Elementa metaphysicae mathematicum in morem adornatorum ab Antonio Genuensi ..

발행: 1751년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

36a ELEMENTOR. METAPH. transierint Israelitae: id enim narrationi scriptoris alvi ni contrarium est. Nec sine peculiari Dei cura divinum Scriptorem addidit se censeo, Iordanem id temporis ripas praetervectum, ne scilicet quemquam alterum frigida illa Iosephi suspicio incelseret . Similia observare licet in expugnatione Ierichuntis 3. XIII. Sed miracula omnia excedit Solis E ποχη . Hoc enim miraculum fieri non potuisse , nisi a Deo,

qui totum systema mundanum voluntate sua moderatur , vel tironibus Astronomiae perspicuum est . Nec nunc disputo, Sol ne ite terit, an Tellus : ei controversiae hic non eis locus. Id altero , seu Sol , quod veteres putant, seu Tellus , ut recentes Astronomi contendunt, stetit, itim iubes antia esse miraculum . . Miraculum atatem praeitantillimum. Mo us Solis cum motibus alibrum i ystematis planetarii planetis harmoniam facit , ut non possit Sol consistere , quin caeterorum consistat alioquin incredibilis totius systematis perturbatio oratur.

Itaque primum miraculum fuit cohibere planetarum omonium hujus systematis motum. Constat hic motus teminperatione virium centripetarum , & centrifugarum , ut patet: utrumque ergo cohibere nece ite fuit , ac corpora omnia hujus systematis ad primam sui originem revocare . Deinde quum suapte natura nullum corpus amotu ad quietem transire pollit , eadem vi, qua primum mundana corpora ad motum impulsa sunt , iterum impelli oportuit, eademque sapientia utrasque vires temperari, ut harmonice conspirarent. Ita hoc factum mihi par creationi mundanae videtur.

f. XIV. Non sum ignarus quot sunt commenti homines profani ad hoc miraculum diluendum. Grotius ad hunc locum scribit, fieri potuisse , ut post Sosis o casum species ejus in nube lupra hori Eontem extante per repercursum ostenderetur, id est fui se paraelium , ut Physici vocant. In eadem sententia versatur fabulator Praeadam ita Peyrera a . In eandem inclinavit &

382쪽

Cleficus ad Iosue cap. 12. 1υ . Sed prinum Hist riae Sacrae apertum bellum faciunt Auctores e semptor divinus habet: Stetit Sod in medio Coeli , σ mn f sti est occumbere spatio umius diei. Iola. Io. Idemque

dirus es SM, ct una dies fa ita δἰ quasi duo

autem & quidem interdiu, vix quatuor horarum ,-tio perdurant, uti constat ex observationibus Hevelu) Hugenii Cassimi, aliorumque philosophorum et occIdente autem Sole brevius durent necesse est : generantMenim in atmosphaera aerea non procul a Tellure inde constat manifesto , quod vix in . duobus uuamvis parum dissitis, simul non conspiciuntur. Nam Parheliti, inquit Musschembroechius cast, qui Hariemu , anno 17χ4. Februarii 12. visi sunt, nequaquam app ruerunt Ultraiecti , ut & Paraselenae conspectaedae inconspicuae fuere Ultrajecti .Maque vicini Telluri pinguntur pharhelii, ac , proinde statim post occatum solis diluantur necesse est: tantum abest, ut ullo mo do per integrum diem durare possint. De nde Fam .lii, & paras elenae locis, ac temporibus frigidis conlpiciuntur, quum scilicet nubes densitores sunt, & aptae reflectendae solis imagini : at nec locus , qualis en palestina, nec tempus, quod erat messis, idest aestas , hic congruunt . Nec dicatur hinecessisse ' grandinem , qua ad internecionem usque quinque Regum exercitus deletus est: fuit enim grando miraculosi, quod exinde constat, quod nulla in parte exercitum Josuae laetitqui postremum hostium agmen insequebatur. Tum Par- helii , & Paras elenae eodem tempore naturaliter contingere nequeunt , potissimum interdiu et Lunae enim radii imbecilliores sunt quam ut interdiu ita e nubibus reflecti possint, ut Paraselenem faciant, quum tamna ipsa vix radiis directis alto Sole conspiciatur . Ad ex narratione Iosuae constat, Lunam aeque ac Solem

383쪽

eonstitisse . plura alia observari possent, quae brevitatist ratia omitto. Intelligitur hinc naturalium rerum scientiae imperitissimos se prodere, qui ad Parhelios , & Paraselenas confugiunt

f. XU. Sub iudicibus a Iosue ad Samuelem idem in Israelitas perstitit Dei favor , eadem peculiaris cura . Fuere & viri Theopneuili, ω miracula ingentia patrarites , quod in historia Iudicum accurate descriptum est.

