Praxis caeremoniarum seu sacrorum Romanae Ecc. rituum accurata tractatio auctore d. Andrea Piscara Castaldo Neap. ... In qua ecclesiae ministri, ... exactè instruuntur

발행: 1631년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Missa de die; excipitur iuxta nonnulloruperitorum sententiam octaua Corporis Christi, in qua si occurrat vigilia Sancti Ioann. Baptistet,Missam celebrandam dicunt esse de Octaua cum Commemotione Vigiliς; nam eum in tali octaua ex speciali priuilegia iuxta Rubricas. ω-

mi duplex non admittatur, multo minus

fetialis Missa , quς semiduplici concurrente non dicitur ; si enim in Vigilia occurreret aliquod festum duisex , Missa diceretur de ststo , sed si occurreret sellum semidii plex, Missa diceretur de octaua ; illo translato ἰ ergo 1 fortiori , occurrente Vigilia, Missa dici debet de octaua;& in Collegiatis dicu. tui duae Missae, sicut dictum est, cum Occurrit sestum alicuius Sancti. xo Ecclesiς Collegiales, in quibus, occurrente Vigilia cum sesto, duae Mi

celebrari debent, ex peritorum sententia etiam Regularium Ecclesiae censentur,satis enim se explicat Rubrica,dices, ubi plures Sacerdotes quotidie celebrat: In dubium tamen reuocari posse videtur,quae dicuntur a Rubrica, de hora ,&cantu, & quidem quoad cantum standuest consuetudini, ac possibilitati Iocorum', ubi enim quotidie non cantatur Missa,neque duae cantari debent, & ubi Jdiebus festis Missa de Sancto cantari c6sueuit, non necessario altera de Vigilia , cantabitur,sed si dicatur priuate, satisfit stubricae. Vbi tamen utraque cantari co modε poterit, prout in Cathedralibus, ac Maioribus Ecclesijs consueuit, lauda. biliter in suo rigore seruabitur rubrica, di quoad horam,& quoad locum ; de sancto quidem post Tertiam; de seriata

veto, & vigilia post Nonam; quod si

opportunitas temporis, ac loci commoditas aliquando aliud sorte requirat, nsi improbatur quod etiam in Urbe obser.luarunt sacrorum rituum petiti) si in ali. quo Sacello priuate Missa de feria cele-

ibretur, nullo tamen modo omittatur.

xi In illis autem Ecclesiis, quibus una celebratur Missa diebus festis Sanctorum , Missa Conventualis erit deo Sancto, celebrabiturque post Tertiam , in ea fieri debet Commemoratio seriae, nam cessat ratio Rubricae, quae ait in Ecclesijs Collegiatis,in quibus plures Sacerdotes quotidie celebrant. Et haec de

Missa de die lassiciant. De Missis votivis. Cap. IRi Missa vulva primi genreu de Sanctis.

Mi votiva re, generis .s uando,o quomodo diei debeant. 6 coloret paramentorum in Mos υοσι

vii Abibendi. 7 Misia votis apro re Mari quando dici possint. 8 Misa iuxta Delassa tuta relebran

ς Mista votiva non e eoo,eaque --ιionabili diei debent. to Missis votiva diebuspriuilegiaris no

II In Misis votivis quando dicatur Glo

ria.

bato a

r In finis votivis B. V. quomodo cele.

brandum.

Horum quomodo dicenda.

t sita votivae sunt in triplici dis.1 Llarentia, ac primo quidem de

quolibet Sancto, ac quacumque sestiuitate, de qua iuxta Rubricas Missalis per anni circulum celebratur , dici potest Missa votiva assumendo eam, quae in die

sesto habetur, accommodando oratio' tract. denes,ubi habetur Natiuitas,vel Fesiuisar dicendo commemoratis, vel Memoria ital. , Disili reo LY GOo le

272쪽

De Sacrificio Missae in genere. 2 3 9

omittendo ubi habetur Hodie, cum Praefatione propria,si eam habeat, tametae Gloria in excelsis, & Credo. Si celebretur Missa votiva de Assumption aB. Virginis, vel de S. Agatha, in Introitu Gaudeamus, ubi habetur Die esum ce

De tempore, Δ festis mobilibus Misse votivae non ceIebrantur. De Passione , Spiritu Sancto, Sancta Trinitate, ac Sacratissimo Sacraniento Corporis Christi, non quae eo tempore habentur, sed voti irae secundi generis assignatae dici debent. a Secundi generis Missae votiuat ssit, quae habentur in Missali Romano sin gulis ciebus per hebdcmadam assignatς,& si, ni odio, videlicet, Feria II. de Sanctissima Triuitate, Feria III. ce Angelis, Feria IV. de Apostolis, Feria V. de is

ritu Sacto, vel de banctissin o Sacramen.

to , FeriaVl. de Cruce, vel de Passione, Sabbato de B. Virgine,quae idcirco votibua dicitur, quia totum ossicium Sabbati extra ordinem ossicii, in Kalendatio designatum ex voto EccIesia dicitur.3 Huiusmodi aut m octo Missae secundi generis dici possunt loco Missae

