Leonardi Lessii S. J. Opusculum asceticum : quinquaginta considerationum de L. nominibus Dei : in tres libellos viae purgativae, illuminativae, unitivae distributum

발행: 1862년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

pulcherrimus, simplicissimus et persectissimus, indivisibilis ot immensus, stabilis et incompre-honsibilis; immutabilis, mutans, omnia; Sempers gens, Semper qui eiu S; colligens nec egens; creans et nutriens et perficiens, portans et implens et protegens: ex quo omnis, Per quem omnia, propter quem omni R. Et S. Bernardus lib. 5. cap. 11. de conSideratione ad Eustentum, sic describit Deum: Puid

est Deus p voluntas omnipotens, benignissima virtus, lumen aeternum, incommutabilis ratio, summa beatitudo, creans mentem ad se participandum, pinifieans ad sentiendum. albiciens ad appetendum, dilatans ad capiendum, justificans ad promerendum, accendens ad Telum, fecundans ad fructum, diristens ad aequitatem, formans ad benevolentiam, moderans ad sapientiam, roborans ad virtutem, vigilans ad consolationem, illuminans ad cognitionem, perpetuans ad immortalitatem, implens ad felicitatem, circumdans ad securitatem. Omitto alias, quas habet eodem libro, quae sere sunt

per affirmationeS. Posteriori modo Deus concipitur esse spiritus infinitus, immensus, sempiternus, infinito supra omnem persectionem, excellentiam, et magnitudinem a mente creata conceptibilem elevatus; supra omnem SubStantiam, supra omnem poten-

22쪽

liam, omnem sapientiam, omnem intellectum, omnem lucem, omnem pulchritudinem, omnem sanctitatem, omnem justitiam, omnem bonitatem, omnem beatitudinem, omnem gloriam; adeo ut ipso nihil horum proprie sit, nulli horum sit similis, sed infiniis sublimior, et Praestantior. Ratio est: primo, quia Omnos illae persectiones, ut a nobis, vel ab Angelis, absqus lumine gloriae concipiuntur, sunt limitatas in ratione entis, ita ut alia aliam non includat: ni vero sunt in Deo, sunt prorsus illimitatae, ita ut so mutuo includanti Deindo menti creatae objiciuntur per modum formatum accidentalium, sicut so habent in rebus creatis. In Deo sunt una simplicissima substantia, seu forma perso subsistens. ob has causas Dionysius Areopagita multis locis hunc modum concipiendi Deum, praefert ei, qui est per affirmationes. Vido cap. 2. de coelesti hierarchia, et cap. 1. et 2. do divinis nominibus, et cap. 3. de mystica theologia. Possunt etiam hi duo modi misceri, sicut miscentur in hac descriptione: Deus est incomprehensibilis bonitas in Ana essentia, inscrutabilis profunditas in sua sapientia, inaccessibilis altitudo in sua eminentia, ineffabilis latitudo in sua charitate, infinita longitudo in sua aeterni-

23쪽

tate, simplicissima puritas in sua sanctitate, absoluta immensitas in sua magnitudine, caligo lucidissima, solitudo abundatissima, simplicitas persectissima, sibi et beatis omnibus paradisus ot coelum, aeterna Vita, aeterna requies, Reterna beatitudo, et omnium bonorum infinita plenitudo. Duod ad divinitatem attinoi, etsi ipsa a Deo, nullo modo ex parto rei, aut in conceptu videntium Deum distinguatur; tamen in nostro conceptu Seu concipiendi modo est aliqua distinctio: cum divinitas concipiatur ut sorma, Deus ut quid constitutum ex sorma et substantia. Dupliciter autem divinitas concipi potest. 1. Per modum essentiae seu naturae intellectualis infinitae, ex qua quodammodo manent omnes illae persectiones, quae attributa Vocantur: ita ut haec non contineantur in ratione divinitatis, seu essentiae divinas sormaliter, sed tamquam in iundamento; sicut proprietates in

rebus creatis.

