M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1829년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

TVSCVL. DISPUTATIO Ipraesentia, rerum naturam, quam errorem nostrum, damnare malumus.

II. Sed et huius culpae, et ceterorum vitiorum Peccatorumque nostrorum, 'omnis a philosophia petenda correctio est. Cuius in sinum quum a primis temporibus aetatis nostrae voluntas studiumque nos compulisset, his gravissimis casibus in eumdem portum , ex quo eramuε egressi, magna iactati tempe

state confugimus. O vitae philosophia duxi o virtutis indagatrix, expultrixque 4 vitiorum i quid non modo

nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset Tu urbes peperisti; tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti; tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum literarum et vocum Communione iunxisti; tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae suisti. Ad te confugimus; a te opem petimus; tibi nos, ut antea magna ex parte, SiC nunc penitus totosque tradimus. Est autem unus dies bono et ex praeceptis tuis actus peccanti immortalitati an teponendus. Cuius igitur potius opibus utamur, quam tuis' quae Et vitae tranquillitatem largita nobis es, et terrorem mortis sustulisti. Ac philosophia 4 quidem tantum abest, ut proinde ac de hominum est vita merita laudetur, ut a plerisque neglecta, a multis etiam vituperetur. Vituperare quisquam vitae parentem, et hoc parricidio se inquinare audet 3 et tam impie ingratus esse, ut eam ACcuset, quam vereri deberet, etiam si minus percipere potuisset 7 Sed, ut

Cieero, adoleseens admodum. nomaa Philonem Aeademieum , et Diodotum Stoleum assidue audierati Eo. P. I) eonstitisset reposuit Davis. erod. Bah. et edit. Nantit.

3 loepto Gebhardua dubitavit an

era esset eod. Fabrie. lettio eamuiseriaque Mitior . Vnice verum ex distriae agnoseunt Apuleius de mundo, tibi h. l. respexit; it. qui eum commemorant Lactant. Div. Inst. 4II. 4 A. Priseiis lib. VIll. p. 784 ui bena monuit Davisius. -

662쪽

LIBER QUINTUS, CAP. 2

opinor, hic error, et haec indoctorum animis Offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt ; nec eos, a quibus vita hominum instructa primis sit, suisse philosophos arbitrantur. III. Quam rem antiquissimam quum Videamus ,

nomen tamen Confitemur esse recens. Nam sapientiam

quidem ipsam quis negare potest non modo re esse antiquam, verum etiam nomine 2 quae divinarum humanarumque rerum, tum initiorum Causarumque euiusque rei cognitione hoc pulcherrimum nomen apud antiquos assequebatur. Itaque et illos septem, qui a Graecis σοροι, sapientes a nostris et habebantur, et nominabantur, et multis ante saeculis Lycurgum, cuius temporibus Homerus etiam suisse ante hanc urbem conditam traditur, etiam heroicis aetatibus Vlyssem et Nestorem accepimus et suisse, et habitos esse sapientes. Nec vero Atlas sustinere Caelum, nec Prometheus assixus Caucaso, nec stellatus Cepheus cum Uxore, genero, silia traderetur, nisi caelestium divina cognitio nomen eorum ad errorem sabulae traduxisset. - Α quibus ducti deinceps omnes, qui in rerum contemplatione studia ponebant, sapientes et habebantur, et nominabantur; idque eorum nomen usque ast Pythagorae manavit aetatem: quem, ut Scribit auditor Platonis Ponticus Heraclides, vir doctus in primis, Phliuntem serunt venisse, eumque Cum Leonte, β principe Phliasiorum, docte et copiose

disseruisse quaedam. Cuius ingenium et eloquentiam quum admiratus esset Leon, quaesivisse ex eo, qua

Rem est sapientiam ipsam, euius philo,ophia Est indagatrix a nomen eat vox sed sophicl. ΕD. P. αγ Nisi e destitim diriria cognitio...tra risura. Nisi astronomiae, eui studebant, oii divina hominum sibi admirationem adeo conciliavissent, ut postea homines de iis varias fabulas finxerint, sietati aemper st apud ignaros populos de omnihus iis qui sese quam maxime praestantes aetati suae ei praeeellentes ostenderent. ED. P. a) Davisius eorrigendum pulia..t Menisse eumque Leonte