Principalis, atque Conventualis in diebus insta hebdomadam assignatis, exceptis duplicibus , & tempore aduentus, Quadragesimae, & Feriis quatuor Temporum, Rogationum, & Vigiliarum , ct nisi resumenda sit Missa Dominicae prs- cedentis. In aliis autem diebus non assignatis eςdem Missae votiuae secundi odidinis dici poterunt pro deuotione Sacerdotis, dummodo non sit dies Dominica , vel duplex, & intercedat rationabilis causa; non tamen dicuntur his di bus non assignatis Ioco Missae principalis, vel Conventualis. 4 Tertii generis Missae votivae sunt tredecim, quae habentur in fine Missalis Romani, videlicet, I. Pro eligendo Sssimo Pontifice. II. In die Creationis, & oronationis Papae, IlI. In AnniuePsario Creationis, di secrationis Epi-

Rubri

par. Mis. I

scopi, IV. Ad tollendum Schisma, vel

pro quacunque Ecclesiae necassitate P. V. Pro quacumque necessitate, VI. Pro remissione Peceatorum. VII. Contra Paganos. VIII. Tempore Belli. IX. Pro Pace. X. Pro vitanda mortalitate . XI. Pro Infirmis. XII. Pro Perestri. nantibus.XIII. Pro Sponso,& Spoma.s Harum prima,secunda,tertia,& vltima dicuntur votivae, quia non sunt de die, non tamen dici possunt quocunque tempore, sed prima Sede vacante tantum, secunda,& tertia in Anniuersaria cie creationis Pa ,vel Episcopi tantum; ultima in benedictione nuptiarum, prima,secunda, & tcrtia qualibet die etiam Dominici,ae duplici dici potest; ultima pariter qualibet die,excepta Dominica.

Nouem vero, quae remanent, qualibet

die dici possunt, exceptis diebus Dominicis,& duplicibus. Insuper prima dicitur in paramentis rubeis it secunda,lertia, & vltima in paramentis albis, reliquae nouem tu paramentis violaceis. 6 In omnibus Missis votivis celebrantis paramenta erunt conuenientia

Missis, quae dicuntur iuxta designatione factam in Missali Romano; Altaris vero

paramenta erunt conuenientia ossicio, quod celebratur , nisi sorte Missa votiva sit pro re graui,&publica Ecclesiae eaus eaque solemniter celebretur; na tunc' etiam Altaris paramenta cum Missa conluenire debent. 7 Misis votiuς semper,cum ossicium non est duplex,dici poterunt,quo regraui tamen , ves publica Feclesiς causa , Missa solemnis quocumque die,etia Dominico,ac duplici dici poterit,non tamε in maioribus solemnitatibus. 8 Huiusmodi Missse votius, ait rubrica,ne passim dicantur ubi pio ac Religiosos viros monere oportet,magis gratam suturam Deo pietatem Ecclesiastico ritui congruam, ut puta, quς ab Ec-ciesia dilecti Sponsa,quam Sponius maxime diligit,ordinata, cuius dispeciosos gressus miratur,in eisque delactatur; hos i II. 13, ego

Pete. de l

273쪽

26O Ρraxis caeremon. Lib. II. SecLVI.

ego dico Ecclesiasticos progressus, iuxta I clesia B.Virginis dicatis celebretur: Sab- dies,& tempora ab Ecclesia ordinatata; batis velo Aduentiis, nisi occurrant Vi- ac propterea si cum Ossicio Missa conue- gilia,vel quatuor Tempora, dici debet, Vniens fuerit, acceptabile munus ipsi Deo quia talis Missa a Rubrica est assignata

offeretur. ita declaravit Congregatio Sacrorum. 9 Nec praetereundum , quod additi Rituum sub die is. Maij rasor. Et ita Rubrica non nisi rationabili de cau- Romς seruatur prςcipue in Patriarchali iubri deliaὶ nam si quis, ut cito ex se expediat, Ecclesia b. Maris Maioris. h. , I lvel simili aliqua leui occasione permo- I3 Missa votiva Beatae Mariae Virgi.

ibi. io. tus Missam currentem in votivam mu Lnis in omnibus Sabbatis non impeditisine Miss.

taret , viique contra Rubricam face ossicio, seu festo nouem lectionum , vel ret. seria priuilegiata,videlicet Vigilia, qua-I 'to Cum Rubrica dicat, quod huius- tuor Temporum, & Quadragesimae , vel modi Missς votivae dici non possunt, ossicio alicuius Dominicae, qus sum quando ossicium est duplex, vel dies sit, dicitur secundum varietatem tem. Dominicus, multo minus dici poterunt porum, prout in fine Missalis habe.

iv. . t in diebus privilegiatis, puta in Vigilia Ltur. Natiuitatis Domini, & Pentecostes, in I Vbi ex populi pietate, ac lauda L. i. i. t sta octauas Epiphaniς,Paschso Penteibili consuetudine celebratur aliqua vo.

