Placitorum summae apud Gallos curiae libri 12. Per Iohannem Lucium Parisiensem. Lutetiae apud Carolum Stephanum, typographum regium, 1553

발행: 1553년

분량: 218페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

De Decimis. Tit. V. I

tas, ut qui negent; velut homicidio sese obstringant, qui factum est

ut nostra aetate, vix alii ex parte, alii omnino non soluerent e Sane praeterquam quod utriusque ordinis mores sere in uniuersum mire deprauati sunt, hoc unum, vel maxime, in causa fuisse crediderim. Nempe quod iandiu egeni, quibus post sacerdotes alendis decimae sunt dicatae, multis a sacerdotibus adeo non alerentur, ut cum illis misere pereuntibus, ab omnibus indictione succurri constitutum esset, ii ne conserre quidem in animum inducerent: & interim non modo decimas, verum etiam alia pene omnia, non tam sortassis in suam ipsorum gratiam, quam in illorum leuamen squid enim attinet ut Sacerdos,ut Praesul ut Sodalititi, ut Coenobium,tot aliis etiam ordinis eiusdem hominibus esurientibus, tot millia deglutiat in iam olim a piis hominibus erogata, in voluptatum genus omne prosunderent. Postulantibus tamen Antistite,Sodalitio, uniuersaque Carnutum Dioccese, Regium, De decli nisi persoluessis diploma iussum est v. Id. Iun. M. D. x L v I I. quod pridie Cal. Iul. palam in Curia recitatum, promulgatum, atque ita interpretatum, in actis publicis perscriptum est. P CERE ne quis ante metat,quam Dominico, comodove alio die, Ecclesiastico praeconio dies in uulgetur, quo ille falcem in messem se missiarum speret: ut eius rei Decumani certi res facti, praesto esse, iusque suum auferre possint. Si quis contra s

. cerit,quanti interfuerit,damnatum iri.

42쪽

, Placitorum sum in e apud

GALLOS CURIAE

L I B. III.

De principe. Tit. I.

E A quae de rebus a minoribus, sine tutoris, vel curatoris autoritate non gerendis, a maioribus tradita sunt, ad Francorum Regum filios natu maximos, si ue designatos Reges, quos Hebrari u nn, nostri vulgo generalius Delphinos appellant, nihil omnino pertinere. Lege enim, quam de ea re, anno M. Cc C. XVI I. Rex Carolus v. cognometo Sapiens frequenti Procerum Patrumque conuentu rogauit, sancitum est, ut Rege mortuo, eius filiorum maximus e vestigio succederet quartumque decimum aetatis annum ingressus inauguraretur, suae tu lae esset, rerumque potiretur. Deinde anno M. CCCC. vii. nisi in iis quae habemus transcribessis, aliquid erratum fuerit) alia lege, priori obrogatum est, ut Regis mortui filiorum maximus,cuiuscunque aetatis foret, cosecraretur, & de agna torum gentiliumque sententia Remp. administraret.Quam legeminuenimus in Curia repetitam v I. Cal. Nouemb. M. C C C C. x X II. quo anno Carolus vi i. sexti filius, annum agens primum & vicesimum Rex salutatus est.

GENERALITER, mandatoris morte, soluitur mandatum. Vtilitatis tamen publicae causa inductum est, Regis vita sui mi mandata perinde valere, atque si nihil ei humanitus accidisset. Prid. Non.

R Ε c t A v s nostris vita lanctis, solenne habemus, idoue a summa vetustate trassatum, Regio apparatu eos populo exhibere, ilique perinde atque viuis ministrare: imo vero nec qui designatus erat, rerum potitus inauguratur, nec publice Rex salutatur, usque dum iustis Regi mortuo peractis, ipse cum maioribus, magnae matri sit commendatus. Hinc sui coniicere licetὶ addubitatum est,hac temporis intercapedine , quasque interregno , cuius auspiciis diplomata obsignari deberent, desuncti Regis, an vero eius, qui Regno

43쪽

De Principe. Tit. I. μ'

potiretur, tametsi nondum inauguratus esset . ET PROPE Di EMinaugurandum pro iam inaugurato haberi placuit, χDI. Cal.

