Veteris Mediae et Persiae monumenta descripsit et explicuit Carolus Fridericus Christianus Hoeck Brunovicensis, bibliothecae regiae academicae a secretis. Commentatio historicophilologica ab amplissimo Gottingensi philosophorum ordine praemio ornata.

발행: 1818년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

164 PARs A. PER si AE'TARRAE OCCIDENT. SECTIO IV. MEDIA ATRO p. pars, quae arcem continet, ut antiquitate ceteram urbem superat,

ita plurima spectatu digna oculis osseri ρ . inter alia admirationem movet turris, in septentrionali urbis parte sta, diverso a ceteris et squalidiori lapide constructa, quae remotissimam antiquitatem reis fert q). Item canales et aqua eductus, quibus urbi a summis montibus aqua suppeditatur, ad vetusta tempora recurrunt r . Inprimis vero admiratione digni sunt muri, qui, ex lapidibus caesis incredibili opera ea crassitie constructi, ut super eos currus vehi possit 1 , inde a Derbenti arce ad septentrionem et meridiem se protendunt i .

Quae quum reserant peregrinatores, et obstupefacti quaerant, unqclenam confluxerit, ad haec monumenta exstruenda, tam hominum multitudo, quam pecuniae, quae requirebatur, inmensa copia 2 iure colligimus, originem haec opera debere populo, eo qui nunc Cauca. sum obtinet, multo potentiori. Incolae Derbentit qui magna cum ostentatione Alexandrum urbis auctorem u) praedicant, eundem et monumenta modo descripta condidisse autumant v . Quum vera Alexander nunquam hucusque progressus sit, necessario falsa haec est opinio. Fide digniorem aliam habeo, eandemque incolarum sententiam, ex qua Cosroes Anuscervanes murum urbis septentriona. lem uo struxit. Quum hoc artis opus antiquitate longe superet ho diernam urbem Derbent, Cosroi vero aliud e vicinio urbis monuis mentum, de quo iam disquiremus, tribuendum videatur; vero similitatis saltem maximam ea sententia prae se fert speciem.

a. Murus Catieastis.

A superiori Dorbenti urbis parte septentrionem versus, per montes convallesque mimis excurrit, qui lapidibus, quos montes proximi suppeditabant, caesis, paulo durioribus iis x , quam quibus' constant urbis munimenta, ea arte constructus est, ut lapides, nec serro

182쪽

ferro nec caemento compacti, solo struendi artificio ita cohaereant, ut vix rima ulla appareat 3 . iusto spatio turres muro adsitae sunt pyramidali sorma; castellorum adeo hic ibiqiae inveniuntur ru.dera, et cryptarum subterranearum castellis coniunctarum indicia n). Arces istae. figura quadrata, altitudine satis magna ex industria iis locis conditae fuisse videntur, unde bene perlustrare possent earum custodes Caucasorum montium permagnam partem a . Murus, quem diximus, ad altitudinem assurgit triginta pedum, aliis partibus plane sere dirutus, aliis vero ita incolumis invenitur, ac si nuper admodum est et conditus h . Prope urbem pauca tantum eius rudera reperiuntur e . Muri tractum, eiusque formam et lapidum proportionem, ex Demetrii Cantem iri delineatione parum satisfaciente, exhibuit Bayerus M. Ex opinione incolarum Derbenti murus se protendit a mari Caspio usque ad mare nigrum O. Eidem sententiae et G melinus D accedere videtur. Est vero haec opinio uti testimonio hucusquo destituta, ita ab omni veros militate prorsus obhorrens. Inde enim ab Ala sano fluvio nulla eius apparent indicia g). Superfluum vero fuisset, totum Caucasum muro defendere, quippe qui plurimis locis ipsus natura dissicilior est transitu, quamsrmissimo muro estici potest. Accedit quod nullus unquam populus totum Caucasum obtinuit... H. Muri Catieasti auctor.

r. Refutantur qui Medos habent auetores.

