장음표시 사용
231쪽
ideat. Ego quidem certe iam te in oculis sero,& in medullis sanctissime colo & observor
malo tamen ab aliis quam a me hoc ipsum intelligas. Sed redeo ait Xm. novos illos tuosi variarum lectionum libros, quos mihi dono misisti, iamque ego totos devoravi, praeclar Ssane, ac suis omnibus numeris absolutos : ODfendi pauca, dum legerem, quae modo tecum . communicem oportet. Et primum libro XXXIV. cap. XXI. ubi loqueris de sicis nanis, & libro XXXVI. ad calcem V.' Cap. modus sexto casu, pro vasis, uteris : nescio an sit librarii erratum, an potius consulto id feceris a . Libro MXVI. cap. vIII. post illa Euripidis verba de Crathi, ita scriptum est α Nam in quod narrat , aquam eius fluminis flavam Ia nam rutilam reddere, mira quoque a Neophrasto tradita fuerant de vi ipsius, ut refert Plinius libro XXXI. cui tamen omnino non convenit cum Euripide: longe namque aliter potu illius aquae mutari colores tradit , sue hoc ipsius culpa factum sit, sive Graeci ipsi au-:ctores de hoc inter se dissenserint: inquit enim Theophrassus in thuriis, Crath in candorem facere, sybarim nigritiam bubus, ac pecoribus. πAdderem ego, Ovidius tamen apud nos libro
I Da revera legitur in trima editione Flori peν Aios
Laur. torrentini I 68. altera vero editione.
232쪽
suarum Metamorpboseon xv. ubi inducit Dis ibaeoram mira quaedam de fluminibus canentem, videtur Euripidem imitari voluisse: carmina lipsius a di angam: . l. e Crathis , . binc Sybaris mestris eonterminus oris, . Electro fimiles faciuπς , auroque capillor. Libro x. dumis XVI. . Capa Ieprehendis Tbeodorum Gazam , Uaod Aristotesis problematum i sectione , XXX. problemate I. in quo multa acute more isto disputat Philosophus de atra bile, οῖεν m. νβυλ e Fc, Ieddiderit ea quo. Sibyllae,& Bacchae r ipse autem emendas 'unalitera demta . Vide, mi Victori , ne nihil inmutanda sit vetus lectio; quum praesertim tres fui ste Bacchides , qui divino quodam spiritu instincti futura vaticinarentur, eA quibus unus fuerit Baeotius, alius Atheniensis, tertius Arcas, notum sit vel eX ipso Caelis. i. si . .: fCap. xxH. eiusdem libri sic legitur. - Nec: tamen adfinis est ulli culpae M. Tullius, & quae sequuntur, usque ad illud. α nam si de Ilio sermo esset. Quomodo potuit Achilles eo honore adfici, qui ante excidium eius . urbis exitpctus fuit a Paride in praelioὸ Sed heic dicere aliquis posset, Homerum vocasse Achillem . quod occiderit Hectorem, Troiae propugnaculum . ' . Libro XXXV. cap. XX. Catulli versus alducis
Nam te non miduas νacere noctes. . . .
Neouicquam tacitum cubile elamat, Sertis ac Syrio flagrans amomo.
233쪽
Non sine consilio enim veterem lectionem negligis , . quae habet in Sertir ae Syrio fragrans olimo : quod si me amas , fac omnino intelligam . Libro XXXuII. cap. II. omnia quae de loco Plinii, libro naturalis historiae X. Cap. XII. diligentissime a te disputantur, ut cetera , mihi quidem mirifice probantur : scire tamen vehementer Cuperem , an alias apud Aristotelem
ipsum ξινει , ea significatione inveneris . Antiqua etiam illa inscriptio, quam e dem libro, cap. vΠI. dicis adcepisse ab illustri viro Mario Columna , Neapoli visitur in aedibus adfinis mei Hadriani Gulielmi Balbubori, bonarum literarum studiose eius exemplum summa adhibita diligentia descriptum, libuit heicadponere, quod multa in hac nostra inscri. Ptione longe aliter, quam in tua snt, habere perspexerim. Bene vale , mi suavissime Victori, animae meae dimidium. Neap. III. Non. Mart. M In co. DIS. MAN. . Q IOCUNDO C. F. ESQ. QUI XII. AN. VIX. ET SEPTIES SPECTANTI B. PUB. c. IMPP. SER. GAL. OTH. SIL. A. vIT. 1 ET P. εὶ R.
SALTAVIT CANTAVIT ET PLACvIT PRO IOCIS OVIB. rei CUNCTOS OBLECTABAT. SI QUID OBI pCTAMENTI APUD UOS EST MANES INSONTEM REFICITE ANIMvLAM FAUSTvS NvNC INFAVSTvS si PATER αὶ ET SIBI FEC.
