장음표시 사용
121쪽
sunt tamen ibidem quaedam notae ignotae mi hi, quas obelisco in margine notavi, tu quod adyta , & intima Graecorum penetralia frequen
tas, quid de illis sentias, fgnificabis; ignosces
tamen, si tibi homini vehementer occupato audeo id oneris inponere. Bernardo Victorio seni, Olim meo Maecenati, salutem etiam meis verbis dices , cui me, ut de meliori nota commendes, iterum atque iterum Togo.
FRANC. ROBORTELLVS P. VICΤΟRIO S. P. D.
Perlegi literas tuas, quas ad Facebiuum nostrum misisti magna cum animi mei voluptate , tum quia post multum temporis mihi tecum conloqui videbar, tum quia formam studiorum tuorum in illis expressam vidi De Aonio i) quod scribis, est mihi curae: hominem plane amamus, &admiramur, ob singularem doctrinam, & inge nium. Exemplaria, quae efflagitas Ciceronis antiqua, quotquot habemus, mittemus, & iam tibi in hac re praeclaram Operam mihi navasse videbor; incidimus enim in libros de Iegibus, de oesiciis, de amicitia, de senectute, in oratorem eiusdem , & Brutum; orationes quoque non paucas fideliter, uti mihi videntur, scriptas. Haec nos iniussu eorum, qui dedere, mittere noluimus; adloqui homines hos non potuimus, quod Luca H Scilicet Paleario.
122쪽
aberant. Dabimus tamen operam, ut ad te propediem veniant. Tu interim nos ama, & vale . Luca Iv. Kal. IanuariaS MDXXXX. VI. IDEM P. VICTODO S.
Perlegi posteriores adnotationes tuas in epistolas Ciceronis, quas Familiares vocant , atque in iis singularem doctrinam tuam , & admirabilem , tum in rebus inveniendis, tum diiudicandis industriam ac diligentiam , etsi multo ante haec mihi erant operspecta , quod recognOVi, plane iucundum fuit. Tu prorsus unus es , mi Victori , qui Cieeronis scriptis hac aetate lumen adtulisti. Pauli quoque Manutii adnotationes le gi ; in quibus nihil plane aliud effcere voluit,
quam, ut in nonnullis locis explicandis, quos tu fortase , data opera, sic enim ego te defendere soleo, ut nimis apertos , praetermiseras , te diligentior, ac in emendandis acutior fuisse
Ego, mi Petre, facit meus in te amor, Ut tecum nihil dissimulem , non possum non laudare sententiam animi tui, & indu Ili iam, quam totam in Ciseronis scripta emendanda contulille videris; dignus est enim plane ciceio , in quo doctissimus quisque , & gravissimus vir Upciam suam conlocet. Verum illud μώ- ἄγων, με
123쪽
. Satis mihi videre in hoc elabora ise , ne aque ullus est profecto, qui te in hac re supe rarit, aut posthac superare possit. Si quid igitur amori nostro tribuis, & omnium bonorum de te opinioni , ne patiare, quaeso, in gravioribus rebus diutius a doctis operam desiderari tuam. Habes animum optimis quibusque inbutum disciplinis : nihil est in omni scientiarum, & artium genere , tam abditum , quod tu iamdiu non perspexeris. Quid multis P Tu hac aetate
igitur animum ad hoc scribendi genus , in quo
multo maiorem laudem consequere nam per Deum inmortalem, nonne vides, vel mediocri ingenio praeditum hominem , modo in varia
incidat Cieerouis librorum exemplaria si non veram , saltem verisimilem elicere lectionem ΘEgo , ut de aliis taceam , librum habeo , in quo diversae multorum , & antiquorum sane codicum lectiones in Epistolas ad Attieum, Brutum , & Fratrem a doctissimo viro magna cum fide conlectae continentur. Contuli Cum tuis saepe aliquot; tuas, quum maXime proba rem , hae tamen non displicebant; atque , ut Tem apertius cognoscas , subieci heic aliquot . Lib. I. ad Att. in epist. quae exorditur: Vereor
Quid in omnibus literis in Pompeiana Iaude . In meo m Quid meis orationibus O literis in Pompeiana laude. In
124쪽
In eadem que istine exauditum puto. In meo in I luc usque bioe . Lib. 4. epist. 3. Fratris liberalitati pro faetiItat bus nostrιs να. o uino exfaustus essem , illo reeusante subsidiis amicorum respondemus . In meo in Ne omnino exbousus sit . In eadem in Eo conscio omnia: illi fieri querebantur. In meo mo consilio omnia fieri querebantur. In eadem α Miranda mirtus es , nova quaedam
l . dimina mitto . In meo α Miranda mi reus, quaedam, ac dimina. Lib. Io. in ep. IO. m caecum, qui bare antea , c. Ego vero mebiculo, si navis non 'erit Ιn meo m mero rati eal a , si navis non erit.
