장음표시 사용
71쪽
eminet aedicula parva, diabolorum aula apud incolas dicta. Primus eius mentionem .iniecit Iosaphat Barbaro h . Post eum. non modo descriptionem sed picturam quoque monumenti exhibuit Mandelselah H. Obiter tantum Rinneir d) de antiquitatibus huius regionis locutuS est. Accuratius quam peregrinatores modo nominati de his monumentis egit morier o; praeter ruderum descriptionem exhibuit aediculae istius effigiem, ut videtur, satis bonam, tabula nostra IV. expressam. Attamen multa peregrinanti suturo relicta sunt praestanda.
Dimidii milliarii spatio a vico Murghab. via communi quae
Persepoli Issalianum ducit relicta, quum ad laevam deflecteret Morierus, pervenit ad fluvium quendam, cui adiacet vicus Meschid. Orman. lnde post dimidiae horae iter rudera invenit supra nominata. Primum conspicatus est pilae erectae scaphum, aequum, sine capitulo, decem pedum quinque digitorum ambitu. Haud longa inde a fluerunt tres aliae pilae, ab anteriori parte excavatae, a latere inscriptionem exhibentes eharacterum cunei formium D. Ex reliquis murorum ruderibus circa sparsis colligit Morierus, pilas atrium quondam effecisse, cuius interior pars columnis suerit Ornata. Similis structurae monumentum ab illo loco distat centum et quinquaginta ulnas, simili inscriptione insignitum. Intermedium spatium, itemque totam fere planitiem occupant fragmenta marmorea. inde quum versus occidentem procederet Morierus conspicatus est duo aedificia, quae, spatio quodam inde distans Ievioris habuit momenti propius tamen aggressus, attentione reperit dignissima. Alterum Multam edanicae structurae. iam diversorium esticit; porta quae arcus formam a superiori parte refert, inscriptionis Arabicae reis
liquias exhibet. Alterum forma est ita insolens, ut diabolorum avia Persis audiat g . Parva aedicula, unum et viginti pedes longa sedecim pedes lata, insistit basi, quam septem eniciunt strata lapidibus caess pera
magnis, BiZARI rerum Perfiearum historia. p. 474. e p. Ia. ' O p. 78.
72쪽
magnis composta. Strata, quorum infimum longitudine est quadraginta trium pedum, latitudine triginta septem, ea ratione inviiscem posita sunt, ut ad fastigium usque et latitudine et longitudine decrescant. Quo fit ut monumentum pyramidis quodammodo habeat formam. Singuli lapides, quorum nonnulli longitudine aequantquatuordecim pedes et digitos octo, crassitie quinque pedes, latitudine tres pedes et sex digitos, fibulis ferreis compacti sunt. Aedicula tectu est instructa triangularis formae. Portam habet versus orientem spectantem si , ita angustam, ut vix singulus homo peream possit penetrare. Interior pars, quam per fores contemplatus est litorier, singulum efficit conclave, omnibus rebus vacuum, sumo offuseatum i . Foeminae cuidam portae clava commissa est; solis foeminis introire licet. Aediculae ipsi undique inscriptiones incisae sunt, spectatorum testificantes piam mentem; nullum tamen veteris vel Persicae vel Arabicae linguae indicium adest. Praeter multa alia fragmenta marmorea, quatuordecim columnarum scapi spectantur, qui quidem ordine quodam positi, porticum fortasse olim effecerunt; iam vero muro terra ceo, qui monumentum Smbit, iniuncti sunt. Totum intra hoc sepimentum spatium coemeterio inservit, multosque lapides sepulcrales rece.ntioris aevi spectandos praebet. 2. Variae de rvdar ἱbvs sentiae. Monumenta haec omnia coniunctim nomen traxerunt ab aedificio illo singularis structurae, quo repositam putant Persae matrem Salomonis, quodque idcirco religiose colunt. Non magis autorita. tis huic sententiae esse tribuendum, quam. el, ex qua notissima illa Bethsaba eo condita perhibetur . nemo est qui non videat. Qui paulo doctiores inter Persas se putant, contendunt, esse sepulcrum non matris Salomonis sed Solymanis, chalisae decimi quarti, qui anno post Chr. n. 7 I s. regnavit E . Est haec opinio haud dubia
i De hae re nihil ntinent reIiqui peregrinatores, e quibus venetus ille Barisboro introisse adeo videtur eonelave; habet enim inter alia et haee: in parieteisitus laedi eulae) eharaereres Arabies, aes hiaue motam expr/lsir Maser Su- laimen, hoe est mater Salomonis. BIZAR Us l. e.
73쪽
coniectura, nominis similitudine sulcita, eique cum hac ipsa de can. sa, tum inde quod aediculae structura plane abhorret ab omnibus Muham edanorum sepulcris I nulla fides debetur. Celebriorem monumentis originem tribuere studet Morierus. Haud enim se duo bitare dicit, aediculae situs si aeque convenire Pasargadis, ac monumentum ipsum descriptioni Cyri sepulcri apud veteres scriptores, ad Cyri usque aetatem aediculam illam referre. Qua Morieri senistentia commotus rationibus probare studet cl. Grotes endus. rudera illa veterum esse Pasargadarum, aedificium vero illud singularis structurae, Cyri sepulcrum ni . Non idem mihi persuasum habeo. Res est disquisitione dignissima, hinc venia mihi detur, spero, rationes meaS paulo copiosus exponenti. 3. Num rudera occupent filum veterum Pa fargadarum pVariae sunt de Pasargadarum situ sententiae. Alii n) ad Schira sum urbem, quae distat a Persepoli versus meridiem milliaria septem o . Pasargadas sitas suisse opinantur; alii μ). nominis similitudine. ut videtur. fulciti, ad Falam urbem, quae undeviginti paras angas a Persepoli inter orientem et meridiem spectat, earum situm invenisse sibi persuadent. Utraque haec sententia iisdem refellitur argumentis, quae obstant, quominus verum Pa sargadarum situm Grotesendum constituisse putem. Obstant Grotelandi rationi causae hae:
Rudera vici Murghab undecim milliaria septentrionem versus a Persepoli spatio longiori a Persepoli distant, quam quo ab ea affuisse videntur Pasargadae. Rem claram faciet, spero. capitis huius excursus I, quo de Pasargadis eoilecta habes, quae hic paulo longius me a scopo deducerent. et) Vicus Murgh ab alia prorsus regione a Persepoli distat, quam qua Pasargadae fuerint necesse est. Sitas
74쪽
CAP. V. MEscΗrD-MΑDER SULEIMAN, AD VICUM MURGHAB . s eas fuisse a Pelopoli versus orientem H, clare progredi videtur ex itan ore Alexandri, qui in indiam tendens primum Persepolin. deis' inde Pasargadas venit; lndia vero redux primum Pa sargadas . deinde Persepolin assecutus est. Si vero, quo vult Grotelandus, sitae suis. sent Pasargadae, iure mireris Alexandrum exercitum suum tot tantisque m 9lis laborantem, fame et situ consectum, per undecim milliariorum Germanicorum ambages illuc ducentem; quum plus duo.
rum dierum itineribus prius Persepolin assequi potuisset, omnibus
3 Sitae fuerunt Pasargadae ad fluvium hodiernum Bende mir. cui Persepolis quoque adsita fuit. Verba Plinii r Inde a Laodicea sc. s ad orientem Magi obtinent Palfa. gardas casellum, in quo Cyri sepulcrum es V quibus utuntur ad situm
Pa sargadarum constituendum, vereor an aliquo usu sint. Quum a Laodicea situm constituat Plinius, Laodicea vero ubi sita fuerit neutiquam accurate innotuerit: per se patet. multo minus per Plinii locum Pa sargadarum situm effici posse. Solinus o locum illum ita explicat: θsa autem Media ab occasu transversa, utraque Parthiae resina amplietitur: a septentrione Armenia circumdatur: ab ortu Cas. pios uidet: a meridie Persidem. Deinde troclus hic procedit usque ad casellum. quod Magi obtinent, Passargada nomine. His Cyri septinerum. Sed quis tractus 3 utrum Persdis. an Mediae 8 quam in paratem, ad orientem an ad occidentem Τ Haec obscure et inepto sxplicata u). Magis proderit, opinor, locuS Strabonis Q ε ι καὶ
εὶ Direeta via ad orientem vix sitae esse potuerunt Pasargadae; nam ex singilli, peregrinatorum nolstiis patet hoe: ad septentrionem et ex aliqua parte ad ori entem planitiei Merdestanae obieetos esse mon es; inter orientem tainen et meridiem, qua fluvius Bendemie regionem seeat, ulterius patere eampum. Lieet igitur paululum ad meridiem verserint Pasargadae, in universum tamea Persepoli ad orientem fitae diei possunt. - peregrinatorum nullum montium traetum aeeurate deseripsisse, est quod iure mireris. .
QVI. 29sa Errat Mannertus V. p. 329. , qui in hoe Plius loco Persepolia supplet, quum
tamen Laodicea proxime praecedat.
75쪽
σθεὶς Κυρος. Προ αυτῆ δε Περσαιπολει, τήν 'Aραξ iv δδ3η Aλεξαν. .hος . Primo intuitu verba refragari videntur nostrae sententiae quid enim Τ num diversis fluviis adiectae erant Pasargadae et Per.
sepolis ' Videamus: Cyrus fluvius Strabonis haud dubie idem est. qui audit Dionysio Perlegetae w Kορος, Ptolemaeo x Κορ ἰος vel Κα-ρὰς, Melae 3 Coror, Avieno et 'Coros et Cyrus. Sub nomine Gr
vel Tur innotuit. Arabibus, qui eum in lacum Lahhtegan se exone. rantem faciunt Q. Omnium consensu veterum Araxis est hodiernus fluvius Beniamir. qui vero influit lacum Baht gnu b . Quum vero unus tantum fluvius in lacum illum se exoneret: sequitur; nu. vium Beniamir Arabibus Cur dictum fuisse, eundemque diversis nominibus apud veteres, modo Cyrum modo Araxem audivisse. Fa vel huic sententiae, quam Vincentus o quoque amplexus est, primum hoc, quod non raro Persiae fluvii diversis nominibus appellantur; deinde quod Cyrus rex plures fluvios suo nomine appellavit; porro, nomeα Araxes suriorum appellativum suisse videtur d); se. caro denique dicitur Cyrus cavam Persidem, quae quidem appellatio optime quadrat cum campo Merdestano, undique montibus clauso quem iam Aecundat fluvius Bendemir. Quae quum ita snt haud iniuria, credo, statuas errasse Strabonem e , et uni eidemque su- vio
yerunt, u3 eam eius partem. eui adsita erat Persepolis, genuino suo nomine Araxem appellarent, illam vero fluvii partem, eui Pusargailas adieeerat Cyrus rex, eius ipsus nomine appellarent. Loeum Strabonis praeteri a su peetum habeo; sinistre saltem expressa est sententia: nam, ut verba nune sunt, signu
seant, Cyrum regena a fluvio nomen traxisse, quum tamen contr rium ni ulto
ve rosimilitis sit. Cyrus enim rex Italid dubie vocatur est a Sole, Persis
76쪽
vlo hodierno Bendemir adiacuisse Persepolin et Pasargadas . ita
quidem . ut hae ad orientem spectaverint, illa vero occidentem versus sita fuerit. Fertur adeo ille Bendemi r ea regione, ut qui a Per. sepoli in Indiam tendat, aliquod itineris fluvii ripas legere debeat. 4. Num aeditu Ia a Moriero inventa respondeat Curi sepuler OPSi vera sunt quae supra disputavimus, iam superflua videri possit nostra haec altera argumentatio; lubrica tamen quum plerum. que sit de antiquarum urbium stu disquisitio, videbimus. num aedi. culae apud Morierum exhibitae structura conveniat cum sepulcro Cyri apud veteres descripto. Cui quaestioni, ut ea, qua fas est, perspicuitate respondeam, necesse est, ut ex narrationibus veterum descriptionem Cyri monumenti contexam. Quae tamen . quum hic: paulo longius nos a scopo deduceret, continebitur Meursu hvivr capitis II. Hoc loco comparationem instituamus. Sepulcrum Cyri apud Strabonem dicitur turris haud magna πυῆγος ου μέγας), quod nomen, licet non prorsus abhorreat a mo. numento quale nostrum est, paulo tamen insolentiori usu ad illud reserendum esset. Audit illa turris ex auctoritate Onesicriti decem tabulata habens δεκατεγος , quod aeque ac illud duo tabulata ha-bιηι ' εγον Aristi Salaminii plane non convenit cum nostra effigie. Quamquam, comparatione instituta cum nostro monumento, non satis clarum est, quid intellexerit Strabo sub voce δεκατεγος, utrum decem tabulata, an fortasse, quod tamen vix fieri posset, singula strata lapidea die eingetnen Stein schicliten quibus ut sundamento superstructa fuit parva aedicula: reS. tamen eadem est, neutrum enim quadrat; strata enim habet septem . vel si addas, quae sunt aediculae ipsus, undecim seu duodedecim. Si vero λεγον accipis monumentum, alterum tabulatum foret parva illa aedicula. alterum vero, basis lapidea. quae quidem mihi nunquam pro q έγη valebit. Addit porro Amianus, sepulcrum Cyri a superiori parte conclavs reserre contectum οἴκημα με γανδον . Vox οικημα frequentius haud dubie usurpatur de habitaculo vel conclave. quam de toto aliquo aedificio; si vero Strabonis descriptionem ad Morieri monumentiam transferas, accipias necesse est vocem οἴκημα de tota aedicula stra. tis lapideis superstructa. Στεγασμενος porro a vel πεγαμ de-R a rivano
77쪽
rivandum, ex prima saltem vocis significatione denotat rem ali- quam Θlia re opertam, occultam, tectam D. Si igitur de domo vel conclave usurpatur, significat: contectum, tegmine instructum, mit einer Deche versehen ; notionem tecti, qualern nos novimus, vel rotundae vel triangularis formae, ut summa antiquitas ignorabat, ita et vox ipsa non involvit. - Nulla praeterea inscriptione monumentum Morieri insignitum est. ipsi coaeva, me indicium qui. dem exhibet illarum inscriptionum, quibus conspicuum erat Cyri sepulcrum; exstant tamen alia eiusdem sere aetatis monumenta, quorum inscriptiones non exesit tot seculorum decursus. Si inscriptiones monumento Morieri affuissent, aediculae ipsi haud dubie incisae fuissent, quae quum salva adhuc sit, inscriptionum saltem indicia superessent; tabula rasa saltem spectandam sese praeberet. Sed tantum abest, ut eius indicium adst, ut adeo in toto monumento vix commodus locus esse videatur inscriptionum. Aedicula a Moriero inventa aperta prae se seri indicia reconistioris aevi. Exstructa est ex singulis lapidibus, quorum plurimi non eius magnitudinis sunt, qua rudera Persepolitana conspiciendas praebent moles. Facilius igitur dirui potuit hoc monumentum. Ast. dicas sortasse, fibulis ferreis coniuncti sunt singuli lapides. teste
Moriero. Imo hoc ipsum, quod fibulae ferreae adhuc adsunt, aris gumentum est, quo maXime innitor, non tantae esse aetatis hoc aedificium, ac Grotelandus contendit. Persepolitana enim pari modo fibulis ferreis erant constricta: ferrum omne iam dudum abissumst tam longi temporis invidia; saxa vero, ob solam molem inomensam, inmota adhuc suo loco sita sunt. Totius denique aedi. eulae nostras structura remoti Isinam illam aetatem haud indicati Tale enim tectum triangularis formae in Actia emenidarum monuis mentis nusquam occurrit. Rudera Persepolitana superiorem vel senestrarum vel portarum partem planam sern per exhibent, nusquam
vel circuli vel trianguli forma obvia est. Ratio ipsa docet et antia quitatis monnmenta probant, tectum planum anti stimum este et artis initia indicare, persectiorem vero excultioremque aedificandi rationem alterum illud tecti genus prodere. Quae
f) XENOPH. Oeeon. XIX. I3. - de re equestri. XII 3.
78쪽
Quae quum ita sint, quumque nec Cyri apud veteres descripti
monumenti ea fuisse videatur conditio, quae tot seculorum iniuriam evitaret, turris quippe erat, non aliis aediliciis arcte coniuncta ; ut lucus, qui sacrum illud obumbrabat, totus evanuit, ut rivi per lucum errantes prorsus diSparuerunt, utque tota regio. ecunda quondam omniumque rerum dives. iam desertum resert arenosum: ita et ipsum illud clarissiae. um antiquitatis monumentum interiisse videtur. s. Monumentorum aetas et usus. Quod primum ad ea rudera attinet, intor quae inscriptiones ibiae cunei formes inventae sunt; magis ea indicantur quam describuntur a Moriero. ideoque insolentis laret, de eorum usu et consilio quid certi statuere velle. Cui vero aetati sint tribuenda, certa te docent indicia. Ex inscriptionibus cunei formibus iure colligas. Achaemenidarum ea esse opera. Nec in hoc tantum nobis requiescendum est; Grotelasidus enim nos edocuit, vertendam esse in. scriptionem alteram hunc in modum. Dominus Cyrus rex or
bis terrarum rector g . Cyri igitur vestigia in his ruderibus obvia sunti Quae vero Cyri urbs hic sita suerit, quodve castellum,
quodvct aliud monumentum, vel a Cyro ipso structum vel in eius memoriam condi inm, aliis eis ciendum relinquo. Nullius ego monumenti apud veteres mentionem inveni, cui hic situs conveniat.
De aedicula vero illa singularis strueturae si quaeris, velim ut tam certe mihi persuadere possim, cui usui in servierit, cuique aetati tribuenda sit, quam illud certo mihi constare videtur, Cyri sepulcrum non esse. Ruderum hac regione dispersorum ambitus, teste Moriero, permagnus est; quae inveniuntur, non omnia eiusdem aetatis sunt; Mubam edanorum adeo tempori tribuenda quaedam. Ex inscriptione illa cunei sormi nihil sequitur ad aetatem nostrae aedicit. Iae constituendam: primum enim aedicula spatio aliquo a reliquis ruderibus. quae inscriptionem illam e hibent, distat; doinde architecturae indoles, ut supra vidimus, multum difffert ab Achaemenidarum operibus. - Serioris certe est aetatis. Nec tamen aedi eulae origo Muham edanorum tempora attingit, expressis enim Ver bis dicit Morierus, abhorrere aediculae structuram ab omnibus Mu-ham edanorum operibus, inprimis vero ab eius aevi sepulcris. Dea HEEREN's Idrea, Bellagen I. I. p. 643. Tab. III.
79쪽
De usu aedificii haud dubito, sepulcrum tota eius structura indieat. Dubitationem quidem injicere posset hoc, quod contendit Morierus, sumo offuscatam esse interiorem eius partem. Persuadere hoc tibi posset, ut pro pyraeo haberes; cum tamen huic usui vix responderit monumenti conditio, nullaS quippe habet ex superiori parte ape turas, per quas sumus educeretur: iure vereris, ne in illo testimo. nio erraverit Morierus; ipse enim aediculam non introivit . qui vero intus fuere, sumi mentionem non faciunt li . Quid igitur multa Τsepulcrum habeo e Sasianidarum tempore. Huic aevo convenit aediculae structura: sorma semicircularis in aedificandi arte Sassanidis iam erat recepta i , ideoque et trianguli forma usi fuerint credibile est, quum haec illa prius in aedificando locum habuerit. Notissimum porro eli Sasianidarum studium, iis ipsis regionibus, quae
Achaemenidarum monumentis clarae erant, sua opera struendi. AD CAP. U. EXCURSU L
Apud Herodotum, Ctesam et Xenophontem nomen Pasargadarum urbis a non occurrit. Herodotus tantum Pa sargadarum gentis mentionem inii eit b), unde Achaemenidarum stirps oriunda, e qua reges Persici prodierunt. Suppetiae igitur petendae sunt ex Alexis andri comitibus, exque iis, qui hos iterum sequuntur. r. Hrymolis et Fasargadae sensu frieto diversi fuerunt Dei. Initimi
tamen ii et ad unam eandemquo urbem Mertinentes.
Graecos discrimen posuisse inter Persepolin et Pasargadas, du. bio caret. Alexander. autore Arrhiano o, potitus Persepoli, ελαβε i a
iὶ cf. monumenta urbi ε se hapur, MORIER p. 86. - monumentum Tah. Re ara, aliaque. Vario modo hoc nomen seriptum ivvenitur: Πασαργα δαι apud Arrhia. nuin et Strabonem; Π αρ σαργ ἁδα ι apud Appianum chilium Mithr. e. 66. νIΠασαργάδα apud Ptolemaeum; Pasargada apud Solinum; Persa ga- dum urbs apud Curtium iv. 6. Io , Persagadae apud eundem lx. I.
80쪽
primum Pa sargadas venisset, ibique Cyri sepulcrum restaurari iussisset, ενΘεν Οε ἐς τα ρει τ- Περσων M. Apertius hoc discrimen constat apud Strabonem O: Alexander, incensa Persepoli, pIτ' εἰς Πασαργαδας ηκε. Ex his testimoniis patet hoc, diversum fuisse illum locum, cui nomen erat Pasargadarum. ab eo qui Per. sepolis audiebat Graecis; utroque vero loco urbem sitam suisse ab altera diversam. nusquam dicitur. Quo ambitu fuerint Orientis ur. bes, doceat exemplum Ecbatanorum, quibus nihil cessisse Persepolin. veros millimum saltem est. Potuit igitur regia illa, quam combussit Alexander, spatio satis magno abesse a sepulcro Cyri, licet ad unam eandemque urbem pertinuerit tam regia quam sepulcrum. Non longe vero dissitum fuisse alterum locum ab altero, inde colligit Heerenius D, quod apud veteres scriptores nomina Perseis
polis et Pa largadae ea ratione semper fere coniuncta occurrunt, eX
qua utriusque loci propinquitas iure colligitur. In primis narratio apud Arrhianum huic sententiae fidem facit: Alexander primum Persepolin venit. Arrhianus quidem non expressis verbis hoc dicit, ut Strabo g et Curtius h , certe autem sub verbis ες Πέρσας intel.
ligi vult Persepolin , statim in sequentibus sermo est de Pasargadis,
quae verba iterum excipit narratio de Persepolitana regia incensa i . An non iure inde colligas, Alexandrum Persepoli Pasargadas venisse, indeque iterum illuc rediisse Τ Nonne ex ista narratione ea utriusque loci propinquitas apparere videtur. ut sne magno temporis impendio ab uno ad alterum transire potueris Τ - EX Alexandri itinere, ut narratur a comitibus expeditionis, plura adeo colli. genda videntur; Nemper Alexander postquam incenderat regiam Persepolitanam, pervenit deinde Pasargadas; non addit scriptor: quae fuit urbs antiqua, sed: και τῆτο δ' ην β ασίλειον fi . Ex India vero redux, potitus Pasargadis, Persepolin proficiscitur; sed vide qua ratione hoc narretur: ενΘεν ἐς τα εασίλεια εει τῶν Περσῶν D. Quae verba perobscure forent dicta, si regia haec non ad eandem urbem, qua iam commorabatur Alexander, pertinuit ἔ
