Elementa metaphysicae mathematicum in morem adornatorum ab Antonio Genuensi ..

발행: 1751년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

342 , ELEMENTOR. METAPH. telligibiliter sensa mentis suae proponentem , atque exisponentem , cujusmodi revelatio facta fuit Eetechieli ,& Paulo. Quarta species eis quando in somno Ange ius cum homine loquitur, ita ut qui loquentem audit , sciat Angelum esse . Cujusmodi revelationem sibi factam narrat Jacob uxoribus suis Racheli, & Liae, Genes. 3I. IO. Et hic revelationis modus extitit in veteri Testamento frequentissimus & communis fere omnibus Prophetis. Quinta species et quando in somnio ipse Deus apparere videtur, itaut is, cui revelatio fit, intelligat Deum secum loqui. Cuiusmodi reu lationem sibi factam narrat Isaia cap. 6. I. Vidi Dominum sedentem super solium excelsum . Cui similis. eit facta Micheae lib. 3. Reg. 22. I9. 3. XIII. In visione prophetica, quae hominibus vigilantibus obtigit , quatuor species adnotari possunt. Prima species eii, qua revelantur res, aut figurae quaedam etaigmaticae sine ullis verbis; cuiusmodi revelatio fuit Abrahamo fae a Gen. I i5. 9. Sume , inquit Deus,

vaccam triennem , o capram trimem , di arietem annovum trium itirini cm , quoque , ct collimbam c. quorum Symbolorum lentum post somnium divinum demum intellexit Abraham . Secunda species est quando in ipsa visione is , cui visio obtigit , loquentem aliquem audit, sed non videt , uti Abrahamo eveni Die legimus Gen. II. I. Fadius es' sermo Domini ad Abraham per visionem dicens o c. Divinam autem fuisse visionem patet e X vers. I. Tertia species est 'quum loquens sub specie viri apparet , uti eidem Abrahamo Cen. I 8. Quarta tandem quum is , cui fit, videt Anselum secum loquentem , eumque agnoscit esse Ange una. Hebraei, ut diximus, inter prophetas non referunt , sed inter Agiographos , quibus quatuor his speciebus Deus se communicat . Qui certe nisi de vocabulo concertent , perridiculi sunt : substantia enim doni prophetici posita est in manifestatione divinorum Con

siliorum : modi , quibus illa manifestatio fit , nihil de

substantia immutant.

362쪽

divinae revelationis, qui frequentissimi fuere inter Hebraeos, alter quidem antiquissimus per Urim , & Thummim, alter, qui dicitur Bathoi, filia vocis', qui ultimo Reipublicae Hebraicae tempore viguit. De primo pluribus agit ex Protestantibus Spencerus de legibus Hebraeorum ritualibus, inter nostros Calmetus. Sunt qui putant auctoritate Rabbinorum Maimonidis , Bechai, Arbaban elis, aliorumque per Urim, & Thummim intelligi litteras insculptas in lapillis pectoralis Summi Sacerdotis. Pontifex , inquiunt , Maximus stabat ante arcam , & qui veniebat consulendi divini oraculi causa poli eum erat, submissaque voce, ouasi privatas preces funderet, faciam ne, inquiebat , sic, υel sc ρ Tum Pontifex Maximus inspiciebat litteras , quae insculptae erant lapillis pectoralis , & conspirante spiritu prophetico, qui in Pontifice erat, cum modo quo litterae inflatae ac illustratae apparebant , responsum Armabat. Quae opinio verisimilis esse non potest , quando in pectorali non omnes alphabeti Hebraici litterae insculptae erant: in sculptae enim eae erant litterae, quibuς nomina duodecim Tribuum constabant, in quibus desiderabantur quatuor , Chet, Teth, Tetade , Coph. Inepti l si me vero Rabbini, ut huic difficultati obviam eant, addunt nomina Abraham, Isaac , Iacob. Docere enim debent , quum duolecim tantum lapides fuerint in pectorali, quo in loco ea scripta fuerint . Alii vero censuere Urim fuisse instrumentum sinuosum rationali summi Sacerdotis assi xum , unde Deus consultus verba fundebat. In eam sententiam ivit Spencerus, qui duo parva idola Juobus lateribus pectoralis abditas voces Dei reddidisse scribit. Profana eit ea opinio, nec Hebraici cultus simplicita. ti aptari potest. Itaque gravissimis illam rationibus reis fellit Pocock comment. in Oleam cap. 3. V. q. Ego concesserim libenter in Humphredi Pridai sententiam. Is nihil corporati huic rei subesse vult: Deus censet con sultum in dissicillimis Reipublicae temporibus a Sumismo Sacerdote solemnibus vestibus ornato, ex propitia-

363쪽

44 EL EMENTO R. METAPH. torio, quod Areae in si stebat, sua responsa dedisse , quomodo reddebat Mosi . Quumque haec responsa clare redderentur, dicta sunt per Urim ,- &.Thummim . Urim enim lumen sgnificat, Thummim persectionem.

