M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schützii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1828년

분량: 706페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

556 Episae. AD QUINTUM FRATREM

omnia concedest monet ro. Denique ut ira Miae resistae ia; omninoque tofum animiam in omniam latide colligenda ponat , furemo eram animo rogal II.

Et si non dubitabam, quin hanc epistolam multi

nuntii, fama denique esset ipsa sua Celeritate superatura , tuque ante ab aliis auditurus esses , annum tertium accessisse desiderio nostro, et Iabori tuo ;tamen existimavi a me quoque tibi huius molestiae nuntium Perserri oportere. Nam superioribus literis,

non unis, sed pluribus, quum iam ab aliis desperata

res esset, tamen ego tibi spem maturae decessionis asserebam : non solum, ut qua in diutissime te iucunda opinione oblectarem, sed etiam quia latita adhibebatur et a nobis et a praetoribus contentio, ut rem posse confici non diffiderem. Nunc quoniam ita accidit, ut neque praetores Suis opibus, neque nos nostro studio quidquam prosicere Possemus, est omnino dinscite non graviter id ferre: sed tamen nostros animos maximis in robus et gerendis et sustinendis exercitatos, Dangi et debilitari molestia non oportet. Et quoniam ea molestissime serre homines debent, quae ipsorum culpa contracta sunt, est quiddam in hac re mihi molestius serendum, quam tibi. Factum est enim mea culpa, Contra quam tu mecum et proficiscens et per literas egeras, ut priore anno non Succedere tu P. Quod ego. dum sociorum saluti consulo, dum impudentiae nonnu Ilorum negotiatorum resisto, dum nostram gloriam lua virtute augeri expeto, iaci non

Vetho denistae, et Ciceronis in Negotiatorem Qui Romam que-

tali re eonsuetudine motus Ernest. stum uenoratii de Quinti acerbitate. ptitat post ncine i exeidissa mutiorum Querelae alitem in iusiae uiuebantur . Iaerae. Frustra. CLO. si ille iudicio senatus in imperio con- A praetoribus ) Contendentibus firmaretur. ID. obtinere provinetam Asiam. Facc.

562쪽

sapienter: praesertim quum id commiserim, ut ille alter annus etiam tertium posset adducere. et . Quod quoniam peccatum meum esSe confiteor; est sapientiae atque humanitatis tuae, Curare et perficere , ut hoc minus sapienter a me provisum diligentia tua corrigatur. Ac si te ipse vehementius ad omnes partes bene audiendi excitavis; non ut cum aliis, sed ut tecum in in ipso certes; si omnem tuam mentem, Curam, cogitationem, ad excellentem J omnibus in rebus laudis cupiditatem incitaris: mihi credα unus annus additus Iabori tuo , multorum annorum laetitiam nobis, gloriam vero etiam 4 posteris nostris algeret. Quapropter hoc te Primum rogo, ne Contrahas, ac demittas , animum, neve te obrui, tanquam fluctu, sic magnitudine negotii sinas; Contraque erigas ac resistas , sive etia in ultro occurras negotiis. Neque enim eius inodi partem reipublicae geris, in qua sortuna dominetur, sed in qua plurimum ratio

possit, et diligentia. Quod si tibi, bellum aliquod

magnum et periculosum administranti, prorogatum imperium viderem ; tremerem animo , quod eo .dem tempore esse intelligerem etiam sortunae potestatem in nos prorogatam. Nunc vero ea pars tibi rei publicae commissa est, in qua aut nullum, utit Peri exiguam partem fortuna tenet, et quae mihi tota in tua virtute ac moderatione animi posita esse videatur. Nullas, ut opinor, insidias hostium, nulla in proelii dimicationem, nullam desectionem sociorum nullum