s v Α semper aetas aliquos tulit ardetiones, qui veluti cuiusdam ut vulgo dicitur) cacodaemonis administri, vel ipsi iussis aliquid adderent vel Principibus,sioqui ad imperium legibus soluedum suopte genio satis incumbentibus suaderent, quod si ab aequi boni rationibus omnino non esset alienum, tamen eius quemadmodum Principem decetὶ numeros omnes non assequeretur. Aiunt eum non

nisi possidentem litigare, eoque colore rebus interdum alienis manum iniiciunt:& deiectis quanti constet restitui, vix est qui aestimet, nisi qui secerit ipse periculum. Quae res cum iampridem venisset in

controuersiam,de ea factum est Curiae decretum.Cuius exemplum

mihi nacto, cum propter summam illius aequitatem,tum etiam ob nostri veteris illius Laconismi venerationem, & plusquam Asiaticae, quae postea fuit, estque adhuc, redundantiae vituperationem,uisum est illud transcribere..CvM pro eo quod erat dubium, si terra de Monte acuto esset de comitatu Alenconis, gentes domini Regis ibi manu posuissent. Quia Comes erat in salsina dictae terrae, dictu suit per Arrestum manum domini Regis amouenda esse,&dictum Comitem in salsina sua remanere debere: salua domino Regi quaestione proprietatis. Inter iudicia, consilia, & arresta expedita in Pallamento omnium Sanctorum, Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo octauo. Ex quo quidem decreto, nonullisque

aliis quae vidimus, non tamen exemplaribus, atque etiam ex veterum monumentis colligimus, paulo quidem aliam nuncupandae, cogendae vero Curiae diuersam ab hac nostra tum temporis suisserationem. Quod ad nomenclaturam attinet, nos Partamentum dicimus. illi r in i, mutata litera, Pallamentum .Quod eis non minus

licuisse puto, quam quibus, pro perluceo, perlego, Ierliceo, dicere placuit, pelluceo, pellego, pelliceo. Sed siue Parta metum siue Pallamentum dicere libuerit, id a colloquiis, quae de cotrouersiis aliisque rebus habebatur deductum suisse, vel hilce Budaei verbis facile est coniicere. sinquid esse puto, quod lingua vernacula pro

44쪽

Placitorum Curice Liber III.

verbo loqui, verba facere, dicit parier: & αγυ γ λιαν, quod locutionem, & sermonem, p. te. Et, si Lucio mihi usque a leb liceat esse curioso ex per contractionem sit id,& per concisionem si λύ. Sic sertasse serum a verbo sero, quod dicere quoque significat.&is locus est inquit Sex. Pompeius in quo iudicia se ri cum populo agi cociones haberi solent. Nec longe abest quod a Varrone traditur: Quo salt) c errent suas coerouersias, & quo vendere vellent, quae ferrent, sorum appellarunt. Sic &-αὐ

ventuum modo indicebaturinunc ad natalem diuae Dei genitricis, nunc ad Candelalia, modo ad Christi Opt. Max. in caelum recepti diem sestum, modo ad Panagia, hoc est diuorum omnium, modo ad Octauum Panagiorum diem, longo interdum annorum interuallo. Postea quotannis semel, sdque in paucos dies. Deinde semel& iterum. & alio quam proximo semper loco, usque dum Reipub. causa Philippus cognomento Pulcher, anno M. CCC. I I. certum locum . nempe Lutetiam assignauit:ubi ad Regiam postea perennis a Ludovico Hutino Curia constituta sitit, Anno M. CCC. xv. Hoc tepore aut certe non ita multo pae,coepit Amplissimus ordo quotanni; postridie Martinalium iurisdictionem auspicari &persequivsque ad v. Idus Sept. reliquo anni tempore, Iustitio, optima ratione contributo. Coeperunt &tum actionum Curialium sermulae conscribi, &Curiae decreta priuatim a nonnullis in commentarios referri ut ex eo libro deprehendi potest, qui adhuc stylus Partamenti arrestorum,&c.inscriptus circusertur.Sed Vereor,haec ροεργα cum sint,ne nimis multa.

i N adespota bona, inq; res mortui allophyli, indigenae iure minime donati. eliisue que iustae nuptiae non ediderint,si sine liberis decesserit manu iniicere, Regii non solii esse iuris verumetia cuiuscutaque meri imperii fascibus praediti. X I. Cal. Fcb. M. C C C C. x x II.

C A L. Decemb. M. D. XLV M. diploma recitatum, quo id quod ex Regio patrimonio diuenditum erat, redimi iussum est,&non

45쪽

De Princi potest. Tit II.

modo redemptum plurimo licenti addici, verum etiam ex reliquo patrimonio, quantum ad centum millia francicorum ut vocant)comparanda sufficeret. Vides ut Regio iure ne dicam imperio legibus soluto, suam Principi semper liceat meliore facere coditionem.

