장음표시 사용
191쪽
l86 in omnibus canonibus, quos edidit de Cleri reformatione; neque satis habuit generali decreto eos confirmare, sed saepe etiam expresse, et speciatim re at, graviter Episcopis praecipiens ut si quae ex his, quae de vita, et honestate Clericorum a Summis Pontificibus, ct a Sacris Conciliis copiose ac salubriter sancita suerunt, in desuetudinem abiisse compererint, ea quamprimum in usum revocari, et ab omnibus accurate custodiri studeant, ne subditorum neglectae emendationis ipsi condignas Deo vindice Poenas persolvant. Id videas quoque suis in Synodis ab Episcopis accuratissime observatum, inter quos vigilantissimus omnique praeconio maior eminet S. Carolus Borromeus, qui tot coactis Provincialibus, ac Dioecesanis conciliis, ac Iuculentissimis ad Clerum hortationibus atque orationibus habitis sanctissimam disciplinam instauravit, Ecclesiae suae iaciem prorsus immutavit, auctorque suit ut nedum a sua Ecelesia, verum et ab exteris laino ab eo disciplinae leges ac decreta tanta sapientia reserta, ac venerandae antiquitati adeo consormia plau- deutibus omnibus summa eum veneratione exciperentur. Quid magis igitur exoptandum, quam ut Sanctissimae huius disciplinae leges adeo prudentiae, sapientiae atque utilitatis plenae Per quas a Titiis, et peccatis arcemur, ad virtutem erigimur, atque inflammamur, et ad persectioris vitae genus, ad quod vocati sumus ac pietatis exercitium sollicitamur, summopere
vigeant 7 Quis non toto animi impetu seratur ad eas leges custodiendas, quas noverit et Divino ipsi iuri inniti, et ab ipsa Ecclesiastica potestate, Pontificum nempe, Conciliorum, Episcoporum sanctionibus dimanare, quibus nihil praestantius possit . excogitari 3 Quis non libens modo excipiat disciplinae leges in hac Sγnodo a vigilantissimo nostro Archiepiseopo Promulgatas, cuius quidem iussibus ac decretis nemo possit refragari 3 Si enim omnes nullo discrimine Christiani pastoribus suis obtemperare iubentur, quid tandem oportet sacere Clericos, qui singulari ratione professi sunt Episcopis suis obedientiam, ac reverentiam,
192쪽
atque optime norunt EpiscopoS esse successores Λpostolorum, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, quos omnes ex S. Ignatio, sequi debemus ut Christum patrem. Quae ergo a. Supremo Dio reis Pastore modo seruntur I ges, ea, qua Par est, animi docilitate, ac reverentia excipiamus, Ieges, quae nos respiciunt, inviolate custodiamus, servemus. quae ad reliquos spectant Christi fideles summa ope enitamur, ut amussim observentur. Sereabunt porro has leges Christi sdeles, si nostras nos primum servaverimus, si virtutum exemplo caeteris praeiverimus; incredibile namque dictu est, quantum exempla nostra populos ad virtutem ac pietatem et ad grandia quaeque excitent, atque inflamment. Praeclara Prorsus verba sunt hac de re Clementis XIII in sua encyclica Episcopis omnibus data: -Cuiusmodi sunt, ait, Sacerdotes, eiusmodi
Plerumque esse solet et populus. In eos , praesertim si Parochi sint, tamquam in speculum omnes inspiciunt, quapropter Demi nem perniciosius de Ecclesia mereri, quam vitiosos Clericos existimandum est, quia sua vitia infundunt in populum, eumque ita corrumpunt, ut plus exemplo Suo, quam peccato D rere Fideantur.- Quibus optime respondent quae ad Heliodorum Episcopum scribebat Hieron3mus: -In te oculi omnium diriguntur, domus tua, et conversatio quasi in specula constituta magistra est publicae disciplinae, qnidquid feceris, id sibi omnes
faciendum putant. Ita profecto est, homines exemplis magis, quam verbis moventur; in exemplis enim, praesertim ubi haec praebeantur ab iis, qui sint in ossicio, aut Ecclesiastica dignitate constituti, nescio quid inest illecebrarum, quod homines sensim trahat, impellat, devinciat. Exemplo igitur omnibus simus habitu, gestu, incessu, sermone, ut vel ipse habitus exterior corporis ipsam mentis ac cordis ordinationem promat. Absit, ut aliquis inter nos reperiatur, cui illa Hieronymi de quibusdam sui ordinis aptari ullo unquam tempore possint, quibus nimirum, uti aiebat, - omnis cura est in vestibus, si bene oleant,
193쪽
si crines calamistri vestigio rotentur . tales eum Iideris , Sponsos magis existimato, quam Clericos Exemplo simus in Oratione, Praesertim vero cum sacrum sucimus, videant fideles non hominem, sed Angelum offerentem, et ex ipsa externa devotione sidem, quae intus vigeat, et caritatis flammam, quae accendimur, veluti oculis cernanti Exemplo simus in praedicatione ; noscant nimirum ex ipsa ratione, qua praedicamus, nos non id sacere ad vanam nempe gloriolam captandam, sed praedicare Iesum Christum, et hunc Crucifixum, Deique gloriam,
et animarum salutem unice spectare. Exemplo simus in humilitate, arrogantiam Omnem, ac sistum abiicientes, ne essiciamur
inanis gloriae lupidi. Exemplo simus in lenitate. Baec virtus non eo, quo par est pretio videtur ab omnibus haberi, ab aliquibus praesertim, qui non putant nisi acrioribus verbis soPosse aliorum corda emoIllae. Non ita profecto nos docuit Christus, qui ait: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde; non ita Ecclesiae patres, qui docent, nisi oves essetamur, nos lupos vincere haud posse. Exemplo simus in castitate; videamus, quam caute ambulemus; qui se existimat stare, videat, ne cadat. Exemplo simus potissimum in caritate; haec urgeat nos, haec impellat ad servandam perpetuo unitatem in vinculo pacis, haec exsuscitet erga pauperes misericordiam, et largitatem: -Cogitemus, ait Clemens XIII, largitatem praecipuo quodam iure ab iis requiri, qui res Ecclesiae, quae sunt vota fidelium, pretia
peccatorum, patrimonia pauperum, non ut proprias, Sed ut commendatas habenti In qua virtute exercenda ut possimus esse pra stantes, caFendum summopere ab avaritia, atque a nimio, et inordinato parentum et nepotum amore, et ab omnibus legenda
praeclara quae. hac de re tradit S. Carolus in sua undecima Sγnodo in luculentissima illa, quam ad Clerum habuit concionei
Exemplo simus potissimum zelo salutis animarum. Oh utinam hic gelus serveat; quam bene tunc cum vocationi nostrae, tum pulorum expectationi respondebimus, quam uberes ex labo-
194쪽
Κbus nostris fructus seremns7 Proderit autem plurimum ad hunc gelum una cum aliis virtutibus tu nobis suscitandum identidemantino recolere pulcherrima illa Gregorii Magni: -ibi Ρetrus,t nimirum coram supremo Iudice ὶ ait, cum Iudaea conversa, quam post se traxit, apparebit. Ibi Paulus conversum, ut ita dicam, mundum dace . Ibi Λndreas post se Achaiam, Ioannes Asiam, Τhomas I. Tum in conspectu sui iudicis conversam ducit. Ibi omnes Dominici gregis Duces cum animarum lucris apparebunt: nos vero ad Domiuum nostrum post negotium vacui r
dibimus 3 oves solum tondere doctissimi, eas pascere negligemus - Plurimum proderit cogitare illas palmas, illos triumphos,
illas coronas, quae nos in Caelis manent in aevum duraturae. Iuvabit recogitare tantum illam, quam ex Divo Ρaulo habemus impositam nubem testium, tot animarum Pastores, qui forma gregis sacti ex animo virorum Λpostolicorum exemplar in s ipsis exprimerent, iuvabit praeclara maiorum, qui in hac ipsa nostra Ecclesia floruerunt, exempla nobis ad imitandum pro- Ponere, De E antiqua repetam, aliquos recordari ex egregiis illis viris, quos Omnes cogno imus tamquam singulare olim nostrae Vercellensis Ecclesiae, atque ipsius Capituli decus atque ornamentum, quorumque obitum non ita multum lamentati sumus; erant namque viri, qui singulare ingenium nacti, et illustrem naturam sortiti diligentiam adderent illustriorem, ex quo factum, ut miram doctrinae supellectilem, et uberrimos scientiarum, ac multigenae eruditionis thesauros sibi comparaverint, quibus, quod potissimum est, praeclarae inessent animi dotes, pietas in Deum singularis, morum integritas ungeliea, zelus salutis animarum , in alios lenitas, essuSa in pauperes caritas, rara mO- destia, constans totius vitae ratio ordinatissima. Adhuc ne egemus stimulis 3 nnum subiiciam, quod sane animadversione dignissimum puto. Nimirum postquam sub finem elapsi saeculi saeva illa tempestas commota est, quae omnia inter se invicem coepit miscere, atque confundere, postquam homines effrontes,
195쪽
ac impios vidimus, qui sparsis in vulgus impiissimis libris omnia
subruere conati sunt laudamenta societatis, ac religionis, qui
uno verbo adversus Deum cucurrerunt armato collo, et contruomnipotentem roborali sunt, nunc vero, singulari Dei beneficio, pacata Europa, rebusque sere ubique tranquillis, post tot dubitatioues, post adeo pervagatum Pyrronismum Fidentur homines ad saniora praecepta redire, mentesque hominum ac voluntates in christianam religionem inclinare. Hinc in religi nem cultus, atque observantia, hinc ad collapsam moribus societatem instaurandam servens ubique publicae, ac privatae educationis studium. Hinc institutio puerorum, quae incensis multorum studiis, tot praestantissimorum virorum, Raphaelis
Lambruschini potissimum, cuius hic decet mentionem seri, amoris, atque honoris plenam, lucubrationibus, ac laboribus,
mira prorsus tulit incrementa. Hinc sive in exteris regionibus, sive in nostra Italia tot aedes excitatae, tot scholae adapertae ad informandos ad virtutem, ae religionem puerorum atque adolOscentum animos, et nostra haec civitas, quae effusa in pauperes caritate, ac tot publicae beneficentiae monumentis adeo excessit, ut paucae cum illa sint comparandae, ut sileam de nuper extructo ab ipsa loco pauperibus, qui victum ostiatim mendicant, recipiendis destinato, iucundissimum sane pra bet spectaculum, dum illam recens institutam puerorum Seli
iam in oculis ponit, in qua pietate spectatissimi, ac sagacissimi
praeceptores tenellos animos adeo sapienter erudiunt ,. ac ad
Pietatem informant, ut qui in eam recipiuntur, licet ut plurimum diissipati incogitantes, quod proprium illius aetatulae sea Di omnis impatientis, brevissimo dierum intervallo graves, dociles, obedientes evadant. In hoc igitur universali prope modum publicam privatamque institutionem promovendi, ac bonos m res propagandi ardore, quid aliud superest, nisi ut iunctis
consiliis, atque laboribus constanti animorum consensione DOSDmueS, qui appellamur, et esse debemus Doetores in Israel,
196쪽
lam prolixam in religionem voluntatem ac studium iuvemus, ac in dies adaugeamus 2 Magnos itaque animos resumamus; videamus ministerium, quod accepimus, sedulo illud impleamus. Absit, ut segniter infra subsistamus, sed incoeptum iter alacriter prosequamur, ac praestantium more illud absolvamus. Incoeptum est, retro abire non licet. Id a nobis exspectant populi, id expectat patria, religio; haec sunt vota Ecclesiae, haec vota vigilantissimi nostri supremi Antistitis, quae adimplere necessarium, sallere turpissimum, x incere gloriosum.
197쪽
IJ ni Trinoque Deo rerum omnium Creatori ac Gubernatori
providentissimo, qui sanctissimam Ecclesiam super fundamenta Veritatis excitavit, grates nunquam a nostris pectoribus discessurae habeantur.
κ. Fundimus laudes, agimus gratias, Pater Optime, maxima&B. Virgini Mariae Dei Genitrici Sanctissimae, cuius potenti protectione sulcimur. Laus et honor Perenni& Supremum universae Ecclesiae Moderatorem GREGORivae XVI, haereditatis aeternae custodem et vindicem, veritatis columen et interpretem, Sacerdotii oraculum et propugnatorem, ut diu multumque tantum Religionis praesidem ad gentium obsequium, ad Cathedrae Petri triumphum, Domine tuearis. K. Serva, fortuna, bea Ecclesiam Catholicam, novis, Eo m derante, auge triumphis; quae descivere in obedientiam pro incias recipiat, novas adsciscat, ot universus terrarum orbis supplex Pontificem Maximum veneretur, et Patrem. Pontificem nostrum ΛLExhNDRuM, Pontificis Maximi Praelatum Domesticum, eiusdemque Solio Adsistentem, ser a , Omnipotens Deus, et sustine ad huius Dioecesis felicitatem; et menti laboribusque eius benedicito. K. Ser a, sospita diutissime; promove curam, qua dilectissimi gregis pietatem Avet, excitat, acuit Pontifex optimus, et Pater.
Eidem Praesuli huiusce SInodi auctori, et auspici, patri
amatissimo gratius agamus. is. Dignas, meritasque agimus maximaS.
198쪽
I93C ROLDM ALBERTLM invictum Regem Semper Augustum, pie tissimam Reginam MARIAM ΤΕREsIAM, Egregium Sabaudiae Pri cipem, qui auspicatissimis nuptiis diuturnitatem Sceptri numquam perituri sirmavit, Domumque Regiam universam ad tu- . tamen Fidei, ad populorum felicitatem, ad omnium obsequium munus Altissimi tueatur et regat. Mortalium Regem Rex immortalis, Τu nobis serva, et da
Metropolitano Capitulo venerando, singulis Canonicis, Parochis, et universo Clcro ut sanctitatis complementum concedas, arrectum erga sidem ardorem serves, Divinaeque Gratiae Iumine accendas in salutem animarum procurandam, consensionem mutuam, mutuamque charitatem continenter inspires. K. Da Domine, tuam in sortem vocatis, da Omnes, da proprias virtutes. Idem omnes simul habeat ardor tuae gloriae, nostraeque, fratrumque omnium salutis. Civitati huic et Di cosi fausta qua que a summo omnium bonorum Datore pronis genibus, submissaque mente exposcimus, ut Fidem, morum integritatem, studium in cultum Divi num sospitet et adaugeat; atque ut inde omnem calamitatem
. Benedic, Domine, haereditati tuae, dirige eam in viam
Cantemus Domino, Domino benedicamus in saecula. K. Benedicamus Domino in saecula. Amen. Rectis oculis, Omnipotens Domine, haec Synodi consulta intuere, a nemine vel minime detractentur, et robore in po- Sterum polleant duraturo. . Vigeant, valeant omnibus sancta, inviolata. Quae spectamus pariant bona, ut Religio rite procuretur, et Ecclesiastica disciplina in dies magis invalescat; Sacerdotes omnigena virtute spectabiles ad Christianam vitam fideles exemplo iuvent; Τibique in omnibus semper sit gloria. Amen.
199쪽
D. Iacobus Bacchi Canonicus Basilicae Metropolitanae, promotorpiorum legatorum.
D. Laurentius Ferrero S. F. D. eollat. morat. PraesectuS, ac Pro-praeses Societati Mission.
D. Ioseph Montegrandi Pro-secretarius Excellentissimi D. D. Archiepiscopi, Oblatus. D. Ioachim Boreani I. U. D.
D. t Ioachim Pastoris Not. Ap. Cancel. Curiae Archiepiscopalis Canonicus Beneficiatus Blangati.
D. Ioseph Quaglia Secret. Cur. Archiep. D. Eusebius Sala S. F. D. D. Eusebius Meriglio Subd.
IUDICES QUERELARUM ET EXCUSAΤIONUM.
D. Ioannes Odone S. F. ac U. I. D. Eques Relig. et Ord. SS. Mauritii et Lagetari, Canonicus Archidiac. Basilicae Metropol. et Viearius Generalis. I . Iacobus Maria Gays S. F. D. Eques Relig. et Ord. SS. Hauritii et Lagetari, Canonicus Archip. Basil. Metrop. ac Itector V. Seminarii.
200쪽
I . Iacobus Germano S. F. Teol. Collegiat. Canonicus Cantor Maior Basil. Metrop. D. Carolus Maria Costa a Turre I. U. D. ad . defens. matrimoniorum ac canonicus Basilic. Metrop. D. Paulus Degenova e Pettinengo S. T. az I. U. D. advoc. pavp. Curiae Archiep. Canonicus Basilicae Metrop. D. Ioannes Bellana S. F. D. Canonicus Basilicae Metropolitanae. D. Iacobus Bacchi praedictus. D. Laurentius Ferrero praedictus. D. Petrus Degaudenzi S. F. D. Canonicus TheoL Basilicae Hetr.
PRAEFECTI DISCIPLINAE SYNODALIS.
D. Iacobus Maria Gays Canonicus Archip. Praedici. - D. Ioseph Bono Canonicus Basilicae Metrop. D. Ioannes Bellana Canonicus praedictus. D. Ioannes Dominicus Santagostino Can. Bas. Metrop. D. Carolus Alosius Gays Collector gen. Propag. fidei, Canon.
Metropolitanae. . 'D Salvator Montagnini S. F. D. Can. Bas. Metrop. D. Antonius Patriarca I. U. D. adv. Fiscalis Curae Archie p. Can. Basilicae Metr P.
D. Iaeobus Maria Gays Canonicus Archip. praed. D. Iacobus Germano S. F. D. Coll. Canonicus Maior praedictus. D. Dominicus Santagostino Can. praed.
. D. Petrus Flore Canonicus Poenitent. Bas. Metrop.
D. Iacobus Maria Gays Canonicus Archip. praedictus. D. Petrus Maraone S. F. D. Can. Basilicae Metrop. ac Praepos. Oblatorum. D. Nicolaus Macotto Vicarius S. Mariae Maioris Verceli