Leonardi Lessii S. J. Opusculum asceticum : quinquaginta considerationum de L. nominibus Dei : in tres libellos viae purgativae, illuminativae, unitivae distributum

발행: 1862년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

temporum, tamquam Omnium radix et origo. Sub is omnia inchoantur principia, omne S accedunt prosectus, omnis transigitur Vita, omnes procurrunt motiones, omnis perfiat existentia, omnes perveniunt termini, Omnes clauduntur fines. PRECATIO II.

Ad eandem, ibidem. o aeternitas, omnis boni primaeva et interminabilis complexio; omnis vitae insenoscibilis tota simul et persecia possessio; omnis beatitatis sine principio et fine superplenissima

fruitioi Tibi nihil praeteritum, nihil futurum; tibi nulla accessio, nulla decessio fieri potest. Nam altitudine tui Mne, quod infinitum tempus ambit, omnia simul colligis, in illo omnia tenens praesentia, ut nec sugere possint in praeteritum, nec do novo in futurum advenire. omnia enim praesentia, praeterita et sutura praecipis et anticipas: et tibi jam praesentia erant priusquam futurornm notionem haberent. Etsi enim quaecumque aliquando futura Sunt, ab aeterno sutura fuerint; nisi tam on ea Scivisses, et vel lacero vel permittere voluiSSes, ab aeterno non sutura fuissent. In tuo Mne omnia semel constituta et decreta; omne consilium de omnibus captum et

42쪽

conclusum. Nihil do novo resiat doliberandum, nihil non plenissimo expensum, Omnia definita et decisa, qua o vel fient unquam, Vel non fient. Ibi quoquo et nos numerati et appensi sumus, et liberata sunt omnia opera nostra. Ibi nobis poena vel gloria aeterna praeparata: ibi vel regnamus enm Sanctis omnibus in gloria, vel in incendiis inferorum cum impiis et daemonibus ardemus. Ao- ternitas praescientiae et decretorum tuorum anticipat omnia: et quidquid unquam in tempore futurum est, ibi jam lactum est. PRAECATIO III. Ad eandem, ibidem. O aes ornitast abyssus gaudii Sanctis, abyssus miseriarum et dolorum impiisl Sicut enim omne bonum facis infinito melius et optabilius, ita omne malum efficis insinito prius et molestius. duae mens magnitudinem tuam capere, quod robur animi pondus tuum sustinere queat Tu Omnem superbiam rei undis, omnem duritiem frangis, Omnem animositatem reprimis, Omnes Peccatores periurbas, Omnes pios in amictione

recreas, ei inessabili gaudio perfundis. Nomentaneum enim et leve tribulationis hujus, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus

operatur in nobis. Pro momentaneo malo re-

43쪽

pondetur aeternum bonum; pro lavi tribulatione, pondus gloriae immensum; pro afflictione terrena gloria in sublimitate. Vae miseris peccatoribus, qui momenian cum et levo hujus vitas solatium aeterno illi gloriae ponderi anteponunt: qui aeternum malunt subire supplicium,

quam momentaneo hujus vitae carere commodo: qui terrena ista praeserunt coelestibus, infima sublimissimis, momentanea sempiternis lo aeternitast tu semper menti meae obverseris, tu intimis mihi sensibus inhaereas, tu omnium mearum actionum et totius vitae sis regula. omnia temporalia sive bona Sive mala prae te contemnam et nihili ducam. Tu mihi in omni a fictione sis solatium, et in omni tentatione praesidium, et in omni prosperitate monitorium. Tibi vero, principiorum omnium principio, quod omni principio antiquius, tibi aevorum parenti, Saeculorum regi, temporum dispensatori, aetatum provectori, omnis permansionis et durationis basi, et beatae aeternitatis largitori, omnis honor et gloria in omnem aeternitalem. Amen.

44쪽

ACTUS TIMORIS.

