Leonardi Lessii S. J. Opusculum asceticum : quinquaginta considerationum de L. nominibus Dei : in tres libellos viae purgativae, illuminativae, unitivae distributum

발행: 1862년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

formes efficientur, instar divinitatis fulgentes. Tantum enim bonum est divinitas, ut ipsam Videre, amare et gustare sit summa et aeterna gloriR. Christus etiam dicitur gloria nostra meritorie; quia omnis gloria nostra in ipsius meritis, tamquam in causa secundisSima, continetur, et ex illis in nos promanat. Potest etiam ipse dici gloria nostra quasi formaliter; quatenus est caput nostrum, et nos ejus membra: sicut beata Virgo dicitur gloria coelestis Jerusalem; et Judith gloria Jerusalem terre StriS. PRECATIO. ad Deum, ut est gloria noStra.

Pro selici certaque praedestinatione, et electione ad gloriam aeternum.

Ex Disput. de Praedest. seci. T.

Exaltabo.te, Deus meus Rex, Et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum Saeculi. Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo

nomen tuum in saeculum, et in saeculum Saeculi; quia ab aeterno dilexisti nos, et praeparasti nobis regnum tuum, et consortium gloriae tuae. Elegisti nos in Filio ante mundi constitutionem, et in adoptionem filiorum per ipsius

32쪽

merita praedestinasti, ut simus sancti si immaculati in conspectu tuo in charitate, et paratam nobis haereditatem assequamur. Et sicut ab aeterno BOS praescisti, et praeordinasti, ut simus consorines imaginis Filii tui, ita in tempore Vocasti, et vocationem tuam secutos justificasti, scommunicato nobis Spiritu tuo, pignore haeroditatis nostrae) et justificatos glorificabis; si tamen in justitia permanserimus, si imagini

Filii tui consormes nos compatiendo praesti- ierimus. Ita enim demum nos praedestinasti,nt ei simus consormes in gloria, si fuerimus ei consormes in patientia. Hanc conditionem merito a nobis requiris, ut membra non dissentiant a capito: ut sicut Dominus noster a justitia et Patris obedientia propter passiones et tormenta non recessit, ita nec nos ob hujus vitae asilictiones ab ejus obedientia recedamus, sed omnia fortiter ad exemplum ipsius perferamuS, considerantes, quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae rev labitur in nobis. Meretur res tanta omnem sollicitudinem in exoquendis mandatis, Omnem tolerantiam in sustinendis adversis, Omnem constantiam in retinendo justitiae statu.

Ita sese rem habere me docet fides indubitata,eι auctor fidei Deus. Sis eredo, et jurta fidei

33쪽

decreta sic pipere statuo, ut per prospera et adversa semper aspiciam in auctorem fidei, et consummatorem JESUM, donec eundem videam revelata facie, qui tecum vipit et regnat per omnia

Saecula. Amen.

0ΝSIDERATI0 V. De aeternitate Dei. Aeternus dicitur 1. quia infinito intervallo, ante omnΘ tempus imaginabile fuit, et infinito

intervallo seu infinitis saeculis post omne tem pus imaginabile erit. Concipe retro, Rnte mundum conditum, tot myriades gaeculorum Raeculum unum voco durationem centum annorum) quot sunt arenas in omnibus littoribus, quot guttae in omnibus aquis, quot solia in omnibus arboribus, quot gramina in omnibus pratis, quot semina in omnibus agris, quot pili in omnibus animalibus: et huic incomprehensibili numero addo tot milliones saeculorum, quot pulvisculi sunt necessarii ad implendum totum universum corporeum; de quo susius noster Clavius in Sphaeram) adhuc Deus totum illud temporis incomprehensibile spatium, quod nobis videri possit instar cujusdam aeternitatis, infinitis Saoculis, et saeculorum infinitis millionibus antecessit. His adde longe majora. Multiplicetur