234쪽
i Eismodi D, per errorem eius , qui edum ex areb impo e criast, huc adlata es, quum ad a. I 369. referenda sit, ut ex ris quae in ea contineatur adparet. a
Quum mihi: literas tuas Antonius Ob reddidisset, easque cupide perlegissem, eximia quadam gaudii magnitudine sum elatus: primum quod ab eo viro missas intelligerem, quem ego semper magnum existimavi et deinde quia singularem quamdam & mirificam benevolentia praestitissent aliqua cum mea laude coniunctam . Mihi prosecto , quum ceteris aliis iurebus , tum in mea caussa praecipue humanitas illa tua mirabilis visa est, quum tu sponte , nullo meo adductus unquam ossicio , tam familiariter laudi meae favere conatus es . Qua quidem ipsa re, hoc est, testificatione deme tua, tametsi inficiari non possum, me sum ma fuisse laetitia cumulatum , tamen spectata melius, ac subducta ratione vitae meae, quum ipse me collegi sem . statui me nullo numero dignum esse; simulque non alienum dignitata tua existimavi, vel potius proprie tuum esse, hoc est optimi civis, & viri optimi , excitare eos adolescentes, qui quasi alumni disciplinaea tuae
235쪽
tuae videntur, & eos studiose fovere, & amplexari ; quam vero gloriam siquis raro tribuere sibi potest, unus omnino, aut nemo unis quam, ipse es: neque haec sunt occulta, posita enim tanquam. in excelso, & illustri loco, quales e ludo tuo tui imitatione iuvenes existiterunt, quos non stientia solum erudisti rerum praeclararum, sed & eorum dignitatis , &ornamenti amplificatorem te summum praebuisti . Fortunati, igitur auditores tui , te vero etiam beatum Censeo , quando non ea gloria
contentus quae tuum nomen inmortalitati commendavit , aliam qua nos ad 'Deos pro
pius adcedimus , heneficio dando, deque aliorum commodis cogitando cupide consectaris. Quod autem me tuis laudibus nunc florentem& auctum vis ρ facis tu quidem natura- tua, ut
cupias amplificare quamplurimos . Illa vero , quae non vario sermone ' ut ad me scribis, Ied una multorum voce ad te de me ipso perlata sunt, ex abundantia quadam amoris profecta videntur: quanta namque in Baribo. Iomaeo Barbadoro humanitas sit, & suavis amicitia, plane cognovi: potuit ille quidem nonnulla narrare de ratione studiorum meorum,
quae tibi video, & gaudeo, probari , quantO- pereque laborem in Graecae linguae cognitione percipienda , & quantum ipse profecerim , optime mihi sum testis: & quoniam opinio illa, quantulacumque illa sit, quam de me iudicio
236쪽
nunc habes amicorum . meorum ,r adeo mihi gravis est adversaria , ut nullo modo , neque ullo unquam tempore nedum vincere,. aliqua ex parte valeam exaequare , parce , fortasseque
non importune aliquid 'adligam , quo iei sus animi mei tibi: patescat, notiorque aliquomodo sit, & illustii . Ego etsi semper adamarim illorum studiorum tractationem , eorum que usum ,: .c oblectationem ceteris voluptatibus anteposuerim; tamen 1 doleo me in eo.
Tum cursum esse paullo serius ingressum, quod iniquitate quadam fortunae factum est, & quibusdam naufragiis rei familiaris meae , quae me, simul ac sapere coepi, inpulerunt in eam mentem, ut viam illam pervulgatam insistereth iuris percipiendi, cuius mei magnitudo, & pex-plexnas aliquot annos inplicatum misere tenuerunt , meumque animum , non sine morsu doloris a mansuetioribus musis inflexerunt: ve-Tum quo me vehementius in iis legum studiis involvebam, eo magis in minimis ea esse ponenda iudicabam , nisi cum iis , aut eloquenaiae, aut aliarum studia literarum coniunxissem; quae quidem quanto labore, vigiliisque parentur, tu es omnium testis Optimus : neque eo consilio cursum illum ingrediendum statueram, ut aliquem me inde putarem fructum consequuturum, sed tantum, ut eΣ hoc me eriperem vulgo patronorum. Hoc fuit in capessenis
dis studiis consilium meum A quod equidem
237쪽
illa tanquam clades praestantium disciplinarum saepe pressit, & a quo in praesentia , si unquam antea, Clara voce sentio me revocari, Pareo tamen, quantum in me fuerit, consiliis iis , quae mihi suavissimis literis tuis adhibuisti, nec non in summa etiam desperatione , &discrimine rerum mearum, nosti tempora, &mores , Omnes vias persequar, quibus meis posse pervenire quo volebam egistimavero . Vale. Pisis posti id. Non. April. MDLIX.
GAB. BARRIUS FRANCISCANvs P. vICTORIO S. P. D.