Itaque Septuaginta vertere per Δηλουσιν, καὶ Aληθειαν.

Et identiam , & Veritatem . Confirmat haec Scriptura , quae haec responsa voci Dei tribuit. Res tamen valde intricata, & incerta est. Postremis tandem Reipublicae hebraicae temporibus quum desiissent Prophetae ,

Deus aliquando coelitus emissa voce alloquebatur eOS, quibus suam Voluntatem patefacere volebat . Ea UOX

in scriptis Rabbinorum dicta est Bath-Aol, id est scia vocis . Infimus est is prophetiae gradus. f. XU. In illud nunc accurate inquirendum est , qui sint characteres, quibus veri a falsis Prophetis , qui

Plerumque currebant, nec mittebantur , dignosci possent . Quatuor constituo signa ex quibus ali omnibus, aut parte, veri a falsis discernerentur Prophetae. Prio muS eventus rerum. Quae . enim propheta nomine Dei praedicebat, si constantissime evenirent , scilicet non semel, ac velut casu , sed semper, ea erant indubium argumentum veri Prophetae. Di sertis verbis haec doctrina tradita est Deuteron. 28. 2I. Nam cum praecepit Iet falsum strophetam interficiendum , addit: Quod si tacita cogitatione responderis, quomodo postium interuligere verbum , quod Dominus non es locutus ῆ.Hoc habebis signum : quod in nomine Domini Propheta ille praedixerit , o non evenerit, hoc Dominur non es locutus , sed per rumorem animι sui Pi spheta confinxit. Oppones, etiam falsos Prophetas vere quandoque futura praedicere G ut colligitur ex II. Deuteron. I. a. Respondeo I. non id dici in eo loco, Pseudoprophetas scientiam vera m iuturi habere, aut constanter eorum praedictiones e Ventu comprobari, sed hypothetice , etiamsi evenerit id quod praedixit. Subintelligendam esIe eam conditionalem, aperte Γextus indicat. Il. Respondeo ex eodem

Textu colligi signum alterum quo distinguatur Propheta ille fallus. scilicet Deorum plurium cultus, ad quem

364쪽

Pseudopropheta adhortatur populum : Eamus post Deos alienos. III. Respondeo in toto illo loco hyperbolem esse similem Paulinae illi: Si Angelus de Coelo evange linaverit vobis &c. scilicet quemadmodum αδ-ατον est, Angelum Dei contraria iis docere, quae Christus d cuerat ; ita impossibile Deum per Prophetas salsam

contra sui cultum dochri nam tradere ac eventu prophetiarum , & portentis confirmare . Ac propterea, ut ne

δε ngelo quidem credendum est si contra doctrinam Eavangelicam evangeliret: ita non Prophetae, si adversus unius Dei cultum praedicet, dato etiam per impossibile , quod Angelus Dei id faciat , aut quod Prophetavera praedicat, & portenta edat. f. XVI. Alterum veri Prophetae argumentum esti vis miraculorum . Neque enim vera miracula efficere i potest ni si Deus, ut superius demonstratum est. Atque, hoc potissimum argumento omnes Prophetae Ueteris Testamenti, & Jesus Christus Servator noster , ac Ap i stoli missionem suam confirmabant. Quinimo Moses ,& quidam alii veteres Prophetae non prius se a De mitti credidere, quam miraculis id Deus confirmasset. Vide Exod. 4. Tertium signum est veritas doctrinae . . Si enim Propheta ea docet, quae contraria sunt,aut doctrinae theoreticae , aut practicae religionis unius Dei, is etiam si vera praedicat, & portenta etiam e dat, impostor est. Hoc fgnum colligitur ex loco Deuteron. Iῖ. supra posito . Enim vero pugnat cum Dei immutabilitate, veracitate , sanctitate per Propheta sitos in falsam nos inducere doctrinam . Qui ergo fal sam doctrinam docet pseudopropheta est . Quartum tandem signum est Sanctitas prophetarum : nam quamquam Prophetiae donum non pugnat cum depravatis moribus, tamen vix credibile est Prophetam a Deo missum , Vitam agere improbam , ac scelestam , praesertim uprophetiae donum perseveret. Ut idcirco inter falsos I Prophetas eum referemus, qui Curios smulat,& Bacchanalia vivit, nisi alia sint indubia argumenta, qVi bus constet vere a Deo esset millum.