2. Concipi potest, tamquam forma simplicissima per so subsistens, infinitas persectionis, quae sormaliter contineat omnes persectiones in Sua Summa olevations considoratas: ita ut Deus per illam formam sit formaliter potens, sapiens, bonuS, Sanctus, justus, etc. imo sit formaliter ipsa potentia, sapientia, bonitas,

24쪽

sanctitas, justitia, etc. non accidentaria, sed substantialis, et per se subsistens. Et hic modus concipiendi est praestantior, et Deo dignior, ut alibi sustus declaratum est, tum ratione, tum Sanctorum Patrum testimoniis. Sic enim divina essentia formaliter continet omnem persectionem simplicem, non tantum fundamenialiter, et ipsas persectiones habent se per modum Substantiae, non accidentis, vel proprietatis

Id te accedo vina fide instructus, o Domine: tu Deus meus es, et non est alius. Tu Deus super omn6s Deos, tu omnis divinitatis abyssus. An, ut pictor, adjiciam omnes virtutum colores pTu omnes super cedis. An, ut sculptor, rejicium, quidquid rude, indolatum, superstuum, impolitum p Tu omni imperfectione cares, omni cis mscriptione, omni limitatione, omni termino.

Tu omnis persectionis auctor et exemplar, et sinis, et conservator, omnum terminans infinitatem, omnem transiliens finem, omnem dein finiens mensuram, omnem fingens Speciem, Om-

25쪽

nem formans informitatem. Tu per te persectus, et Supersecius, et ante persectus, Omnem persectionem et excellentiam simplici unitate praehabens. Tu Sine quantitate magnus, sino qualitate bonus, Sine numero infinitus, sine figura formosus, sine tempore Beternus, sine loco immensus, sine extensione dissusus, sine multiplicitate perfectus, sino situ altissimus. Tu centrum universi, ad quod omnia quiescunt, a quo omnia sustentantur. In te omnis amoris illicium, Omnis desiderii consummatio, omnis motionis ier- minus, Omnis appetitus Satietas.

Haec ita esse certissima fide credo, et admodum gaudeo Deum meum talem esse; et ita esse coram toto orbe prositeor.

Modus legendi hanc precationem, et 3equentes.

Nota. Puta haec precatio, et reliquae, quas per intervalla inserimus, sunt plenae Succo, et continent medullam rerum, quae toto libro de qualibet perfectione ab auctore tractatae sunt, ideoque , Recollectiones precatoriaeμ ab eodem nuncupantur, e edit attente perlegere, et uSurpare modum orandi, qui βι per quandam vocum et temporum commensurationem. De hoc ita loquitur S. P. Ignatius in libello suo Mercitiorum

26쪽

spiritualium hebdomade quarta: Hic orandi modus in eo consistit, ut inier singulas respirandi vices singula orationis verba transmittamus, expensa interim, Vel Significatione prolatae vocis, Vel personae, ad quam Oratio spectat, dignitate, vel mea ipsius vilitate, vel utriusquo postremo disserentia. Eodem procedendum modo in verbis reliquis.

0ΝSTERATI0 II. De ipso esse, et qui est. Deus dicitur esse, et qui est, et existens futSeptuaginta vertunt Exodi 3) quin quo modis

vel rationibus. 1. Ut sons et causa totius esse; cum OmnB esse, et omne ens ab ipso sit, et assiduo ab ipso, sicut lumen a sole, dependeati 2. Duia non habet osse aliquod limitatum, nequo est hoc vel illud, sicut Angelus vel homo: sed universe est, lotum esSE in ΕΘ complectens, et ab aeterno anticipans; cum tota essendi plenitudo, totaque entis latitudo et amplitudo, in ipso plenissimo Et eminentissimo

contineatur.3. duia sempiterne est, Suo esse, quaque vita totam implens, adaequans, in se complectens et ambiens aeternitatem.

27쪽

4. Duia immense est, totam implens spati0rum imaginabilium immensitatem. 5. 0uia immutabiliter est, omnia sua ita simul liabens, et firmiter possidens, ut nihil unquam possit amittere; cum omnia habeat per Suam immutabilem essentiam, cui nulla potest fieri acceSSio, nulla decessio. PRECATIO. ad ipsum esse, et qui est.

Ex lib. 2. de Perfeci. cap. 4.

Puid credo, cum Deum esse credo p adjuva, Domine, incredulitatem, et imbecillitatem meam. Credo te illud esse, a quo omne habet essθ quod est; credo te complecti omne illud esse, quod aliquid est: credo te esse, quod semper fuisti; et fuisse ante omne quod fuit: credo te hic esse cum omni esse, et ubique esse, quod hic es e credo te conStanter fore, quod ab aeterno fuisti,

et nunc esse, quod in aeternum futurus es. Da mihi, Domino, ut comprehendam, cum omnibus Sanctis, quae Sit longitudo, latitudo, Sublimitas, et prosundum divinitatis tuae; ut a me totus cogitatione, et assectu deficiens, in illud pelagus immergar, ibi quo perdam meipsum et creata omnia, nihil aliud attendens, nihil aliud sentiens, amans, desiderans, Rut re

28쪽

quirens amplius; sed in te Solo acquiescens, et Omno bonum in to possidens et perfruens. Sicut onim essentia tua infinita est ei immensa, ita omne bonum, quod in te est, infinitum pariter et immensum est. ouis adeo avaruS PSt, ut infinitum et immensum bonum ei non satis sit 8 Nihil ergo extra te quaeram aut desiderem, sed tu mihi sis instar omnium, et supra omnia, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeter

num.

De Deo, ut est salus noStra. Salus nostra dicitur; 1. 0uia liberat nos ab aeterna morte. Imo quantum in ipso est, liberat omnes homines, solvendo pretium abundantissimum, quod infinitis peccatoribus et infinitis peccatis abolendis sufficiat.

2. 0uia est causa donorum gratiae, et Omnium bonorum operum, quibus Salutem aeternam meremur: ot tota hujus mundi machina eo dirigitur, ut salutem aeternam consequamur. Omnia enim propter elect08.3. 0uia ost auctor et sons donorum gloriae, in quibus salus aeterna sormaliter consistit, nempe visionis et fruitionis Dei. 4. 0uia ipso ost objectum salutis aeternae,

29쪽

undo tota aeternae vitae essentia, excellentia, suavitas, et duratio interminabilis dependet. Ipsum enim Videre, amare, gustare, Vita Beterna est, et ipsius, et omnium Sanctorum. PRECATIO. Id Deum, ut est Salus noStra.

Ex lib. 1. de Perfeci. cap. I.

Domine Deus, virtus mea, et Salus mea, qui non tantum Deus credentium es, sed inquirentibus te remunerator es; utentibus nimirum dono gratiae, as lytro salutis, ulentibus hoc mundo, tamquam non utantur: da mihi, cum apostolo tuo, omnia arbitrari ut Stercora, ut te unum lucrifaciam, qui eris merces mea magna nimis. Vilescant mihi omnia iransitoria propter te, et chara sint mihi omnia tua; et tu, Deus meus, plus quam omnia. 0uid enim sunt caesera Omnia ad excellentiam bonorum tuorum 8 Fumus Sunt, umbra fiunt et vanitas omnes divitiae et deliciae, omnisque gloria hujus mundi, quae misere oculos mortalium lascinant, ne vera illa bona, quae in te sunt, cognoscore et persequi valeant. Et sicut qui dormiunt, inani imagine divitiarum, voluptatum et honorum delusi, nihil horum inveniunt cum excitantur, sed cum dolore animi vident se misero deceptos: ita acci-

30쪽

dit omnibus hujus mundi amatoribus, vitae isti-ug per moriem corporis discuSSO somno, mento in lucem alterius saeculi expergiscente. Nihil igitur illorum amem aut aestimem, Sed te solum, et bona tua, quae in te recondita, quae tu ipse es, quibus fruentur aeternum, qui hisco caducis contemptis, tibi inhaeserint. Amem te supra omnia, et semper serviam tibi: quia infinito melior es omnibus, et dignus, ut omnis amor, omnis benevolentia, omnis benedictio, Omnis gratulatio, omnis gloria, omnis servitus tibi ab omni creatura in omnem aeternitatem deseratur et impendatur.

De Deo, ut est ylaria noStra. Gloria nostra dicitur Deus, tum essectiVe, tum objective. Elpectine quidem, tum quia est causa omnium bonorum nostrorum, de quibus in hac vita aliquo modo gloriari possumus, tum quia est causa gloriae illius sublimissimae et aeternae suturi saeculi, et Omnium bonorum, ex quibus illa tamquam splendor emicabit. Objectipe vero, quia ipse est objectum, mensura et sons Omnis gloriae, et beatissimi illius status, in quo omnes beati ipsum videndo, amando, gustando, Seu fruendo, deificabuntur, et dei-

SEARCH

MENU NAVIGATION