663쪽

maxime arte confidoret; at illum, artem quidem se scire nullam, sed esse philosophum. Admiratum Leontem novitatem nominis, quaesisse, Quinam essent philosophi, et quid inter eos et reIi quos interesset8 Pythagoram autem respondisse : similem sibi videri vitam hominum, et mercatum eum, qui haberetur maximo ludorum apparatu totius Graeciao celebri . tate. Nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent; alii emendi, aut vendendi quaestu et lucro ducerentur; esset autem quoddam genus corum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum, nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent, studioseque perspicerent, quid ageretur, et quo modo: item nos quasi in mercatus quamdam celebritatem ex urbe aliqua, sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos, alios gloriae servire, alios Pecuniae; raros esse quosdam, qui, ceteris omnibus pro nihilo habitis, rerum naturam studiose intuerentur; hos se a PPellare sapientiae studiosos , id est enim philosophos: et ut illic liberalissimum esset, spectare, nihil sibi acquirentem; sic in vita longe omnibus studiis Contemplationem rerum cognitionemque praestare. IV. Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed rerum etiam ipsarum amplificator fuit. Qui quum post hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exornavit eam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim , et publice, praestantissi in is ot institutis et

artibus. Cuius de disciplina aliud tempus suerit sortasse dicendi. Sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum

audierat, numeri motuSque tractabantur, et unde

no nos dedit Davis. e Nimio v. merae.

664쪽

omnia orirentur, quove reciderent; studioseque ab iis siderum magnitudines, intervalla, Cursus unquirebantur, et cuncta Caelestia. Socrates autem primus philosophiam evocavit) E caelo, et in urbibus collo. cavit, et in domos 3 ctiam introduxit, et coegit dovita et moribus, rebusque bonis et malis quaerere. Cuius multiplex ratio disputaudi, rerumque Varietas; et ingenii magnitudo, Platonis memovia et litoris

Iosophorum. Ε quibus nos id potissimum consecuti εsumus, quo Socratem usum arbitrabamur, Τ ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus, et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaereremus. Quem morem quum Carneades acutissime copiosissimoque tenuisset, se imus et alias saepe, et nuper in Tusculano, ut ad eam consuetudinem disputaremus. Et quatridui quidem sermonem superioribus ad te perscriptum libris misimus: quinto autem die, quum eodem loco Consedissemus, sic est Propositum, de quo disputaremus. V. A. Non mihi videtur, ad beate vivendum satis possct virtutem.' M. At hercule Bruto meo videtur; cuius ego iudicium, pace tua dixerim, longe antepono tuo. A. Non dubito. Nec id nunc agitur, luillum quantum ames: sed hoc,' quod mihi dixi videri, quale sit, de quo ' a te disputari volo. M

Bentleius, receperunt Davis. Volspro vulgato reeederem.

aliquando e ieeerat reponere con- aer. Qu.

aramur.

665쪽

TvSCVI. . DISPUTATIO Num Nempe negas ad beate vivendum satis posse virtutemΤΑ. Prorsus nego. M. Quid 2 ad recte, honeste, laudabiliter, postremo ad bene vivendum satisne est Praesidii in vivtute 7 A. Certe satis. M. Potes igitur, aut qui male vivat, non eum miserum dicere, aut, quem bene sateare, eum negare beate vivere 2 A. Quidni possim 2 nam etiam in tormentis recte, honeste, Iaudabiliter, et ob eam rem bene vivi potest, dummodo intelligas, quid nunc dicam bene : dico enim , con- Stanter, graviter, sapienter, sortiter. Haec etiam in equuleum coniiciuntur, quo vita non adspirat beata. M. Quid igitur 3 solane beata vita, quaeso, relinquitur extra ostium limenque Carceris, quum ConStantia, gravitas, sortitudo, sapientia, reliquaeque virtutes

Tapiantur ad tortorem, nullumque regusent nec supplicium, nec dolorem A. Tu, si quid es facturus,

nova aliqua conquiras oportet. Ista me minime movent , non solum quia pervulgata sunt, sed multo magis, quia, tamquam levia quaedam vina nihil valent in aqua, sic Sisticorum ista magis gustata, quam potata delectant. Velut iste Chorus virtutum, in equuleum impositus, imagines constituit ante oculos Cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura beata vita, nec eas a se desertas passura videatur. Quum autem animum ab ista pictura imaginibusque virtutum ad rem veritatemque traduxeris, hoc nudum relinquitur, possitne quis beatus esse, quamdiu torqueatur. Quamobrem hOC nunC quaeramus: virtutes autem , noli vereri, ne expostulent, et querantur se a beata vita esse relictas. Si enim nulla virtus pru-

Solaria Mara Dira ele. Est pro- eonvineere studes, relicta arte rheto sopopoeia virtutum , in quarum sci- r;ca. Eti. P. elelate non esse posse non putat Cieero τοῦ am beatam, etiam si illae ad torto. 2 Wolfius edidit: is ad eas rem rapiantur. NE D. - Si quid ea sim perrectura, neo eas Mara Disa a feliartis. Id est, probaturus i si me se desertas rasaura υideamae.

