Cl. Italorum et Germanorum epistolae ad Petrum Victorium ... Nunc primum ex archetypis in lucem erutae recensuit Victorii vitam adiecit et animadversionibus illustravit. Ang. Mar. Bandinius .. 1. 1

발행: 1758년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Di me hominem cum simplicem & apertum, tum blanditiarum omnium prorsus inimicum esse cognoscas , agam tecum pingui, ut aiunt,

minerva: mutuo abs te amari cupio. Nemo unquam, mea quidem sententia , paucis plura est eloquutus. Ego vero, quum intelleXeTo, me voti mei compotem esse factum, tum tibi pluribus explicabo, qui meus sit in te amor , &observantia, quidque de te paene quotidie soleam de superiore loco praedicare. Nunc, ut ista tua tantopere optata amicitia iam frui incipiam ; utque tibi hac saltem ratione aditum Patefaciam, quo tu possis idem liberius, si forte usuVenerit , a me petere , velim pro e amore, quo si nondum Corradum , at literas,& literatos omnes prosequeris , me certioLem tuo commodo facias, quo pacto haec pauca,

quae infra scrips, in tuo libro, quem tantΟ-pere laudas, & mihi, & omnibus probas, legantur. Id erit mihi gratissimum . Vale. Dat. prid. Kal. Oct. MDXLII. Regio Lepidi.

In amore, Victori, quid deceat semper observare , sane hercule est per quam difficile, id que Cum multas ob caussas, tum illam maximo, quod, quo vehementior, & sncerior est, hoc

132쪽

hoc plus ei confidimus , & nihil non licere nobis persuademus . Adcidit idem mihi hoc

tempore, qui, quum te tantum amem, quantum merito tuo debeo; maiorem amoris, quam

pudoris rationem mihi habendam putem . Et enim & profitendo, & scribendo occupatissmo tibi obstrepere, pudor ipse, vel religio potius

vetabat; contra uero amor, nihil horum amico, Verendum admonebat. De quo tamen sic

habeto , me res itere quoquo modo potui is cupiditati meae, ni si id ut facerem, res etiam publica hortata esset, cuius, Dii immortalest quantum interest, ut divina illa veterum monumenta, quae apud Principem tuum reposita sunt, in publicum aliquando, te auctore, pro, ferantur quam ad rem, quum ita praeclare animatus ss tu , ut intelligere coram ipse potui, alio, quam te ipso, hortatore non egeS. Declaras enim profecto, quum Ciceronis nobis epiliolas primus restituis , quanto ardore ad haec studia feraris ; quam operam si in reliquis quoque huius auctoris libris a te flagita. rem, nimius fortasse sim , qui non amissorum modo a te, sed eorum etiam, quos habemus, restitutionem in integrum petam; facerem tamen cum publico hoc etiam bono, tum lau. dis tuae cupiditate incredibili , quam tu tantum in dies augebis , quantum ad inchoatum opus porro addideris . Ad utrumque igitur more magis , quam quod ita neculle sit , ad-

133쪽

hortor te etiam atque etiam ς alterum in vo luntate tua postum, alterum , de quo prius, cum Principe tibi tuo commune , qui certe& domestico exemplo admonitus , & aetate asta, quae adpetens gloriae est, adcensus, & vero auctoritate motus tua , tantam laudem nolet negligere, atque ut velit , talibus tamen viris partam tot laboribus famam quasi invidere,

tantoque nos omnes emolumento privare videri ; esset sane alienum a dignitate illa . Vides, quanta res agatur, & quanta se offerat eum henemerendi de genere humano, tum Te tinendae dignitatis vestrae occaso , qua si ita utere, ut facturum te pro tua in tuos pietate confido , praeterquamquod te dignum feceris, orbem terrarum summo beneficio tibi obligabis. Monumenta illa vetustatis, quae emendata apud te sunt, rogo, si molestum non est, ad me transmittas, idque amicitiae tribuas; tum

s quid aliud, quod ad studia haec nostra ornanda tibi aptum videbitur. Decretum illud apud D. Galli portam abiens non inveni. Legem operis antiquissimam, quam coram polliciti sumus, adcipis a Fabritio nostro adcurate descriptam , quam tibi gratam confido fore, & quia verbis elegans est, & veterum in omni re diligentiam ostendit. Vale. Ex Patavio Prid. Nonas Iulii Anno MDXLIII.

134쪽

AD P. VI TORIUM.

ANDREAS DACTIVS P. VICTORIO S. P. D.

