schiras; sta est ad fluvium Bendemir veterem Ara. xen, qui a nud Darabgerd in lacum Baktegan se inmittit M. Con.
94쪽
dita est, ex scriptorum orientalium testimonio e . a Dara, filio Bah-mani, octavo rege e dynastia Kaianidarum. At Moschia rek inter nobilissimas Persiae urbes eam censet; Al AZizicus ait, in praetura Darabgerd exstare sedi nam Mumiae et sodinam argenti vivi d). Ca. stello munitam fuisse et monumentis, autor est Ebii Haucal o. In media urbe, teste Abullada f), est mons saxeus tanquam cuppola vel tentorium . - Dolendum nec Rinneirum nec Morierum in illa urbs ipsos affuisse, sed ex incolarum informatione sua pauca de es hausisse. Nisi fallor, Graecis iam innotuit haec urbs. Inter alia memorantur a Strabone g) τα ἐν Γάβαις βασίλεια, in Perside inte. riori. ad fines Carmaniae sita. Optime haec quadrant in situm umbis Darabgerd, quae vox fignificare Videtur urbem Darii, h. e. a Dario conditatam vel habitatam si ia
Urbs Firtizab a d. Urbs Hruzabad sub et 8' 28 latit. et sa* s s longit. sita, secun dum Κinneiri mappam viginti parasangas distat a Fasa, septende.
cim meridiem verius a Schiras. Rudera spectanda praebet, qua antiquum urbis splendorem satis testificantur a . Rinneiro et Moriero pauca illa debentur, quae nobis de iis innotuere. In lata planitie ad quatuor milliariorum longitudinem et duorum latitudinem se extendunt b . Prae ceteris admirationem movet columna lapi. dea, centum et quinquaginta pedum altitudine. viginta crassitis; attentione porro dignum est aedificium forma quadrata. architectu.rae indole diversum ab quovis alio monumento, in vicinia obvio 3
structum est lapidibus caesis fibulis serreis conpactis. Haud procul inde
95쪽
inde spectatur templum ignis pyraeum . -- Duo milliaria Ger. manica ab hoc loco, prope ad eam viam, quae Schirasum ducit, in superficie rupis rasas exhibitam habes essgiem illam notissimam duorum equitum de annulo certantium e). Quod rudera priori loco indicata attinet. nullum dubium est, quin reliquiae sint urbis quondam celeberrimae d). Apud scriptores occidentales frustra hanc urbem quaesivi; AhuIseda vero de ea habet: appellabatur primis temporibus Gur. deinde mutavit nomen cum Hruzabad. φὶ urbs celebris yrom Schiras e V Filius Haucali ur. bis Firugabad nullam mentionem iniicit; multis vero locis agit de urbe Iawr Gur), quam eandem fuisse cum illa Firugabad. iure colligitur ex distantia utrique loco trihuta f). Urbem quondam celebrem
fuisse testatur Abul seda g . qui habet: Gur es inter urbes capitales Persiae; secundum filium Haucali, est urbs muro cincta luteo. et fossa,
et quatuor in ructa portis, et aqvis currentibus. ' Fontes salientes a Diuisse, item testatur filius Haucali h). Condita est urbs; teste Rinneiro i). ab Artaxerxe I. Ardeschir Babegan , secundum Geogra. phum Nubiensem fi), a Cosroe Anuscerva ne cChosru Nuschirvan),
qui regnavit anno p. Chr. n. 13a. - Monumenta supra descripta originem certe debent Sassanidarum tempori, cui quoque tribuendum esse anaglyphum duo milliaria Germanica ab illo loco distans. Regio digna est, cui uiator cura a peregrinatoribus Monumen ea urbis S e h a p v r.
Primam horum monumentorum notitiam debemus concisae δε-nsi annotationi ad Vincenti notissimum librum. a . Diligentiori
96쪽
examini ea subiecit moriervs b), qui quamquam non ex omni parte nobis satisfecit, obstabant enim ei temporis angustiae), nihilo se. cius tamen longe superavit Mnnρirum c . Malco linius Q quoque de cognoscendis illis monumentis bene meruit tabulis nonnullis aeneis, quae tamen postponendae sunt iconibus Morieri; quum enim plura anaglypha iunctim sistent, singulae figurae minores sunt, quam ut omnes earum partes accurate exprimi potuerint. ' Descriptioni Morieri addita est dissertatio super illis monumentis, a viro in hisce rebus optime versato Robert Harry Inglis conscripta. A Deferiptis. Quatuor sere milliaria Germanica ab urbe Tagrun septentrionem versus, ad montium tractum, qui planitiei vastissimae orientem versus fines inponit, sita sunt monumenta urbis Schapur e . Spatium obtinent circuitu milliarii unius et dimidii; in quo ambitu
mons situs, quem arcem quondam occupasse, murorum, turrium, aliorumque architecturae operum multae reliquiae docent L. Aggerum cumuli, aqua eductuum et subterranearum cryptarum indicia multa praeterea obviam habes g . Prae ceteris conspicuum est Bedificium, figura quadrata quinquaginta quinque pedum, ex lapidibus magnis et politis structum. Latus anterius solum adhuc integrum superest; superiori eius parti duae sphinges, ut putat Morierus, in
cumbunt; senestra instructum est ex superiori parte rotunda. Ηοπaedificium excipiunt fundamenti alterius rudera, ex quorum ambitu' et situ colligit Morierus h utrumque invicem coniunctum, theatrum quondam essecisse. Omnia modo recensita, quum conditione' parum integra inveniantur, ideoque a peregrinatoribus tantum indicentur, non diutius nos detinebunt. Accuratius innotuerunt ana
glypha montis rupi incisa. r. Prima tabula duos sistit equites, forma colossica. Equo ad dextram, magna ex parte mutilato, prostratus subiacet homo, RO-mano similis. Alia hominis figura eodem habitu, supplex, gens innixa
97쪽
innixa, ante pedes equi conspicitur. Eques ad Iaevam non pari modo temporis iniuria exesus est descriptione supersedit Morierus .
Figurarum vestes vix genua tegunt. Mensurae rationem discas ex
hominis figura equo prostrata, sedecim pedum longitudine i .
a. Anaglyphum secundum, ex omni parte summa arte persectum, tribuS constat partibus, quarum media prae ceteris admiratione digna. equitem exhibet vestitu regem se prodentem. Caput eius ornat tiara globo inminente. Capilli larga cincinnorum unda retro essus . parva mystax labia superiora tegens, ori addunt si aperbiae maiestatisque speciem. Vestis multis plicis fluitans, infra ta-Ios adeo demissa, in media corporis parte zona constricta est. Ex latere dextro ' pharetra inmensae magnitudinis dependet. Eques
dextra sua tenet manum hominis tunica et casside Romanorum more vestiti. Alius eodem modo amictus, genu innixus, manus praeten
dii versus equitem, supplicis specie ac modo. Tertia hominis figura, Romano habitu, sub equi pedibus prostrata est. Post figuram supplicem duae aliae conspiciuntur. quarum altera, quae quidem manum laevam praetendit, capitis ornatum gerit a fronte inclinatum; gladio armata est praelongo, quem pro cruce false habet Rinnetrus; Aegyptio cultu et vestitu Moriero smilis esse videtur. Figura altera, supplici ad dextram, instructa est capitis ornatu rotundo et elato. In superiori anaglyphi parte, Gloriola advolans coram equite expandit vittas quasdam . Secunda huius tabulae pars, effigi ei modo descriptas ad dentiam, in sex iterum divisa est sectiones. quarum singula tres continet figuras. vultu et habitu diversas. Supplices quum se gerant, populos devictos sistere videntur Moriero. Figurae regiae a tergo tertia est tabulae pars, quae duplicem exhibet equitum seriem, qui omnes regi ornatu cultuque similes
sunt ζ. Totius tabulae effigiem sistit Malcolmius D, partis mediae eae. que primariae iconem exhibet Morierus. Ex aere Morieri desumta est tabula nostra v. Mensurae sunt hae: Peditum altitudo est quinisque pedum et novem digitorum; equitum sex pedum et quin quo
98쪽
. CAP. XI. MONUMENTA URBIS Scit Apust. 8r digitorum. Tabulae minoris formae longitudine aequant quatuor pedes et decem digitos. Tabula media, eaque forma maxima, longitudine occupat undecim pedes totque digitos ni . 3. Opposita in rupe Morierus tabulam invenit multis figuris re. sertam. Primaria, regem haud dubie sistens, mediam anaglyphi partem occupat. Manu laeva gladium tenet. Caput eius ornat non capillamentum in monsae magnitudinis. ut putat Morierus, sed cais pillus crispus et estustis. Figurae regiae ad dextram duae homi num series conspiciuntur, quarum superior constare videtur Moriero ex persis et Romanis. ita ut illi horum duces sint. Quam qui dein figurarum diversitatem in Malcoimii tAbula haud agnoscas. lnirio. rem seriem Persae occupant. quos iterum capillamentis ornant M . ri erus et Kinnei rus. falsi haud dubie hac in re. Dux eorum in utraque manu hominis caput abscissum tenet. quod regiae figura a offert. Mediae figurae ad laevam quatuor iterum sectiones sunt. quarum . praeter alias effigies, inferiori parte homo conspieitue equum ducens. Totam tabulam undecim ulnas longam s stit Mai. coimius n).
4 Huic anaglypho ad laevam invenitur symbolica illa estigies,
duorum equitum de annulo certantium, alias a nobis accurate deis scripta. Equites ambo regiam speciem prae se serunt, alter tamen ab altero vestitu et equi ornatu diversus O .
