M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schützii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1828년

분량: 706페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

ΕΡlST. AD QVlNTUM FRATREM nitas in decernendo, in satisfaciendo ac disputando diligentia. Ilis rebus nuper C. Octavius iucundissimus suit; apud quem primum lictor quievit; tacuit -- census; quoties quisque Voluit, dixit, et quam v luit diu. Quibus ille rebus fortasse nimis lenis videretur, nisi haec lenitas illam severitatem tueretur. Cogebantur Sullani homines, quae per Vim et metum abstulerant, reddere. Qui in magistratibus iniuriose decreverant, eodem ipsis privatis erat iure parendum. Haec illius severitas acerba videretur, nisi multis condimentis humanitatis mitigaretur. Quod si haec lenitas grata Romae est, ubi tanta arrogantia est. tam immoderata libertas, tam infinita hominum licentia, denique tot magistratus, tot auxilia, tanta vis populi, δtanta senatus auctoritas; quam iucunda tandem praetoris comitas in Asia potest esse, in qua tanta multi ludo civium, tanta sociorum , tot urbes, tot civitates unius hominis nutum intuentur ubi nullum auxilium

D satis elando ae dispulando Li-eehat Praetorum decretis interdum disputando resistere. Eorum autem erat regia tenti hua satissaeere. Hahes exemplum rei huius in Otat. pro Quintio eap. 8. F. i) Manuti u legendum sti pleabatur diae prian .

c. Oetarius Pater Augusti, qui

Macedoniam provinciam magna eum

Iaude administrasti. Vide Suetonium tuitio vitae Augusti. F. αὶ Vulgo primias. Recepi autem initim, quod iam Malaspina commen dahat. hoe sensis ut Cicero primum huius instituti auctorem Oetavium saeiat; non ut reserator ad deinde , quod sit suppressum ante laetiis. Primus licior Primi lictoria erat tutham arcere a tribunali, in itinere submovere obvios . ete. Alii Iegotii primum, quasi dicat. lietores primum quieseere coepisse apud Octavium. F. Tu ia ae natis Noluit euiquam silentium imperari, quod munus erat aecensi. F.

Stillum hominea) Oui Syllanae s

etlonia auxilio in aliotuin hona iri pserant. F. Tria otia illis iliret magistratus magialealvi inter debat; et ah vno ad alium auxilii causa pergebatur. F.

3) Ernestio avetore addidi populi.

quod abesse non potest, quia deitida seqisitor nialia eoneto. tium auxiliumὶ Iline apparet Deaeiores in provinciis summa euinpotestate suisse. a qua nulla esset provocatio. F.

572쪽

Ll B. I, EPIST. I

est, nulla conquestio, nullus senatus, nulla concio Quare permagni hominis est, et quum ipsa natura moderati, lum vero etiam doctrina, atque optimarum artium studiis eruditi, sic se adhibere in tanta potestate, ut nulla ulla potestas ab iis, quibus ipse praesit, desideretur. Cyrus ille a Xenophonte non ad historiae fidem scriptus, sed ad essigiem iusti imperii; cuius summa gravitas ab illo philosopho cum singulari comitate coniungitur quos quidem libros non sine causa noster ille Asricanus de manibus ponere non solebat: nullum est enim praetermissum in iis ossicium diligentis et moderati imperii ; eaque si sic coluit ille qui privatus futurus nunquam fuit; quonam modo retinenda sunt iis , quibus imperium ita datum est, ut redderent, et ab iis legibus datum est, ad quas revertendum est 29. Ac mihi quidem videntur huc omnia esse reserenda iis . qui praesunt aliis, ut ii, qui erunt eorum in imperio, sint quam beatissimi: quod tibi et esse antiquissimum , et ab initio fuisse, ut primum Asiam

attigisti, constante sima atque omnium Sermone celebratum est. Est autem non modo eius, qui sociis

et civibus, sed etiam eius, qui servis, qui mutis pecudibus praesit, eorum , quibus Praesit, Com-

auxilia significantur, quae Per Oneiones eliciebantur. F.