In Samuele vero uberior se spiritus propheticus .mam- festavit. Principium ejus revelationum minae fuere in Heli, ac domum ejus I. Reg. 3. II. & seqq. , quae ita omnes completae sunt, ibid. cap. . , ut tum de hac, tum de omnibus Samuelis prophetiis scribatur , o non . cecidit ex omnibus verbis ejus in terram . Ibid. Cap. 3. I9. Claritas spiritus prophetici Samuelis est insignis: sutura contingentia praedicit, tamquam qui facta , aut praesentia/narrat. Minutissimas circumstantias attingit, & quas vix suum contingunt oculi cernant . Legatur cap. Io. libri ejusdem I. Reg. a vers. I. ad T.

Iam sub Davide nobilissimi celebrantur Prophetae, qui in Regum libris memorantur, & ex quorum scriptis ut supra diximus, libri Regum collecti videntur . David ipse omnium celeberrimus extitit Propheta . Eius prophetiae de Messia plures funi, & memorabiles . Totus Psalmus secundus propheticus est , quod Apostoli agnoscunt Act. q. ad Hebr. I. & 3. Nam & persecutionem principum adversus Christum , eiusque doctrinam graphice describit: Mitterunt Reges terrae , oe Priae

pes conmenreunt in unum, adversus Chrisum ejus : & aete nam Messiae generationem: Dominus dixit ad me filius meus es tu, ego hodie genui te et & Regnum eiu in omnes gentes : Posula a me , m dabo tibi gentes in haeredit rem tuam, oe possessionem tuam terminos terrae . Nugas autem agunt, qui Davidi ipsi haec omnia aptare conantur ; est enim cothurnos Herculis, ut dicitur api, re infanti. Sunt ejusdem generis alii plures, ut cIx. ,

in quo Jesu Christi Regnum & Sacerdotium deser, buntur, uti constat ex testificatione Novi Testamenti

Matth.

384쪽

Matth. 22. A E . a. ad Corinth. I. cap. Iue. A d Hebr. I. 5. 7. Io. & Pial m. Lxv m. in quo Christi passio praedicitur , ac quasi narratur facta , cujus versiculos aliquot citantur in novo Testamento Iohann. 2. II. II. 23.

29. AE . I. 2. ZO.

3. XUI. Sed & sub Davide, & Salomone praeclari

plures fuere prophetae, quorum scripta perierunt , uti Nathan, & alii. Ipse Salomon inter Prophetas, adnumerari jure potest, sit prophetae ut dixi , nomine acincipiamus eos omnes,' ad quos verbum Dei factum est . Nam Salomoni sub initium Regni apparuit Dominus per somnium nocte 3. Reg. 3. 3. Quo eodem loco dicitur datum Salomoni cor sapiens , o intestigens , in tan-rum ut nullus ante eum similis fuerit et , nec pos eum furrecturus essset. Id ipsum probant ejus libri, qui inter divinos ab Hebraeis semper sunt habiti. Eius Canticum totum est propheticum , quod Patres accuratissime de monstrarunt . Res es et operis prope infiniti huc omnia conferre. Unum addo , Ethnicis ipsis Scriptoribus celebratissimam fuisse Salomonis Sapientiam. Iosephus is contra Apionem locum insignem profert Dii historiei Phoenicii, ex quo constat enigmata sublimis Sapientiae inter Salomonem, & Hiromum missitata , victore Salomone. Memorat eamdem utriusque Regis contentionem Menander Ephesiius, qui res tum Barbarorum, tum Graecorum Regum perscriplit , cuiusque illustrem l cum idem profert Iosephus, at contractius Theophilus Antiochenus h : eiusdem rei plures alios historicos memorant Tertullianus e & Clemens Alexandrinus M) : ut, quum Auctores isti eo scripserint tempore,quo nondum tot ueteres codices perierant, de re' nullo modo dubitare possint profani homines.

