장음표시 사용
141쪽
Quum optatissimas literas tuas perlegi tam, doetissime Petre , quibus me pro tua incredibili humanitate longe honorificentissime adcipis , etsi, nec decipi posse acutissimum virum, nec ἔιρωνευεσθαι gravissimum arbitrabar , quum tamen me ipse respicerem , & quam longe ab eis ornamentis abessem pulchre intelligerem , quaerebam ipse mecum, quid nam egregia illa praedicatio de mea laude significaret; ut enim
eam veram agnoscere nullo modo poteram, . ita nec penitus repudiaTe, nec iudicium tuum, quod in ceteris omnibus rebus longe optimum amplector , una cogerer condemnare . Quod
fecissem profecto, si eas laudes in veri iudicii, ac testimonii, & non potius in amoris loco, ponendas esse iudicassem. Sicut enim eius, quem non ames, etiam siquid eruditum adtulerit, insulsum videri plerumque solet, id quod nonnunquam scimus , ipsi usuvenisse Cieeroni; ita si quempiam nacti simus nobis egregie carum, huius mediocria dicta, non solum optima, laudibus in caelum efferre consuevimus . Quod quidem si ita est, non tam laetus sum, ut iuvenis ille Naemiantis abs te, Petre, laudari laudato viro, quam omnium humanissimi, doctissimique summum erga me amorem eXpertum
ege . Cuius quidem in multis rebus alias i. nunc
142쪽
nunc vero insigne quoddam indicium in tuta suavissimis literis perspiciebam. Atque id quidem ego tanti facio, ut nullos honores, nullas populares auras cum hac tua benevolentia
Comparandas putem . Tibi ergo , quod hoc animo in me sis, maximas gratias & ago, &habeo; quod vero me tam candide, & effuse laudas, adest, ut ego interpetror , quasi acu tissimis stimulis admotis, ad veram me virtutem & laudem cohortaris; dabo operam pro viribus , ut in ea re respondeam expectationi tuae Quod ipsum , quum antea valde Cupe Tem, nunc, quando te id tantopere velle ani madverto, persequar etiam studiosius: quamvis illud vereor, ut id optare multo facilius sit, quam praestare. Ita enim ex omni parte' ma-Σimis occupationibus, iisque longe horum studiorum alienis inpedimur , itaque ab omni bus, quae ad hanc facultatem parandam spectant inparati sumus , ut portenti simile sit, quemquam eX hoc vitae occupatissimae genere ad aliquam eloquentiae laudem adspirare. Persaepe itaque beatos illos iuvenes iudico , qui tecum vivunt, tuaque humanitate, eruditione, sapientia adsiduissime perfruuntur ; atque ab iis, hortor, magna quaedam exspectes, quibus
ita omnia ad votum contigerunt, ut non tam
ipsis occasio, quam ipsi occasioni , nisi incredibilia quaedam confecerint defuisse videantur. A me vero quid speres, qui, ut summa haberem
143쪽
rem cetera , quae revera minima sunt, temporis quidem certe vix satis habeo, ut unum Optimum auctorem, non modo perdiscere, sed ne perlegere quidem otium sit 8 verum nolo me putes his difficultatibus deterritum, intermittere studia literarum , in quibus etsi non
multum temporis ponere possum , Cupiditate tamen discendi , qua paucis omnino concedo ., curo diligenter , ne ullus dies ab aliqua exercitatione vacuus praetercurrat. Itaque horis
subsecivis aliquid exercendi stili gratia scribo,
porro autem plurima lego: & horum omnium ea ratio est , ut ad ipsum Ciceronem , quem iampridem, te auctore, adripui, me toluta adplicem, atque in eo statuam, non solum eloquentiam , si qua hoc ingenio , & hoc ocio comparari potest , verum etiam politiorem eruditionem debere quaerere. Verbosius de his tecum ago , quod , quum bonam epistolae tuae partem in his sermonibus consumpsisses, summamque studiorum tuorum mecum benignissime communicasses, non vacare culpa mihi
visus essem, si in respondendo paullo indiligentior fuissem. Sed satis de his dictum sit. Quae vero de Barbari editione ad me scripsisti, falsa fuisse puto; nam id dedita opera, quum Ve
netiis agerem, pervestigaram . Sed fac eum emisisse; quidnam caussae est, quamobrem edi tionem tuam interturbare debeat ρ Praeterquam enim quod ea ratio scribendi a com
144쪽
mentariis longissime abest; talis est tua eruditio , tale ingenium, tale, dicam te invito, quod sentio, genus scriptorum tuorum, ut nihil ab illo debeas periculi subspicarii: tantumque abest, ut mihi probaris ea continenda esse, ut etiam praegestiam vos simul committere, quum fretus doctrina, & diligentia , quae in te summa
est , non dubitem ex hac contentione studio. rum vestrorum, tua multis partibus elegantiora visum iri , teque eX ea re, magnam apud omnes gloriam adepturum. Iam vero quod tibi
libros nobilissimi Philosophi corrigendos, eX-plicandosque sumpsisti , hoc eius generis esse puto, quod & tibi aeternae laudi, nobis vero ingenti utilitati futurum sit : & quum omnis Philosophia frugifera censeatur, magnaque adiu menta non solum ad animi cognitionem, sed etiam ad eloquentiam adserat, id inprimis
eius esse arbitror, quae de moribus agit; eamque praecipuam matrem esse benefactorum , beneque dictorum . Postremo quae mihi de
Cieeronis, & Varronis locis rescripsisti , & pro bata mihi mirum in modum , & grata fuerunt . De illis vero ad te scripsi; indicabo
tibi nunc malitiam meam, non ut studium meum ostentarem, aut aliquam diligentiae laudem apud te adipiscerer , quem tamen subinde ingenii mei theatrum adpellare soleo; sed ut ea occasone doctissimas tuas epistolas elice. rem . Cuius quidem rei , nisi forte tibi mo-TOm. I. E le-
145쪽
lestus interveni, nihil est, quod me poeniteat;
recepi enim χμυσα χαλκει ων . Verum posthac occupationum tuarum rationem subducam diligentius , ne tibi quod minime velim , malo sit humanitas tua . Superioribus diebus literas ad te Venetiis dedi, simulque veteres quasdam lectiones orationum Ciceronis misi , quas tibi redditas esse vehementer opto , & quod sine tua molestia fiat , scire quid de illis sentias.
Ceterum ego valeo, & te valere, cum tui caussa, tum omnium nostrum maxime cupio. Valebis igitur , & Victorio tuo plurimam salutem dices, & amicis . Mantua VII. Kal. April. MDELIIII. P. S. Scripta Epistola superiore, quam inopia tabellarii , plurimos iam dies retineo alteras tuas, sed eas perbreves , & patrio sermone scriptas adcepi, quibus Venetis meis literis respondebas; iis ego etiam breviter, sed romane rescribam, & in hac re quam probari tibi admodum sentio, morem geram desiderio tuo. Atque, ut ab eo, quod in ea primum est, ordiar, lectiones illas, quales quales sunt, putabam ego quoque te antea vidisse: sed quum Thomas
Iuncta noster, an eas tecum communicasset non satis commeminisset, & nemini omnino copiam earum se fecisse adfirmaret valde adseveranter, praeterea obniXe a me contenderet, ut eas ad te mitterem; non putavi committendum , ut
si forte non legisses, tibi diutius ignotae essent,
146쪽
quum id nullo negocio facete possem ; commodum squidem necessarium quemdam suum Florentiam mittebat . Iudicium vero tuum , quod de illis facis , ego quoque probo , in eamque sententiam per me, ubi primum eas legere potui, facile discesseram . Nec tamen id me a mittendo deterrui det , dummodo novas esse putassem , quum nullus fere liber sit ita malus , ut nihil ab eo utilitatis capere possi-nriis. At tu perhumaniter facis, qui voluntatem ipsam boni consulas , nec tam quid praestiterim , quam quid praestare voluerim , spectandum ducas. Sed quid est, mi Petre, quod de re Barbari , leniter me pungis , & pene dixi,
mecum exposculas P An ego si eius rei, vel te nuem rumorem inaudiilem, non statim te certiorem fecissem, imo vero omnia quaecumque ea egent , ad te perferenda curassem p Male, male existimas ita vivam, optime Petre, de animo meo , si putas egistimationem tuam cuiquam Cariorem este, quam mihi; sed ut scripsi, quum id diu , adcurateque quaesis .m , nihil de ea Te , non modo cognoscere , sed ne sub- odorari quidem potui . Quod sane , an eo adciderit, quod hospes illic quum essem, & hominum , & rerum omnium inperitus , a quibus Oportebat, id expiscari nequiverim ; nec adfirmare animus est, nec negare : negligentia certe, aut laboris fuga commissum non est.
Sed quid est , Dii bonit quod haec res te
147쪽
tam sollicitum habeat Θ videre mihi nunc videor aestus animi tui, teque huius rei exitum exspectantem, nullum periculi genus non time re . At vereor interdum , ne plus aequo timidus videare : non quod me lateat , modestiam summis laudibus a praestantissimis Philosophis ornari solitam, nec cuiquam vitio dari, si de se, quam modeste, submisseque sentiat ; sed quod etiam praeclare existimem iudicasse Ciceronem, quum scripsit illud γνωθι σεμαῶον, non ad arrogantiam solum minuendam esse dictum, sed etiam, ut bona nostra norimus : quae quidem verba si paullo attentius cogitabis, non ita contrahes, ac demittes animum, sed potius, quod verum est, reputabis; quum summam diligentiam adhibueris, eruditionem vero , & ingenium ac eam rem adtu Ieris, quantum nos experti iampridem, admiratique sumus , non quantum tu , quae est tua modestia, iudicas: futurum etiam, ut fortuna tibi secunda comitetur, quae fere numquam a virtute disiungitur , quantumvis eas imperitorum error capitales inter se inimicitias exercere fabuletur. Haec cogitans, mi Petre, bono animo esse debes; aut enim nemo, quod magis credo, aut si quis tibi negotium facesset, quum omnibus rebus superior sis, ab omnique aoctrina instructior, maxime, mihi crede, eum suae ineptiae poenitebit. Tu vero, non solum pristinam tuam gloriam , nominisque Celebritatem ,
148쪽
tatem , qua nunc praecipue flores, facillime substinebis, verum etiam in dies clariuS auge. bis, & latius. Sed quid ago Θ Vereor equidem, ne modestiam meam, dum de modestia loquor, desiderare cogaris , qui te talem , & tantum virum , & eruditionis, & prudentiae gloria excellentem tam libere monere ausus sim. Sed
peccandi licentiam ipse mihi praebuisti , qui
me ita humaniter , amanterque conpleXuS es, ut de omnibus, tamquam cum altero me,
audeam tecum loqui . Et certe si huc respe-Xeras, non male a te in prioribus literis dictum fuit , amorem . ingenii mei luminibus obstruere , nec me verum sentire permittere; in hac enim re perfacile decipi polle fateor, nec tantum tribuere, quantum deberem, intelligo: eis autem humanitatis tuae, has meas ineptias in honam, ut facis , partem adcipere, amorique huius erroris causiam adtribuere. Illud vero mihi ignoscas pervelim , quod tar dius tuis literis rescribo . Raro enim mihi ad. cidit , ut habeam qui istuc proficiscantur: quum vero hominis potestas erit , cui literas committere audeam , numquam intermittam. Vale iterum, & me ama.
149쪽
AMBROSIUS NICANDER P. VICTORIO S. P. D.
Ioannes Gondula , Civis Ragus nus , amicus summus me US, nuper tuus facius, tuarumque virtutum admirator , quum hinc a me di sce-dcret , illud in primis mandatum a me adcepit , ut te frequenter viseret ; futurum enim illi dixi operae precium, tua uti consuetudine, unde, non solum recondita litta artim arcana, verum etiam probatis urnorum ornamenta morum facile s bi educe te pol ict ; addidi etiam, non omnino Operam lusurum , si id iter, te tantum videndi, tecumque conloquendi caussa subscepissἰt ; quorumdam enim longe te inferiorum fama per multos ex ultimis orbis Partibus nonnumquam Romam adtraxit : quare si saperet , quum sibi per negocia licuisset , te adiret, recum esset , teque adcurate, & attente, quum posset, dicentem audiret ; fore enim illi pollicebar, ut auctior , ac locupletior do.
Orina, eXemplis, rerumque reconditarum varietate ad nos reverteretur. Is modo, & de meo
mihi consilio gratias agit , & tua nihil sibi iucundius istic consuetudine persancte iurat, qui superioribus ad me diebus Electram tuam
εκ Τῶν β:βλιοτίφω ν σκοτίαe summa cura , & diligentia receptam tuo nomine ad me mi sit ,
quam ego statim avidus perlegi , sed adcidit, ut poscii die quam adceperam , Hermodorus Li
150쪽
tarebas , summa mihi familiaritate coniunctissamus, vir sane graecus, graecarumque literarum, ac nostrarum doctissimus, Anconam ab urbG veniret, est enim Cardinalis Salmiati m/αγνωστης qui ad me divertit; quumque multa ultro citrooue de rebus urbanis dicta essent , ad Ele. aram venimus , ubi industriam ille tuam in complectenda literaria Republica summis laudibus extollebat, cupereque se mirifice aiebat, quem ex scriptis nolset , de facie etiam cognoscere, narrabatque sui Principis iussu chalcographis operam deditse, quo limatior, purgatiorque Romae prodiret; quumque eam PO- meridianis studiis legerimus, permultis ac gravissimis sententiis refertam deprehendimuS. Οικο- νο α Vero, ut tu scribis, haud sane constabat; dubitandum tamen ex multis graecis auctoribus minime censebamus, quin ea esset Euripidis G & Hermodorus ad seribat legi ile se apud Stobaeum si recte memini liet, editas olim eiusmodi tragoedias , & comoedias dist mili exitu, ut tragoediae, non semper luctuoso fine, CO-moc diae vero non satis iacto clauderentur z
quidquid id sit, phrasis ipsa Eoγipidis dignosci
tur, ob quam , & ob Ciceronis officinam illustratam , debent tibi, debebuntque docti oln-nes plurimum. Ego vero, quem tu tanto munere honestasti, tantum me tibi debere fateor , ut ne solvendo quidem esse umquam me posse sperem; dabo tamen operam , quod ad me adii.