Nuxisse partieula tit. Nam quum prius dixisset, permagni hominis eat. reete insertur, ut cyrtis ille, etc. Et Leite propter proximam solitabam tar, elidi potuit. Hor. - Tota haae eonstructio laborat ineonsequentia, quod Graeei αυανοπουλυ Aiennt. Fithoe impetu seribendi , ot inevitia quadam magni ingenii, nihil .ihi Helvetitis. Sunt Mihi alia generis huius et apud Cieeronem . et apud alios, tum lativos, tum praecos seriptores; quae si nos imitari velimus .

risum moveamus. Facs.

α) Εrn. ut vitaretur αυανθὶουθυα legendum esse eouiiciebat ea si alaeotii . Sed uihil opus est, praesertim post longiorem parenthesio, eius modi αυπιο alas tollere.

573쪽

ΕPIST. AD QUINTUM UI 1 TREM mollis utilitatique servire. Cuius quidem generis constare inter omnes vidco illis te summam adhiberi diligentiam ; nullum aes alienum novum contrahi civitatibus; vetere autem magno Et gravi mullas abs te esse liberatas; urbes Complures, dirutas ac paene desertas in quibus unam Ioniae nobilissimam, ulteram Cariae , Samum et Halicarnassum , per te esse recreatas ; nullas esse in oppidis seditiones , nullas discordias; provideri abs te, ut civitates optimatium consiliis administrentur; sublata Mysiue latrocinia ;caedes multis locis repressas; pacem tota Provincia constitutam; neque solum illa itinerum atque ngrorum, scd multo etiam plura et maiora oppidorum et sanorum furta et latrocinia esse depulsa; remotam a ma, et a fortunis . et ab Otio locupletum , illam acerbissimam ministram Praetorum avaritiae, calumniam; sumptus et tributa civitatum ab omnibus qui earum civitatum sines incolant, i Olerari nequabiliter; facillimos esse aditus ad te; Patere aures trans querelis omnium ; nullius inopiam ac solitudinem , non modo illo populari accessu ac tribunali, sed ne domo quidem et cubiculo esse exclusum tuo; toto denique imperio nihil acerbum esse, nihil crudele, atque omnia plena clementiae , mansuetudinis, humanitatis. Quantum vero illud est beneficium tuum ,

quod iniquo et gravi vectiguli aedilicio, a magnis Dostris simultatibus, Asiam liberasti 3 Enimvero, si unus homo nobilis queritur Palam, te, quod cdixeris , NE

quidem titia, e bietilo esse exclusam tuo: in o denique eie. Sed pronomine personali hie tepetito Deile earemus. - interpuntii tiem Lumhini eiam Beniivolio admisi. vulgo tuo toto. T. αὶ Sie auctore Notom. reserti' i pro vulg. aMiletorum s ludorum ). coramniam) Subornabantur en Imab avaris Praetori Lu eulisti nititores. nenipe ni locupletes spoliarent ipsi: ut de Verre legi mo, lih. li , ubi de Hernesio. Εpierate. Sostrato. Ele.

i) Lambino plaeebat: sed ne domo

574쪽

puisse ; quanta tandem pecunia Penderetur, si omnium nomine, quicumque Romae ludos sacerent, quod erat iam institutum , erogaretur 3 Quamquam lias querelas hominum nostrorum illo consilio op-

quidem non mediocri cum admiratione laudatur . quod , quum ad templum monumentumque nostrum civitates pecunias dccrevissent; quumque id, et pro mei S magnis meritis , et pro tuis maximis boneficiis, summa Sua voluntato secissent; Dominatimque lex

Aciperet, UT AD TEMPLUM MONUMENTUMQVE CAPERE

LaCERET; quumque id , quod dabatur, non e set interiturum , sed in ornamentis templi sui urum , ut non mihi Potius , quam populo romano ac diis immortalibus d aliam viderctur : tamen id , in quo erat dignitas, erat lex erat eorum , qui Ciebant, voluntas, accipiendum non putavi; qtium aliis de causis , tum etiam ut animo aequiore ferrent ii, quibus nec deberetur, nec liceret. Quapropter incumbo loto animo , et studio omni in eam rationem , qua adhu C usus es, ut eos , quos luae fidei potestati sucsenatus populusque romanus commisit et credidit, diligas, iit omni ratione 4 tueare, ut esse quam ben

tissimos velis. Quod si te sors Afris, aut Hispanis, arit Gallis praefecisset, immanibus ac barbaris nationibus;

vulg. nescio quonam mouo. Beete. At quonam mouo pio quom dra alias ocis

eurrit apod Ciceronem, ut in epist. 15. et Polliotiem ep. 833. Bxxetiv. α) Parenthesibiis adhihilis oratio

nem sublevavi. Vulgaris enim interia punctio . se loeute altero quod, initius commoda visa est. Tvp. Aia templum montimoniumque ) Civitates Asiae peetiuitia deereverant , quilitis templum construeretur . in eoque monti menium Nateo Cicotoni

Poneretur. F.