De Principis potestate circa Eccle

s 1 AE MINISTERIA, T I T. II.

Apos Toxic AE Cacellariae regulam,qua dicitur, Si quis in infirmitate constitutus, procuratorem dederit ad sacerdotium renuntiandum,& intra vigesimum a renuntiatione diem, eo morbo vita excesserit, sacerdotiu in caduci causam cedere: in sacerdotiis aliisve muneribus ad rem diuina pertinentibus,quae iuris Regii sunt, etiam usurpari, res est a Curia iudicata inter Gulielmum Spinaceium &Draconem Cognardum. Placitum pronuntiatum x. Cal. Ian.

s i Sodalitium sacerdotium iure Regaliorum Princeps contulerit, & Sodales, Principis beneficiarium, Sodalem agnoscere vel negent vel detrectet, Principem ipsum, Curiam ue,cuius ea est cognitio,adeundam esse,ut pro eius imperio,reru soli pigneratione coemceantur. Placitum ab Egidio Magistro Regio Causidico inter orandum, sine die squod aiunt & consule citatum. v I. Cal. Apr. M. D. X L I x. ante Liberalia.

c VM Episcopum summus Pontifex ita transtulisset, si Episcopus ipse volet, nec Episcopo transsatio placuisset: a Principe Curia consulebatur,tutine Regaliorum locus esset. ET v I I. Id. Apr. anno a Martinalibus M. c c C. L x v I i I. responsum est, secundum ea quae proponerentur,locum non esse: quod & Principi placuit.

De vectigalibus publicis, Tit. III.

i N Ambianorum gratiam,vrbis suae praemuniendae causa, ἄπω υ-

sexaginta assium in singula dolia vectigal erat imposia

46쪽

6 Placitorum Curiat Liber ΙΙΙ.

tum Petebat a Nomophylace profani ciues,ut vectigali sancti vertices, qui recta nequibant, obliqua, si qua fieri posset, ratione implicarentur . De quibus cum Nomophylax ad Curiam verba fecisset,&Rapous Regius Causidicus in utranque partem disseruisset, Curiamque sentetiam rogasset & ea dicere renuisset,quod de ea re forsan postea esset iudicatura:ab ipso tandem exorata Nomophylace, respondit, ius non esse Sanctos, incMulto Ecclesiae Principe, vectigalibus premi. x v I i. Cal. Aug. M. CCCC. X XLII. B II. cvRIAE Conscriptos, rationum Praesectos & Scripturarios, Regiose; Amanueses, omnes munia obeutes, vectigalibus ac portoriis raru ierum exeptos esse, quae penus Verbo cotinentur,siue plaustro, siue nauigio conveherentur. X i I. Cal. Oct. 11. CCCC. XLII.

III.

v ECTIGAL ex mercibus regno exportadis quod zςα- ααγώ-- non abs re suerit appellare Principi deberi landiu receptu est. Obtrusit aliquis demes quod vulgo dicuntὶ vocabulum esse transcedens. Transcendat quantum volet, Alpes etiam si libuerit nostra tamen Gallorum lingua,cum Marebandi es εἰ Denrees dicimus, idem iterando ingerimus, &consuetudo loquendi ο-- .esse declarat Sunt qui επὶ ν inuestigent, &Denreta a Denario deducant, unde etiam agenerer, hoc estὶ ex re qualibet pecuniam editione conflare :alii a re, cuius certe quidem appellatio latissime patet. Sed cunque sese res habeat, fructus quos ex fundo meo colligo, eave omnia quae usui meo mihi coparo, mercium, rerumue quarumcunque vaenalium appellatione quod ad me per et contineri, nemo tuto dixerit. Et Lotharingus Mosae accola, isderatus vel non scederatus, qui ex agello, quem ad altera fluminis ripam, Galliam ver- positum habet, fructus colligit, medioque ponte ad se trasuehit:& pastum ad eum in dies, cumue libet, pecus suum ducit ac reducitiquaeso, iis nominibus an vectigal penae re habeat e Hoc in controuersia positum, consili esse, ampliusque deliberandum pronuntiatum est.

47쪽

De Augusta, Vel de Regina,

A vo us T ΑΕ litibus sitos esse dies, suumque peculiare volumen, nihilo secius quam Patriciis: imo vero ratione tot numeris potiore,

quot gradibus Regiae maiestatis fastigium, cuius socia est Regina

Patriciam dignitatem excellit V. Cal. Iul. M. CCCC. XII.