Parum inde distat alia tabula, cuius separior pars sola in te.
gra est; capita refert cum hominum tum camelorum et equorum Prae omnibus vero conspicitur regis caput bene crinitum, tiara inostructum inminente globo, diademate ornatum post tecium fluctu ante. Arcus quoque et sagittarum eXtremae parteS conspiciuntur.
Estigiem exhibet Morierus p . s. Ultimum quod Morierus describit anaglyphum, maxima arta
excisum, maiori figurarum copia et diversitate resertum est, quam Omnia
99쪽
omnia reliqua. Tota tabula quatuordecim ulnas longa, in minores' partes dj visa est, quarum singula figurarum copia abundat. Media in totius tabulae partem eadem occupat emgies, quam loco secundo descripsimus, equitis scilicet et supplicis genu innixi; eo tamen discrimine, ut, qui illic manus tantum praetendit, hic annuli figuram equiti offerat. Inter reliquam figurarum turbam conspicuus est homo leonem catena ducens. Figurae ad regem conversae, laxa et multis plicis demissa veste indutae, Indos Moriero prodere videntur ἔnon ita mihi. Unus eorum equum ducit, post quem situs est elephas. Sub his terram fere attingunt homines Romano habitu; inister eos esseda quoque, iunctis equis, conspicitur. Regi ad laetuam
equitum Persarum copias, ordine quasi militari positas, obviam habes. Singulas nonnullas anaalyphi partes sistit Morierus e . B. Explicatio.
Multum lucramur ad explicanda haec monumenta eo quod nomen urbis, quae in ruderibus iam deprehenditur, non interiit, autorem vero urbis, ipsius nomen indicat. Est enim urbs Scha puri cuius monumenta descripsimus. Et huius quidem urbis origo, ut ex Κinneiro o constat, ad remotissima Persarum tempora sabulosa refertur; a Tamura enim exstructa, ab Alexandro diruta restituta demum a Sapore perhibetur. Fide haec esse destituta, facile milli concedet, qui multa alia eiusmodi figmenta noverit; notissimum enim est Persarum urbibus suis quo antiquiorem eo celebriorem originem tribuendi studium. Magis fidei debetur ei sententiae . qua scriptorum plurimi lique fide digniores consentiunt. Sapori scilicet
eius originem deberi, eidem qui et aliarum celeberrimarum urbium conditor praedicatur O. Autor enim est Ebn Haucal o, conditam esse urbem Scha pur in vicinio urbis Ragrun a Sapore, exque eo nomen traxisse. Idem contendit Κhondemir v , et ex aliis sontibus
Herbe. M ad p. 9 I. RINNE R. p. 67. r l. e.
100쪽
Herbelotus v . Eadem esse videtur urbs, quae Sabura audit Go.lio wλ qui de ea haec habet: Urbs es Persdis, magnitudine aequa. Iis Vachrae: at incolarum frequentia maior οῦ uno quas gradu borealior. sapore filio Ardexir, Persarum rege condita hoe nomen accepit: est
pectiliariter icitur H quod desideratus ibi primum et quaesitur a suis fuit Sapor. Circumiacet regio herbis et floribus
odoratis omnique fructuum ginere ita abundans, ut unus esse videatur hortus. Provincia, quae amplissima, nomen cum hae urbe idem habet. Sapore regnante haud dubie inter Persae urbes capitales erat; eius vero agri, qui Κureh Schabur ab ea dicebatur, et post Saporis tempora. caput mansisse videtur α . Quo temporct interierit. vix certo effici poterit; multum antiqui splendoris amisisse, fracta Sastanida. rum potestate, verosimile saltem est. Neque tamen Arabum inua. sone prorsus ad exitum vocata est, nam quo tempore Ebn Hau cal
eam visit, pyreum et templum habebat 3 . viguerit adhuc sub fine seculi decimi sexti, inde sortasse colligas, quod Abul Faget eius stum ad longitudinis et latitudinis rationem vocaverit M. Ab illo vero
tempore nullibi eius mentionem invenias, excepta mappe geogra phica a Cluverio anno I 672 prodita, qua eius nomen reperitur , . a. Anaglyphorum signifieatio.
Memorabilis legitur apud filium Haucali b locus, dignus qui totus hic transcribatur: In the territory of Mapour, there is agnountain; and in that moxntain are the satues of au the hings, and generati, and high priss . and illustrioni men, uho have existed in Para: VADd in that plate are some persiony, who have representation of them, and the sortes of them urit m V; and this tribe bolongs to the territory of Arghan, at 'sn Μοhdi.'' Si quid video, nostra ipsa anaglypha sunt, quae filius Haucali describit. Est enim hoee filii Haucali anaglyphorum describendorum ratio e ς' occupant porro.