fol. costes, in Feria IV. Cinerum, di maiori stiva festiuitas Beatς Maric Virginis, viri, o 'hebdomada, quibus diebus duplex oc-lputa Sanctae Mariae de Victoria , Sanctae glos. . currens transfertur. Et si ex institutionesMariae de Catmelo, & si quae sunt aliaerii 3'. Capellaniae , vel alio titulo Sacerdos te Isimiles sisti uitates , ut populi pietati, i neatur huiusmodi Missas votivas cele- qui ob venerationem Beatae Virginis in braret,satisfacit dicendo Missam de San lEcclesias frequens concurrit, fatisfiat;

to,vel seria occurrenti, nam in eo casu dici poterit Missa votiva B.Virginis,quae Ecclcsia disponit,& corrigit intentionem tunc temporis est assignata, cum vn eius, qui tales Missas ordinauit, ct fru-ltantum Oratione,& Gloria, Credo,de P ctuosior erit deuotionis assectus, si suolsatione Beata Virginis, in qua dicatur Eιl rit ordinatus . te infestiuitate Beata Maria, de c. Si vero

i ii in Missis votivis priuatis, excep4non solemniter celebretur, tunc dici pol tis assignatis in Rubrica , nunquam diaterit Missa votiva assignata eo tem- ό citur Gloria in excelm, etiam si dican- pore ne sine Gloria, & Credo,dicentur. tur in diebus sistis, vel infra octauas,aut que in ea more solito plures oratio. XiIl. . t tempore Paschali; si tamen solemniter nes, quarum secunda erit de ossicio curi pro re graui, vel publica Ecclesiς causa renti. nube. . Missa votiva dicatur, tunc una tantum a s Cum diebus Quadragesimae, Vi-lR-.ge- η - Μiss. Oratio dicetur cum Glorsa , ct Cre o. giliarum, ac quatuor temporum dicun-lzu. μIn reliquis vero omnibus semper plures tur Missae votivae , fiat quidem Comme- Orationes dici debent, quarum secun moratio striae, eius tamen Euangelium da semper erit eius , de quo fit Osti- non legatur in fine, prout in emen siticium , cum aliorum etiam Sancto . Missalis Rubricis est adnotatum. Tem-rum occurrentium Commemorationispore Passionis Missς votius si dicantur, debus. dicatur in ipsis Psalm. Iudica me Deus, i a In Missis votivis B.Vliginis , ex- & in Introitu, & Psalm. Lavabo, dica-iro. cepta ea,quae iuxta Missalis Rubricas di-Ltur '. Glisia Patνi equς tamen in Missa citur babbato, nunquam dicitur Gloria de Passione, quia censetur de tempore, gloss x. lin V, etiam si in Altari, vel Ec. ne dicantur. par MI,

274쪽

De Sacnficio Missae in genere. 2 l

De Missis pro defunctis. Cap. V.

et Misit pro defunctis quous diebus di

eantur.

a Prima uisa quanda dicenda. 3 ordo Misa pro Papa defuncto. Pro Episcopo.s P a Sacerdote. 6 Pro Carrinali quomodo celebrandum.

7 Nomen defuncti quando in Orationibus prUerri debeat. 8 Vna oratis , O Sequentia quando di.

eantur .

9 Mifano absente dinuncto eum relebratur, qua Oratio diei debeat. io Missa direnda prima die mensis non impedita. Ir Misa pro defunctis,-I Oratio dicenda feria secunda eum*; hebdomada

ia Obseruanda in Miseis pro defunctis . 1 TN Dominicis, & Duplicibus no di- Icunt ut Missς pto desunctis, S mω- id minus seria I v. Cinetu, Maiori hebdomada,Vigilia Natiuitatis Domini,& Pε- recolles,n ec infraoctauasEpiphanis,Pa. stas, & Pentecostes; ratione tamen exe-

uiaru dici potest in die obitus, &depotionis Misit solemnis, nisi sorte sesthii. lassit ex solenioribus, na tuensi dicitur. a Prima Missa dicitur in die Comemorationis omniu defunctoru,& in die obitus,& Anniuersarii Papς,& Episcopi,mutatis orationibus, prout in . fissali, quς nunquam variatur,etiam si dicatur die tertia, vel septima,vel trigesima. 3 Pro Papa in die ooitus,& Anni uersatij dicitur prima Missa, de oratio

Deus,qui intersummos Sacerdotes fama. Ium ttiuαι N ptout in Missalii'& si pro pluribus celebretur, oratio dicatur in numero plurali.

4 Pro Episcopo desuncto dicitur pti

ma Missa, & oratio erit, Deus, qui inter Apostolicos sacerdotes famulum tuum N.

3 Pto Sacerdote defuncto dici etiam poterit prima Missa, maxime si solemni.

ter celebrentur exequie sidetur enim

satis consorme Rubr. Missalis,licet no ita expresse ut de Episcopo Ioquatur, utraque tamen Missa sine errore dici poterit,cu expressum habeatur, in Missis defunctorum Epistolam, & Euangelium in una

Missa assignatum dici posse in alijs Missis;

oratio vero erit, Deus qui intre Apostois.l ωι Sacerdotesfamulum tuum N.Saraiam. tali fecisi dignitate vigere. Cum autε di-l citur tantum oratio pro defuncto Sace dote , dici poterit oratio secundo locol in Missali assignata,Prassa quaesumus Domine, & omnino siue in die obitus, siue

in die anniuersaria pro Sacerdote celebretur,non quidem oratio,quae eo loco habetur,sed propria,siciit & pro Pap. , Episcopo,& Cardinali diei debet . 6 Cum celebratur pro Cardina Itoportet aduertere,si sit Episcopus, Pte- jsbyter, vel Diaconus Cardinalis nam, pro Episcopo dicitur oratio, Deus, qui inter Amsolicos Sacerdotes famulum tuum N. Episcopum Cardinatem Ponti cali fecisti digniιate vigere . Si fuerit Presbyter Cardinalis , dicitur prim Missa,& oratio erit, Deus qui inter lo- Mocos Sacerdotes famulum ιuum Ν. Pre-UTIercm cardinalem Sacerdotali fecisti dignitate vigere: quod si fuerit alic ius Ecclesiae Episcopus consecratus dicitur Ponti ali scisi dignitate vigere, M. Pro Diacono Cardinali dicitur pari. ter prima Missa,& Oratio erit Inclina Domine aurem tuam ad preces nos 1, qui bus misericordiam tua supplices depreca. mur , ut animam famuli tuι N. Diaconi