365쪽

3ω ELEMENTO R. META II. Prop. XL. Ex Novo Testamento demonstratur veteris Testamenti divinitas .f. I. In aiserenda veritate , & divinitate librorum Veteris Testamenti, facilitatem nobis faciunt maximam , quae in luperioribus propp. de libris Evangelicis demonstravimus. Sane quoniam libri Evangelici, genuini sunt , veraces, & divini; & libri veteris foederis pro divinis habentur in his Evangelicis ; consequitur, & libros veteris foederis veraces esse , atque divinos. Quod autem vetusti illi libri veraces & divini habentur in Novo Tellamento, ex eo est perspi

euum, quod in hoc citantur, & commendantur, aut in confirmationem, aut in contei lationem eorum , quae

Christus & Apostoli docent . Citantur quoque ut prophetici, id est tanquam a Deo inspirati. Absurdum autem est divinos Novi Testamenti Scriptores libros Veteris Tella menti appellare in suis pronunciatis, illos habere ut propheticos, nisi illi vere sint divini. Quum tota hujus argumentationis vis in assumptione sit posita , accurate eam demonstrabimus.

3. II. Moysis legem, id est Pentateuchum , ex usu Hebraico , passim citant Evangelistae, & Apostoli ut librum genuinum, & propheticum , speciatim Iohannes

ga p. I. vers. 63. & cap. 3. 46. Genesis laudatur Matth. 19. q. & 6. Et ad Roman. 4. 3. Exodus Matthaei 3 32 I. & χχ. Iohann. 3. 8 I. ad Roman. 9. , T. Numeri Iohan. I9. 39. I. ad Corinth. Io. Leviticus Matth. 8. q. & I3. 3. Deuteron omium Matth. 44. & palsim : Iohan. 8. I7. Ad Roman. 3I. i . Liber Plalmorum Matth. 4. 6. Johann. 22. II. Isaias passim in omnibus scriptis Evangelicis: Ieremias Matth. 3. I7. Iohan. 5. 43. δ alibi. Eetechiel. ad Roman. 2I. Daniel. Matth. 24. II. Michaeas Matth. II. 6. Iohan. 7. 42. Osea Matth. 2I. 11. ad Rom. 9. 23. Malachia. Matth. 23. 4. Johan. I a. q. Mitto caeteros, ne sim longior . Libri igitur Ueteris Testamenti veraces sunt, & divini, quoniam, ut divini citantur a divinis Novi Testamenti Auctoribus . Nec opponant Dei stae Paulum citasse quoque Carmina

366쪽

Arati , & Epimenidis Graecorum Poetarum; non enim ut propheticos citat, sed ut Graecis ostendat, quae diadit , non ignota ipsis Graecis fuisse . . Prop. XLL Demonstratur divinitas librorum veteriet Testamenti ex prophetiis . ' f. I. Quum Prophetiae opere completae argumenatum sint perspicuum Divinitatis, quae per Prophetast qui tur prop. 39. ut ex prophetiis demonstretur, veteris Testamenti libros esse divinos ψ jd superest demonstrandum , esse in libris illis prophetias, easque opere esse completas . Vix ea res demonstratione indigeret.

nisi impudentissimi quidam mortalium id pernegare

in animo constituissent. Nullus enim veteris Testamen

ii liber st V qui si linspiciatur , non propheticus m

nisesto appareat. Ueteres quidam Theologi Tertullianus adversus Marcionem, Cyprianus in libris Testimoniorum, Euseb. Caesariensis in demonstr. Evang.August. in 'ibris contra Faust. Manich. egregie hanc rem pertractaverMnt. Accesserunt nuper viri plurimi eruditissimi Huetius in demonst. Evang. Prideaux in hist. I daeor. Baldus in desens. Prophetiari aliique. Nos, ne per singula eamus, hoc argumento rem conficiemus. Libri novi Testamenti divini sunt, ex demonstratis: at in his libris agnoscitur diserte , in veteribus illis prophetias esse opere completas : sunt igitur in veteri Testamento prophetiae verae . Hujus argumenti minor pr postio omnibus iis novi Testamenti testimoniis comis probari potest in quibus veteres prophetiae citantur. s ded instar omnium lit testimonium , quod Christus ipse veteribus Prophetis praestat Luc. ult. O stillio tardi corde ad credredum in omnibus , quae locuti sunt Prophetae . . . Et incipiens a m e , oe omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis die. Magna igitur fuit Episcopii impudentia, qui in Matth. cap. Io. scripsit: Prophetias , quae in ' veteri Testamento de Chrisο feruntur , nihil aliud esse , quam di sitas allegorias , quas vi pertrahebant ad Chrisum Apostoli. Nam