Vel obiter tantum perlustranti peregrinatorum de muro Caucasio narrationes, sacile apparet. monumentum esse vere antiquum. Hoc cum sibi persuasum haberent, alii muri originem ad Medos usque assi rgere. opinabantur. Cui opinioni Eayorus adeo, quod miror. v vix ausus est se opponere li). Secus mihi res videtur. Caucasorum t FAYER , Opurculo p. 98.

183쪽

rs6 PARs A. PEnsi AE TERRAE OeeIpENT. SECTIO lV. MEDIA ATRor. rum montium gentes nomine tantum ad magnum illud Medorum imperium pertinuerunt. Quum enim raptu viverent et venatione, praetereaque terram incolerent, paucis regionibus excepti S, BSperam et sterilem, tam ipsi incolae, quam illa terra, parum curae erant Medis. Quas vero terras ne percognitas quidem cordique habebant, eas muro defendisse, vix credibile est. ipsius porro monumenti conditio Medos non prodit auctores. Medi quidem, ut recte affert Bayerus, nulli populo cesserunt in operibus magnificis eX- struendis, sed materies, qua utebantur, erat coctilium, in iis ipsis regionibus, quae lapidibus abundebant. Qua vero materie non constat murus CaucasiuS.

a. Refutantur qui Alexandrum habent araetorem.

Alia de muro Caucasio sententia eorum est, qui ab Alexandro eum exstructum putant i . Quae vero sententia aeque falsa est ac praecedens. Alexander si ad portas Caucasias, quousque nunquam Progressus est, pervenisset, certe non cogitasset des tali muro hac regione exstruendo, imperii defendendi causa; aliunde ei graviora erant timenda. Originem traxisse videtur illa opinio ex commentis nonnullorum e serioribus Graecorum scriptoribus. Iosephus fiὶ enim memoriae prodidit, Alexandrum angustum Caucasi transitum portis ferreis claus me. Procopius Caesariensis o reliquit, Alexandrum aditum illum soribus et castello munivisse. Haec errorum plena ni

novis vitiis cumularunt recentiores. dum. Iosephum e. c. cogitasse

autumant de muro hoc Caucasio, qui quinque demum saecula post eius mortem conditus est. Recte Bayerus n): nemo ex omni vetustate, seu Graecus seu Latinus scriptor, muri, qui ductus est in Caucaso, mentionem iniicit.' Falis vero subiicit idem: Arahps hunc murum celebrant nomine aggeris obiecti Gogo et Magogo.'

Murus ille Bicornis Alexandri , contra Gogum Magogumque eX-

T. I. P. 8o. I) Bessum Iud. VII. ay. lὶ ed. Paris. I. p. 28. m) Praeterquam quod Alexandrum caueasum adiisse putant, Caspias dleunt poritas, quae Caucasiae' nominandae sunt. - Error ille Iosephi et Proeopii ortus esse videtur ex Arrhiani loeo perperam intellecto: es. svpro P. I63.

184쪽

struetus, de quo multa sabulantur Orientales o , plane a nostro diis versus est. Salamus enim quidam . cum muri cognoscendi causa missus esset a Chaliis, e gente Abassidarum nono . cui nomen V thela, Chaldaea prosectus pervenit ad dominum aurei throni in urbe Rab aI ahuab p . Quo nomine Derbentum signi sicari, discimus exHledrisio e et Rinnetro r). De hinc vero post dierum sexaginta trium iter, septentrionem versus, pervenit demum ad murum it. tum Magogi. Si tum huius aggeris accuratius efficere studuerunt

Dan villius s) et Rennellius t .

