장음표시 사용
551쪽
benivolentia nostra, mihi sumpsi, ut id a te peterem, quod tua singularis humanitas suavissimique mores a te essent impetraturi. Id autem est, ut hoc, quod te tua sponte iacturum esse certo scio, honoris nostri causa libenter, prolixe, celeriter iacias. Mihi nemo est amicior, nec iucundior, nec carior Attico: cuius antea res solum iamiliaris agebatur, eaque magna; nunc accessit etiam existimatio, ut, quod consequutus est magna et industria et gratia, et vivo Caesar et mortuo , id, te adiuvante, obtineat. Quod si a te erit impetratum., sic velim existimes, me de tua liberalitate ita interpretaturum, ut tuo summo beneficio me affectum iudicem. Ego, quae te velle, quaeque ad te pertinere arbitrabor, studiose diligenterque curabo. Da operam , ut Valeas.
Ser. in Paleolano a. d. IV Quint. A. V. C. 7o9.
Causam Buthrotiorum iterum Planco commen I. CICERO PLANCO PRAET. DES. S.
Iam antea petivi abs te per literas , ut, quum cauSRButhrotiorum probata a consulibus esset, quibus et Iege , et senatusconsulto Permissum erat, ut de Caesaris actis cognoScerent, statuerent, iudicarent, eam rem tu adiuvares , Atticumque nostrum , cuius testudiosum cognovi , et me, qui non minus laboro, molestia liberares. Omnibus enim rebus magna cura, multa opera, et labore consectis , in te positum est, ut nostrae sollicitudinis finem quam primum sacere possimus. Quamquam intelligimus, ea te esse prudentia , ut videas, si ea decreta consulum , quae de Diuitiam by Coos e
552쪽
Caesaris actis interposita sunt, non ser entur , magnam perturbationem rerum fore. Equidem, quum multa, quod necesse erat in tanta Occupatione, non probentur, quae Caesar statuerit; tamen otii paci que causa acerrime illa soleo defendere; quod titii idem magnopere iaciendum censeo : quamquam ha epistola non suasoris est, Sed rogatoris. Igitur, mi Plance , rogo te, et etiam oro , sic medius fidius, ut maiore studio , magisque ex animo agere non Possim, ut totum hoc negotium ita agas, ita tractes, ita comficias, ut, quod sine ulla dubitatione apud consules obtinuimus , propter summam bonitatem et aequitatem causae , id tu nos obtinuisse non modo facile pacare , sed etiam gaudeas. Qua quidem voluntate te esse erga Atticum , saepe praesens et illi ostendisti, et vero etiam mihi. Quod si seceris , me, quem O-Iuntate et paterna necessitudine coniunctum semper habuisti, maximo beneficio devinctum habebis. Idque ut facias, te vehementer etiam atque etiam rogo.
Ser. in Tusculano exeunte Iunio A. V. C. To9. Captionem rogat, vi sibi et Attico in causa Buthrotiorum Ueram praestet.
Nunquam putavi fore, ut supplex ad te venirem; sed hercule facile patior, datum tempus, in quo amorem experirer tuum. Atticum quanti faciam . Scis. Amabo te , da mihi et hoc : obliviscere mea causa,
si Est C. Ateius Capila. d. quo ep. as. 33 lib. X It ad Fam.
553쪽
illum aliquando suo familiari, adversario tuo, voluisse consultum , quum illius existimatio ageretur. Hoc primum ignoscere est humanitatis tuae; suos enim quisque debet tueri; deinde, si me amas omitte AN licum , Ciceroni tuo , quem quanti iacias, prae te soles ferre, totum hoc da , ut, quod semper existimavi , nunc plane intelligam , me a te multum amari. Buthrotios quum Caesar decreto suo, quod ego ob signavi cum multis amplissimis viris, liberavisset.
ostendissetque nobis, se, quum agrarii mare transissent, Iiteras missurum, quem in agrum deduceren
tur; accidit, ut subito ille interiret. Deinde, quem admodum tu scis interfuisti enim , quum consules
oporteret ex senatusconsulto de actis Caesaris cognoscere , res ab iis in kal. iun. dilata est. Accessit ad sonatusconsultum lex, quae lata est a. d. IV non. in n. quae lex earum rerum , quas Caesar statuisset, decrevisset, egisset, consulibus cognitionem dedit. Causa Buthrotiorum delata est ad consules. ' Decretum Ca
Saris recitatum est, et multi praeterea libelli Caesaris prolati. Consules de consilii sententia decreverunt secundum Buthrotios; literas ad Plancum dederunt. Nunc, mi Capito scio enim, quantum semper apud eos, quibuscum Sis, po Sse soleas, eo plus apud hominem facillimum atque humanissimum Plancum enitere, elabora, Vel potius eblandire, essice, ut
Plancus, quem Spero optimum esse , sit etiam melior opera tua. Omnino res huiusmodi videtur esse, ut
sine cuiusquam gratia PlancuS ipse, pro ingenio et
i) Lem. omisit mullis. Forte ex-eἱuit ira gli petilia tu pol het. ruin. T. α Haneum deuertina. Haud aliter scriptum est iu antiquis librisi durum . si tutelligetidiain est PIun maphia. iam deues tini. Mati ut . laimu iubatie opinionem ratio ipsa perduxit. ut leg erederet, lueros ad PMnetim dede ne. Videbat enim ita aeriptum
554쪽
prudentia sua, non sit dubitaturus , quin decretum consulum, quorum et lege et senatusconsulto cognitio et iudicium fuit, conservet et praesertim quum, hoc genere cognitionum Iabefactato , acta Caesaris in dubium ventura videantur: quae non modo ii, quorum interest, sed etiam ii, qui illa non probant, otii causa confirmavi velint. Quod quum ita sit, tamen interest nostra, Plancum hoc animo libenti prolixoque sacere. Quod certe iaciet, si tu nervulos tuos, mihi saepe cognitos , suavitatemque, qua nemo tibi par est, adhibueris. Quod ut facias, te vehementer rogo.