Carinalis,quam de hoc saeculo,oc. 7 In die obitus cuiuslibet desuncti,&semper cum in Missali, vel Breuiario habetur nota N. apponi debet nomen defuncti. 8 In die obitus tertia, septima,& tri. gesima, ac pariter in Anniuersario De. functi dicitur una tantum oratio cum Sequentia, quae semper, quandocum. que in Missa una tantum Oratio est assignata,dicenda erit.

275쪽

2 et praxis caeremon. Lib II. Seci. VII.

ς Cli dicitur Missa in obitu alicuius absentis, dicitur quidem, ut in die depositionis,ci una tantu oratione,quς erit asesignata pro diebusTertia, Septima,& Trigesima, diceturq; Cuius densitionis diem comemoramus,dec. & hoc quidε quando pro Obitu celebratur,na alias dici debet iMissa communis eum oratione Inclina, vel nasumus,vel si sit Sacerdos dicatur propria in Missali assignata. Io Prima die cuiusq;mensis non impedita,exceptis Ad Letu,Quadragesima,&tepore Paschali, post Primam dici debet Missa Principalis pro desunctis, quae eritcsi munis cu tribus ibi assignatis oratio. nibus, nec tunc dicetur Sequentia ,'reli, quae vero Missa priuata erunt de die cuCommemoratione generali pro desunctis, pro qua dicetur oratio Fidelium,qus semper dici debet penultimo loco.

ri Fetia secuda cuiusq; hebdomads exceptis Quadragesima,& tempore Paschali,&quadocumq; Oificiu est duplex, luel semiduplex potest dici Missa Princi. . palis pro defunctis,& in Missis priuatis deldie fit Con emoratio pro defunctis, prolqua penultimo loco dicetu t Oro Fideli iaciti In huiusmodi Missis, quς prode-lsunctis dicuntur, in primis semper utendum est colore nigro. In principio Miss ad Constitionem non dicitur Psalm. Iudiea me Deus, sed tantum Antiph. Introibo ad Altare Dei, postqua immediate dicitur P. Adiutorium, Sec. Ad Introitu celebrans non signat se, sed manu dextera extensa facit signum crucis super tibi u , quasi aliquem benedicens; Ad Euangelium no dicitur Iube Domine benedicere, neq; mus t in corde meo,&c. Post Euan gelium Sacerdos librum non osculatur neq; dicit Per E gelica dicta. Adoiset tortu non benedicitur aqua infundenda in Calice. Cu lauat manus celcbrans ad Psal. Lavabo, prout in emendato Misi alii est additum , non dicit Gloria Patri. Ad l nus Dei Sacerdos loco Miserere nobis ldicit Dona eis requiem, di loco Dona n l pae' dicit Dona eis requi emp/ιeνniat statq; inctis manib.& non oculit pectus, ut in emendati Missalis Rubricis additur. Ante c6munionem non dicitur prima , oratio : Domine Iesu Christe, qui dixisti Apinuis tuis, &c. neq; pax datur. In fine dicitur Requiescant inpaee, semper in numero plurali, etiamsi pro uno celebretur.

Didio Placeat,&c. In emendati Missalis Rubr. additurm osculato Altari dicitur In principio, dic. ut in alijs Missis.

De pracedentibus Sareficiam Misae. De modo , quo Sacerdos celebraturus praeparati debet. Cap. I.

1 cordis interiis praeparatio necessaria. a Precta dicenda ante celebrationem. 3 auideirea Mifale agendum. caim quata puritate,ac politia aptasis 3 VIus duplicis Palla commendatur. 6 Buna corporalium qua hi edi quom o adb benda. celebraturi calceati aeeedant. 8 Supra rotaeuum, vel superpelliceu quia

nam induendi.

9 β uanam paramenta sint osculanda. IO Cirgulum pro Sacerdοιιbus . Praelatorum Cingulo diuersum. II Manipulus quomodo aptandus. I a Stola ctim casula quomori aptanda. a 3 Sacerdos indutus ab omni locutione M.

t ommuni Sanctorum Patisi con- .sensu, dii de sacro mysterio D

minici corporis agitur, quilibet impara tus accedere prohibetur; non enim talia nisi manibus innocem si, se mundo corde tractari debent,na,vt ait Chrysostomus; Sic Sacerdos sit purus, ac si in caelisco, Iocatus inter cςlestes cosisteret virtutes. Primumitaq; iuxta Apostolum,probare seipsum debet Sacerdos , piaeuia Sacra mentali cofessione,ait Conc.Trid.si cul. pat sibi sit conscius, ut probatus, ac p