Laae eaeiperea) Lex de repetundis vetabat, ne peeuniae in provincia caperentur, nisi Domitii litis illis, quae in lego ipsa excipiebantur. F. Quibus nee doleretur Aediles, qui pecunias petebant ad ludos. F. 3) vulg. et omni ratione ιι eare. Suavior autem sit annΡhora, pari i- eulam tit repetendo. Sie priulio post

575쪽

tamen esset humanitatis tuae, consulere eorum Com.

modis, et utilitati salutique servire. Quum vero ei generi hominum praesimus , non modo in quo ipsa sit, sed etiam a quo ad alios Pervenisse putetur humanitas; certe iis eam potissimum tribuere debemus, a quibus accepimus. Non enim me hoc iam dicer pudebit, praesertim in ea vita, atque iis rebus gestis in quibus non potest residere inertiae aut levitatis ulla suspicio , nos ea, quae consequuti sumus. his studiis et artibus esse adeptos, quae sint nobis Graeciae monumentis disciplinisque tradita. Quare praeter communem si dem, quae omnibus debetur , praeter nos isti hominum generi praecipue debere videmur, ut, quorum praeceptis simus eruditi, apud eos ipsos, quod ab iis didicerimus , velimus expromere. Atque

ille quidem princeps ingenii et doctrinae Plato,

tum denique fore beatas respublicas putavit, si aut docti ac sapientes homines eas regere coepissent, aut ii, qui regerent, omne suum studium in doctrina ac sapientia collocarent. Hanc coniunctionem videlicet potestatis ac sapientiae saluti censuit civitatibus esse posse: quod sortasse aliquando universae reipublicae nostrae, nunc quidem profecto isti provinciae contigit , ut is in ea summam potestatem haberet, cui in doctrina, cui in virtute atque humanitate percipienda plurimum a pueritia studii suisset et temporis. Quare Cura , ut hic annus, qui ad laborem tuum accessit, idem ad salutem Asiae prorogatus esse videatur. Quoniamque ) in te retinendo fuit Asia se-

I. 3 est. - Faeeiol. emendabat et

omni et esse.

cassent.

3 vulgo quoniam. Copulam Dddidi Faetna et Malaspina aueloribus.

576쪽

licior, quam nos in deducendo; persice, ut laetitia provinciae desiderium nostrum leniatur. Etenim si in promerendo, ut tibi tanti honores haberentur, quanti haud scio an nemini, suisti omnium diligentissimus ;multo maiorem in his honoribus tuendis adhibere diligentiam debes. Et quidem de isto genere honorum quid sentirem, scripsi ad te ante. Semper eos putavi, si vulgares essent , viles; si temporis causa consti . tuerentur, leves ; si vero id quod ita iactum est meritis tuis tribuerentur, existimabam multam tibi in his tuendis operam esse Ponendam. Quare quoniam in istis urbibus cum summo imperio et potestate Versaris, in quibus tuas virtutes consecratas et in deorum numero collocatas vides; in Omnibus rebus, quas StatueS, quas decernes, quas ages, quid tantis

hominum opinionibus, tantis de te iudiciis, tantis honoribus debeas , cogitabis. Id autem erit eiusmodi, rit consulas omnibus , ut medeare incommodis hominum , provideas saluti, ut te parentem Asiae et diciet haberi velis.1Ο. Atque huic tuae voluntati ac diligentiae diss- cultatem magnam alterunt publicani. Quibus si adversamur, ordinem de nobis optime meritum, et per

nos cum republica coniunctum, et a nobis, et a re

publica diiungemus. Sin autem omnibus in rebus

nati honores) Positis aris ae templis . ut in more proviueiatum fuit . . triuiihus Qtituti, iustitiae , elemen. tiae . fidei. ete. F. Mendis Ia tuetur honores suos , qtii digna saeit auia honori hos. F. i Honoratis vulgo additum eplossemate sei licet delevi. Idem elegantitis hie omitti vidit Emestius. Fiati ni) Quibus morem gerere dissicile erat, simulque sociorum iura

tueri. eorumque voluntatea si hieon. .

snam operam Cieeroni navaverant in exstinguenda Cntilinae eoniuratione; eique mutuorum beneficiorum eati saeonitinetissimi erant. F.

sa Iloe Ern. post Victor. et lae. Gronov. restituit ex edd. antiqq. Vtiugo disti ragemus.

577쪽

57 2 CPisT. AD QUINTUM FRATREM

obsequemur; sundi ius eos perire patiemur, quorum non modo saluti, sed etiam commodis consulere deis homus. Haec est una si vere cogitare volumus) in toto imperio tuo dissicultas. Nam esse abstinentem , continere omnes Cupiditates, suos coercere, iuris acquabilem tenere rationem ; Deilem se in rebus cognoscendis. in hominibus audiendis admittendisquo Praebere; praeclarum magis est, quam dissicile. Non est enim positum in labore aliquo. sed in quadam inductione animi atque voluntate. Illa causa publi-Canorum quantam acerbitatem afferat sociis, intelleximus ex civibus. qui nuper in portoriis Italiae tollendis . non tam de portorio, quam de nonnullis iniuriis portitorum querebantur. Quare non ignoro, quid sociis accidat in ultimis terris, quum audierim in Italia querelas civium. Hic te ita versari, ut et publicanis satisfacias. Praesertim publicis male redemptis et socios perire non sinas , divinae cuius dam virtutis esse videtur. η Ac primum Graecis id quod acerbissimum est quod sunt vectigales, non ita acerbum videri debet, propterea quod sine imperio populi roinani, suis institutis, per se ipsi ila sue runt. Nomen autem publicani aspernari non possunt

qui pendere ipsi vectigal sine publicano non potuerunt , quod iis aequaliter Sulla descripserat. Non

Por ostiis ) Q. Metellus Nepos .

lnum Praetor esset, portoria Italiae lege lata. sustulerat: qua de re vide Dionem. De his ipsis portoriis si h lati, set ibit Ciciro lib. ll ad Λti. ep. 1 6. F. i) I. e. veeligati litis nimium magno cotidiaetis. dia Vulgo auditur id est tuae; quod, quum ex glias a fluxerit, deleui. Stiis inarietilia) Graecia, qtium ii hera esset, suis populis vectigalia deseritiobat. F. Sine piabit no Ipsae enim per se civitates non facile ad colliuendumveetigal adducuntur . nisi sit, qui

praecipuam huius mutietis euram serat, et suo periclatri a sciciis exigat.

Quod saeil publicatius. MAN.Ami asser) Qiro facilius sine pu-hlietino exigi videbatur Posse. ID.

578쪽

LIB. I, EPIST. I

esse autem leniores in exigendis vectigalibus Graecos

quam nostros publicanos, hinc intelligi potest. quod

Caunii nuper, o innesque ex insulis, quae erant ab Sulla Bhodiis attribulae, confugerunt ad Senatum,

nobis ut potius vectigal, quam Rhodiis penderent. Quare nomen publicani neque ii debent horrere, qui Semper vectigales suerunt; neque ii aspernari, qui per se pendere vectigal non potuerunt; neque ii recusare, qui postulaverunt. Simul et illud Asia cogitet , nullam a se neque belli externi, neque discordiarum domesticarum calamitatem a suturam suisse, si hoc imperio non teneretur. Id autem imperium quum retineri sine vectigalibus nullo modo possit, aequo animo parte aliqua Suorum Ductuum pacem sibi sempiternam redimat atque otium. Quod si genus ipsu in et nomen publicani non iniquo animo sustinebunt; poterunt iis, consilio et prudentia tua, veliqua videri mitiora. Possunt in pactionibus iaciendis non legem spectaro Censoriam , Sed potius commoditatem conficiendi negotii, et liberalionem molestiae. Potes

etiam tu id sacere, quod et secisti egregie, et sucis,

ut Commemores, quanta sit in publicunis dignitas, quantum nos illi ordini debeamus, ut romoto imperio ac vi potestatis et suscium , publicanos cum Graecis gratia atque auatoritate coniungas. Sed et ab iis, de quibus optime tu meritus es, et qui tibi omnia de-

catinii 3 Populi Catiae. Caudius

autem potius Erat ad Rhodium mate

iti Lyeiae eonsulo. F. Rhoti,is vi tributae lsa deeee verat, ut Caunii, et vicinae insulaeveetigulia ivletrent tu aerarium Rhodiorum. F. In praesionibus ) Daeiacebantur pti-hlicaui eum piisvincialibus de modo, de re , de tempore . etc. F. Legem censoriam J Veci igni ii,

localidorum cura penes Censores csat.

qtii certas eunditiones conclues Oritius dieebant. ne nimia Mertiitate eta, aritia socios peracrent. F.

Commoditatem) ut res exitum iu veniat, qui edam te tu illi iv paclioui - , debetit. F.

579쪽

EPIST. AD QUINTUM FRATRE ubent, hoc petas, ut Acilitate sua, nos eam necessitudinem, quae est nobis cum publicanis, obtinere et conservare patiantur. Sed quid ego te haec hortor, quae tu non modo sacere potes tua sponte sine cuiusquam praeceptis, sed etiam magna iam ex parte perfecisti ' Non enim desistunt nobis agere quotidie gratias honestissimae et maximae societates: quod quidem mihi idcirco iucundius est, quod idem faciunt Graeci. Difficile est autem , ea, quae Commodis, utilitate, et prope natura diversa sunt, voluntate coniungere. At ea quidem, quae supra scripta sunt, non ut te instituerem, scripsi neque enim prudentia tua cuiusquam Praecepta desiderat , sed me in scribendo commemoratio tuae Virtutis delectavit: quamquam in his literis longior sui, quain aut vellem, aut quam me putavi fore. II. Vnum est, quod tibi ego praecipere non desinam, neque te patiar quantum in me erit cum exceptione laudari. Omnes enim, qui istinc veniunt, ita de tua virtute, integritate, humanitate commemorant, ut in tuis summis laudibus excipiant unam i acundiam. Quod vitium, quum in hac privata quotidianaque vita levis esse animi atque infirmi videtur; tum vero nihil est tam deforme, quam ad summum imperium etiam acerbitatem naturae adiungere. Quare illud non suscipiam, ut, quae de iracundia dici solent a doctissimis hominibus, ea tibi nunc exponam, quum et Dimis longus esse nolim, et ex multorum scriptis ea facile possis cognoscere: illud, quod est

epistolae proprium, ut is, ad quem scribitur, de iis

uliales removeaui, et negotium exin sit illuci. T.

Pediant. F.

580쪽

rebus, quas ignorat, certior fiat, praetermittendum esse non puto. Sic ad nos omnes sere deserunt, nihil, quum absit iracundia, te fieri posse iucundius. Sed

quum te alicuius improbitas perversitasque comm O- erit . sic te animo incitari, ut ab omnibus tua desideretur humanitas. Quare quoniam in eam rationem vitae nos non tam cupiditas quaedam gloriae, quam res ipsa ac fortuna deduxit, ut sempiternus sermo hominum de nobis suturus sit; caveamus, quantum enicere et consequi possumus, ut ne quod in nobis insigne vitium fuisse dicatur. Neque ego' nunc hoc contendo, quod fortasse quum in omni natura, tum iam in nostra aetate dissicile est, mutare animum, et

si quid est penitus insitum moribus, id subito evellere: sed te illud admoneo, ut, si hoc plane vitare

non potes, quod ante occupatur animus ab iracundia, quam providere ratio potuit, ne occuparetur; ut te Rnte compares , quotidieque meditere, resistendum

esse iracundiae; quumque ea maxime animum moveat , tum tibi esse diligentissime linguam continendam : quae quidem mihi virtus non interdum minor Videtur, quam omnino non irasci. Num illud non

solum est gravitatis, sed nonnunquam etiam lentitudinis: moderari vero et animo et orationi , quum sis iratris , aut etiam tacere, et tenere in sua potestate motum animi et dolorem, etsi non est persectae Sapientiae, tamen est non mediocris ingenii. Atque in hoc genere multo te esse iam commodiorem mitioremque nuntiant. Nullae tu ue vehementiores animi concitationes , nulla maledicta ad nos , nullae contumeliae Perseruntur: quae quum abhorrent a literis,

Alii piam. quod eleganter seri solet, quoties

multa interponuntur. F.

SEARCH

MENU NAVIGATION