. Ita Faeetio auetore reseripsit Ernestius pro vulg. confirmara.
Ser. in Tusculano exeunte Iunio A. V. C. 7o9. Cupiennio causam ciυitatis Buthrotiorum commendat. CICERO C. CVPIENNIO S.
Patrem tuum pluvimi sces; ineque ille mirifice et coluit, Et amavit: nec ine hercule unquam mihi gubium fuit . quin a te diligere P. Ego qui dom id sacero non
destiti. Quamobrem peto a te in maiorem modum , ut civitatem Buthrotiam subleves. decretumque Consulum, quod ii secundum Buthrotios secerunt. quum et lege, et senatusconsulto statuendi potestatem haberent, des operam . tit Plancus noster quam Primum confirmet et comprobet. Hoc te vehementer, mi Cupienni, etiam atque etiam rogo.
555쪽
Ser. eirea id. Quint. A. V. C. 7M. Buthrotiorum causam iterum Planco .ommendat. CICERO PLANCO PRAET. DES. S.
Ignosce mihi , quod quum antea accuratissime de
Buthrotiis ad te scripserim, eadem de re saepius scribam. Non mehercule, mi Plance, lacio, quo parum confidam aut liberalitati tuae, aut nostrae amicitiae; sed quum tanta res agatur Attici nostri, nunc vero etiam existimatio, ut id, quod probavit Caesar, nobis testibus et obsignatoribus, qui et decretis et responsis Caesaris intersueramus, videatur obtinere potuisse, praesertim quum tota potestas eius rei tua sit, ut ea, quae consules decreverunt secundum Caesaris decreta et responsa , non dicam comprobes , sed studiose libenterque comprobes. Id mihi sic erit gratum , ut nulla res gratior esse possit. Etsi iam sperabam , quum has literas accepisses, lare, ut ea, quae superioribus literis a te petiissemus , impetrata essent; tamen non faciam sinem rogandi , quoad no- his nuntiatum erit, te id secisse ; quod magna cum spe exspectamus. Deinde enim . confido fore , ut alio genere literarum utamur; tibique pro tuo summo beneficio gratias agamus. Quod si acciderit, velim sic existimes , non tibi tam Atticum , cuius permagna res agitur , quam me, qui non minus laboro, quam ille, obligatum fore.
si Lem. libertati. Typothetae aphalma correetoria oeulos effugit. T
556쪽
Ser. eirca id. Quint. A. V. C. 7M. Derum rogat cuilonem, ut Buthrotiorum causam a uia Planeum iuret. CICERO CAPIT I S.
Non dubito, quin mirere, atque etiam StomaChere, quod tecum de eadem re agam saepius. Hominis miliarissimi, et mihi omnibus rebus coniunctissimi, permagna res agitur, Attici. Cognovi ego tua studia in amicos, etiam in te amicorum. Μultum potes nos apud Plancum iuvare. Novi humanitatem luam. Scio, quam sis amicis iucundus. Nemo nos in hac causa plus iuvare potest, quam tu. Et res ita est firma , ut debet esse, quam consules de consilii sententia decreverunt, quum et Iege et senatusconsulto cognoscerent. Tamen omnia posita putamus in Planci tui liberalitate: quem quidem arbitramur quum officii sui, et reipublicae causa decretum Consulum com probaturum , tum libenter nostra causa esse iacturum. Adiuvabis igitur , mi Capito: quod ut facias,
vehementer etiam atque etiam rogo.
558쪽
560쪽
Ser. Romae A. v. C. 693. Quum Quinto fratri, qui ex praetura Asiam prouinciam annos
iam duo magna cum laude, nonnullorum tamen cum ρορυ- hensione administraoerat, Prorogatum etiam in tertium annum imperium fuisset, Cicero eum Primum Ob hanc molestiam consolatur, eamque Partim sua ipsius culpa ei contractam esse confitetur 1; deinde hortatur fratrem ne animum demittiat, sed negotiis resistat, atque adeo occurrat, quime quum non eam Partem remtibi. gerat, in qua fortuna dominetur, sed in qua plurimum ratio possit et diligentia a. Deinde praeeipit Primum, ut eos, quos comites et adititores negotiorum respubliea ipsa dederit. in oscio contineat 3 ; tit conMictorum et amaritorum facta et dicta sibi praestanda esse cogitet έ; ut quantum p Mincialibus uel Romanis uel Graecis Mendum sit, diligenter ei tim ictal 5; ut servos graol et constanti disciplina coerceat s. Prael reci severitate eius in rebus statuendis et decernendis laudata, aequabilitatem in iure dicendo 7, facilitatem in audiendo , lenitalem in decernendo, in satisfaciendo ac disputando diligentiam commendat 8. Et quum iis qui ρraesint aliis, omnia huc referenda sunt, ut ii, qui fuerint in eorum imperio sint quam beatissimi, hoc a fratre gumma diligentia curatum esse, singula eius merita percensendo laudat in eamque rationem ut porro omni studio incumbat, hortatur 9.' ideoque ut publicanis nec omnino aGersetur, nec iis tamen