iDi iii sed by Cooste

563쪽

inopiam stipendii, aut rei frumentariae, nullam seditionem exercitus Pertimescimus: quae Persaepe sapientissimis viris acciderunt, ut quemadmodum gubernatores optimi vim tempestatis , sic illi forinnae impetum superare non possent. Tibi data est summa pax, summa tranquillitas: ita tamen, ut ea dormientem gubernatorem vel obruere, vigilantem etiam deIectare possit. Constat enim ea provincia primum ex eo genere sociorum, quod est ex hominum omni genere humanissimum; deinde ex eo genere civium, qui aut, quod publicani sunt, nos summa necessitudine attingunt; aut, quod ita negotiantur, ut locupletes sint, nostri consulatus beneficio se incolumes fortunas habere arbitrantur. At enim inter hos ipsos exsistunt

graves ControVersiae, multae nascuntur iniuriae, magnae contentiones Consequuntur. Quasi vero ego

id putem. non te aliquantum negotii sustinere. Intelligo permagnum esse negotium, et maximi consilii. Sed memento, consilii mo hoc negotium esse magis aliquanto, quum fortunae, putare. Quid est enim negotii, continere eos, quibus praesis, si te ipse contineas 2 Id autem sit magnum et dissicile ceteris,

sicut est dissicillimum; tibi et suit hoc semper facilli

mum, et Vero esse debuit: cuius natura talis est, ut etiam sine doctrina videatur moderata esse potuisse ;ea autem adhibita doctrina est, quae vel vitiosissimam naturam excolere POSSit. Tu quum pecuniae, quum voluptati, quum omnium rerum cupiditati resistes, ut facis; erit, credo, periculum, ne improbum ne-

Soriorum ) Id est. Graecorum. Noe .itudine Ordo publicanorum. qui erat equitum romanorum sos, aere pee Cicerout saverat. et ab eo vieisia id omnihus in rehva desens Derat. F. B-ω eio γ Quia visi Cicero eousu C,lilinae eoniurationem exstinxisset. in negotiatorum sortunas impetus sa-

564쪽

gotiatorem, paullo cupidiorem publicanum comprimere non possis. Nam Graeci quidem sic te ita viventem intuebuntur , ut quendam ex annalium memoria, aut etiam de caelo divinum hominem esse in provinciam delapsum putent. Atque haec nunc , non ut saetas, sed ut te sacere et secisse gaudeas, scribo. Prae Iarum est enim, summo. cum imperio fuisse in Asia triennium, sic ut nullum te signum, nulla pictura, nullum Vas, nulla vestis, nullum mancipium, nulla sorma cuiusquam, nulla conditio pecuniae quihus rebus abundat ista provincia ab summa integri late continentiaque deduxerit. Quid autem reperiri tam eximium, aut tam expetendum potest, quam istam virtutem, moderationem animi, temperantiam, non latere in tenebris, neque esse abditam, sed in luce Asiae, in oculis clarissimae provinciae, atque in auribus omnium gentium ac nationum esse positam 2 non itineribus tuis perterreri homines 2 non sumptu exhauriri' non adventu commoveri 2 esse, quocumque veneris, et publice et privatim maximam laetitiam, quum urbs Custodem , non tyrannum , domus hospitem, non expilatorem, recepisse videatur 3. His autem in rebus iam te usus ipse profecto erudivit, nequaquam satis esse, ipsum hasce habere virtutes, sed esse circumspiciendum diligenter, ut in hac custodia provinciae non te unum, sed omnes ministros imperii tui, sociis, et civibus, et reipublicae praestare videare. Quamquam legatos habes eos, qui

i) Vrsinus legendum putabat pro

Praestare Vathum est iuris. μαε- alara vii vem , est praedem esse Pro aliquo, et perieulum . quod ex eo timetur, in se reeipere. Homn.

Legatos) Legatos Romani appe labant ut seribit Appianua lih. a

B. C. et alii ) quos provinetarum reis eioribus addebant. ut iis a clxilio essent. Eorumque loeum tenerent, tibi Ortia videretur. Fera dabantur a Mis

565쪽

EPIST. AD QUINTUM FRATREM ipsi per se habituri sint ration m dignitatis suae; de

quibus honore, et dignitate, et aetate praestat Tubero, quem ego arbitror, praesertim quum scribat historiam , multos ex suis annalibus posse deligere , quos velit et possit imitari: Allienus autem noster est quum animo et benivolentia, tum vero etiam

imitatione vivendi. Nam quid ego de Gratidio dicam

quem certo scio ita laborare de existimatione sua, ut Propter amorem in nos Daternum, etiam de nostrulaboret. Quaestorem habes, non tuo iudicio delectum, sed eum, quem sors dedit. Hunc oportet et sua sponte esse moderatum, et tuis institutis ac praeceptis obtemperare. Quorum Si quis sorte esset sordidior, ser- res eatenuS, quoad per se negligeret eas leges, quibus osset adstrictus: non ut ea Potestate, quam tu ad dignitalem permisisses, ad quaestum uteretur. Neque enim mihi sane placet, praesertim quum hi mores tantum iam ad nimiam lenitatem et ad ambitionem 3

incubuerint, scrutari te Omnes sordeS, EXeutere unumquemque eorum : Sed, quanta sit in quoque fides , tantum cuique committere. Atque inter hos, eos quos tibi comites et adiutores negotiorum publicorum dedit ipsa respublica , dumtaxat finibus his praestabis , quos ante Praescripsi.

natis; interdum tamen a Praetorthna ipsis. permittente senatu, adscisce hautur. Facs. ε) Esι volgo omisstim quod MMeod. reperit Vrsinus, recie restilisit

Erna

Quaestorem ) Praetores non eligebatit, sed sortiebantur si hi Quaesi rea suos: ideoque filiorum loeo habebant tanqiutiti a Diis datos. P. Ferises lentis Modia non obuiuu-tur auctoritatu iuu ud quuualuin, alus Eoa abuti sua. Istiusmodi enim ministri non sine spe ingentia tueri patriam relinquunt, et in provincias eunt. F. α Sie Ern. ex ed. Bom. vietor Vulgo q&ιbias est. Tan tim iam) l. F. Cronovius eis

566쪽

OB. I, EPIST. I

d. Quos vero aut ex domesticis convictionibus, aut ex necessu diis apparitionibus tecuin esse voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent, horum non modo facta, sed clia in dicta omnia praestanda nobis sunt. Sed habes eos tecum , quos possis recte facientes sacile diligere; minus consulentus cxistimationi tuae, sacillime coercere: a quibus, rudis quum

esses, videtur potuisse tua liberalitas decipi; nam ut quis quo ost vir optimus, ita d i Ilicii li me esse alios

improbos suspicatur; nunc vero tertius hic annus habeat integritatem eandem, quam Superi TCS, Cautio cum etiam ac diligenti Ovem. Sint aures tuae, quae id, quod audiunt, existimentur audire, non in quas φscle et simulate quaesitis causa in Susurretur. Sit annulus tuus non ut vas uti quod, sed tanquam ipsulti; non minister alienae voluntatis, sed i estis tuae.

Accensus sit eo numero, quo cum maiores nostri esse

voluerunt: qui hoc non in hunc si ii loco, sed in laboris ac mutieris , non temere nisi libertis suis deserebant: quibus illi quidem non multo secus, ac servis,

Fam. XVI, 23. Anon. paritioni s) Appulitoris nomengcuriale, quo comprelieti lutitur omnes, qui magistratui alietii tipparere soletit, eique imperanti praesto esse, ut aecensi, viatores, lictores, inter. Pretes , serihoc , praecoues. F. i Faden. et ursὶtius inciletiant utionem etiam diligentiorem , pro-hutile Malaspina. Σ) Follasse Cieeto scripserat non

id quo l.

quod, quo ti: i cilii possii l. et abuti:

sed etin am ipse iti. Tum eertum sit, id velle te ae sentire, quo tuo est obsistititum citiuulo, quum si tu ipse verbis ae voce coram edicere . linsere Turnebus. qui et aliud Ado. XXVil. x proponit, quo nou ita

delector. OL v. Aecensus Aeeensi fuere mi uisiti eorum inagisti aluum , qui vocationis iiis hahebant, non solum in Urbe . sed titiaiu in Provinciis. Eos utiliodielo suisse ab tieetendo serihil in lih. v de L. I Nain illorum ossicium erat vocare ad eoueionem. tiu ius. nudi lectum, etc. Eorum item sileti inmitidi re, tibi opus esset , coram inagistratu. F.

567쪽

56a ΕΡisT. AD QUINTUM FRATREM imperabant. Sit lictor non quae . sed tuae lenitalis apparitor; maioraque praeserant susces illi ac secures dignitatis insignia, quam potestatis. Toti denique sit provinciae cognitum, tibi omnium, quibus praesis,

salutem, liberos, famam, fortunas esse carissimas.

Denique haec opinio sit, non modo iis, qui aliquid acceperint, sed iis etiam , qui dederint, te inimicum si id cognoveris suturum. Neque vero quisquam dabit, quum erit hoc perspectum, nihil per eos, qui

simulant se apud te multum posse, abs te solere impetrari. Nec tamen est haec oratio mea huiusmodi, ut te in tuos nut durum esse nimium , aut suspiciosum velim. Nam si quis est eorum , qui tibi biennii spatio nunquam in suspicionem avaritiae venerit ut ego Caesium, et Chaerippum, et Labeonem, et audio, et, quia cognovi, existimo , nihil est, quod non et 'iis , et si quis est alius eiusdemmodi, et committi et

credi rectissimc putem. Sed si quis est, in quo iam offenderis, de quo aliquid senseris; huic nihil cre

dideris, nullam partem existimationis tuae commiseris.

5. In provincia vero ipsa , si quem es nactus, qui in tuam familiaritatem penitus intrarit, qui nobis ante fuerit ignotus; huic quantum credendum sit, ille: non quin possint multi esse provinciales viri honi; sed hoc sperare licet, iudicare periculosum est. Multis enim simulationum involucris tegitur, et

Lictor Lietores leti ius agere itisai, Iehilalia meetitum sibi aclsci Aetiti . ut hitie aliquid lueeisaeiant. Praetori iu

pro vineia apparebant, quemaditi dum in Vibe. praeeuntes eum L. aethias ei seetiribus. Eorum erat at h. movere obvios . damnatosque virgis eaedere . ac seeuti pereulete. F.

l eis. Et est sena usi Adhibeat eam severitatem. non quae ipsi. sed quae tibi videbitur. BOTO . S. quem a Civem romant m . Neg ii audi eausa in provincia degen levi. Pr inetolos ) id est romani eis ea .

qui negotiorum suorum causa in pro is viticia hedem pusu uiuut. F.

568쪽

quasi velis quibusdam obtenditur Uniuscuiusque natura : Dons, Oculi, vultus Persaepe mentiuntur; ora-t v vero saepissime. Quamobrem, qui potes reperire ex eo genere hominum , qui pecuniae cupiditate adducti careant his rebus omnibus, a quibus nos divulsi esse non possumus, te autem, alienum hominem, ament ex animo, ac non sui commodi causa simulent 7 Mihi quidem permagnum videtur; praesertim si iidem homines privatum non sere quemquam, praetores semper Omnes amant. Quo ex genere si quem sorte tui cognosti amantiorem fieri enim potuit quam temporis, hunc vero ad tuorum numerum libenter adscribito: sin autem id non perspicies, nullum erit genus in familiaritate cavendum magis; propterea quod et omnes vias pecuniae norunt, et omnia pecuniae causa iaciunt, et, qui Cum victuri non sunt, eius existimationi consulere non curant. Atque etiam e Graecis ipsis diligenter cavendae sunt quaedam a familiaritates, praeter hominum perPaucorum, si qui sunt vetere Graecia digni. Sic vero sallacessunt permulti, et leves, et diuturna servitute ad nimiam assentationem eruditi. Quos ego universos adhiberi liberaliter . optimum quemque hospitio amicitiaque coniungi dico oportere; nimiae similiaritates eorum neque tam fideles sunt non enim audent adversari

ea lamen; euios sedulitas in eorrigendo Cieerone vereor ne nimia arguta ali-qothus uideatur. BENTIT. areant) Vehe Boma. et latilis hi honis. quibus nos ea rere non Possumus, nisi aegro auimo et adhre We tempus. F.

Tui. quam remporis i ta plus

amet. qualenus Cicero ea, qtia in quatenus Praetor. F.

569쪽

nostris voluntatibus , et vero invident non nostris

Solum , Verum etiam suis.

6. Iam qui in eiusmodi rebus, in quibus vereor otiam ne durior sim, cautus esse velim ac diligens ;quo me animo in servos esse Censes 3 quos quidem quum omnibus in locis, tum praecipue in provinciis regere debemus : quo de genere multa praecipi possunt. Sed hoc et brevissimum est, et facillime teneri potest, Ut ita se gerant in istis asiaticis itineribus, ut si iter Appia via saceres. neve interesse quidquam putent, utrum Τralles an Formias venerint. At, si quis est ex servis egregie fidelis, sit in domesticis rebus , et privatis; quae res ad ossicium imperii tui, atque ad aliquam partem reipublicae pertinebunt, de his rebus ne quid attingat. Multa enim , quae

recte committi servis fidelibus possunt, tamen sermonis et vituperationis Vitandae causa committenda non

sunt. Sed nescio quo pacto ad praecipiendi rationem delapsa est oratio mea, quum id milai propositum initio non fuisset. Quid enim ei Praecipiam, quem ego in hoc praesertim genere intelligam prudentia

non esse inferiorem, qua in me; Usu vero etiam Superiorem 2 Sed tamen si ad ea, quae suCeres, auctoritas accederet mea, tibi ipsa illa φ putavi fore iucundiora. Quare sint haec fundamenta dignitatis tuae: tua primum integritas et continentia; dein do omnium, qui tecum sunt, pudor; delectus in familiaritatibus, sm Dero inoiden ) Non possuntes e fideles, quia nobis iti, ident: sicut invident etiam svis , qua parte praestant. Quidam extrudi tit particulam Nero; sed retineri di bet . quia respondet superiori particulae nesque.

570쪽

IIB. I , EPIST. I

et provincialium hominum et Graecorum, percautus ot diligons; familiae gravis et constans disciplina. 7. Quae quum honesta sint in his privatis nostris quotidianisque rationibus ; in tanto imperio. tam d pravatis moribus , tam corruptrico provincia , divina

videantur necesse est. Haec institutio atque haec disciplina potest sustinere in rebus statuendis et decernendis eam severitatem, qua tu in iis rebus usus es , ex quibus nonnullas simultates cum magna mea Iaetitia susceptas habemus. Nisi sorte me Paconii nescio cuius, hominis ne Graeci quidcm, ni Mysii, aut Phrygis potius, querelis moveri putas; aut Tuscenii, hominis furiosi ac sordidi vocibus, cuius tu ex impurissimis saucibus inhonestissimam cupiditatem eripuisti summa cum aequitate. Haec, et cetera Plena severitalis, quae statuisti in ista provincia , non tacito sine summa integritates sustineremus. Quare sit summa in ii ire dicundo severitas, dummodo ea ne varietur

gratia, sed conservetur aequabilis. Sed tamen parvi refert abs te ipso ius dici aequabiliter et diligentor, nisi idem ab iis siet, quibus tu eius muneris aliquam

partem concesseris. Ac mihi quidem videtur non sano magna varietas esse negotiorum in administranda Asia, sed ea tota iurisdictione maxime sustineri. In qua Scientiae praesertim provincialis ratio ipsa expedita est: constantia est adhibenda et gravitas, quae resistat non solum gratiae, Verum otiani suspicioni.

B. Adiungenda etiam cst facilitas in audiendo, te.

simultates Quia Quintus nimia

qnadam acerbitate muli rum in ae dia eommoverat: qua de causa Parum socianda sima eum labora se,

SEARCH

MENU NAVIGATION