si id verum est non Apostoli modo, sed Christus ipse,

367쪽

3 8 ELE MANT R. METAPH. qui prophetias hujusmodi citavit , summus suit imp stor , quod horret animus meminisse. Sed nec ipsa Epiuscopii doctrina consentit cum iis, quae idem homo suis per prophetiis Christi disseruit adversus Judaeos in I

stitutionibus Theologicis . ...

f. II. Sed obiiciunt Deistae . Primum non esse amgumento riptorem , qui prophetias enarrat , ipsum fuisse virum propheticum . Quum igitur non constet Pr phetias veteris Testamenti ab iisdem auctoribus editas, qui libros scripserunt , non potest inde confici , libros; illos esse divinos. Deinde etiam in libris Ethnicorum praedictiones quaed/m opere completae reperiuntur, nec idcirco libri huiusmodi divini sunt. Sane dero, ut cae teros omittamus , Titi Livii historia plena est huius

modi praedictionibus, quae, si Livio sit adhibenda fides,

ita evenerunt, ut dictae fuerunt. Tum Prophetiae, quae in libris veteris Tu lamenti leguntur, sust oratoriae comminationes , aut pNmissa se rica , quaeque pluribus. factis aptari possunt . .

III. Respondemus ad primum, quinam sit Auctor alicujus libri quaestionem esse falsi ergo una superest

veterum auctoritas , qua definiri queat . Itaque. Pr phetae illi fuerint, nec ne, Scriptores librorum Hebraicorum , a traditione Ecclesiae Iudaicae discendum est. Tradit autem Ecclesia Iudaica maxima consensione, canonicos veteris Testamenti libros a Prophetis esse scriptos, seu ab iis, qui prophetiarum Auctores extiterunt, leu ab aliis, quod perinde est, quum unus sit Prophetarum omnium spiritus : ergo procul omni dubio habendum est , non tantum prophetias in libris veteris Testamenti contineri, sed Auctores etiam, librorum illorum fuisse Prophetas ipsost. . 'S. j. IV. Quod spectat ad alterum argumentum, principio constat, Auctorex , qui vaticinationes huiusmodi Ethnicorum continent , non eos fuisse qui vaticinia ediderunt, ac proinde nulla esse in eo exemplo vim ad-Versus superius nostrum arsumentum. . Sed ne ii quidem , qui scripsere , aut sibi vim propheticam arroga-

368쪽

Ρ A ns TERTIA, 349rmi, aut ut Prophetae sunt ullo modo habiti , aut quidquam fecere, unde sese esse Prophetas demon ur rerit . Deinde ne vaticiniis quidem Ethnicorum efficitur , versatum inter eas gentes fuis e spiritum propneticum, quamquam id consensione magna sibi persuaserint Ethnici, quemadmodum observat Tullius sub initium librorum de Divinit. Nam & pleraque Ethnic

rum vaticinia conficta fuerunt postquam res evenissent,

quod non raro sub indicat Livius ,& Tacitus; id quod de prophetiis hebraicis dici nequit, quandoquidem eae descriptae extant plura saecula , antequam res prae dctae contigissent . Et licet fateri velimus Deum munere Providentiae generalis, qua omnia gubernaei, immisisse portenta quaedam , ex quibus possent populi admoneriam pendentium malorum , aut bonorum , quod contendit Elias Benoeil α ; non inde conficeretur veros Pr phetas habuisse Ethnicos . Sed & dato etiam spiritum propheticum inter Ethnicos vertatum fuisse ; tantum abest, ut id De istarum causae faveat, qui conantur limminibus persuadere nullam esse nob s divinam revelationem factam , ut potius omnem hanc Dei starum dochri nam funditus convellat . Tota enim cum iis quaesto est , loquutus ne hominibus sit Deus.