Documentum

Praeter iidem pro ulteriore passu in via Purgativa postulat Didentinum actum timoris, de quo ita docet Sess. 6. o. 6. Disponuntur ad ipsam justitiam, dum peccatores se esse intelligentes, a divinao justitias timore utiliter concutiuntur. Et infra: De hac dispositione scriptum est; Timor Domini Oxpellit peccatum. Eccli.

cap. 1. Timori huic conciliando utilis consideratio do Deo, ut est judex vivorum et mortuorum. Item de Domino rerum omnium, et c. Item do Deo gubernatore.

De Deo, ut est judem vivorum et mortuorum. Dicitur omnium juder, quia judicat omnes animas, Simul atquo discedunt a corpore. Hoc autem judicium sic peragitur. In primo instanti separationis objiciuntur menti illarum omnia bona et mala quae unquam fecerunt. Deindo eodem momento Vident clare, quantum

45쪽

praemii vel supplicii meruerint. Tertio, revΘ- latur illis Dei judicis sententia, qua vel aeternis suppliciis, vel aeternis gaudiis addicuntur. Haec autem sententia sertur divina operatione . qua in mente formatur actus judicii, qualis conciperetur ex locutions externa judiois insallibilis. Sic enim Deus loquitur crea turae spiritali, quae etiam coriissima redditur, hoc judicium provenire a Deo, et esse illius sententiam. duomodo vero omnia opera bona et mala menti objiciantur, et quomodo videant se praemio vel poena dignos, alibi fusius explicatum. Hoc totum fit per actus, quos Deus singulari influxu in mento excitat: qui similes sunt visioni imaginariae, vel actibus

persectae memoriae, quibus quasi videmus res praeteritas cum suis circumstantiis. Itaque neque accusatore, neque testibus hic opus erit; quia ipsa cujusque conscientia exactissimo do omnibus accusabit, et testabitur; id quo in conspectu omnium Sanctorum, qui eadem omnia claro videbunt, et testabuntur. Et orodihilo est eandem notitiam fore quoque in daemonibus, ut videant quam justum sit Dei judicium. Nam si in dio univorsalis judicii omnium tacta

omnibus erunt manifesta, ut justitia sententias judicis omnibus appareat, cur non etiam in

46쪽

particulari judicio sint manifesta daemonibus, damnationis sociis, judicis apparitoribus, et Sententiae executoribus Porro lata hoc modo sententia, quam etiam daemones intelligunt, statim rapiuntur deorsum ad poenas tartareas, ibique detinentur, ita ut nullo modo possint egredi vel poenas declinaro. Hoc totum brevissimo tempore, et quasi momento peragitur; et, ut credibile est, priusquam anima discesserit loco a suo corpore. Et quia omnibus horis plurimi toto orbo ex hac vita decedunt, judicium hoc quasi assiduo agitur. Nequo id difficito monti illi infinitae, quae omnibus animabus et mentibus creatis intimo praesens est, et omnia earum opera optimo novit, et facile potest ea cuilibet in coninspectu ponere, et intrinsecus Sententiam dictaro. 2. Dicitur omnium juder, quia in fino mundi judicio publico judicabit omnes homines et daemones, in conspectu et praesentia omnium An

gelorum sanctorum.

Proprio autem hoc tribuitur Christo Domino, cui Pater omne hoc judicium dedit et commisit. Exercebitur autem hoc judicium a Christo secundum humanitatem visibiliter. Hinc Daniel f eap. 7.) vidit Antiquum dierum so dentem ad judicandum orbem, ot filium homi-

47쪽

nis ad eum adduci, cui data est omnis potestas et honor et regnum. Virinto divinitatis siet, primo, ut omnes homines resurgant, et simul cum omnibus daemonibus in Io cum judicii cogantur. Deinde, ut sua cuique opera in mentem veniant, et ut eadem hominibus omnibus fiant conspicua. Tertio, ut singuli justitiam sententiae intelligant. Interea dum haec virtute divinitatis in mentibus judicandorum invisibiliter peragentur, Christus secundum humanitatem, comitatus Omnibus Angelis, summa cum majestate, in nubibus comparens, sententiam in justos et injustos sensibiliter et braviter proseret: et simul Viriuio divinitatis in mentibus singulorum, Propria cuique et meritis adaequata sententia dictabitur. Ρlura do his dicta sunt lib. 13. do Persectionibus divinis, per multa capita. PRECATIO LAd Deum judicem υivorum et mortuo 'um. Ex lib. 13. de Perfeci. cap. 31.