EX quo καλε Dei optimi maximi, &nostri Principis benignitati visum est, ut qui

meliores annos tribuimus studiosae iuventuti erudiendae, etiam senectutis, qualescumque sunt, tecum inpendamus t nostra interest , quod utriusque commodo fiat , ut demandatam nobis provinciam in commune bonum communibus auspiciis regamus, & communicatis consiliis, prae sentes, quid agendum sit deliberemus; in quam sententiam , si bene te novi , facile iturum confidimus: quod si aliter , quacumque ratione sentias, non te pigeat, qua hora, quos auctores interpretaturus sis, tuis literis significare, ego, ut Olim Praeceptoris munere , quatenus mihi licuit, functus videor , ita ab aequissimi Collegae ossicio non discedam . Vale,& nos, ut facis, ama. Ex Florentia XV. Kal. Novemb. MDXLIII. I). XII.

Neque occupationibus meis factum est, Petre H-ctori, nec mehercule pigritia, quominus, PO

steaquam Florentia discessi , aliquid ad te,

quem n Ressondit Victorius ex Decimano suo XII Kal. Nis. lib. I. Ensolar. p. IT.

135쪽

c L. UIROR. EPISTOLAE

derim. Sed me partim, ut verum fatear, Verecundia , Partim etiam timor a scribendo re., traxit ; & quamvis nullam satis idoneam , &veram caussam esse putem, quae me abducere

ab ossicio meo debuerit, ego tamen is sum, qui quum ad te mihi scribendum esse cogito, virum , quod libere per te quaeso proferre liceat, omnium nostrae aetatis doctissimum, di. sertissimumque; deterret me pudor quidam iudicii tui, ineptus fortasse, & puerilis, sed ta.

men ita deterret , ut numquam mihi tantum

discrimen, & quasi ingenii periculum adire uisus sim . Quid quaeris P nihil omnino repurio, quod non dico tuo iudicio satisfacere, id enim non valde mirandum esset , sed ne meo quidem , quod facile quidvis concoquit , vel mediocriter probari possit. Quid enim adferre habeam iuvenis vix primis literis tinctus , &Omnium paene rerum inperitus , quod cuiusvis mei similis, nedum politissimas tuas aures, vel eruditione, vel dicendi suavitate retineat. Sed his omissis, Aristoteleos illos commentarios, quos si iam perpolisti, brevi, ut puto, Videbimus, avidissime expecto, & quum omnia tua mihi semper, non iucunda solum, verum etiam admirabilia visa sint , haec tamen postrema, ea fore non dubito , quae omnes spes meas facile superare debeant. Si enim in his, ut ita dicam, praeludiis . quae vix ornamenta Teci piunt,

136쪽

piunt, & quae tu, quum iocari vis, nugas adpellas, ea inest, & copia rerum , & sermonis elegantia, & ingenii atque artis magnitudo, ut nesciam quidnam in hoc genere perfectius inveniri possit: cerno iam animo , & cogitatione, quanto ea, quae in manibus habes, ornatiora, atque illustriora futura sunt. Eos tamen me satis tempestive visurum tibi persuadeas, si quum tibi commodissimum erit, videre contigerit . Ceterum superioribus diebus , quum paullulum otii nactus essem , tuos in M. Cato

nem, & Varronem labores magna cum voluptate , nec minore certe eum utilitate perlegi .

Dii boni , quam multa ibi nova, quam rara lquanta porro antiquitatis notitia , quantum iudicii in tuis illis scriptis continetur l Profecto hoc verum de te dicere possum, quod, nisi memoria fallit, a te de alio, nescio quo prO- nuntiatum est in eruditissimi viri, labor maximo me labore levavit .. eam enim operam in

eis purgandis conlocasti, eamque fidem, & diligentiam adhibuisti , quae cum ipsis necessaria erat, tum vero omnibus antiquitatis studio-ss , qua & ego pro mei ingenii modulo valde semper delectatus sum, iucundissima, si grati esse volent, omnino erit. Sed ad rem . Quum eos legerem, notavi inibi quaedam, quae ad te referre desiderabam. Sed de ceteris alias; etsi per negocia mea licebit, brevi ut puto, coram videbimus. Vnum nunc Varronis locum adse-

Tom. I. D ram, i Lib. III. c. II.

137쪽

Tam, in quo mendum subesse puto . Quis

mulae promiseris minervat , incipiam , inquit , idest eoenam . Ego duo polirema verba libenter inducerem; nimis enim profecto ociosa meo iudicio sunt , nisi forte homini romano quid videlicet minervat elIet ignoranti , ea vox de clarari oportebat . Siquidem arbitror ea declarationem quondam fuisse illius nominis, postea in ordinem verborum Varronis inporis tune ab indoctis librariis translata: quod ipsum sexcentis locis , in optimis auctoribus factum videmus. Sed tamen falli possum . Est praeterea locus in secunda' Autoniana , de quo si recte memini, in Decimano tuo, quum eo ad te salutandum , ut mea in te observantia postulabat, adcessissem , loquuti sumus, sed restat adhuc paullulum scrupuli : loeus ille est. Cas

o salutatum meniebant , Aquius , Interamna. Hanc tu ipse postremam vocem mendosam esse censebas, quod nullum esset in illis' locis oppidum eius nominis P Strabo tamen lib. v. si tamen locus integer est, quum de Latinorum oppidis ageret, de Interamna , sive Interamne nescio qua, meminit; Urbes, Ferentinum, ct Frusino , quam Trem1 radit amnis ingens ad Inter amnem inter duos eonfluentes cte. An de hoc,

sive oppidum se, sive aliud, quid, nam nihil

praeterea teneo , Cicero intelleXerit, quaerendum puto. Franeiseus Maturantius hac auctoritate Strabonis fretus, de hoc, ut ipse vult,

138쪽

a ru

oppido, eum intellexisse putat. Loca certe, si ita est , quin illud eiIe possit non inpediunt, quum Aquino , & Castino propius absit, quemadmodum ex aliis illis oppidis , Ferentino,& Frusnone, quae adhuc permanent, nomenque ferme pristinum servant, intellisere possumus. Sed tu hoc videbis, & quum semel caepilocum Suidae, in quem casu, quum alia quaererem, incidi, non alienum visum est his adnectere , si forte aliquid faceret ad locum, qui est in vHI. . ad Atticum , ubi de Dionysio agitur epistola : eum ante lucem m. XaLTractatur autem a te in prioribus Adnotat et πολλα μῶν est autem in dictione Πολλαὶ

& quamvis veteris vestigia lectionis, quam tuo beneficio adepti sumus , ad verba Suidae adcommodari vix posse videantur; si tamen sensum, quam verba spectare malumus, magnam inter se , nisi ego valde fallor , habent similitudinem . Verum enim vero , & hoc ipsum,& superiora illa , ante per te fortasse vidisti. Sed tamen hanc meam diligentiam pro tua humanitate in bonam partem adcipies: vel etiam, si ita vis, me ridebis , qui te tantum, aC talem virum ineptiae meae spectatorem esse voluerim, & tantum non gestum in scena egerim,

spectante Ionge elegantissimo Roscis. Neque vero

139쪽

me fugiebat , quamvis sim ineptus , ut sum,

agerem, erat animus omnino scribere, & literas inanes mittere subpudebat: posthac equidem dabo operam, ut paullo cautius, aut si mavis pudentius, ad te scribam . Sed de his satis. Ego, ut tandem aliquid de me dicam, in ea studia , quae tibi coram exposui, quanta maxima posium diligentia incumbo, omneque tempus, quod mihi a ceteris occupationibus datur in iis consumo; sed, quod doleo, minimo certe cum fructu . Nec me putes id modeste magis, quam vere dicere. Mallem id quidem, sed id, cuius optime mihi conscius sum , dis smulare non possum ; praesertim quum huius rei caussa, proclivis, & aperta sit: ea enim me 'deficiunt , quae his studiis utilitates maximas praebere consueverunt: congressius nempe , &familiaritas doctorum virorum . Si enim perpaucos, eruditos illos quidem, & quantum eOTum aetas patitur, disertos, mihi certe amicis smos iuvenes , dempseris, maxima est in his locis a politioribus hominibus solitudo. Atque Utinam , quemadmodum tuis doctissimis scriptis & humanissimis conloquiis ad haec excitatus sum; ita in eis te, quod semper cupidissime expetivi, doctore uti potuissem ; non audeo equidem profiteri, me aliquid summa tua

eruditione & diligentia confecturum fuissG; pertentassem certe, & fortasse, si non ingenio,

140쪽

aliquid tamen studio, labore, cupiditate, Deo bene favente , perfecissem . Verum enimvero, ut nihil aliud, Victorio me in disciplinam tradidisse , nonnihil forte gloriae ; permultum quidem voluptatis adtulisset. Cum uno enim mihi crede, sermone tuo, amplas illas beatorum, & opulentorum fortunas deliciasque non confero . Sed quo frui praesente non licet, absentem certe desiderio, & cogitatione com plector, totosque dies tecum in tuis libris dul. cissime conloquor ; quo fit , ut siquid scio, quod sentio quam iit exiguum , & prope nihil, sed fac esse aliquid , id totum tibi uni, tuisque laudatissimis laboribus adceptum refe- Tam . Vale , doctissime Victori , atque id tibi certo persuadeas, mihi secundum optimum, &mei amantissimum fratrem , te esse cariorem aut iucundiorem neminem . Victorium tuum, paterna Virtute, claritate, eruditione dignissimum pervelim meo nomine salvere iubeas; .&delicias tuas , Orieellarios fratres , & amicos omnes , & in his praecipuos Mareelli filios, &Garbum nostrum . Tu Iterum vale, & salve, & me, qui te unice amo, diligito. . Mantua Non. Ian. MDXLIIII. H

i Consulanda es Victoris ad EoVbinum D. data IIILEid. Febr. Epp. Victor. lib. I. I. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION