장음표시 사용
151쪽
adtinet , ne ullum in me ossicium , aut debi tam in te observantiam desideres. Extremum illud est, ut tibi meum Gondulam commendem ea commendatione, qua in epistolis nulla gravior , aut de meliori esse nota possit ; nauta praeterquam quod virum optimum atque honestissimum, quique tua dignus sit amicitia, tibi devinxeris , in me summum beneficium contuleris , si tuorum ipsorum . amicorum numero adscripseris. Vale. Kalend. Aug. MDXLV.
P. S. Scripta iam Epistola expedire mihi visum est, quae si Lua Mater G, & te tamquam oraculum consulere , de qua Limitis in octavo primae decadis limine meminit , quis etiam sit Seseenaris bor b apud eumdem quintae decadis primo, non longe a principio; ignosces tamen , si tua illa sacratiora studi his nugis interpellabo, permultos enim Claros viros consului, a quibus certi aliquid nondum adcepi, nam quod Diomedes grammaticus scribit, nihil mihi ad rem facere videtur . Tu pro
r) Erat Dea quaedam apud veteres , a laendo e piandoque nomen Iortita, quae praeerat luserationibus, O IUris. Vid. Turnebum Advers lib. XVI. e. XX. ω L. XXIII. C. XXSII. ab Consule Pitisium in Lexico antiquit. Romanar. V. Bos Sescenar. De boe meminit Livius XLI. 13. sed locus videtur a libraris conruptus, ω scribendum duc bus literis tumulatis bovis sexcenarii, hoc es, sexcetarum librarum , qui grandior erat praecipue in Itali
152쪽
pro tua singulari humanitate, si quid dignum
FRANC. SPINUS P. VICTORIO S. P. D.
Plurimam tuo nomine salutem mihi sane merito gratissimam adcepi a Hieronymo Barcello, nihil tamen ei te mandasse adfirmavit. de eo eo dice , quem magnopere Remigius a te flagitabat eis literis, quas una cum meis his diebus ad te dedi ; quod me non parva mole stia adfecit , namque in maiorem modum Iem formido , ne meorum incuria, ad te delatae non snt, quamvis diligentissimo cuidam propinquo meo mandaverim, ut eas tibi reddendas curaret: quum vero, nec mihi, nec Remigio ullum responsum dederis , non parum anAiussum , s enim redditae tibi fuissent , compertum habeo, nullo te pacto hanc praetermisisse Occasionem, quin nobis aliquid saltem significares; quamobrem tuae erunt partes, me si eas non adceperis, certiorem facere, ut easdem aute rursus rescribere, & Remigius, & ipse etiam possimus. Quod autem ad nostram Academiam pertinet , audivi his diebus Robortellam , quia
facile ex eius lectione arbitrabar argumentum Tom. I. F ad i) V. Victorii responsum D. ex agro decimano XII. Kal. Septembr. MOX LV. lib. I. EII. p. I9.
153쪽
ad te scribendi me excerpere posse , non quia ullo pacto sperarem ellicere me posse aliquid dignum , quod a me tibi sgnificaretur , nec mea quidem me fefellit opinio; occurri enim, quum species illas Ira ποιητικώ eXplicaret, inter
quaS την αυλητικὴν, κακιγαρκικῆν Arist. enumerare
non te fugit, quare alteram , ris κοαριο ν inquam adfirmavit prorsus eamdem esse τὸν λυρι ἔν eXemplo quodam Pollueis, qui dixerat λυραν ἐκιθαρισεν,& quibusdam aliis parum, ut ipse diudicare poteram ad id confirmandum adcommodatis. Quum vero quod genus esset poematis riν αυληπικτὴν oliendere vellet , diligentissime declaravit των αυλων Την δυναμυν & quantum commovissent olim animos hominum , enarrare maxime laboravit , & in hoc denique praecipuam curam, & omne studium suum conlocavit, .multaque Citavit egempla ; utriusque Vero antiquitatem comprobavit, quod earum mentionem faceret Cicero pro Murena, quum ait eos, qui citharaedi esse non poterant, auloedos fieri solere. Praeterea quum venit , ubi Aristoteles harum specierum differentias tradit, & inquit λαφρ ρουσι τρισὶν, ἡτω γενει ετεροιο μιμεισθαι, ἡ τιμ ετερα σω ἔτερον. Tria haec, inquit ille, intelligite, αρμιονίαν, λογον, κι' ρυθριονῶ quum vero dico ρυθμόν. intelligo numerum, quum vero numerum, saltationem illam, qua olim agitabantur in scena ; exemplo autem id confirmare non potuit, id quod ei non parum eripuit laboris i explodebatur enim
154쪽
enim maximis sibi ira, ut ceteris omnibus quo. tidie fere contingit, non quia aliquis adesset, qui haec stomachari posset; ad eam vero par. tem explanandam ἡ σω γένει ἱ'ερον, ἡ τω ζγεφαὴ τω ετερον numquam se contulit; itaque statim percepi , Operam me lusurum potius , si eius lectionibus interfuissem , quam ullam ex eis utilitatem me elicere posse; constitui igitur hanc mihi lectionem satis esse debere : te ve
ro facile ex his coniicere posse quidquid in ceteris partibus dissicilioribus facturus sit, pro comperto habeo. Portius vero ille Philosopnus initium suarum iee ionum fecit sex. Id. Novemb.
maXimo omnium concursu ; eius vero oratio
tendebat ad meteora Arsotelis; quum autem finem fecisset, a plurimis reclamatum est anima, anima, Coactus itaque aegre, tertium de anima adgressus est; eiusmodi vero illius fuit oratio, ut minime hominum exspectationi responderit.
nutrieus autem tuus constituerat , quemadmodum certiorem te feci , interpetrari Vm. et hicorum ; quia tamen Loari adventus heic quotidie increbrestit , adhuc initium non fecit, sed primum Iliadis tantum inrerpretatur, mediocri admodum concursu. Ego vero non parvas quotidie cum Remigio denique habeo concertationes; publice vero, nisi paucula quaedam, ei adhuc contradicere non ausus sum, dicere enim, aliis tacentibus, quam inexperto dissicile sit, minime te fallit . Res denique meae
155쪽
in dies melius, quam sperarem in principio, mihi succedunt; ille vero in Posterior. Analyt. omnibus quidem, & mihi in primis satisfacit, id quod etiam in Physica auscultatione continisgebat: ita tamen quorumdam invidorum perfidia factum est , ut hodie mandatum a. Prin cipe habuerit , ut ei omnino supersederet, &λογικο πραγμούε'α tantum incumberet, quod maxima eum molestia adfecit ; id autem adhuc ipse non video, maiorem ne mihi utilitatem adlaturum sit , an detrimentum ; persuadere tamen interim illi conabor, ut mihi commemtarium περι ερμο - interpretetur, si adsequi potero, & comitem mihi reddere adgrediar Hieronymum r) nostrum, quod tum mea causa facio, tum etiam ipsius; non enim parum eum me incitare posse confido . Cura ut valeas, &me', ut amas, ama. Pisis IV. Id. Novemb. MDXLV.
Reddidi ii teras tuas postridie quam a te ad-
Ceperam, Remigio, viro mehercule omnium, te semper excipio , humanissimo , quibus ab eo perlectis summam benevolentiam , mirumque erga me praesetulit amorem , totum denique
mihi se praebuit; itaque profuerunt, id quod etiam in dies magis magisque sentio, mihi in
156쪽
maiorem modum literae tuae . ' Gratulor tibi igitur, te maximum in me beneficium praesta-1e potuisse. Ego vero tibi, cui tantum debeo, laetor , quotidie aliquam mihi se offerre occasionem plurimum debendi; id enim, quum aliud non possim, magnopere cupio. Ille vero mihi ad te literas dedit, quibuS te rogare eX ipsius verbis animadverti, vehementerque flagitare z γοων illud, quod istic domi meae mea est negligentia quare scripsi ad meos , Ut ad te quam primum deserrent , ut si tibi videretur, ei gratifieari posses: quod abs re, ut opinor, minime foret; quum enim eadem e meo libro elicere eum posse illi adfirmarem, percepi librum potius , quam emendationes ipsas eum desiderare. Legit autem Poster. Analyt. & quod ''
minime voluissem την φυσικην ακρ ασιν omne
etenim studium suum in hac lectione ponit.,& valde ἴ χελῶ , ut ipse etiam profitetur τῆναπολι μην interpretatur: adcedit, me facere non posse, quin utrisque adsim lectionibus, & aliquid etiam temporis in ea προτερον κ: υστερον animadvertenda, si ita loqui licet, amittere, id quod instituto meo non . parvo est inpedimento , omnino tamen Operam me non lusurum confido. Robortellus autem tuus legit Ari- sotelem περ. Ποδεῆιηλ, quem ego quidem nondum audivi; in ea vero apud eruditos est opinione, ut adfirment hac in re, sicut in aliis omnibus, ita enim aiunt, plurimum sbi adrogares
157쪽
Asgare, quem quum audivero, quidquid ex eo te dignum elicere potero, tibi cumulate significabo; arbitror tamen magnum mihi laborem id non adlaturum; audiam etiam, quum per OC cupationes licuerit styricum Stroretam, qui, ut tu mihi etiam praedixisti, interpretatur octavum Ethicorum, ut tibi quidpiam significare possim. Ego sane adhuc optime valui, & ut mihi videor, aer heic plurimum mihi convenit. Pisis Prid. Non. Novemb. MDΣLv. XVII.
LE NARDVS TANCIUS P. UICTORIO S. P. D.
Quo tempore Florentia discessi, non satis mihi. Constabat Terum mearum exitus quis futurus e
set, idque in caussa fuit, Cur te insalutato , quod alias minime decuit, Romam concessi. Scito igitur me tam bonis, ut puto, avibus anchoram solvisse, ut mihi videar litasse Neptuno. NieO- laus enim Rodulphus amplissimus Cardinalis me non prius vidit, quam per benigne in familiam suam adscivit , quippe dato mihi in patrem Donato Giannotio, quem sibi loco fratris habe. re adseverabat, nepotis mihi locus ex fratre relinquitur; vide quam nequeam conatibus meis non gratulari. Donatus hic fortunae meae proinra & puppis te plurimum diligit , colit, ob servat s quumque in tui mentionem , quod saepe fit , aliquando incidissemus , desiderat enim
158쪽
enim vehementer rhetoricen aliquando tuam legere, mihi visus est adfirmare, te solitum quandoque ad eum scribere, rem prorsus mihi gratissimam. Spero enim, si provinciam istam recipias, ut me sibi tuo nomine commendatis. simum habeat , & testimonio tam gravi me diocria tem meam augere volueris , futurum esse, ut non parum mihi adiumenti adferas, ut enim ille acer, qua est singulari humanitate praeditus , & per se currat in mea vota, si tamen horteris, fortius iturum aibitror; equis enim etiam currentibus adclamatio solet addere velocitatem. Istum igitur ossicium, etiam atque etiam rogo, ne deseras; ego enim, si quid est, quod tibi. mea opera confici possit , vel erit in posterum , nihil umquam refugiam, idque non vulgari dicacitate polliceor, sed ingenuo ingenio praestabo. Verum te proculdubio studiis occupatissimum longius non detinebo. Interim Angelum Guiectardinum meum inter alios patronum salvere iubeo. Tu vale, & me amaliterarum columen, & decus Patriae. Romae Kal. Ianuariis MDXLVI.
HIERONYM. SCHREYBER NORIMB. P. VICTORIO S. P. D.
Aliquot iam menses elapsi sunt, vir clarissime, ex quo literas tuas verae humanitatis, & amo.
xis in me plenas adcepi ; & quidem ad eas
159쪽
ritis internuncii occasonem exspectare voluissem, ut vel ea ratione meis plus adcederet gratiae Neque id te consilium meum .inprobatuTUm. spero, quem scio animo vere philosophico, non tam ea communibus his mutuis ossiciis, quam ipsorum animorum , & quod omnium longe' maximum videtur, studiorum, totiusque vitae' coniunctione aestimare; eam ob causiam non ero longior in mora hac qualicumque magis an xie excusanda, sed ad rem ipsam venio. Natalis tui tempus mihi gratissimum fuit , qui aliquot iam annis soleo conligere talia diligenter, non quod magnam illis prognosticis fidem habeam, sed quia naturae & ingeniorum diversitatem in variis exemplis cons derare iucundissim iam est, cuius varietaris ratio sine dubio ad superiorem aliquam , & minime materialem Caussam referenda est, quidquid sit de superstitiosis praedictionibus ceteris . Literas tuas ad amicos quosdam miseram, qui Wolfango Uerrer traderent ; sed ille paullo ante in Gallias abierat; eo postea mi ssas , & omnino redditas esse mei responderunt . Qui vero fiat , quod ipse nondum respondeat, ignoro . Fuit Vene. tiis diebus praeteritis D. Vniates Florentinus,
Frater Ordinis de Monte Sacti Oliveti , tibi
ut audio, optime notus; eum multis de cati
ss adloqui cupiebam , sed quum quinta huius mensis die, eius invisendi caussa, Monasterium
160쪽
Sanctae Helenae adcessissem , ipse eodem die mane discesserat. Ita subito conversandi cum illo, varii ne de rebus interrogandi omnis erepta est occasio. Quod si apud vos nunc est, ut spero, Florentiae, eum meo nomine amanter salutabis , & rogabis , ut per ocium ad me scribat , ut quod coram nos fortuna noluit agere, per literas interim conemur, doneCaliqua nos iterum coniungat occaso . Ego enim, Deo favente, anno sequenti versus Gallias proficiscar, sed vos prius , squidem sanitatem, & vitam Concesserit Omnipotens, invisam. Novarum rerum, siquid scire voles, ex hoc viro audies, qui recens iam venit ex Germania, eo tantum, ut viros eruditos passim per italiam videret; eum tibi non commendo prolixius, quod sciam te sponte studiorum, ac virtutis sectatores liberaliter iuvare. Bene, ac feliciter vale, vir doctissime, & me amaTe non des ne tui certe nominis, quoad vivam, studiosissimum. Raptim Patavii XI m. Kal. April. MDXLvL Salutem tibi adscribere iussit Cornelius Git tardus, qui hodie hinc iter patiat versus patriam.
AMBROSIUS NICANDER P. VICTORIO S. P. D. Ioannes Gondula utriusque nostrum amicus ,
tuique luidio issimus, ostendit milii particulam Tom. I. G lite.