666쪽

LIBER QUINTVS , CAP. 566 I

dentia vacat, prudentia ipsa hoc videt, non omnes bonos esse etiam beatos; multaque de M' Atiiro, Q. Caepione, M' Aquillio recordatur; beatamque vitam, si imaginibus potius uti , quam rebus ipsis placet, conantem ire in equuleum, retinet ipsa prudentia, negatque ei cum dolore et cruciatu quidquam esse

commune.

VI. M. Facile patior, te isto modo agere: etsi iniquum est praescribere mihi te , quemadmodum a me disputari velis. Sed quaero, utrum siquid actum superioribus diebus, an nihil a Pbitremur 7 A. Actum vero, et aliquantum quidem. M. Atqui, si ita est, profligata 3 ia in haec, et paene ad exitum adducta quaestio est. A. Quo tandem modo Z M. Quia motus turbulenti, iactationesque animo dum incitatae et impetu inconsiderato elatae rationem omnem repellentes , vitae beatae nullam partem relinquunt. Quis enim potest, mortem aut dolorem metuens, quorum alterum saepe adest, alterum semper impendet, esse

non miser 2 Quid, si idem quod plerumque sit

paupertatem, ignominiam, insumiam timet, si debilitatem , caecitatem, si denique, quod non singulis hominibus , sed potentibus populis saepe contigit, λServitutem; potest ea timens esse quisquam beatus Quid, qui non modo ea sutura timet, verum etiam seri sustinetque praesentia 2 Adde eodem exsilia, luctus , orbitates. Qui rebus his fractus aegritudine eliditur,4 potest tandem esse non miserrimus 2 Quid vero 2 illum, quem libidinibus inflammatum et su-rentem videmus, omnia rabide appetentem cum ita ex-

verbum hie parum apte poni opina- antea sere contingit. lus est; quem sequitur sere Nonius 3 sie etiam Non;us s. elidere. Ita v. Profligare. Nonnullis lil, is de litisis, scit . ex interpretatione.

667쪽

sis, a

plebili cupiditate, quoque asilέentius voluptates un- ldique hauriat, eo gravius a entiusque Sitiqntem , nonne recte miserrimum dixeris 2 Quid 7 elatus ille

Iovitate, inanique laetitia exsultans, et temere gestiens , nonne tanto miserior, quanto sibi videtur beatior 2 Ergo, ut hi miseri, si e contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae sutiles laetitiae et exsultantes languidis liquefaciunt voluptatibus. Vt maris igitur tranquillitas intelligitur, nulla neminima quidem aura fluctus Commovente; sig ani iniquictus et placatus statuS Cernitur, quum perturbalio nulla est, qua moveri queat. Quod si est, qui vim fortunae, qui omnia humana, quae cuique -- cidere λ possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec timoreum , nec angor attingat; idemque, si nihil concupiscat, nulla esseratur animi inani voluptate: quid est, cur is non beatus sit; et si haec virtute em- Ciuntur, quid est, cur virtus ipsa Per se non essiciat beatos

VII. A. Atqui alterum dici non potest ,' quin ii, qui

nihil metuant, nihil angantur, nihil concupiscant, nulla impotenti laetitia esserantur, beati sitit; itaque id libi

concedo: alterum autem iam integrum non est. Superioribus enim disputationibus esse tum est, vacare omni animi perturbatione sapientem. M. Nimirum igitur consecta res est: videtur enim ad exitum venisse quaestio. A. Propemodum id quidem. M. V vum tamen mathematicorum iste mos est, non est phi-

Ita legendum esse vidit Davis Vulgo nia a falles laetitiae , ex

668쪽

losophorum. Nam geometrae quum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum, quae ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato; illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum est. Philosophi, quamcumque rem habent in manibus, in eam, quae conveniunt, Congerunt Omnia, etsi alio loco disputata sunt. Quod ni ita esset, cur Stoicus, si esset quaesitum, satisne ad beate vivendum virtus posset, multa diceret 2 cui satis esset, respondere , se ante docuisse, nihil bonum esse, nisi quod honestum esset; hoc probato, consequenS ESSE, beatam vitam virtute esSe contentam; et, quo modo hoc sit consequens illi, sic illud huic: ut, si heata vita virtute contenta sit, nisi honestum quod sit, nihil aliud sit bonum. Sed tamen non agunt sic. Nam et de honesto, et de summo bono separatim libri sunt ret quum ex eo essiciatur, satis magnam in virtute ad beate vivendum esse vim, nihilo minus hoc agunt separatim. Propriis enim et suis argumentis et admonitionibus tractanda quaeque res est, tanta PraeSertim. Cave enim putes, ullam a philosophia i vocem emissam clariorem, ullumve esse Philosophiae promissum uberius, aut maius. Nam quid profitetur 2 odii boni l perfecturam se, qui legibus Suis paruisset, ut esset contra fortunam semper armatus; ut