Puis norit potestatem irae tuae, aut pras timore tuo iram tuam dinumerare p uuis digno eXPendere suppliciorum magnitudinem et multitudinem, quae peccatoribus praeparaSti, et

48쪽

per tuam omnipotentiam illis suo tempore irrogabis 8 Sicut enim infinita est misericordia tua; ita et justitia tua: quae innumeris quoque modis non solum in futuro saeculo, Sed etiam in praesenti quod tamen proprie est saeculum misericordiae) contra peccatore S Se Patefecit, ut omnes te timere discant; et quos benignitas tua non movet, saltem moveat severitas. Declarasti justitiam si iram tuam contra Peccatum, quando tot millia Angelorum squi incomparabiliter omnibus hominibus sunt praestantiores) propter unum peccatum de coelo in tartarum deturbasti, et aeternis Suppliciis subjecisti, nulla spe veniae relicta. Non tibi cordi fuit, quod illi tanto essent numero, tanta naturao excellentia et pulchritudino, tanto ingenio et rerum omnium notitia praediti: nec curasti omnem Iaudem, benedictionem, gratitudinem, honorem et gloriam, quas tibi ab illis in omnem aeternitatem proventura erant, Si illis hanc culpam condonasses. Maluisti tantum et operis tui pulcherrimi et glorias tuae, quao ab ipso tibi obvenisset, damnum Su Stinere, quam unicum illud peccatum condonare. Rursum eandem Ostendisti, quando totum genus humanum propter peccatum primorum paren

49쪽

spoliasti, ac innumeris miseriis simul et morti addixisti. Ex qua poena jam ante providebas

foro, ut infinita hominum multitudo damnaretur, et vix centesimus quisque Salutem obtineret. Hoc tamen totum propter primum istud parentum peccatum permittere in posteris voluisti. duis non expavescat ad tantam judiciorum tuorum abyssum 8 Vere magnus Dominus, et terribilis nimis, infinite supra omnia elevatus et Supereminens, ad omnem laudem, gloriam ot beatitudinem tibi per te sufficientissimus, nec Bostris vel Angolorum obsequiis et Iaudibus egens, sed hoc tantum postulans, ut obediatur voluniati tune. Demonstrasti quoque contra peccatores iram tuam, quando inundante diluvio peccatorum, induxisti diluvium aquarum, quo totum genus humanum, praeter octo homines in mundi seminarium reservatos, delevisti, et terram sceleribus contaminatam expiasti. Iterum, quando sulphure ardente coelitus immisso Sodomam

si vicina oppida cum suis incolis sunditus dolovisti, aeterni incendii post mortem peccatoribus praeparati specimen in hoc saeculo hominibus exhibens. Simili modo quadringeniis post annis ira tua desaeviit in Aeg3ptios, iniqua servitute populum tuum prementes, quos

50쪽

in obstinatione una cum suo principe Persistentes post maximaa et admirabiles clades mari rubro demersisti. Neque populo tuo, quem ex toto genere hominum peculiariter tibi delegeras, pepercisti, jubens ut rebelles vel terra dehiscente absorberentur, vel igne coe- Iitus immisso cremarentur, vel gladiis confoderentur; omnibus ob peccatum murmurationis Per quadraginta annos in arenis et locis horri dis detentis et circumductis. Deinde sub Judicibus sexies ob peccata sua ab hostibus subacti, et servitute variisque calamitatibus oppressi. Denique peste, fame, bello, incendiis, tempestatibus, eluvionibus, terrae motibus, aliisque flagellis genus humanum propter peccata saepissimo castigasti, ut nulla suerit natio hisce miseriis oxompta. Sicut Onim nusquam de- Sunt peccata, ita par est ut nusquam etiam desint flagella, quibus peccata castigentur; ut homines, manum tuam gentientes, resipiscant, et ad ossicium revocentur.

PRECATIO II. Ad eandem ibidem. Neque golum externis calamitatibus peccata vindicas sed etiam internis et spiritualibus: 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION