M. Atti Plauti Comoediae quae exstant ex recensione F.H. Bothe. Tomus primus quintus

발행: 1822년

분량: 565페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

su nimiam tragicum facile in comoedia excellere. Alserii specimen Sographiana Hortensia conseeuta eSt, magno doctorum Stridio excepta , credo, ob latinae dictionis elegan-

tiam , et scriptoris consilium, qui novum iter Italorum in He iis muniret. erum Non solum in mediocribus charactoribus , qui subtilius amant tractari Veteres praestiterunt , sed etiam in expressioribus , quales habet Thoophrastus. Sunt autem quaedam vitia ad describendum sestiva , quum modum excedunt. Vt enim

invicta illa Sophoclei Philoctetis con-

Stantia, qtiam, non Corporis dolor, Don Lemnia solitudo , non Vlyxeae artos possunt subigere, nos magnopere dolectat, sic etiam insignis qua dam fatuitas ac rusticitas nullis se

monibus delinienda, si ita depingitur,

32쪽

ut in omnibus vis naturae Cernatur.

In his pol ro adumbrandis tanta fuit

a utiquoriam felicitas, ut nemo serme intempestivus, triaculentUS, mendδX, gloriosus , in scenam veniat, quin ultu habituque graecam vel latinam prodat originem. Itaque ad eumdem modum , quo Deorum ac Dearum imagines effinxerant, certas comicas personas nobis reliquerunt, quibus uteremur. Ex quo iam Coniecturam sacere licet de nova comoedia, unde illae sumtae sunt, nec non de PrRecipuo ipsius auctore Menandro, Cui video nuperrimum scriptorem Obtrectare voluisse. At aequior profecto suisset, si Graecorum de Summo

Poeta sententias , et Plutaretii reliquias de Aristophane et Μenandro cognitas hahuisset. Negat is omnino, Menandrum, cuius sales cum ipsa

33쪽

Venere e mari ait omersisse Cum

Priore posse conserri. α Cuius rei gra-α tia , irequit, vir recte institu is in et theatrum venit, nisi propior Μec Dandrum p Cui in conviviis iustius et mensa cedit , locumque Bacchusa dat 3 Iam vero sicuti pictores, doe sessis iam oculis, ad floridos et

e philosophis continentium medita-c tioniam requies Menander est, Pratoc similis, qui aura molliter perfla-α tuS, cogitantis animum excipiat .

Quae verba e Plutarcho liberius reddidi, quo de ubere ac pro Pomod In iuvenili ipsius copia tute, Lector, queaS existimare. Atque hinc in lolligitur cur Monandri fabulas a puellis 1egi dicat Ovidius, eumque Caetoris si micis praetulerint Quin lilianus et Dio Chrysostomus. Nec mirum, quum

34쪽

multiplicem doctrinam a I heophrasto acceperit, ac suerit in primis ho- Doratus et nobilis, Reguinque familiaritatibus floruerit. At Epicureus

suit. An si Stoicus comoediam scri

psisset 3 Quis vero id doculi 3 An

Laertilis, a quo ni Squam in Epicuro Dominatur, an Strabo, qui utrumque Samiriti insulam ait incoluisse pAn id domum ex Uno tantum epigrammate a 'guitur, quum tot versias poetae supersint, et viriles et sortes,

Ob eamque rem pro Euripideis antiquitus usurpati 3 Quamquam, si Epicurum in hortis audivisSet, communem ipsius cum ΜOlierio fortunam mirarer , quem Atheniensis philosophi dogmata a Gassendio summae in

nocentiae Viro, iuvene in Scimus eX-

cepisse. Verius illud fortasse obiicitur , quod meretricias velitationes

35쪽

xxxi

exhibuerit, tametsi hoc modice ot verecunde secisse ex Terentio apparet.

At hoc ipsum genti et Seculo dan

dum est, nisi potius Graecos laudamus, qui amores in abiectis per sonis idcirco ponerent, quod ne Perlusum quidem, in ingenuis et matronis serendum esse putarent. Scio subtristem recentiorum Comoediam utilitatis specie, Atticae a plerisque praeserri; in quo tamen

vereor ne Scriptorum inertiae, sapientiae nomen imponant. Facilius quippe est declamatorie et tragice, quam facete scribere , et citius la- Cryma S, quam Scitum risum elicias. Quis Descit multitudinem ingeniosa actione parum affici, contra miserabili spectaculo omnes moVeri, quod in aliena infelicitate quisque Suam pertimescat Iure propterea graecus

36쪽

XXXIII

Antiphanes tragoediam felix poema

Prae Comoedia vocabat. Sed in eo praecipue latet error , quod in seriis fabulis tantam vim ad mores Corrigendos credunt inesse. Quidoni nil Α si eiulatus actor ediderit, et comploratio fiat a populo, melior vadet spectator 3 Leniorne e scena

domum rodibat Alexati lor illes Pheraeus , tyrannorum immanissimus , quem in theatro aegre fletum perhi-hent repressissep Absurdum sanct est siciis rerum narrationibus hariC virtutem tribuere, et quum quotidie videamus diuturno malorum ut SPE-ctu mortales fieri deteriores, atroCia describere , ut eosdem et bonos et humanos reddamus. Haud ita vete

res , qui pro diverso scriptionis ge

mere , sententiarum sublimitatem a tragico , politissimam artem a CΟ-

37쪽

mico requirebant, sive is populares opiniones vellet emendarei Sive quaedam passim carperet, quae nulla lex coerceret. Latus hic campus suit, per quem summi poetae ad hanc diom

XCUPPPrent, nec aliunde sibi laudem quaesiverunt Molierius et Goldonius. Hos equidem nostros velim aemulari , ne scilicet uti Parmeni scias Metapontinus ab Athenaeo memorat US, ridotidi iacultatem amittam IIS, VNam

plurimi se sacoro significabant Athenienses , institutis publice in Herculis templo sacerdotibus, qui ridicula

dicerent, quae deinde cum Caeteris

Veniam a te peto, candide Lector, si longiuscula praelatione te diutius dotinui. En tibi Plautum, nitidissimis sormis descriptum , quo a ' te gratiam ineam. In eo evulgando usus

38쪽

sum recensione et notis, critici cum

paucis eximii , F. H. Bollie, cuius curis primum prodiit Berotini, anno huius Seculi viiiΙ. Ne vero aliquid meae diligentiae deesset, compluribus operarum mendis penitus sublatis , animadversiones textui subieci, et quae postea editor severius emendavit, ex ipsius mente religiose exhibui. His addidi lectiones Gron Ovianas una cum indice locupletissimo, quos meos labores, tui et literarum Causa a me libenter susceptos , tibi etiam atque etiam cupio approbare. Dabam Augustae Taurinorum No

nis Decembr. AD. MDCCCXXII.

40쪽

tandem aliquando nostra sabularum Plautinarum recensio, decimum illa quidem, imo und cimum, in annum pressa, nec tamen sertasse, quae est humanarum rerum imbecillitas, tam exculta, tamque vitiis mendisque quibus foedissimis otiam libri scatebant, peri urgata, quam Vel fama poetae postulet, vel temporis insumti promittere videatur longitudo. Sed enim quos maxime hanc Spartam regere semper exoptaveram, eos minime id curare, quum intellexissem, alios vero, de quibus moderatior spes esset orbi literato, suae operae nimis quam largos, satagere viderem aliquamdiu ac festinare, ne quis Palmam praeriperet scilicet, mox etiam ipsos consulere, ampliare, negligere denique et alia omnia

potius quam Plautum tractare: quidni ego quoque

manum commodarem, ut aliquantillum certe elegantissima haec promoverentur studia, praesertim PLAVT. Gm. Tom. I A

SEARCH

MENU NAVIGATION