385쪽

366 E LE MENTOR. META Η.. g. XVII. A Salomone ad captivitatem Babylonicam solutam tota illa prophetarum copia , quorum scripta Tecensuimus , ac habemus in Iudaeorum & Christianorum Canone, floruere . Eorum vero prophetiae , quum quae spectant terrenam Civitatem , tum praesertim quae Coelestem , insignes sunt, & illustres, ac tales , ut ex ipsa profana hiltoria earum eventus comprobentur , quod in tua Iudaeorum, vicinarumque nationum hist ria copiose agit, quem saepius citavimus, Humfredus Pri-daux . Affirmare confidenter possumus nunquam alias spiritum propheticum in Gente Hebraea tantum fuisse familiarem , quam toto hoc temporis intervallo. Proisphetiarum paucas exempli loco proferam . Captivitatem Babylonicam omnes serme praedixere, ac excidium utri

usque Regni Samariae, & Iudae, alibi quidem generatim , alibi vero distincte, minutissimas quoque Circum santias designantes, ut qui totam hanc Hebraicae historiae periodum pensicula te examinaverit , ac cum Egyptiorum , Syrorum , Assyriorum , Babiloniorum , Medorum Historiae id temporis fragmentis, quae ex Ethnicis superiunt, contulerit, non possit non manifeste intelligere, quod in divinis libris scriptum est, &nullam nationem habui se Deos , tam apyropinquantes sbi, quam verus Deus Hebraeis , & Deum nulli ait

ri nationi fecisse smiliteri, ac iudicia sua eis manifestasse. Haec tantum historiae Iudaicae periodus refracta rios & contumaces omnes, si serio animum advertant, plene convincere potest.

g. XVIII. Memoremus autem quaedam distinctius. Quum Ieroboam Rex Israel sacrificaret in Altare, quod erexerat in Bethel: Ecce vir Dei idest Propheta) venit de Iuda , exclamavit contra Altare in sermone Domini , ct ait : Altare, altare, haec dicit Dominus I E ce Dius nascetur Domui Daυid . Josas nomine , immolabit super te Sacerdotes Excelsorum , qui nuus in te fura succendunt, ρο ossa hominum super te incendet. 3. Reg. 13. I. & seqq. quod trecentis poli annis completum

est, quum Iosia Rex sapientissimus Iudaeam a veteris

386쪽

superstitionis monumentis repurgavit A. Reg. 23. Quum duo Reges Damasci Resin, & Samariae phare coni rassent adversus Achaet Regem Iudae , Ilaias propheta ,, ad Achaetum mittitur, qui ei diceret, noli timere , α,, cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum sumio,, gantium istorum . . . Haec dicit Dominus Deu' non ,, stabit, & non erit istud, sed caput Syriae Damaicus , di caput Damasci Resin , & adhuc sexaginta & quinque anni & iuesinet Ephraim es e populus. Ita. 7. quod exacte contingit vigesimo secundo anno Regni Manas.

sis Regis Iudae sub Assaradone Assyriae & Babyloniae Rege . Pluribus haec deducit Pridaux α ad M,

num 677. ante Christum. Eversionem Ninivis, quae caput erat imperii Assyrii , tres Prophetae Ionas cap. 3. Nahum cap. a. & a. Sophonia cap. a. I 3. diserte prae dixerant . Quadrag1nta dies eversioni contiit uerat Ionas;

sed est dilata ob poenitentiam a Assyriorum. Nahum ruinas Ninives, figillatim indigitat, deinde concludit v. 7. o reis omnis qui viderit te, resiliet a te , o dicet, Ua- sata est Niniis. Id contingit vigesimonono anno Josiae Regis Iudae, & vigesimo tertio Ciaxaris Regis Medorum . Conjunctis enim armis Astyages filius Claxaris ,& Nabopolatiae Rex Babyloniorum captam Ninivem solo aequarunt , ac Saracum interfecerunt ib) . Str

o . Alexander Polyhili. apud Sincell. d . Eusebius o . Prophetavit autem Nahum. sub Manalse, quod

constat ex perpetua Hebraeorum traditione, ac proinde quinquaginta circiter annis ante Ninives eversionem

praedixit , quo tempore nihil tale suspicari homines possent a Babyloniis, quum utrumque Regnum, Babylonis,& Ninivis sub eodem imperio esset . XIX.

387쪽

f. XII. Sub Ioachim Iosiae filio perditissimo Prin-

ε'pe , Ieremia , oria, Habacuc , Sophonia eversionem Regni Judeae imminentem praedicare coeperunt . H bacuc , & Ieremia addunt Chaldaeos futuros irae dirivi 'ae administros Habacuc t. 6. Ieremia pluries . Sed& eam addit Ieremia circumstantiam e septuaginta annis Iudaeorum captivitatem duraturam Ieremia a 3.

Proseramus Dei verba : Pro eo quod non audisis verba mea, ecce ego mittam, o afumam unisersas regnationes Aquilonis , ait Dominus, Naduchodonosor Regem B Dionis Iemum meum , ct adducam eum super terram inamo super. habitatores eius , o super omnes natione' quae in circuitu illius sunt . . . . erit universa terra haec

in solitudinem , in staporem , ερο servient omnes gen- res istae Regi Bablinis septuaginta annis . Quumque impleti fuerint septuaginta anni , visitabo super Retem B Olonis , o super gentem illam, dicit Dominus, ιniquit

rem eorum , O super . terram Chaldaeorum , ponam illas in solitudines sempiternas . Quae suo omnia tempore plene evenerunt. Haud enim multo post Nabuchodonosor Ierosolymam occupavit , & Regem quidem tributarium reliquit , sed nobiles plurimos cum magno geritis numero Babylonem captivos duxit. Quum vero Ioahim scelestior in diem evaderet, tantum abest ut resipisceret, Prophetasque Jeremiam, &Baruc, quod non desisterent imminentes ruinas praedicere, ad internecionem quaereret , tandem Babyloniorum armis Ierosolymis obsessus anno Regni sui undecimo intersechus est . Iechonias ejus filius quum adhuc Ierosolymorum obsidio ferverem , ereatus Rex , sed paternorum scelerum imitator , catenis onustus Babylonem captivus d Eius est cum magna populi parte. Reliquus poeulus Sedeciam Regem conliituit filium Iosiae. Non is me Ii re ingenio fuit: itaque undecimo eius Regni anno tandem erosolyma, & templum incensa suere, quum minutissima quaeque , quae evenerunt, distinctissime pra dixisset Ieremia. Tunc elapsis septuaginta annis sub Cyro reliquae duae prophetiae partes impletae sunt: Iudaeis . nempe

388쪽

niorum eversum est , omnia subigente Cyro. Qui at, tente totam hanc hi storiam cum prophetiis Ieremiae confert, is nequit non videre, quam stare omnia divino ipiritui pateant; quam illa res distincte per Prophetas

suos praedixerit , ac non totam hanc Prophetarum xiem venerari. Dicam quod sentio: numquam haec ne sacro quodam horrore lego r toto inde commoveor animo dum tempora omnia, temporumque minutissimas quasque res aperta & nuda Deo recolo et nullumque habeo praesentiae divinae inter Hebraeos Prophetas argumentum illustrius idem , & ineluctabilius . . . 13. XX. Iam eadem observari possunt in Danielis prophetia . Eius praedictiones id pecassiaris quoque habent , quod tempora distinctius , quam caeteri Proph tae , designent i Series Monarchiarum, earumque praecipua facta eo ordine. in Danielis prophetia praedicu tur, quo distinctiore Historici coaevi, &qui secuti sunt, numquam narrarunt . Id porphyrius ipse infensissimus Christianis agnovit, uti B. Hieronymus praef. in D nielem adnotavit . Is enim persuadere sibi non potuit praedictiones illas esse , ac non hiilorias gesta um re rum . Quod utcumque absurdum , quoniam Hebraei c narii nostri, ut Tertullianus vocat, a Babylonica captivitate Danielis librum circumgestant; tamen hoc demon' strat , quanta cum claritate, & ditiinctione sutura Pro

phetae huic innotuerint . Elementorum angustiae ' pr hibent me esse longiorem : ac vereor ne paucis his exemplis fastidium longitudinis delicatioribus creaverim . Sadigitur sit ad sontem digitum intendille. Omitto praeterea prophetias quae coelestem tantum Civitatem spe ectant, & quod infinito pene sunt numero, & quod ordine digestae ab Huetio, & a nobis in V. tandem Element

rum Christianae Theologiae libro, si ea studia, a quibus

odia theologica me dudum abalienaverunt , repetere iterum incessat cupido, proserentur. Patet vero hinc, nisi toto coelo aberro, spiritum propheticum perenniter versatum esse inter Hebraeos, ac proinde, ain esse si

389쪽

7o. N ET APR.pidos. qui divinitatem librorum veteris Testamenti Magant , aut refractarios, & contumaces . Prop. XLIL In qua eorum argumentis respondetur , qui veteris Testamenti divinitatem oppugnant. S. I. Quae adversus vetus Testamentum opposuerunt quum veteris Christiani nominis hostes, Celsus , Porphyrius, Faustus, lulianus, tum recentes Deistae, ad duas classes referri possunt . Prima continet argumenta, quae ex eo ducuntur , quod Auctores veteris Testamenti , quaedam narrent , quae cum persectionibus Dei pugnant; ex quo deducunt, eos spiritu Dei pleoos non suisse quum haec scriberent. Id autem sic probare conam

I. Moses Deum inducit sex dierum spatio: Mundum fabricatum esse , & die septimo requievisse, quod est Deo indignum , qui pro sua omnipotentia , operasea in initanti perficit, quippe qui voluntate operatur, non ullis physicis instrumentis ; quae vero voluntate fiunt. omnipotente, in instanti fiunt , ut ne fieri quidem possint successive . II. Scribit. Deum poenituisse, quod hominem fecisset, radium dolore . cordis intrinsecus ; quod Dei praescien . tiae iuxta & immutabilitati adve satur. III. Scribit, Angelo um foeminis concubuisse, & .ginuisse gigantes , quod pugnat cum spirituum natura, qui nec generari, nec generare possunt . iIU. Deum gaudere sacrificiis animantium , & odora- leti odorem suavissimum holocaustorum , quod repugnat

Dei incorporalitati . 'μ' . ,

U. Deum descendisse de Coelo, quod eius immensi.

tali contrarium es UL Deum irasci, & placari, quae iterum evertunt ejus immutabilitatem. VII. Facit Deum omnibus membris humanis, &aD sectibus praeditum.

VIII. In toto Pentateucho nulla fit mentio neqtre immortalitatis animorum , neque alterius vitae, quod Mooscit Augustinus . . , s

390쪽

PAns TER Tra. 373 IX. sententiae, & cogitata, quae lesuntur in rimetateucho non tantum nihil sapiunt mentis divinae, idest sapientissimae, se humiles sunt, & vulgares, quaeque

spiritum humanum Auctoris arguunt. Ex his ita concludunt . Quum Pentateuchus non sit divinus, ne divini quidem erunt alii libri veteris Te- samenti, qui omnes in Pentateucho , velut in communi fundamento, inaedificati sunt . Atque haec lane Irima veteris Testamenti adversariorum argumenta. Taia nempe, quae aut a pravitate mentis oriuntur, aut

ab ignoratione divinarum scripturarum, ita ut iis , qui mediocriter in sanctis scripturis versati sunt, retulisse, sit confutasse. f. II. Ut autem iis omnibus respondeamus, omnium primum observandum est , stilum esse Scripturarum Δ-crarum perpetuum , res divinas humanarum ferum ideis , vocabulis, phrasibus explicare , loqui de Deo eiusque operibus idest humanum in morem, & humana lingua . Eius stili ea est ratio, quod omnis scriptura ad hominis institutionem data est, ut docet Pau-Jus ad Romanos I 3. Ergo ea debet esse talis , .ut ab

hominibus facile intelligatur; quod non fit si Deus ecaeternis suis ideis, non ex humanis, & lingua divida , non lingua filiorum hominum , inquit eleganter Mairmonides, homines alloquatur . Agit igitur Deus cum hominibus , quemadmodum sapientes homines cum ia-fantibus, & idiotis , a quibus ut intelligantur linguam idiotarum loquuntur . Quod si Rhetores monent , ut oratores , qui intelligi possint, similitudinibus utantur ex iis artibus , professione , vita , quibus utuntur ii apud quos loquuntur , par est ut id ipsum cum hominibus efficiat Deus , si quidem ab illis intelligi vult , quod prosecto vult. Itaque praeclare pronuncia Augustinus a) , Sanctae Scripturae non temerarios , σsuperbos accusatores , sed diligentes , o pios lectores dem

o In lib. contra Mimiamtum Manichaeum .

SEARCH

MENU NAVIGATION