. U. Esset hic locus de Oraculis, A Carminibus sy-hillinis dicendi . Plures viri docti, in primis Antonius

Vandalius in dissert. de Orac. Ethnic. , Fontanellius , aliique, in ea fuerunt opinione , omnium Gentilium oracula , meras fuisse imposturas Sacerdotum . pluribus eterum monumentis demonstrarunt , in oraculis Iovis

Ammonii , Apollinis Delphici , Dianae Ephesinae, alitiaque impoliaras DCtas fuisse. Quid quod erat eadem Democriticorum , Epicureorum , & Aristoteleorum vete rum sententia P Oracula omnia deridet Cicero in libris de Divinit. observatque omnia fuisse ambigua , & βα- Ailoqua , ut interpres egeret interprete. Porphyrius librum

refera

369쪽

queo ELEMENTO R. METAPH. refersit GMitilium oraculis non ambiguis modo , & flexiloquis, sed falsiis . Fuerunt autem alii ex veteribus Philosophis , qui oracula adscripseruu Doemonibus, inprimis Platonici , & Stoici . Quumque D Iemones facerent animantia aetherea, longaeva quidem, sed mortalia , inde rationes desumpserunt cur oracula cessaverint a). Ueteres Christiani Patres , etsi intelligerent Oracula magna ex parte fui ise imposturas humanas, quam in rem praeclare disserit Euseb. sub init. lib. v. prae-Par. Evang., non dubitarunt tamen oraculorum maximam partem doemonibus tribuere . Hanc sententiam probarunt viri eruditi Radulph: Cud*orthus System. Inteli. cap. v. sect. I. 3. 8. ibique Laurent. Molfhemius not. I. ad 3. 89.

q. VI. Jam vero de Carminibus sybillinis aeque implicatior est quaestio. Carmina quaedam sybillina diu ante na. tum Christum extitisse apud Ethnicos ex tota Ethnica historia est perspicuum . His alia addita a semi-christianis sub initium secundi saeculi nemo unus dubitat . Ee utrisque prosecta est collectio ea Carminum sybillinorum, quae nunc extat. In hac autem collectione plurima esse, quae Christi vitam spectant, est apertum. Illui Controvertitur an haec vaticinia de Christo in antiquis illis carminibus fuerint sybillinis, an vero fuerint addi

ta a christianisὶ Negat quidquam de Christo in vetustis illis extitisse David Bion delius in opere Gallico de δε- lhillis . Blondello plures &docti quidem assentiuntur . Sed Guillelm. Beveregius b) Humphredus Prideaux cc Ra dulph . Cud Northus id , quibus accedit Isaacus Vossus e), non dubitant quin extiterint veterum sybillarum carmina prophetica de Christo. Ee vero in carmine sybillae Cumanae extitisse prophetiam de renovandis Pro-

ω Letatur Husarchus de defestu oraculorum . b In cod. Canon. illustr. cap. I . f. G.

370쪽

-PA s TERπτA, DI pediem rebus humanis, quem alio deinde flexere Latiis . ni , Virgilii locus ex 4. Ecloga extra Omnem contro

versam ponit . .

Ultima Cumaei venit iam caminis aetas et Magnus ab integro saeclorum naueretur ordo eJam. redit θ υirgo, redeunt saturnia Regna, Jam nova progenies Coelo delabitur alto . Si haec extabant in carmine Cumaeae Sybillae, ut extitisse indicat Uirgilius, non obicuram ea Christi vaticinationem continent . Praeterea in secundo de Divinat. testificatur Cicero in Sybillinis libris vaticinium extitisse de novo inter homines stabiliendo imperio, quam quia quidam ad Caesarem trahebant , vehemen tissime homo republicanus excanduit, & interpretationem execratus est. Hoc totum de Chrilli Regno intellectum

vult Cud worthus; Nisi enim , inquit , sedem veluti quamdam , ac fundamentum in ipse inritate postum habui Aethaec tanta fallacia , eortim scilicet , qui caetera carmina Sybillina ad υetusiorum similitudinem confinxerint, quemadmorim aut concipi primum , aut deinde longe lateque fuere potuisset, temporeque roborari , id vero nullo plane modo intelligitur . Haec ille. Quae etiam si vera sint, a gumentum nostrum, quo ex Prophetis divinitatem Ueteris Testamenti conflabilivimus, non modo non ene vant, sed mirifice confirmant. Non enim pustnat eundem spiritum, qui locutus est per Prophetas Hebraeos, potuisse & apud Ethnicos veritatis Testes excitare .XI. Postremum argumentum eos commovere posse censeo, qui in libris divinis sunt omnino hospites e lunt enim in iis prophetiae plurimae diserte ac perspicue positae , nec in concionibus tantum Prophetarum , Verum etiam in ipsis libris historicis . Sed demamus hunc scrupulum radicitus, ac ea de re disseramus paullo uberius, quo tota illa argumentatio evanescat.

SEARCH

MENU NAVIGATION