34쪽

totus isto numerus saeculorum, intellectu Angelico, ratione quadrata vel cubica semper ascendendo, quantum per mille annos isto actus repeti potest: adhuc infinito intervallo et infinitis saeculis Dens prior et antiquior deprehenditur. Idem dicendum, etiamsi tot fiant

cubicas multiplicationes ordine recto ascendendo, quot arenae Sunt necessariae ad implendum totum universum. Nullus numerus BDnorum vel saeculorum tam ingens a mente creatR

retrorsum concipi potest, quin tandem desinat in certum terminum, et ante illum terminum supersint infinita saecula, quibus Deus illum

terminum antecesserit. Ob hanc causam Voca

Simili modo concipienda aeternitas in futurum. Concipe in futurum tot milliones saeculorum, quot modo assignavimus; exactis Omnibus illis, adhuc restabunt alii milliones saeculorum, et quidem infiniti, quibus Deus cum omnibus Sanctis suis regnabit, et damnati apud inferos torquebuntur. Neo potest ab ulla mente creata tanta multitudo saeculorum concipi, quin illa exacta, et post illam, adhuc alia multitudo saeculorum infinita sit subsecutura. Ubi advertendum est, integram Beternitatem,

35쪽

quatenus dicit quandam durationis extensionem, nostro modo concipiendi quasi duabus constare partibus , seisi in seipsa Sit tota simul, et partibus careat): quarum altera concipitur, ut existens complete ante omnia saecula imaginabilia, quasi semper exacta. Haec soli Deo convenit,

nec puto ullam creaturam illius capacsm; ut alibi ex Patribus probavimus. Altera concipitur ut existens post omnia saecula imaginabilia, quasi semper futura: ita ut nihil umquam do ea decerpatur, quo possit imminui. Haec communicari potest rebus creatis. Sic enim et mundus renovatus, et beatitudo Sanctorum, et

tormenta peccatorum aeterna erunt.

2. Deus dicitur aeteτnus; non solum quia ante omne tempus conceptibile infinitis saeculis extitit, et post omne tempus conceptibile infinitis saeculis extabit; sed etiam quia Omnia bona sua, omnem potentiam, Sapientiam, beatitudinem, omnia gaudia et oblectamenta, quas per infinitum tempus acquirere posset, simul persectissime in unum collecia habet et immutabiliter ex omni

aeternitate in omnem aeternitatem, absque omni

initio et sino possidet, ita ut nulla ei possit fieri accessio, nulla decessio. Nemo in hac vita potest omnes oblectationes et gaudia, quibus loto vitae decursu fruitur, simul habere collecta;

36쪽

ut simul omnia illa sentiat at percipiat, illisquo

simul fruatur: imo non posset simul illa perferro; sed moreretur gaudii magnitudine, cordes o nimium dilatante; ut constat multis exemplis eorum, qui gaudio ex una aliqua re in- Sperata concepto, repente expirarunt. At Deus omnia gaudia et delectationem, quam infinito temporo de infinitis bonis percipere posset, simul et collectim per totam aeternitatem poS-sidet.

Unde triplici modo gaudium Dei est infinitum. 1. Quia est do bono infinito, nempe deessentiae suae excellentia) idque tanta cum persectione, ut ei omnino exaequetur; et ulterius est do bonis infinitis, quas in essentia divina eminenter continentur. 2. 0uia simul et

conserto habet omne gaudium, quod per infinitum tempus succesSive percipi potuisset. 3. 0uia hoc totum simul possidet non finito aliquo tempore, Sed per totam aeternitatem: sicut si daretur lux corporalis intensivo et extensive infinita, et tota persectio Qxtensiva contraheretur in punctum, et illa lux sic contracta, esset in immensum dissusa, ubi quo tota persecte exi

stens.

Pari modo Deus omnes suas cogitationes, Omnia consilia, omnia decreta, simul ab aeterno

37쪽

immutabiliter concepit et retinet; ita ut nihil

novi ei possit occurrere, nihil novi possit cogitaro, nihil etiam velle aut decernere, quod ab aeterno non cogitarii, Voluerit, statuerit, decreverit; nihil permitiero fieri in tempore, nisi quod ab aeterno statnerit permitiere; nihil facere in tempore, nisi quod decreverit in

Beternitate: semper enim aeternum decretum

circa omnia et singula debuit praecessisse, Sine quo in temporo nihil fieri potest. Non quod Deus absoluto non possit sacere alia, quam quae secit aut facturus est: absit; potest enimalia, et alia sino sine, etsi re ipsa non decreverit facere. Fieri tamen non potest, ut re

ipsa aliquid faciat, nisi decretum faciendi ab

aeterno praecesserit. Itaquρ potest omnia absolute, considerata ipsius potentia et sapientia, et summa liberisio ab aeterno quidlibet decernendi: non potest omnia ex Suppositione, nempe supposito quod decretum non Praeces serit. Postulat ipsius eminentissima aeternitas, et immutabilis celsitudo, ut omnia quae et possibilia sunt, et quae fiunt in tempore, et quae non fiunt, in sua luco infinita tam perfecto consideraverit, expenderit, Ponderaverit,

atque si infinito tomporo de singulis deliborasset et consultasset. Unda facile illi fuit do

38쪽

Omnibus et singulis statuero semel et simul, quas infinito post tempore facienda, Vel permittenda erant. Imo id erat necessarium, ne voluntas ejus circa aliqua objecta maneret quasi suSyensa; quod est imperfectionis. duare nulla ost in Deo actuum intellectus aut voluntatis successio. 0uod semel cogitat aut Videt, se in per cogitat et videt. 0uem semel

amat, Semper amat; sed pro eo tempore quo erat amabilis, nempΘ pro tempore StatuS gra liae: quem semel odit, Semper odit, non ab Solute, Sed pro eo tempore quo odio dignus;

pro alio Vero tempore, quo amore dignus est, illum amat. Hi actus qui nostro modo concipiendi in Deo existunt ab aeterno, non CeSRant proprie nec extinguuntur, neque de novo emergunt, vel eliciuntur, sed manent invariabiles respectu sui objecti pro certo tempore, et incerio statu considerati: nec tribuunt absolutam denominationem, nisi eo tempore, quo objecta in certo statu existunt, et pro illo tempore, quo in eo fiatu existent, vel extiterunt. 3. Dicitur aeternus, tamquam supra aeternitatem, et ut causa aeternitatis in creaturis. Ipse enim suo potentissimo, assiduo, et immutabili influxu, quo.omnia creat et conservat, est causa cur mundus, Angeli, et homines in

39쪽

aeternum sint permansuri et duraturi, nna cum statu gloriae, Vel damnationis. Deniquo res omnes suam durationem, Reiati S mensuram, spatia essendi et vivendi, tempus nascendi et moriendi, pro Sua quaelibet conditione ac natura, ab ipso Bcceperunt.

PRECATIO I. ad aeternitatem Dei.

Ex Iib. 4. de Perfeci. cap. 5.

Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo usque in saeculum tu es Deus. Tu enim principium et artifex omnium, unde et ante omnia. Non natura aliqua necessitato impulsus hanc rerum universitatem, hoc magnum palatium cum incolis et opibus suis es udisti, sicut sol lumen effundit) ut opus tuum tibi coaeternum esse possit: sed liberrima voluntate, ut summus artifex, finxisti et aedificasti. Antiquior ergo es opere isto, quod nondum s ox annorum millibus constitit. Sed quot, Obsecro, Saeculis antiquior 8 neque illud omnino absurde quaeritur, quasi ante hunc mundum saecula nulla suerint, in quibus tu existeres, et bonis tuis fruereris. Etsi enim anto coeli et terrae conditionem

40쪽

solis et lunao conversioneS, quae nostros dies, menses et ann0S metiuntur, ex quibus quantae sint rerum nostrarum minuta o durationes cognoscimus, non fuerint dubium tamen non ost nisi do vocibus contendere velimus) quin durationes et spatia aliqua suerint quasi dierum, men Sium, Bnnorum et Saeculorum, Sub quibus isti motus extendi et transigi potuissent, si tunc extitissent: sicut nec modo, absoluto mundi hujus curriculo, cessantibus coelorum motibus, durationes omnes et spatia temporum abolebuntur. Capiamus ergo retro ante conditum orbem, centum millia Saeculorum: jam tunc eras Deus. Capiamus totidem saeculorum milliones: jam ibi eras, aeque magnus, aeque Poten S, aeque Sapiens, aeque beatus. Denique sine fine majorem et majorem saeculorum numerum retror- Sum mens concipiat: et inveniet te cum omnibus bonis et gaudiis tuis infinitis saeculis adhuc priorem et antiquiorem. Tu enim es hypostasis et principium et menSura omnium Saeculorum; tua aeternitate prior omnibus saeculis et Superior, Sub quo Omnia volvuntur saecula. Sicut enim tua immensitate extendis, ambis, et contines omnia spatia locorum: ita tua aeternitate anticipas, protendis, et ambis omnes durationes et moras

SEARCH

MENU NAVIGATION