. Posteaquam abs te decessi, diu mecum sedulo cogitavi, quae mihi de Laurentis Torrentino re- , tulisti , quod hominibus blandiri soleat , &xem ad verba minime conferat. Quamobrem veritus ego ne , ut mihi dixisti, rem in longum differens, me deceptum habeat, velim, ut librum meum pro Lingua latina nunc inprimendi provinciam suscipiat: nam mense Maio me in Calabriam conferre necesse est . Quare te, pro tua in omnes humanitate , & in latinam linguam , qua longe es praeditus , Observantia sngulari , obsecro , , & obtestor , ut sapud illum librum ipsum commendans , Per suadeas, quo nunc ipsum inprimere velit, ani mumque 1uuml hac in re, ut mihi pollicitus est, perscruteris: nae istuc ego, dum enim in-pti.
238쪽
primἰtur prorsus adesse volo, scio, pollicito frustratus nequicquam adcedam; de qua re ad
ipsum quoque scribo . Quod si nunc librum ipsum inprimere spoponderit, ad me scribas,
atque interea te mihi honestam aliquam iu-, venes literas docendi conditionem , qua istic honeste, ac commode commorari valeam, Te perias velim . Mallem tamen in caenobio ali. quo Caenobitas docturus, si tamen diuiusmodi conditio reperiri potest, Commorari, quam apud Laicos. Vale, & me mutuo ama. Romast Nonis Novembr. a partu Virgineo MDLIN.
CAROLUS SIGONIVS P. VICTORIO S. P. D.
Lectis tuis literis incredibili prosecto sum animi voluptate perfusus, quod ex iis intellexi,
amorem erga te meum tibi non soIum notum
esse, verum etiam gratum . Nam de iudicio quid dicam p de quo te laborare non existimo, praesertim quum eo in loco sta sit laus tua, ut qui re non admiretur, & amet, is aut alienae gloriae invidus , aut plane omnis humanitatis expers haberi possit - Me vero, ut te non amarem solum, sed etiam omnibus prope animi mei sensibus comprehensum tenerem, admirabilis, quae in scriptis eIucet tuis, quo rum ego me cum multis studiosum semperfuisse profiteor, doctrinae magnitudo tuae COe-
239쪽
git, auxit deinde etiam , ac plane cumulavit. amorem meum perhoninifica multorum , inprimisque ornatissimi viri Petri Carneseeei tua probitate , &: tuis moribus praedicatio, quo factum est, ut ego nihil iampridem ardentius cupiam , quami te , quem absentem tria oculis fero, non modo ut videam, sed praesens letiam praesentem , intuear , 'atque adloquar. , . Quod autem Mureto scribis , equidem te abi
eo paullo liberius , quam dignitas postulabat,
tua, tractatum esse, pro eo, ac debui, moleste. tuli. Itaque quamquam splendori nominis tui labem nullam cuiusquam reprehensione adspergi posse pro certo habebam, tamen pro mea erga te perpetua caritate non destiti, dum integra res adhuc erat, illum admonere, atque orare, ne hominem de omnibus elegantioribus
literis Optime meritum, in eo praesertim libro, in quo studia haec politiora ornaret, pessime vellet adcipere ς cui quum ille respondisset,
se literarum caussa - quas illustrandas suscepisset, nec Victorio, nec Sagonio, neCi omni no cuipiam, , si res ita tulisset , esse parsurum, exarsi aliquanto quam soleo vehementiUS, me
que, si ea: mente esse perrexisset, & Sigonii,& Victorii partes acerrime suscepturum, & ipse tum , & multis poli etiam audientibus sum professus . Quid quaeris p his verbis visus cit
240쪽
Ia spostea delevisset , ac mecum etiam de recoa-cilianda gratia , quam inmutatam esse suspicabatur, egis et, facile a me aequa Omnia impetravit: etenim ab eo tempore sic ego omnem& meae, & tuae defensionis cogitationem abie-Cs, ut quum alteram non neceitariam ese intelligerem, ne alteram quidem temere mihi attingendam esse existimarem; quod, ut eX ea laudem nonnullam etiam , victus sperarem, scex hac quantum famae periculum lubiturus, &quos de me hominum sermones excitaturus essem, nisi pro dignitate rem confecissem, quam privata nulla provocatus iniuria suscepistem, facile praeviderem. Quamobrem peto a te, ut hoc uno non levissimo, ut arbitror, summa
meae erga te observantiae argumento contentus esse velis ; qua quidem , si in certamen necessario descendissem , meam caussam a tua non fui separaturus, sed graves Communis adversarii petitiones eodem stilo propulsaturus. Illud autem persuasum , ac certum habeas, clarissima multa ingenii, ac doctrinae tuae m nimenta eam tibi toto terrarum orbe literarum iampridem gloriam comparasse , ut eam nulla unquam obtrectatio obscurare , nulla omnino iniuria cuiusquam inminuere possit . Vale , &me ad Omnes res , quae ad te pertinere videantur, paratissimum esse existima. i Venetiis um. Kal. Decembr. MDLIX. m. I. R LV. 1 Exsat Victorii resp. dat. q. Non. Dec. lib. IH Epp.