LEGE Regia, quae de Principis imperio lata fuerat, qua populus ei &in eum omne suum imperium & potestatem cotulerat, ipsum' que legibus soluerat siue is primum Augustus, siue Vespasianus, siue Alexander Mammeae fuerρὶ cum de Augusta nihil esset aperte comprehensum: id quod legi deesse videri posset, ita suppleri placuisse constat, ut Princeps cadem illi priuilegia tribueret, quae & ipse habebat. Quod Henricus II. Aug. Princeps Opt. Max. ImitatUS, posteaquam Caterinae, Augustae suae, ob egregias illius animi dotes, ac praeter has, oeconomiam quouis imperio dignissinam, res suas omnes non modo permisisset,Verum pro dignitatis amplitudine uti par erat) etiam adaaxisset:uniuersam eius pecuniam tam esse Regia quam suam ipsius, edicto declarauit,hoc est, nomina exigere licere, non solum pignoribus capiendis, sed manu quoque in debitores iniicienda,eoque genere coercedi,quo quae plane Regio nexu obstricta sunt nomina. Edictu palam in Curia recitatu, comprobatum, atque in acta publica regestum, III. Non. Febr. M. D. IX.

v R et v s & in foro peruagatissima est regula, neminem, praeter unu Principem apud Amplissimum ordinem, Cognitoris vel Procuratoris sui nomine, agere vel coueniri. Quae regula cortice tenus ut dicitud delibata, secit, ut de Caterinae Augustae Procuratore, an is quoque admittedus esset, addubitaretur. Sed Princeps, ut intellexit, hoc suarum partium esse ratus,cotrouersiam ultra progredi non passus est. Rescripsi enim & Augustam regulae exceptione contineri . Itaque placere, ut per Procuratorem, quem illa dedisset, non secus quam ipse per suum admitteretur. Quod & ordini placuit: hoc uno, Regiae Procurationis Triumuiris de*derantibus, addito, ut sirum, procuratoriae personae, Iohannes Lucius, Augustae Procu-

48쪽

8 Placitorum Curiat Liber III.

rator, nomen praefigeret. v. Id. Iun. M. D. X L I X. I I I I.

A D Martinalia M. D. LI. cum Principi Lutetiae tum agenti, venisset in mentem, postridie cum Patriciis de Proceribus in Curiam venire ut eius auspiciis solenni sacramento diceretur, & Augustum suum pro tribunali sedentem, consessumque ipsum ac rem omnem conspicere Caterina Augusta summopere dejderaret: si veterum monum eta repetere libuisset, aut certe per temporis angustiam liacuisset, diuersum fortasse quidpiam circa illius dignitate obseruassent. Sustinuit enim squae summa eaque genuina est illi modestia)caveolam sui ita dixerim in angulo, ad Scribarum ossicia suspensam conscendere, &exea,Velut e specula,contemplari. At vero in iis quae publicae memoriae mandata sunt, ac praeter caetera vii.&v. Id. Maias M. C C C. L x x I X, alisque in locis est inuenire Reginam Iohannam Borboniam, uxorem Caroli V. cognomento Sapientis,

filii Iohannis Regis & Iohannae Bononiensis, inter huius Augustae nostrae maiores connumeratae, Regi marito ipsa in Curia tum de grauioribus regni negotii puta de bello Britannis indicendo, consilium capienti, tum etiam ius dicenti, cum Patriciis ac Proceribus assedisse. Utque uno & altero exeplo contenti simus, nec Iustinianus Imperator,&legibus & armis celebratissimus,grauatus est agnoscere ac profiteri, vel legibus serendis, Theodoram suam in consilium adhibuisse. Quin etiam hi qui ossicia suscipiebant, non modo ipsi Iustiniano verum etiam Theodorae coniugi, iureiurando ex sermula obstringebantur.

De Patriciis. Tit. V.

cium, nominibus exigendis generale diploma squod vulgo Debiatis appellantὶ pro imperio iubere posse. V III. Id. Aprilis, Anno a

Martinalibus M. C C C C. X V m.

ps τε n ΑΥ Archiepiscopus Duxque Rhemoru, primus Franciae Patricius, peculiare litium litarum catalogum ut solitum erat) pro-