3. Vindieatur Cosroi AnuseerDarii monumenti Origo.

Teste Procopio u portae Caucasiae multorum fuerunt in potestate. donec eas tenuit Ambaguces Hunnus. Morbo obiit paulo post Ambazuces. eiusque filiis per vina castello exactis, Cabades portas occupavit v . Ad eum, lustiniano imperante, missus est legatus de pace. Cabades autem multa questus est apud Rufinum de Romanis: se claustra Caucasi occupasse, communi Romanorum suoque commodo. ne Barbari in Romanas suasque ditiones irrum. perent. Diu se postulasse, ut Romani aut finibus Persicis excede. rent, aut saltem ad tuenda Caucasi claustra parem militum nume. rum mitterent, sumtusque praesidii alendi partirentur. Pacem coituram non esse, nisi alterutrum Romani facerent M. Insecutum est bellum, Romanis neutram conditionem accipientibus. Cabades interim vita defunctus est. Cosroes, rerum potitus, inter ceteras pacis conditiones a Romanis poposcit, ut communi cum Persis prae

sidio

185쪽

sdio claustra illa tutarentur, vel undecies centena millia auri pondo Persis penderent. Sed Cosroes haud multo post Syriam invasit et Antiochiam cepit. Quo facto, Romanis eam legem tulit, ut in prae. sentia quinque millia auri pondo, ac singuli S annis quingenta penderent Persis, ad praesidium Caucasi excubantibus α). Quum igitur Cosroes hac ratione sibi soli iam sumsisset Caucasi de sensionem,

ideoque permagnum militum numerum ex suis solis militibus alere deberet verosimile mihi videtur, eum nunc alii rationi prospexisse qua terram tutam praestaret. Nulla re muro melius hoc offici potuit. COSroem igitur Anu Scerva nem, cum Hayero 3 muri illius auctorem habeo. Quae sententia non solum per famam illam incolarum firmatur, ex qua murum Derbenti meridionalem condidisse sertur Nuschirvan Σ , sed certiora nobiS adsunt argumenta. Apud Geographum Nubiensem a 'inter alia de AnuScerva ne et haec ha. bentur: aedificavit urbem Sabran in parte, quae respicit mare Chozar mare CaSpium , urbem Carcara, et urbem Lab, et Ala-huab; item erexit turres permultas ad ostia montis. qui vocatur Λ

cabae, luperant enim eae turreS numerum trecentarum. V Vox Λω-huab eandem significat urbem, quam modo b dixerat Bab. a labun b portam portarum , et de urbe Drahent, prope portas Caucasias, in. telligenda est. Validius argumentum, ad sententiam nostram probandam, occurrit apud silium Haucali, qui distinctis verbis non mo. do urbis, sed etiam muri originem ad Anu Scerva nem refert e . Omnium vero maxime nobis favet Gregorius Malati ensis, a Bay. ero d) laudatus, qui inter alia quae sabulosa reiicimus, veritati congrua liaec refert: Anuscervanem summis montium fastjgiis murum

186쪽

CAp. IV. Ustas DER aENT ET NURus CAUcAsIds. I is adiunxisse et in mare produxisse mille passus, portisque ferreis clau. me, ut a centum hominibuS ea regio obsideretur, quam vix cenisti es mille defendissent antea ab excursonibus. Ad Cosroem Anus. cerva nem igitur, qui imperium tenebat inde ab anno a usques 79 post Chr. n. cum muri Caucasi, tum ipsius Derbenti antiquita. tum originem refero. - VideamuS, num aetatem monumenti accuratius assequi possimus. Ante Cosrois Antiochiae expugnationem murus ille exstitille non videtur. Nam ita semper actum est inter Romanos et Persas, ut Romani, aut parem in illium numerum mititerent ad Caucasum ab excursionibus defendendum, aut tributum

penderent Persis ad Caucasi claustra excubantibus. Capta Antiochia, quum de pace ageretur inter Persas et Romanos . hanc igno. miniosam legem tulit Romanis COSroes, ut in ' praesentia quinque millia auri pondo. ac singulis annis quingenta a Romanis accipe. ret: hoc pacto se Caucasias portas esse custoditurum e . De mili. tibus mittendis ne verbiam quidem. Nisi igitur hoc inde colligi queat, cosroem iam exstruendi muri, vel consilium cepisse, vel initium fecisse, illud saltem extra dubitationem positum videtur, ante expugnatam Antiochiam murum non exstructum suisse, alias enim ratione foret destitutum, quod illo tempore em agitabatur a Roma.nis, ut parem militum numerum ad praesidium Caucasi mitterent qui, muro condito, a paucissimis adeo, ut habet Abul pharagius D, defendebatur. Anno post Chr. n. q*o, ut refert Agathias, Cos-roes primam contra Romanos suscepit expeditionem, qua Antiochia expugnata est. Per quatuor sequentes annoS cum Romanis pugnavit. Anno inducias secit cum Iustiniano g). Quae vero induisciae in idem incidunt tempus, quo pax illa Cosrois innita, de qua habet Procopius h . Antiochena enim clades causa suit, ut, ignominiosa illa tributi quotannis pendendi conditione . pacem inirent Romani. Annus igitur post Chr. n. 4ς ille esse videtur ante quem Antiochia expugnata est, circa quem vero monumenti nostri cadit origo.

187쪽

rianae nomine Omnes continentur terrae, quae, secundum Eratosthenem auctore Strabone a , ab oriente Indo terminantur, ab austro mari magno . ab aquilone Paropam iso et montibus usque in Caspias portas. ab occidente iisdem finibus, quibus Parthia a Media, Carmania a Paraeta cena et Perside distinguitur. ComplectebAtur itaque Ariana Parthiam, Ariam, Paropami sum, Carmaniam, Gedrosiam, Drangianam et Arachosiam; uno verbo omnes terras, qu3e iam eisciunt Persiam Orientalem. Inde a primis Persarum temporibus accensebantur quidem istae terrae magno illi imperio Persico, sed magis nomine quam revera ad illud pertinia erunt. incolae enim Arianae pro oria utebantur lingua, a Persica prorsus di eris, praetereaque ut moribus ac institutis, ita et artis operibus a Persis longe discrepabant. Sub nonnullis tantum regi hus arctiori vinculo cum terris Persiae septentrionalibus cohaesit Ariana ; nullo tamen tem-

Persiae terrae orientales seu Ariana.

Regiones septentrionales. '

188쪽

PRAEMONENDA

I Ipore prorsus cum illis coaluit. Videntur sane omnes illae, ab Indousque ad Tigridem, terrae latiores suisse, quam quae uno imperio complecti potuissent. Regiones indiae proximae sub indorum pote. state plerumque suere b . quippe quas Persae, propter longinquitatem, ab inclorum in curtionibus tutas praestare non potuerunt. Aciscedit quod minoris faciebant Arianae terras, quum, paucis regionibus exceptis, soli ubertate et coeli temperie longe cederent Persiae occidentali; habet enim Plinius e : ' infra haec omnia, ora ah in. do. Ariana regio ambusta servoribus, desertisque circumdata, multa tamen intersula opacitate: cultores congregat circa duos maxime fluvios, Tonderon et Arosapen. ' Nostra de Ariana notitia, imo post recentissimam a Britannis navatam operam, quam maxime imperis secta est et manca. Quum pauca tantum hucusque ibi inventa sint monumenta, necesse non est, ut de singulis terris seorsim agamus; dispescimus Arianam in duas, quas natura ipsa constituit, partes, scilicet septentrionalem, et meridionalem, alteram ab altera deserto magno Carmaniae seiunctam. Arianas pars septentrionalis quamquam paulo magis e tenebris prodiit, quam eiusdem regiones meridionales, multum tamen d Hest ad persectam terrae cognitionem. Plura veteribus debentur, quam nostrae aetatis scriptoribus. Herodotus nonnullas regiones, inprimis quae prope adiacent mari Caspio, mirifice novit. Alexander satis diu ibi moratus, plures urbes condidit. Post eius tempora a Syris regibus petita est terra. Per eas regiones viae mercatoriae a

portis Caspiis iii indiam se protendebant; mercatorum nunciis usi sunt seriores Geographi, in primis Ptolemaeus. Recentioris vero Arianae cognitio haurienda inprimis est ex Geographis Orientalibus, filio Haucali scilicet et Aledrisio. Cum quorum descriptionibus