Paulo post in epistola : Et res ih . , Chloe-
litim Catelli. In meo. α Clodium Catellam. In eadem re Tamen nee dubitemur an nos eum' periculo mevditemus , qui eum eoniuncti ne eum praemio quidem molumus ese. In meo is Tamen dubitemus ne an ct non etiam cum periculo non dicemus qui eum eonditione
tum praemio noluimus esse. Verum de his satis: nam cum volueris librum ad te mittemus. Haec ut ab homine non docto , sed tui amantissimo prosecta sunt , ita adcipias velim . Redeo ad tuas posteriores explicationes. Locum ubi declaras Quinctiliani illum, ut dicis, /
125쪽
industria tua, & consequens, quod est ibidem,
declararetur eboam an triclinio, rn thalamo nOlam is hoc enim obscurissimum semper iudicavi. Tu si quid habes super hoc, adde; iure enim Optimo requiri a te debet , quod huic finiti.
Θιadrantariam putarem legendum quadrantiam, nisi ambiguitas oriretur in sgnificatione vocis in recto quadrantia . Plutarebi verba ad hoc pertinentia addas velim eX Cis. vita πολλη
νομιισμαφος κουαh ilην ἐκαλουν. Hoc dixi, ut aliquid dicerem , quando id tantopere eflagitas. In tuis nihil reprehendat ώδ-Mωμος. Mitto ad te Cis. codiccs duos, alterum de ossiciis , amicitia , senectute , paradoXis : alterum de legibus . Hunc contuli cum vulgatis, atque in eo sane multa Offendi, quae magis probanda videntur . Alios mittam, quibus maxima orationum Ciceronis , pars , & libri omnes de oratoria facultate continentur : quum tu hos remiseris , quod brevi , ut facias , te ve. hementer rogo; poteris enim adhibere anagnois stem aliquem, qui eΣcerpat , si quid erit excerpendum . Petram Carneseccam noli rum, velim a te aliquanto honorificentius nominari in illa
126쪽
II explicatione , ubi Maldinii sit mentio. Totus sum in vertendo Athenaeo, & iam duos, non infeliciter , uti mihi videtur , libros verti. Cupio opera tua manuscriptum aliquod mihi dariegemplar , ne mihi tantopere, tamque diu stlaborandum. Vale, & Verinum doctissimum philosophum ex me salvere iube. Luca v. Kal. Februarias MDXL. a VII.
M. ANT. ANTIMACHUS P. VICTORIO S. P. D.
Multis , ac iustis de caussis Albericum Longum Salentinum, virum plane, mea quidem senten. tia , morum probitate , singulari in utriusque linguae studiis doctrina , vitaeque integritate praestantem, multi facio, hominique in amore plurimum tribuo. Is in praesens, quum ad vos eo consilio proficiscatur, ut istic commoretur , ubi ipsum , si non honorificam , honestam saltem vivendi conditionem, te auctore, nactumelle audio, eum tibi tantopere commendo, uti maiori cura, studio, diligentia, aut magis exanimo, nemo aliquem Commendare polst; aram ei ob eximias animi dotes, atque virtutes, quibus vir optimus cumulate praeditus est, bene cupio, & de eius usu atque honore non parum
sollicitus sum. Itaque quidquid huic,& virtutis
o Vid. Victorii respoustim Lib. I. Epistola . Petri Victorii Flor. apud Iunctas MDLXXXVL p. I .
127쪽
gratia, & amoris mei caussa pro virili tua commmodaveris, erit mihi vehementer gratum , tibicque, ut spero, non iniucundum : agnosces enim hac in re peragenda, te nec Operam, nec Oleum perdidisse, &Longum una cum Antimaebo tibi deditissimo, amicitia tua non indignum existimabis. Vale. Ferrariae Kal. April. MDXL. I
Multorum heic nunciis, & sermonibus pervul gatum est , nec non frequentibus ad Reveren dissimum neeium literis saepe iactatum , quod istic loco percelebri, & quo subinde tabellarii, hinc inde pervolant, verisimile est non minus,& fortasse prius, & certius, percrebuisse, sumismum Pont. ut adventanti Caesari de maximis rebus , atque adeo totius orbis tranquillitate,& salute congrediatur quam primum Lucam sper agrum Senensem, atque nostrum, decrevisse proflaisti . Qui sane nuncius , etsi tibi homini literato, & ocioso, pro Communi omnium utilitate iucundus esse debet, tamen ea re magiis me non ingratum arbitror contigisse, quia in tanto Caetu, atque adeo luce, & celebritate, magnorum, & clarorum virorum ampliss. Prae
sul o Respondit Victorius III Eid . April. lib. I Epp. p. II.
128쪽
sul Nicolaus Ardi bellus amicissimus tuus, tum quia Sanctissimo Patri est a secretis, tum quia pro magi stro libellorum hoc tempore etiam munus 1 vh1linet, cum primis haud dubie stadiaturus . Qui cum pro vestra non sol uni dulci inter vos , & pro optata consuetudine, sed etiam editis voluminibus nota omnibus,& pervulgata benevolentia vos congressuros omnino eXistimem, operae precium duxi, quod
nimium iam saepe, & ob id invitus, & cum pudore facto , tibi pro me scribere , & quacumque datur, ne mihi defuisse videar, uti occasione. Nam, ut omittam , quod reclamante
natura, atque iratis diis, & hominibus, tamdiu, tam frustra, tam infeliciter, in hoc infausto versor ordine, iam annus elapsus est, ex quo dum provinciam tueor , dum fidenta, praesto, dum pro communi libertate , atquGomnium fortunis me obiicio truculentissimis tyrannis , exul , inops , Omni dignitate atque ornamentis spoliatus, acerbissimo , atque iniquissimo utor Patriarcha. Quo quidem, quum nihilo aequiore, aut molliore me in posterum usurum confidam , ni rempublicam prodere, aut officium deserere vesim ; tentandum mihi est, si qua tandem hominis inportunitatem , & saevitiam, potentioris alicuius praesidio, te adiutore, & patrono declinare possin . Quamobrem, quum in tanto fortunae fastigio Ardi bellus
tuus, uon tam multorum opera egeat, quam
129쪽
multis praesidio esse solitus sit; compertumque habeam quantopere ille tua causta velit , peto
abs te mirum in modum, pro nolira veteri, &multis, ac maximis abs te ossiciis confirmata
semper amicitia , ut quod alias sponte tua, quoties vellem, pollicitus es, te facturum; commendatione tua me illi concilies, homini , cui si me in clientelam , atque adeo in familiam tradas, opera mea, si non praeclara,& insigni, at qualicumque , certe fideli & sedula usuro. Neque mea referre arbitror, quo
habitu amplitudini eius inserviam , dummodo mei tutelam, & patrocinium ille suscipiat, ope- Tamque praestet , ne quod mihi cum Gaddio Cardinali contigit, ridendus iis iterum veniam corvus Aesopicus, quos aingi potius, & uri, meo quopiam maiore commodo, & felicitate opta. rim . Demum hoc a te ita agi volo , si tibi in animum inducas, ut id libenter agas, nec non, si ex tua meaque dignitate id fieri posse arbitrabere . Nam totius rei scopus hic est, tantum peculii hoc postremo labore comparare, quantum homini studioso, qui tecum Florentiae in literis consenescere optet, suificiat. Vale.
Pistorii vir. Kalen. Septembris MDXLI. IX.
130쪽
Etsi negotio , cui mea me patria duos abhinc annos Venetiis revocatum praefecit , ita sum nunc inplicatus, ut neque rem privatam
Curare, neque amicitias veteres colere , neque novas comparare possim ; tuae tamen me tantum tenet desiderium, ut id amplius ferre neque possim , neque velim ; praesertim quum , N ego sciam , te ea doctrina excultum esse, ut nemini in ea re cedas, & omnes praedicentea humanitate praeditum , ut omnes ea superes. Quod si forte tibi temerarius , & inpudens videbor, vel quod ego tibi prorsus , ut arbitror , ignotus , id audeam sperare , quod omnes Cupiunt, vel quod homo ne mediocri ter quidem literatus, virum literatissimum , &eruditissimum interpellem , atque idipsum literis hisce, quae & in summis occupationibus,& quoquomodo sint scriptae ; tu & pro tua facilitate. huic meae cupiditati plane incredibili veniam dabis , & pro tua prudentia eo me magis dignum iudicabis, qui, quod cupio,
inpetrem, quo meae literae minus erunt fucatae . Peto igitur abs te, atque ita peto, ut nihil maiore nudio possim petere , ut me in ore tuo esse patiaris. Quod si inpetraro , ut spero, &opto , dabo operam , vel efficiam potius, ne te unquam meae observantiae poeniteat. Atque