276쪽

De praecedentibus Missae Sacrificium. 2 43

rus ad coelestem mensam accedens, v

tiores Diuinae gratiae stinus excipiat. a Recitatis deinde Horariis precibus, Li sa , ut ait Rubr. Matutino,& in nouissi sime emendato Missali additur cum Laudibus orationi a Iiquantisper vacare dobet ,omnia interiora excit ado,ut dent Io-P.Bern. csi Creatori; sic. n.S. Bern. inteliones,cogitationes,voluntates, affectiones,& om.

nia interiora vocabat dic εs. Venite ascε. damus ad monte, ubi Dsis videt,di vide. tur:additis insuperorationibus in Missali assignatis,de quibus preceptu non habemus,sed tantu consiliu satis proficust, cuilli quinq; Psal. in Missali ab Ecclesia ot

dinati Wna cum Versibus, & Orationibus sequentibus,iuxta Innocentium III. quς. dam contineant, quς mysterio, quod celebratur, satis congruunt,ad cordis pariter,& corporis puritatem impetrandam

a Vetu quia remonialia,de quibus

agimus suppositis interioribus acl exte. riora ordinatur, ad ipsa exterius exequε-

da intendetest in primis Sacristia ingressus Sacerdos celebraturus, Missale accipies Missa perquirat,perlegat , ac signacula ordinet,& si aliqua ex Orationibus h.''dii secretis,sive postcomunione concurvii a m aduertat,ex comunt,iuxta Rubr. cualia mutet,ne eius inaduertetia postmodum publice error comittatur: Quatuor

itaque circa Missale peragi debet, primo accipiendum Missale,secundo Missa i , iipso perquirenda, tertio legenda; quarto

signacula disponenda .

Disposito Missati,antequa Calicem

manibus,& non prius,Calice aptabit,ap ponedo Linteolum, seu Purificatorium, quod, ut in emendati Missalis Rubr.addi tur sit mundu no enim deterioris conditionis esse debet mensa Dni c6munt,atq; usuali mesa,nee decet eu,qui in terras ve ἱnies in purissimis intemerat; virginis visceribus susceptus est,& hinc recedes inmada Syndone inuolui voluit, linteis nomundis in sacro Altari si scipiatuticia igitur msida requirit,corda, manus,& lintea. ls Hostia integra,immaculata,&a fragmentis purgata, modo sup prςscripto,apponi debet, parua Palla linea contecta rQuo Ioco,quia no omnes huiusmodi Pal. lae usum a Nostris adhibitu ςqυε percipiunt,scire oportet .Rom Ecclesia omnia magistram ad maiorem c6moditatem, ut notat Duramus, antiquom m ritiis peri- ltissimus, Palla induxisse,quae licet a C - potali distincta videatur,nihilominus ni-llhil aliud est, quam Corporale coplicatal

ex eade constans materia, eodemqἰ m do benedictum, sicut de altera Palla,quanos adhibemus: antiquitus namq; unum tantiim Corporale erat in vis,quo sacra Hostia inuoluebatur,& Calix tegebatur, qui mos, ve id e Duramus affirmat, apud Gallos,atq; etiam Patres Carthusianos, qui inde sumpserunt originc, adhuc reti. netur. Nostra vero Congr. quς Romana' est,inde primu exorta,quae& Rom.Eccl. iPr latos primos habuit parentes, Roma-la

nos, patrios videlicet, rei nens mores,in

sacris praecipue ritibus,Clem.VII .auctoritate , qui & primum confirmauit inst tutum,insuper & plura coacessit,io. Petro Carata duce,qui postea ad Pontificatus apicem euectus Paulus IV.dicius est, sacrorum emendationi, cum ante Cocilium in recitandis Diuinis Oificiis, ae Missae Sacrificio celebrando , plures irrepsissent corruptelae, quam diligenter

operam nauauit, quam recte celebrandi

formam Pius v. ut in sua Constitutio-lcne testatur, uniuersali Ecclesiae seruan-lIdam tradidit, adhibitis etiam ad operist. persectionem coadiutoribus iisdem Pa latribus, qui tunc teporis superstites eratis singulat iter & alia a praescriptis non alte.

na, sed satis congrua Superiorum aucto. ritate apud nos remanserunt, praecipuEad celebratium commoditatem alterius Pallae usum, quem Nostri retinuerunt,& adhuc tenent,idem Pius v. commen-l: dauit, sicut & Succetares probarunt;lp

ipse quoque prςsens Romanus Pon Vexi:

277쪽

1 ne senserunt,atque erudith etiam extra Jquibus no licet uti Rochetto,& cuAbba. : Vrbem,& Italia de ipsis set ipserunt,huncites Religiosors ordinu inter Pislatos R Pallς usum, iuxta nostram consuetudi-lgulares conumeretur,utiq;& ipsi, duce. nem, commendant. lebi ardiu pra superpelliceu sacris vestibus i 6 Subdens Rubrica,ut supera elo po-lindui debet. Assumpti ex Canonicis Reis

natur Bursa coloris paramentorum,intusigularibus utuntur rochetto,sicut & Prae-

habens Corporale plicatum,occasionemilati ex qualibet Cleric. Regul.C6grega. praebet adnotandi hoc loco, quod talisitione assumpti Sacerdotes vero horii or-bursa fuit inducta , primo ut decenter inldinu supra super Ilice si indui debent, si ea Ccrporalia seruentur: secundo quodlcut& Sacerdotes Sqculares;no enim visi debet esse coloris alior si paramentorum itur habitu ab aliis Clericis distincto . R. tertio,quod ita aptari debet,ut Corpora- perpelliceum autem no necessario adhi-lia intus contineantur ac propterea salielberi debet, sed decet, maxime in maiori ex una parte erit aperta,&si ad maioremibus Ecclesiis, ubi commode haberi po-c6moditatem,ut aliqui induxeriit,undiq; test, ut illo Sacerdotes viantur. fuerit aperta, non improbamus; quarto 9 Cu Amictsi in medio osculatur,in no- Rom. Eccl. peritotu Consilio habemus,2 i ua Rubr.additur,ubi est crux,na illa tantuubi plures immediate unus post altu cete . paramenta oscuIari debent,in quibus est brant,nsi est necesse,ut Corporalia intra i crux,& ideo oscuIamur Amitia,Stola,at.

bursa reponantur, decentius rame, intratque Manipulu, ni hqc signo crucis insi- Bursa seper si apponantur,coseruari poJgniri debet; reliqua parameta neq; signuliter ut,& prsscripta seruantur quinio boc crucis habere,neq; osculari debet:adsin. loco notando,quod S.Carolus suae . red.lgula tame orationes as natae dicantur. l Ecclesis pr scripsit ne sudariolum supra Io Cingulu Zona ab innoc. III. appel- i- lburia apponatur, sed tantuquς a Rubri'Iatu ex candido lino confectu,longitudica expresse prsscripta sunt,adhibeantur. nis circiter cubitor si septe cu suis floscu-ii 7 Calceatus ite debet esse celebraturusilis in exiremitatibus eiusde materiae talia iuxta illud Apost.calceati pedes in prςpa-lter aptetur, ut eius extremitatibus utraq; rationε Euang. pacis, ac propterea dumiStois pars hinc inde ipsi Cingulo colun dicit Rubr.quod accedat calceatis pedi-lgatur,ac propterea simplex pro Sacerdo bu aduertere debent Religiosi discalcea-ltibus,qui Stola trusuersa visitur, esse de-ti,quod celebraturi calceos omnino adhi- ibet; pro Episcopis vero, & alijs Prs latis, bere debet;ad ipsos . n. spcciat hi c obsese i qui cruce pectorali utuntur, ex utroque uatio,sicut& subsequetia verba de veste, latere habebit succinctorium,seu succin-qus falce talos pedum attingere debet,ad j gulum, quo Stola tecti hinc inde defiues

S culares spectat Clericos, qui ex abusulCingulo connectatur. multoties breuioribus utuntur vestibus. II Manipulus iuxta Rubricam , bra. 8 D si dicit Rubr. quod Sacerdos induitlchio imponi debet, ac propterea cauen-se,si sit Pr Iatus S cularis supra Rochet idum, ne supra cubitum protrahatur. tum, vel Praelatus Regularis vel alius Sa- I a Stola circa collum ita accommo-cerdos Sqcularis supra superpelliceum,sildari debet, ut a superposita Casula tega-c simode haberi possint,alioquin suprave itur, omnes enim qui de Eccles ritibus stes csimunes;nominePrςlati intelliguturiscripserunt, Casulam super omnia alia Epi,Arcbi episcopi,Prothonotarit,Cano- indumenta collocandam dixerunt, ita ut nici, di omnino omnes, quibus uti licet cςtera insta ipsam posita no appareant; Rochettomomine veto Prςlati Regulatis dicebatur enim Casula, quasi parua Ca intelliguntur Epi, & alii, etia Card ex iblia, & antiquitus amplissimo circuitu to-Ioi u ordinu Congregationibus assupti,itu corpus undiq; tegebatia lateribus vero i

278쪽

De praecedentibus Missae Sacrificium. et As

Sacerdotes brachia eleuantes in anterio. eleuata voce,& secreto;ide tame est cIa. rem, ac posteriorem partem diuidebant, ra,conuenieti,&intelligibili voce,videIi' ad denotandum, ut ait Innocentius III. cet voce tali, ut ab omnibus circummitii. duo charitatis brachia ad Deum, & pro-sbus percipi possit, alta voce utitur Caere. ximum extensa,ac propterea nostrae CG moniale pro his,quet in ossicio,vel Missa . gregationis Patres Sacrorum Rituum o, cantari debent: mediocii voce, submissa seruantissimi Stolam ita adaptant,ac vidi' voce,& aliquantulum es ata voce prota ipsi Cingulo a posteriori firmant, ut eodem accipienda sunt, idest ut no inter nullo modo supra Casulam elevari pos dentes dicatur,nec rursus alte,sed talitersit,quod etiam a Romano Pontifice, S ut a ministris,& aliquibus tantum ex cir. Praelatis omnibus Obseruatur. Quaprop- cumstatibus percipi possit,cu aliquali tater aduertat Sacrorum Rituum studi in men disserentia, ut explicabimus; quod sus,quod dum Pontificaliter celebratur, vero secreto dicendum est,ita a Sacerdosupra biolam imponuntur alia paramen- te intra se recitari debet,vidistinia qui. ta, puta Tunicella, Dalmatica, di Casula,Ldem, ac labiorum motu proferatur, non nec unquam Stola debet apparere ἐnon tamen a circumstantibus intelligatur. enim est ornatus Colli, sed potius est ve a Legens igitur Missam Sacerdos,cIastis inferior equodda vestimeti genus .Pra,& intelligibili voce, expedite,atq, di 13 Sacerdos sacris indutus vestibus in stincte ad puncta morulam aliquam,bre- Sacristia expectans,cu Christi Dni perso-Luem tamen interponat,non nimis tardE, nam mystico illo habitu ornatus repre- nec celeri cursu ed mediocritate in om- sentet,ab omni colloquio abstinear, atq; nibus seruet, maxime vero pietati stu- eum silentio deuotus meditationi, di deat,omnem prorsus assectatione, ac le- orationi vacet. uitatem euitans, ne minimum quiderm.

p. II.r toni ae modi in legenda Missa iam legat, voce quidem nec omnino de.Ρ

obseruandi. pressa,neque admodum eleuata, vel cla- a Mi a quomodo legenda . morosa,sed graui,ac decora, prout tan-3 auanam alta, ct clara voee Hei de tum decet mysterium.

l bearii. 3 Clara,& intelligibili voce dicunturi Obseruanda eum pluines in eadem Eesin Missis priuatis Antiphona cum Psal IRub.π-cleia celebrant. mo,& Consessio cli sequentibusVersibus Di 'fs Mediocri voce dieenda. usq; ad oratione Aufer, & Oramur te Do-6 ABquantulum eis ta υue dicenda . mine,&c.qus secreto dici debet:dicuntur 7 Memoriter quaenam scire debeaι Sacem postmodum pariter clara voce Imrvitus, dos . Drie eleMon, Gloria in excelsis, Dominus

1 Voniam pia mater Ecclesia inter vobisco, Flectamusgenua,& Leuate, Orm E alios huius sacrosancti Sacrificii tiriveI Orationes, istola Gymaeuale, Verstitns instituit,ut quaedam elatiori voce, Tractus,Sequetia, angeliis, edo,offer quaeda vero submissa proferantur; idcir-Lιomu,Pra ιio, Per omnia cula, facul co attendat Sacerdos, quς clara, quatuELria,Pater novier, Pax Domini, Agnur Dei, submissa voce sint pronuncianda; ubi eu comuniλον aiio,vel Orationes post Comumonendum puto,quod licet ex Rubricis nionem, de inferiis Quadragesimς Humi- Missatis,ae Caeremonialis plures sorte to- Iiate capita vesνa Deo, Ite missa est, vel ni innuantur, nimirum clara voce,conu LBenedicamus mo, seu Requiescanι inpanieli, vel intelligibili voce,alta voce, in Lee. Bened iis, di Euangelium S.Ioannis,diocti voce,submissa voce,aliquantulum aliud Euangelium .

279쪽

et 66 Raxis caeremon. Lib. II. Seci. VII.

4 In his,quq clara voce dicuntur, obseruare oportet, cum plures in angustiori Ecclesia Sacerdotes proximo Ioco celebrant, ut voce ita moderare studeant, ne inuicem turbentur maxime vero decet, ut in hoc inferior Superiori cedens ob eius reuerentiam humiliori tono Iegenda modificet. s Mediocri voce dieitur finis Praefationis,videlicet cum dicitur Sanctus,vno tantum tono deprimendo vocem . 6 Aliquantulum eleuata voce dicuntur inter secreta aliquae parriculae , vel sunt Orate Fratres , Nobis quoque ccatoribus , & Domine non sum dignus, quae tantum verba clara voce dici debent,re.

liqua vero,quq sequuntur, secreto prosequi oportet. 7 Semper omnia ex libro, vel tabe Ita secretorum legi debent,exceptis aliquibus, quae memoriter sunt dicenda, cui usmodi sunt,o sessis,cum Psalmo, de Versibus ante Missam, ratio, Aufer ἀ nobιs, S Oramus te Domine in principio Missae,

Munda cor meam, Itile Domne benedice. re, Dom/nMIID in corde meo, erc. Ante

Euangelium ἔριν Euangeliea dicta,&e. Post Euangelium, Deus, 3 humanasubstantsa; cum vinum. di aquam infunditi in calicem ; Moabo inter innocentes, &c., in lotione manuum; d retribuam Do mino, In asiumptiosi e sanguinis; a a lore Ium simus,dec. de Corpus tuum Domilne,quia sumsi, Cum ablutionem sumit, . & quςdam alia verba , quς infra actioi nem dici debent.

et Signum Crucis inter Apostolisas tradi. riones primum Deum obnnet. a Modus, ac tempus formandi ignum crucis, eu e signat Sacerdos.

3 Modus gnandi librum. Asia super Altare quomodo gna ia. 3 5gnum crucis iuper oblata, quomodo

formandum.1 Ignum Crucis, quod ex antiqua

o traditione teste Dionysio omni

bus Sacramentis adhibetur, primum locum,ut adnotauit Basilius, a quo Augu-l stinus accepit, inter omnes Apostolicas traditiones obtinet, cuius praecipua vir tus in Ecclesiae mysteriis, ac Sacramentis, ut ait Cyprianus, elucet ψ ac propterea Sacrosanctum Missae mysterium celebraturus Sacerdos ab hoc signo initium rite sumit. 1 Cum se signat Sacerdos, sinistram insta pectus teneat,dextera vero eius di. gitis iunetis, de extensis a fronte ad pe eius, & ab humero sinistro ad dexterum palma dexters manus ad se conuersa signum Crucis sormabit; signat autem

se ipsim cum dicit tIn nomine Patris,dec. de Ariutorium nosertim,dec. Legens principi uin Introitus, non autem cum repetitur; in fine Hymni Glo ia memel s,dcc. dicens , In Gloria Dei Paιris Amt a. in fine Symboli,cum dicit, Eι υitam ves. iuri saeuo Ameriais . In fine Praefationis, cum proseri Benedictus, qui venit in nomine Domini Osanna in excelsis ἰ ct in Canone ad illa verba omni benedictione coelesιi,di gyatia repleamuμe Similiter in eodem Canone dicto a ministro, Sed libera nos . malo. Signat se e et modo cum patena subdens, Da propitius pacem, dcc.

3 Ad Euangelium dicens Initium, vel Sequentia Sancti Euangeli= signat l,

brum, de se ipsum, cum signat librum , sinistram tenens super Altare ipsum signat pollice dexters, mox tenendo sinis ita infra pectus se signat pariter pollice dexters in fronte,ore,& pisore . Aduer, tendo,quod postquam se ipsum signaue. rit Sacerdos,statim manus iunger, quod semper obseruari oportet. Benedicens alia,cum est ad Altare, ponit sinistram suμr Altare,& dextera, omnibus eius digitis iunctis, de extensis paruum digitum vertendo e , cui ben dicit , Armat signum Crucis.

s Dum signum Clucis super oblata,

ancto.

280쪽

De praecedentibus Missae Sacrificium. a 4

Vel alia benedicenda semat, caueat, ne quasi quatuor puncta formans crucem designet, neque manum,aut illius digi. tos inflectat, sed semper extensam ma. num, eiusq; digitos omnes tenendo duas squales lineas, alteram quidem rectam,

alteram vero transuersam, quae per m

dium rectam Iineam prius lignatam in. tersecet, distincte formet, aduertens in .super, ne nimis celeriter, sed regulari, atque uniformi motu, quasi calamo lineas designans, omni affectatione semo. ta,manus ipsas ducat,atque deducat .

De Pectoris percussionibus. Cap. IV. x Ritus percutiendi pectus antiqui imus. a Pectoris percussisner quomodo μνι δε-

beant

3 In coUUsione pectus ter percutitur. 4 In elevati ne Sanctif/ι- Zacramemi,

s Post eleuationem quando , quomin: 3 Percutitur aute pectus ter ad con-.4sessionem,cum dicitu. culpa, er mea maxima culpa, celebrans. quidem,cum ipse dicit,& Ministri,quan-;4do ipsi dicunt, non e contra. , In eleuatione Sanctimii Sacta. . menti, Hostiae videIicet, & Calleis circumstantes pectus percutiunt ἰ in Com- inmunione quoque cum celebrans communicaturus dicit ter Domine non sum dignus, tam ipse, qutun altantes ter percutiunt pectus:cum vero aliis Sacramentum ministrans, dicit. Domine non sum dignus, tunc non ipse, sed circumstantes pectus percutiunt.

3 Cum post eleuationem in Canone :dicitur a Sacerdote ; Nobis quoque peccatorιbus, omnes pectus percutiunt,similiter cum dicitur Demiam in Missa,

nisi fuerit pro defunctio quari in LLtanijs: Celebrans vero in Missa dicens , RAgηαι Det, percutit pectus, sinistram tel 'nens super Altare,nec deinde iungit manus, donec tertio dicto Agnus Des, ter quoque pectus percusserit. Coneη. I A iniquissima traditione pectoris De manuum, ae digitorum coniunctio Tolptis, percussione signatur, nequiter ne, disiunctione, & extensione, es h.D. gesta nobis displicere rideo Nicolaus i. nec non conuersione ad Po-

epist. ad Rom.Pontis nos monet, antequam Deus . puIum. Cap. v. seriat, id nos in nobis ipsis feriren ante tue.s .iquam extrema relatio veniat, commissa I Modus iungendi manus . poenitentia digna punire. Sic Publica ia Manus in celebrasione quomodo δεηιnus a longe stans percutiebat pectus suu extendenda . Lutata. dicens : Deus propitius esto ambι peccato- 3 Sacerdos Pluuiali indutus no teneι malas, ri. Qua pectoris perculsione non Ossa nus extensas.

o. .i. Augustinu , sed ipsum nos cor con 36 In Maa quando is celebrante manus eniri in terere significamus, ut a Domino diriga-l extenvi eiungi debeant. 3 stur, qui sanat contritos corde, pro U. In Orationibus quando iungenda, veι. enim est Dominus, idem alibi dicit ἰ his disiungendasset manus.

qui contrito sunt corde P. 6 Di functis manuum cum eleuatione ,

a In omni igitur pectoris percussione Oinclinatione quando fleri opor. semper sinistra infra pectus posita, dex ιeaι. irae digitis simul iunctis, ac clausis pe-I7 Pollices, O indices quando iungantu .

Riti fictus percutiatur; post consecrationem al8 Iunctos tenens pollicem, O Indicem, vero, quando pollex, & ιndex coniunαi quomodo folia verivi, vel aliquid tenemur, tribus tantum reliquis digitis Me piat. quati tur . . 9 Manus quando, er quomodo ιenenda

SEARCH

MENU NAVIGATION