omnia praesidia haberet in se bene beateque vivendi; ut esset semper denique beatus. Sed videro, quid essiciat : tantisper hoc ipsum magni aestimo, quod pollicetur. Nam Xerxes quidem resertus omnibus praemiis donisque fortunae, non equitatu, non Pedestribus copiis, non navium multitudine, non insi-

669쪽

TVSCVL. DISPUTATIONvMnito pondere auri contentus , Praemium proposuit ei, qui invenisset novam Voluptatem. Qua ipsa non

veniet libido. Nos vellem Praemio elicere Possemus , qui nobis aliquid attulisset, quo hoc firmius credo

VIII. A. Vellem id quidem: sed habeo paullulum,

quod requiram. Ego enim assentior, eorum qua oposuisti, ulterum alteri Consequens esse , ut, quemadmodum si quod honestum sit, id solum sit bonum, sequatur, Vitam beatam virtute confici; sic , si vita beata in virtute sit, nihil esse, nisi virtutem, bonum. Sed Brutus tuus, auctore Aristo et Antiocho , non sentit hoc: putat enim, etiam si sit bonum aliquod praeter virtutem. M. Quid igitur 7 contra Brutumne me dicturum putas 3 A. Tu vero , ut videtur :nam praefinire non est meum. M. Quid cuique igitur consentaneum sit, alio Ioeo. Nam ista mihi et cum Antiocho saepe, et cum Aristo' nuper , quum Athenis imperator apud eum deversarer , dissensio fuit. Mihi enim non videbatur quisquam esse beatus posse, quum in malis esset: in malis autem sapientem esse 7 posse, si essent ulla Corporis, aut sortunae mala. Dicebantur haec, quae scripsit etiam Antiochus locis pluribus: virtutem ipsam per se beatam

Ei adieetum a Davisio e eod. Eliens. 2. 2) Sie Davis E eod. Reg. Pith. Ned. Vulgo olim qua ipse non fuit

3 Seil. viritilem omnia in se hahere praesidia bene beateque vivendi.

Ne Da

Aristone.

5 Sensus: pulat enim vir ulem solam susseere ad vitam heatam ensetendam, etiamsi eone at aliquid visa posse honum praeie virtutem ΕD. P. ε Π. l. Ernestius vulgatum Ar stone retinuit, quia hie Non nece --xium ait inlelIigi fratrem Antiochi. M Sopiens rasa possest eod. Bah. et Ball. sapiens esse posse eod. Med.

670쪽

vitam essicere posse, neque tamen beatissimam ;deinde ex maiore parte plerasque res nominari, etiam si quae pars abesset, ut vires, ut valitudinem, ut divitias, ut honorem, ut gloriam; quae genere,

non numero Cernerentur : item beatam vitam, etiam si ex aliqua parte clauderet, tamen ex inulto maiore parte obtinere nomen suum. Haec nunc enuclea- Te non ita necesse est: quamquam non constantissime diei mihi videntur. Nam et qui beatus est, non intelligo, quid requirat, ut sit beatior si est enim quod desit, ne beatus quidem est ; et, quod ex maiore Parte unam quamque rem appellari spectarique dicunt , est, ubi id isto modo valeat. Quum vero tria genera malorum esse dicant, qui duorum generum malis omnibus tirgeatur, ut omnia adversa sint in sortuna, Omnibus oppressum corpus et consectum doloribus , huic paullumne ad beatam vitam deesse dicemus , non modo ad beatissimam 2 IX. Hoc illud est, quod Theophrastus sustinere non potuit. Nam quum statuisset, verbera , tormenta , cruciatus , Patriae eversiones, exsilia, orbitates magnam vim habere ad male misereque vivendum , non est ausus elate et ample loqui, quum humiliter demisseque sentiret. Quam bene, non quaeritur: constanter quidem certe. Itaque mihi placere non solet, consequentia reprehendere, quum Prima Con-ccsseris. Hic autem, elegantissimus omnium Philosophorum et eruditissimus, non magnopere reprehendi iur , quum tria genera dicit bonorum ; vexatur autem ab omnibus, primum in eo libxo, quem scripsit de vita beata, in quo multa disputat, quamobrein is

SEARCH

MENU NAVIGATION