coniungenda sunt, quae ως εν attulerun auctor historiae

herrim g . Sed . quoties ii omnes te destitutum relinquant, vix

dici

189쪽

diei attinet. E peregrinatoribus f uropaeis Forsterus h qui has terraS peragravit, quum soluS esset, nec ullis instrumentis geometricis, nec aliis subsidiis literariis adiutus, maximis vero semper Omnis generis difficultatibus obstrictus, pauca tantum praestitit. Riu-n ei rus ipse has regiones non adiit: cum ex incolarum i , quibuscum convenit, narrationibus, tum ex iis . quae sibi communicavit Chri. si i e I sua hausit. Epitomen itineris, quod in hisce terris secie Christi e . habes quoque apud Pottingerum ij, cuius ipsius non. nulla ad has regiones pertinent. Omnium vero iam longe gravissimus auctor, ad unam saltem Arianae partem percognoscendam, est accuratissimus et diligentissimus Elphin sto ne m

Inter Arianae terras quoad artis opera, partes septentrionaIesmulto maioris momenti sunt iis, quae spectant versus meridiem; a populis enim eae obtinebantur culturae loco conspicuis. Mediae proxime sita erat Parthia, parva quidem et montana parumque frugi sera terra, qua oriundus erat Arsaces auctor imperii maximi clarissimique. Urbs capitalis fuit Hecatompylos, sic dicta a Graecis propter diverticula viarum, quae ibidem coibant n). Prorsus evanuit, ita ut ne locum quidem, qui ea quondam superbiebat,

Parthias versus orientem sta erat Aria, ex Arianae terris soratasse fertilissima. ideoque plurimi habita pretii. Maximam partem hodiernae Chorasan continuit. Quum vero saepius rapacium gentium incursionibus esset obnoxia, prioris felicis conditionis vix iam vestigia repsrias. Hic sita erat Aria urbs, quam sibi in hodierno I erat reperisse videntur. Alexandri tempore palatium ibi sp ctabatur regum Ariae o . - Ιbi incolarum copia et divitiis florebat . amplis-

190쪽

amplissima urbs Niseliapur, Sassanidarum tempore in prImis conspicua; Tamurae originem debet, secundum Orientales, Alexander eam diruit, Sapor eam restituit et nomine suo, ut videtur, appella- .vit. Saporis statua in hac urbo olim spectabatur p . Adhuc tempore filii Haucali forentissima fuit et amplissima q). Rudera eius decem' paralangarum circuitu sparsa sunt o. - inter antiquisssimas urbes censetur quoque Meru, quae aedificiorum amplitudine et coispia quondam superbiebat. Memorabilis inprimis, quod ultimum refugium Iegdegerdis erat s . Ariam, orientem versus, excipiebat Bactriana, Indiae pro. xima, iam Balch dicta; terra ampla et dives o. Per Bactrianam in Indiam via magna mercatoria ex Asa media se protendebat. Ut mercaturae laciendae aptissime sita erat, ita exercuit eam a M. due u . Commercium illud cum Indis effecisse videtur, ut cultura longe superemineret ceteris Arianae terris. Primaria erat sedes Zoro astris, qui toti Persae inda praeceptor exstitit. Bactriana fuit unde Persae, cum artium, tum literarum petiverunt initia et sundamenta. Iam antiquissimis temporibus, iunge ante Persarum imis perium, sub propriis regibus erat, secundum Orientalium testimonia.. Urbs capitalis suit Bactra . iam Balth dicta, ex Orientis fama a Ta- . mura condita. Artaxerxes Babegan ibi eoronatus et Magorum institutione usus est. Cosrois Anuscervanis tempore ditissima et opum lentissima fuit; arcem habebat et castellum e marmore structum v . Alexander octo urbes in Sogdiana et Bactriana condidisse sertur M. - Reliquas minoris momenti terras consulto, brevitatis causa. praetereo: nam earum aliis eadem contigit sors., quae provinciis illis L modo nominatis, aliarum vero, ut Arachosiae et Drangianae, minorem tenemus notitiam, quam ut in iis describendis diutius m

rari possimus. ' Ad Zarangaeorum terram insta, ubi de singulis agam

monumentis, recurram.

SEARCH

MENU NAVIGATION