49쪽

De Patriciis, Tit. V. ψ9

mulgari. Respondit Regius actor & publicus, interea dum collegas

de ea re cosuleret, per se licere,ut quo iure,toto superiore decennio, Archiepiscopus fuisset usus, hoc,eo quoque anno uteretur,sine ulla in suturum captione: & ita placuit, III. Cal. Decemb. M. C C C C. L v I I. Hoc exemplo, ab aliquot annis, Archiepiscopo, cui cognitor

eram sis erat estque adhuc, illustris. Cardinalis Lotharingusὶ a Curia, supplice libello id etiam impetraueram: sed Accese catalogum auspicate, coepit refragari atque obiurgare, qui tum fasces habebat, rem nouam esse dicens, Idque assidentibus incosultis: qui si sententiam rogati suissent, vero simile est, rem & antiquam , sibi probatam dicturos suisse. quotus enim quisque est aequus rerum aestimator, & iudex, qui, quod uni profano Patriciorum generi licet, dicat etiam alteri sacrosancto non licere Sed pro hominis ac loci dignitate, visum est dissimulandum. & ut in prouerbio eiu sugiendum

esse,ut denuo pugnaretur.

R M E M I s Archiepiscopatu, Ducatu, primario Patriciatu, Regumque cosecratione insignibus, & sui Archiepiscopi, Ducis ac Patricii, amplissimi Cardinalis Lotharingi, de uniuersa Rep. atque inprimis literaria optime meriti, cura, studio, impensa, noua Academia sui videre estin illustratis, cui Halometram creare ius esset, Principi an Archiepiscopo,Duci ac Patricio, nec semel aut iterum,uenit in controuersia. Prima,quam nouerim,& antiquissima dicebat Regius actor & publicus, inter caetera vectigalia, quae in Gallia, bellorum causa penderentur, certum sali impositum suisse, certis ac d stinatis urbibus & horreis, non nisi Principis autoritate vendendo. Huiusce rei ergo, os cuique horreo ministros costitutos, Salinat rem Custodem, Meserem,aut ut diximus Halometram:quae munera quotiescunque res ita postularet, Princeps, quibus ipsi videretur, mandaturus esset. Deinde cum animaduertissent mensurarum varietatem Principi, Populique rationibus incomodare, omnes ad Parisiensem eamque Regiam exegerant. Rem salariam nulli qu in Regi prouentum maiorem afferre,ut non abs re dici posset sal non secus quam a se comparatum, eius esse. Quae omnia cum se sic haberent, quis Regio sali metiendo alienam mesurame quis Regiis ac

50쪽

so Placitorum Curiae Liber III.

publicis Salinatori&Custodi Halometram a priuato datum ferret adhiberi Adhaec vectigalis causa vim salis maiorem undique Rhe- mos importari:cuius collecti mensuram, si unum Archiepiscopum sibi vinὸicare paterentur, altissine dominis ius suum usurparet, apud quos sal, ante vectigal impositum, vendi consuesset Defendebat Archiepiscopus se Ducem ac Patricium :utriusque dignitatis nomine non modo salis mesuram, sed alias quoque omnes, quibus Rhe mis uterentur, ad se pertinere:itaque mensorem dare posse: eo iure se maioresque suos post quingetos annos fuisse usos,& ut antequam ad Parisiesern Regiamq; mensura caeterae redigeretur, ita etia post eas redactas semper Halometram dedisse. c A v s A suis omnibus numeris absoluta & summa cum religione disceptata, Archiepiscopum Ducem ac Patricium, superiorem esse placuit. Placitum pronuntiatum prid. Cal. Sept. Μ. CCC. XC DI. Ex quo alia fluxerunt,

AN TisTi Ti comi Que Noviodunensi, Duodecimuiro Reip. Gallicanae, Duodecimuiratus nomine, ius esse,ut a minoribus Iuridicis suis ad Iuridicum maiorem etiam suum,non alio prouocaretur.Quod si quis praepropere atque intercise prouocaret,praeuaricationis exceptione,litem ad sua iura esse reiiciendam. v iii. Calend.

Ian. M. CCCC. LV.

D v c E M Nivemesim Duodecimuirum Reip.Gallicanae a Prin

cipe nuncupatum comprobarunt. II I. Cal. Aug. M. CCCC. LXIX. v I.

NivERNENs I & Mompenserio Ducibus, Duodecimprimis Franciae ambobus creatis, sed hoc posteriore, rosarum congiaria, Curiae de more,apparantibus, controuersum est, uter alterum antecederet. ET PLAC v I TMOmpensertu primas tenere. Eos enim quibus paternum genus cum Regibus coniunctum est, caeteros, a Regia dignitatis gradus superare. X V. Cal. Iul. M. D. XL I.

No Nis Ian. anno M. D. XLVII. palam in Curia recitatum est,

ac in publicis literis diploma perscriptum, quo Rex Henricus V

SEARCH

MENU NAVIGATION